장음표시 사용
21쪽
nique sic enim variant manuscripti codices Avianus ille sit, cujus exstant Fabulae IEsopicae quadraginta duae elegis expressae, non satis compertum est. Horum tamen Omnium unus idemque auctor apud plerosque Criticos habetur Rufus Festus Avienus. Quo autem seculo vixerit, qua sit domo , vel gente oriundus, non magis liquet. Illum enim floruisse dicunt alii Diocletiani, alii Antonini Pii, vel Hadriani temporibus , neque testimonium ullum, ullamve rationem idoneam subjiciunt. Jocobus autem Sponius cum Romae in Villa Caesarini reperisset Festi Avieni Proconsulis epigramma, in suimet ipsius memoriam compositum, atque in marmore inscriptum, Vulgavit & Avieni nostri latum esse pronuntiavit S. Deam porro Nortiam veneratur auctor
hujus epigrammatis; & se Vulsinii quod nunc
est Italis Lago di BOIsena natum declarat. Tum colligendum erit floruisse hunc ante annum Christi a 8 : quo anno Valens Imperator flammis exstinctus est: Suidas enim Festum Avienum memorat a Valente missum in Asii
22쪽
am fuisse Proconsulem. At Petrus Melian Hispanus, qui Avieni nostri opera, quae supersunt, collegit, & anno I 634. Madriti edidit, satis recte ex eo, quod Auctor, libro de oris martimis vers. 83 & I8o fretum Gaditanum , Malacaeque portum ad suam pertinuisse gentem indicet , Hispanum eum fuisse concludit. Praeterea Luitprandi Ticinensis Di
coni verba reseri, memorantiS, Avienum nOstrum uirum cathoIicum , U Bispanum, civemque Gorensem, in Hi paniae Carpetani quae hodie Talavera de la Reyna vocitatur eodem 6S die S anno, quo sanctus Augustinus ascendit ad Gelas, obiisse. Et haec quidem cum Aurelii
Theodosii Macrobii aetate aptissimδ conveniunt; quem esse illum ipsum Theodosium, cui suas Avienus Fabellas dedicat, plerique Critici existimant. Disceptationem suscepisse de tali Scriptore tam molestam, me prope paenitet. Rus enim Fabellas quis peritus & incorruptus Judex, si diligenter examinet, non sateatur , esse plerumque inficetas : interdum legibus metricis , saepe elegentiae latini se monis, vel etiam proprietati verborum adve
23쪽
sari ; multo saepius artificio , sive ordinandi reS prudenter , apteque connectendi ratione indigere: neque dignas esse, quas Petrus Crinitus , Gaspar Harthius , Philippus Urietius, aliique tam benigne laudarent 8 . VI. GABRIAs, qui cu Habrias, & Habrius ab aliis nominatur, Apologorum, versibus graecis scagontibus expolitorum, libros, Ut resert Suidas, decem consecerat. Sed qui hodie Apologi sub ejus nomine circumseruntur , ii omneS , eXcepto uno , scripti sunt versibus iambicis. Memorat Vossius, hos in quibusdam. codicibus manuscriptis adscribi Ignatio Diacono : quod & ante Vossum, se comperisse declaravit Fabius Paulinus. Is ergo fuisse mihi videtur Ignatius ille Diaconus , qui Turasii Patriarchae Constantinopolitani vitam memOripe mandavit. Ibi enim num. 56. narrat se a Tarasio initiatum rite faciendis trimetris T, tetrametris, trochaicis, anapaesticisque, & he-7 Post modiam docuit nos Reimmannus, pag I77. esse in Bibliotheca Caesar a Vindobonensi graecum codicem, inscriptum: Igniti magisri tetra sicha
iambica ex Fabulis AElopicis. Gabriae autem Fabellae omnes tetrastichis, sive quatuor versuum angustiis, comprehenduntur.
