Franc. Josephi Desbillons ... Fabulae Aesopiae, curis posterioribus, omnes fere, emendatae accesserunt plus quam 170 novae; tum etiam observationes, grammaticae praesertim, complures, et index copiosus ... Volumen 1. 2.

발행: 1768년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 시학

11쪽

pristino declinantem animadverterant, Vix quidquam, quod non aetatem auream Omnino

redoleret, in hac omni scriptione deprehenderunt. Neque objiciendum nobis est, illam ipsam non idoneorum esse judicum approbationem; quippe qui tam errare in dijudicanda latinitate, quam isti in latino scribendo,

potuerint: in re enim hujuscemodi, quae rationem hominum ac diligentiam minimδ superat, errari universe totis ducentis annis, Verisimile non est. Quod ut confirmetur eXemplis, nonne hos intra ducentos annos stilus Lipsianus, quem statim amplexati sunt imitatores pessimi complures, mox a peritis judicibus recto damnatus est y nonne Thuanum, nonne Stradam, nonne ali OS, qui tantis primum laudibus excepti fuerant, postmodum animadversum est, non esse latinitatis auctores vel satis ingenuos, vel etiam satis accuratoS' atque, ut meamet ipse vineta caedam, nonne has Fabellas, quas properanter nimis, parumque considerate, semel, atque iterum, atque tertio in lucem emisi, recognovi demum, & nunc offero meliore, utoninor. stilo retractatas. a maculis etiam vin-

12쪽

PRAEFATIO.

clicatas nonnullis, quas incuria nostra suderat ' Verum Mureti, Manutiique Opera modo laudata, cum sustragationibus peritorum Omnium tam diuturnis comprobata sint, bene latina esse, latendum est.

Postremo si quis vulgarem gentis alicujus exterae linguam, sola librorum ope adjutus, optimδ didicerit; ille certh linguam latinam eadem via perdisci posse, tali exemplo demonstraverit, maxime, si qua duas inter Ιinguas istas cognatio peculiaris intercesserit. Atqui Menagius, hanc viam secutus, ad tantam linguae italicae, cui cum latina similitudo singularis est, cognitionem pervonit, ut

eam quamvis usurpare colloquendo nesciret, scriptis tamen expresserit accurato, doctisque etiam commentariis illustraverit. Legere me quidem memini apud Auctorem Gal-

13쪽

x4 PRAEFATIO.lum nescio 5 quem, versiculos Menagii nostri italicos ab hominibus Italis 6 irrideri. Ego vero facilδ concedam, ejus argutias, omnemque poeticam facultatem non valde probari: at linguae imperitiam non magis in ipso irrideri puto, quam in Francisco - Seraphino Regnerio, homine itidem Gallo, cujus redditum versibus italicis Anacreontem ultro laudant Itali, latenturque stilo esse suavissimo concinnatum. Nihil, opinor, prosit refellere pluribus homines malevolos, qui studiis nostris adversantur. Ex dictis facile colligent aequi judices, bene latinδ, his etiam temporibus, scribere eos posse, qui ad percipiendam veteris illius optimae Romanae linguae vim atque copiam paulo benignius a naturas Hunc postmodum esse comperi Ioannem clericum,

cujus, Parrhasianorum tom. T. pag. s. haec verba

sunt: On fait que Ies Italiens s en moquent c desuers italiens de Hr. Menage ) re qu' iis y trouvene de tres grandes fantes. Sed peritis ex Italis

audivi, cum vehementer illum errare dicerent.

6 Audior sama celebratissimus, qui aevum Ludovici XIV. commentatus est, aliter sentiebat; sic enim de nostro Menagio loquitur: Ses vers italiens

14쪽

PRAEFATII. insormati, sese in hac palaestra diligenter ex

ercuerint.