24쪽
roicis versibus. Trimetri autem versus iidem sunt qui vulgo iambici vocantur. Porro hunc Auctorem non multo post annum Christi 8o6 scripsisse Tarasit vitam comperio. Nunc ut nonnihil de Fabellis dicam , quas ab eo retrastatas esse puto : has animadverti inscito admodum tetrastichis , sive quatuor versibus , singulas includi , vel potius constringi plerumque ac suffocari. VII. SEB. GoToFR. STARcHI Us Specimen sapientiae Indorum veterum graece primus edidit Herolini anno 160 2; interpretationemque lati nam adjunxit. Liber est colloquiis brutorum inter se politicis, studio sano parum solerti institutis, resertus. Hunc annis ante AleXandrum Magnum trecentis ex indico sermone in arabicum fuisse conversum, testatus est Abrahamus Echellensis: ego vero confictum suspicor a Simeone Setho Graeculo, qui anno Christi, circiter II oo, vivebat. Ibi certo Monachorum& Eremitarum creberrima fit mentio; novique Testamenti quaedam sententiae adhibentur, quae venire in mentem priscorum Arabum, Indorumve non potuerunt. Ceterum pravo ac nonnunquam barbaro stilo opus om-
25쪽
PRAEFATIO. ne pertextum est: Fabellas tamen satis recto Compositas tres, quatuorve continet. Liber qui sub Pilpaei Indi nomine circumsertur, ab ilio minimδ discrepat. VIII. Sub SANcTI CYRILLI nomine Apologos morales edidit Balthasar Corderius Viennae Austriae, anno I 63o. Nunquam illoS, nisi hoc ipso latino sermone, plane barbaro, qui exhibetur, scriptos fuisse existimo. Auctor eorum ineptus non vixisse nisi post seculum decimum secundum videtur. IX. A N O N I Μ V s ab Isaaco - Nicolao Neveleto una cum aesopo, Aphthonio, Gabria, Phaedro, Avieno, Laurentioque Abstemio editus Francosurti anno 16 Io, jam antea, nec semel, at mendosssimh prodierat. Scriptor est incursione verborum ac sententiarum importuna horridus; dicacitatis appetens, ineptiarum prodigus; aliquando tamen ridiculδfacetus, ac prope ingeniosus. Alii dictum iunc nomine Romulum, alii vocatum Salonem, & gente Parmensem fuisse volunt: vixisse autem seculo duodecimo opinatus est Lyl. Gregor. Gyraldus: ego vero parum id omne interesse rei literariae existimo.
26쪽
drianus Bariandus, ac Laurentius Valla, OmneS, praeter Vallam, grammaticum illustrem,
plano incogniti, Fabellas A sopicas partim ograecis latinas fecerunt, partim h ligato se mone in orationem solutam transtulerunt. Has autem collegit Robertus Stephanus, &una cum priore Laurentii Abstemii Hecat mytilio, at paulum decurtato, in lucem emisit anno I 5aq. Sordida est ista farrago, sed
XI. LAURENTI Us Ans TEΜIus seculo post decimum quinto exeunte florebat. Fabellas I98, quarum primam partem Hecatomythium vocavit, sermone scripsit latino soluto. Stilum adhibuit simplicem, saepe Optimum, aliquando nimis abjectum ac prope barbarum. Quasdam etiam narrationes jocis honestis inseruit homine christiano atque ingenuo promsus indignas. XII. GABRIEL FAERNUS, Cremonensis, bonus poeta; criticusque insignis, bene de Terentio meritus, obiit Romae die I7. Nov. an. 156 I. Centum Fabulas, vario carminum genere explicatas, moriens reliquit. Quae figuris, eX
27쪽
PRAEFATIO. aere inciso expressis , elegantibus adornatae prodierunt Romae anno 1564, atque Carolo Borromeo Cardinali sanctissimo dedicatae sunt. Has longo post tempore vir, ut accepi, non illiteratus, nomine Mayolus, in libros quinque distributas, anno I 607, Parisiis edidit. Cujus quidem editionis inscriptio talis est : Phaedrus aster, seu Gab. Faerni Cremonensis Fabulae ex ci opo aliisque priscis AEttoribus, Pii IV. Pont. max. hortatu scriptae, S jusse editae au-no I 564, nunc primum in Gallia, novoque ordine prodeunt, ad usum Scholarum accommodato. XlII. CAESAR PAVEsIUS, qui Petrus Targa appellari maluit, Fabellas primus, ni sallor, Italorum italicis versibuScomposuit. Eas, numero centum & quinquaginta, bonas oppido, prudenterque ac venusto concinnatas, vulgavit Venetiis anno I 560: sed epistolam, qua librum dicat, scripsit anno 1558. XIV. JOANNEs MARIUS VER DIZOTUs, eXemplum Pavesii secutus, centum FabulaS, Versibus pariter scriptas italicis, emisit in lucem anno I 5TO, venetiis, cum siguris, quas ipse delineaverat. Hic animadvertere licet, Fa
bulam de Rustico , ejusque Filio, & Asello,
28쪽
quam Verdigoto attribuere videor, L. Iq. Fab. Io. ab alio, si vera lectores docet bibliopola, fuisse compositam; atque hanc etiam numerum excedere centenarium: sed auctor quoniam est incognituS, auctorem notum, cujus
Fabulis adjecta illa est , appellandum esse judicavi. XV. IOAc ΗΙΜ Us CAΜERARI Us anno I 5oo Papebergae, sive Bambergae in Franconia natus est; Lipsiae autem, anno 157q, de vita decessit, relictis variae literaturae innumerabilibus monumentis minimh contemnendis; inter quae non postremo loco habendae sunt aesopicae Fabulae, plures quingentis, ab ipso cura magna atque diligentia undique collectae & ad latinitatem uniusmodi, eamque sati S puram, redactae. Thesaurus ille est Apologorum uberrimus, & ab omnibus, qui res amant eis jusmodi, studio P comparanduS, quamvis multa non satis scito excogitata, quaedam etiam
prorSUS inepta contineat. XVI. PRILIBERTUS - HEGEΜON GUIDE,
Cabillonensis, anno Christi I 595, aetatis autem sup2 6o, fato iunctus est. Fabellas viginti duas gallicis versibus scripsit parum quidem
29쪽
eleganter, parumque docto, ita tamen, ut in eo simplicem illam veterum poetarum nostratium non injucundam narrandi rationem agnoscere liceat. Ille autem in meis notati nibus Philibertus Hegemon, omisso vero nomine, ideo appellatus est, quia non aliter in suis opusculis appellari ipse Voluit: quae opuscula clim nequaquam obvia sint, inscriptionem eorum en legendam offerimus: La Coloni-
patre Benjamino Regnerio causarum patrono. Literis excultus, pueros nobiles custos ac praeceptor, pacta mercede, rexit, institui
que. Deinde operam corrigendis libris aput Typographum locavit. Medicam denigne aris
30쪽
PRAEFATIO.tem propriam sibi assumpsit: cujus artis doctor est nuncupatuS Cadurci die 3 Decemb. an. 162 . eamque demum in fortunam devenit, ut inopia perditus, variisque morbis, & calamitatibus aliis permultis consuinptus periret die I 6 Jun. anno 1653. Apologos ille Divione anno I 643 centum edidit; quos distribuit partes in duas, atque Phaedrios inscripsit. Longδ quidem Regnerius noster ab Auitore optimo, quem sibi proposuerat imitandum, recessit: saepe enim & verba & res ipsas malo temperat, stilumque etiam aliquando non satis latinum adhibet: narrandi tamen jocandique ratione utitur plerumque non inficeta; specimenque nativi cujusdam leporis interdum
XVIII. Jo ANNIs FONTANAE sabellas qui nescit, barbarus est; qui legit, nec amat,
nec sentit ingenii excellentis monumentum esse pulcherrimum; is prosecto festivitatem ipsam atque venustatem ne de lacte quidem n uit.' Illud maxim mihi in tanto poeta videtur admirabile, quod, licti inter ejus Fabellas quaedam occurrant, quas sorte, postquam legeris, si mentem serio ad ipsam argumenti