III. Nunc dicam , quid emcere conatus sim, ut eruditi Lectoris approbatione non indignam editionem hanc nostram redderem. Primum in recognoscendis & castigandis prioribus quinque harum Fabellarum libris operam sanδ magnam posui. Plurimos versus, qui vel nimis abjecti, vel paulo asperiores visi sunt, ad aliquam speciem, numeroSqUe molinliores, quantum sivit propositi simplicitas, adduxi. Latinitatis formam sub regulas puro& emendato loquendi exquisitiores passim redegi. Nonnullas voces minus latinas, minus proprias, miniis aptas ad consuetudinem Veterum, minusve hodie usitatas amovi; seliciores in earum locum substitui. Sententias ipsas, aliquando non satis inter se cohaerentes, copulationibus idoneis continuavi. Quaedam a me etiam sunt interdum adjecta, quae, ut probabilior existeret Apologorum veritas, requiri videbantur: quaedam vicissim, quae esse plano supervacanea judicabam, sublata sunt. Τalis autem laboris molestiam cum suscirere paulum refugerem, viri aliquot exculti

15쪽

16 PRAEFATIO. politioribus doctrinis milii stimulos admoverunt: quorum unuS 7, eruditione insignis, magnumque Academiae Parisiensis ornamentum , eo me honore dignatus est, ut meas Fabellas attenth perlegeret, Criticum ageret in re tam levi, utiles demum animadversiones mecum perbenigno communicaret. Ego vero sic undique excitatus, libris harumce Fabellarum quinque prioribus non modo adjeci quinque alteros, sed opus eo deduxi, ut libros quindecim, uberioribus etiam commentariiS locupletatos, exhiberet. Praeterea

Scriptores indicavi quamplurimos, a quibus

materiam eamdem, aut prope eamdem, quam mihi sumpsi, tractatam suis . comperi: notati neSque grammaticas, aliquando etiam historicaS, ex Auctorum veterum selectis testimoniis plerumque conflatas, apposui. Quae omnia sub aspectu legentium ad imas quasque paginas , de prudenti hominum peritorum consilio, subjeci, majorem hanc ipse ratus opportunitatem lare, quam si ad calcem rejicerentur. Itaque munus hoc pacto satis amplum, ni 7 I. B. L. Crevier, Livianae Editionis doctus &

luculentus auctor.

16쪽

fallor, satisque solidum, ex nimium tenui, nimiumque levidensi munusculo,benevolis Lectoribus conseci.

Quas autem Fabellas fuisse jam ab aliis . concinnatas fgnifico, eas milii plerumque more modoque meo diverso proprias feci. Nam si quasdam veteres msopicas, si sopi ingenio dignas; quasdam Gabrielis Jaii; nonnullas Henrici Richerii; satis multas Joannis Fontanae, a quibus, quam minime possem, mihi recedendum esse intelligebam, eXceperis . ceteras sere omnes ut latino & ingenuflloquar id quod sentio) non modo figuravi, && oxpolivi; sed adduxi etiam ad rectum Ordinem , atque interdum sub potestatem sensus ipsius, qui dicitur communis, redegi. Quod porro hontanam non ubique vestigiis ipsius persequi conatus sim; & quod Fabellas eiustam raro fidus interpres reddiderim : nemo id vertere milii vitio debet. Non ita sum obdulescere solitus ad ingenuam Gratiarum se-stivitatem, ut opus, quod ipsae concinnaverint, non admirer. Fontanam ergo excellentissumum esse Apologorum scriptorem, & probe intelligo, & ultro praedico. At quemadmodum

17쪽

PRAEF ATIO. permulti sunt urbanitatis latinae flores, qui nullis estingi accurato possunt coloribus gallicis, ita saepe latini colores nulli suppetunt adeo molles, ut venustates Fontanae gallicas repraesentare valeant. Nimirum varias linguas doctrina, prudentia, usus , eXercitatio variis opibus faciis augent ac perficiunt: has autem universas opes , id est , vim atque copiam prope infinitam conferri simul in unam aliquam linguam, non sinit ipsa, sive providentia Divina, sive humanae naturae infirmitas. CAPUT II. Ologorum scriptores, qui citantur suspim iis his quindecim Fabularum Aesopiarum libris ,

fere omnes recensentur.

I. aeso P Us, natione Phryx, conditione servus, in libertatem ab Idmone quodam vindicatus est. Dicitur in Eusebii chronico interemptus anno primo Olympiadis quinquagesimae quartae. Sed hanc notationem temporis evertunt, quae a Plutarcho memorantur in

libro de sera Numinis vindicta, missum nempe resopum fuisse Delphos a Croeso Rege, apud

18쪽

PRAEFATIO. Tyquem florebat : Croesus enim anno tantum quarto Olympiadis quinquagesimae quintae, annis sere ante Christum natum 557, regnare coepit. Fabulae sub ejus nomine exstant hodie 207, quarum I 36 primum anno 161o se Bibliotheca Palatina prodierunt. Plura autem de ipso vide a nobis commemorata Fab. Prol. Ub.

II. Loc Μ AN Us Thomae Erpento, qui F bollas ejus edidit, videtur eodem sere, ac resopus, tempore vixisse. Immo eruditi viri complures, quibuscum ipse Erpentus non murutam dissentit, eumdem, qui Graecis resopus fuit, Persis habitum esse Locmanum existim,runt. Dicuntnr Fabellae istae o persicli lingua in arabicam elegantissimo stilo fuisse conversae. Sutis quidem sacerae, satisque simplices ex

interpretatione latina demonstrantur plerumque : at interdum sententias vel insulsas, vel parum probabiles exhibent. Numero sunt omnino triginta septem: quarum decem & octo Tanaquillus Faber, Cadomensis, versibus latinis senariis reddidit, vel potius amplificavit atque auxit quidem laude non mediocri, qua quam est ejus ratio narrandi paulo verbosior.

19쪽

PRAEFATIO.

Obiit autem Faber Salinurii die II. Septemb. an. I 672. aetat. 5 . vir praeditus ingenio per cri, variaque & exquisita doctrina inlimcius. III. PHAEDRUS, sorte serVUS, gente autem non Thrax, ut vulgo traditum est, at Macedo, ut equidem reor, & in nova Fabularum eius editione, brevi torsan proserenda in lucem , demonstrare mihi videor, in ea Pierii montis parte, quae ad Macedoniam pertinet , natus est. Vixit temporibus Octavii Augusti; in cujus domo educatus , libertatem ab ipso recepit. Puer admodum latinis literis eruditus est : postest genio suo, paulum maligno, vastoque, nimium indulgens, calamutatos sibi illas lacii arcessiverit, quarum historiam narramus , Prol. Lib. X. Accusatori suo Seiano superstes , adhuc seutiebat X non parum abesse, quin fieret senio debilis. Inso tunio edoctus , suppressista a labellas suas videtur. Postmodum amico cuidam inertiam ejus increpanti, grandiorem aetatem suam 3 ex

cusavit. Itaque ad annum Christi a faciis

20쪽

PRAEFATIO.

pervenerit ; quo anno Seneca ad Polybium scribens , Fabulas Phaedri nostri non sibi fuisse

cognitas indicat . Sunt enim a morte Sejani ad hoc usque tempus anni non amplius duodecim. Jam ergo mirandum tantopere non est, quod Seneca vel prorsus nesciverit, vel sic fuerit locutus , tanquam nescisset, an Fabeia

Ias m AE opeos Iogos Phaedrus unquam tentasset. IV. APHTHON Ius Sophista, sive Rhetor , Antiochensis , sub finem secundi , aut initio tertii post Christum natum seculi floruisse creditur. Rus Fabulae, numero quadraginta, graece & latine una cum ejusdem progymna malis saepius editae sunt. Has autem separatas in suam collectio uem Apologorum compegit, suisque castigationibus illustravit Neveletus. Stilo satis eleganti conscriptas, ratione etiam ordinis , ac dispositionis satis idonea praeditas inveni. V. RUFUs FESTVs Avienus, qui librum de oris maritimis carmine iambico scripsi, qui Dionysii Afri descriptionem orbis , Aratique Phaenomena versibus hexametris expressit, an Anienus, vel Abienus, vel Animus, vel de-

consol. ad Polyb. c. 27.

SEARCH

MENU NAVIGATION