장음표시 사용
391쪽
ι - FRA; II Bo VI. . DE IRE', pleri atque satiari nullo modo possunt, ad omne sti cinus impelliinteos, qui illec)ris suis incendun
Non. Firmi- Firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia es
Non Compὴ Quamobrem se comparet hic ciuis ita necesse est, ut si contra haec,quae ciuitatis statum peruertunt,semper armat . - . .
Non. sedi- Eaq; dissenso ciuium,qubd seorsum eunt alii ad aliositi . seditio dicitur. Non. de do- Et uero in dissensione ciuili,csi boni plus, quam multi ualent, expendendos ab his, non numerandos puto. - . Gell. ae.is Quod quidem eo fuit maius, quia cum in causa pari collegae essent, non modo inuidia pari non erant, Non Dςpy d Claudii inuidiam Gracchi carita dςpxς .cabatur. γ
Non. Minse Ferunt hoc laudibus, mactant honoribus. ζ
392쪽
M. T V L L. CICz R. - in his,ut meministis,concursu leuissimae multi- . tudinis aere congesto funus desubito esset ornatu.
Vt quemadmodum scribit ille, quotidiano in forum mille hominum cum palliis conchylio tinctis descenderent. Sed quanquam sapientibus conscientia ipsa facto rum egregiorum amplissimum uirtutis praemium est, tamen illa diuina uirtus non statuas plumbo inhaerentes, nec triumphos arescentibus laureis sed stabiliora quaedam, & uiridiora praemiorum genera desiderat. Quae tandem ista sunt ξ inquit La lius. tum Scipio, Patimini me, inquit quoniam tertium diem feriati sumus.
Cum in Asticam uenissem, M . Manilio cos. ad quam tam legionem tribunus ut scitis militum, nihil mihi potius fuit, quam ut Massinissam conuenirem,regem familiae nostrae iustis de causis 'amicissimu . ad
quem ut ueni complexus me senex collachryma-uit,aliquantoq; postsiispexit in coetu,&,Grates,in quit , tibi ago summe sol, vobisq; reliqui coelites, quis d antequa ex hac uita migro, conspicio in meo&d tectis P. Cornelium Scipionem, cuius ego nomine ipse recreor. Ita nunquam ex animo meo discedit illius optimi atque inuictissimi uiri memoria. Deinde ego illum de suo regno, ille me de nostra R. P. percunctatus est, multisci; uerbis utivo citroq; habitis , ille nobis consumptus est dies.
nominativo. Macr. l. Iis Som. Macrobius.
393쪽
FRAG. LIB. VL DE RE P. Post autem regio apparatu accepti, sermonem in multa noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur, omnia 4; eius non solum fa- .cta sed etiam dicta meminisset. Deinde ut cubitum discessimus, me,&fessum deuia, & qui ad multam noctem uigilassem, arctior quam solebat somnus amplexus est. Hic mihi credo equidem, ex hoc quod eramus locuti: fit enim sere, ut cogitationes, sermonesq; nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero scribit Ennius, de quotii delicet saepissime uigilans solebat cogitare , & lo.. qui Africanus se ostendit illa forma, quae mihi ex imagine eius, quam eκ ipso, erat notior. inem ut agnoui, equidem cohorrui. Sed ille, ades, inquit, animo, & omitte timorem Scipio, &, quae dicam, trade memoriae. Vides ne illam urbem, quae pare; re P. Ro. coacta per me, renouat pristina bella, nec potest quiescete ostendebat autem Carthaginem de excelso, & pleno stellarum, illustri & claro quodam loco ad quam tu oppugnandam nunc uenis pene miles:hac hoc biennio consul euertes,eritque cognomen id tibi per te partum, quod habes ex nobis adhuc hereditarium. Cum autem Carthaginem deleveris, triumphum egeris, censorq; fueris , & obieris legatus Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum absens consul, bellum;
maximum ccnficies, Numantiam excindens. Sed, in eris curru Capitolium inuectus,offendes rem p. perturbatam consiliis nepotis mei. Hic tu Africane ostendas oportebit patriae lumen animi,
ingenij, confiij j tui. Sed eius temporis ancipia
394쪽
tem uideo quasi fatorum iliam. Nam cum aetas tua septenos octies solis anfractus, reditusq; conuerterit, duo j; hi numeri quorum uterque plenus,alter altera de causa habetur, circuitu naturali summani
tibi fatalem confecerint,in te unum atque tuum nomen se tota conuertet ciuitas; te senatus, te omnes
boni, te socii, te Latini intuebuntur. tu eris unuS, i n quo nitatur ciuitatis salus. Ac ne multa: dictator rem p. constituas oportet, s impias propinquorum manus effugeris. Hic cum exclamasset Laelius, ingemuissentq; ceteri uehementius , leniter arridens Scipio, quaesis inquit, ne me e somno excitetis r& pax sit rebus. audite cetera. Sed quo sis Africane alacrior ad tutandam rempub. sic habeto, omnibus, qui patriam conseruauerint, adiuuerint, auxerint, certum esse in coelo, ac definitum locum,
ibi beati aeuo sempiterno fruantur . Nihil est enim illi principi deo, qui omnem hunc mundum regit, quod quidem in terris fiat acceptius, quam
. concilia, coetu sci; hominum iure sociati, quae ciuitates appellantur. harum rectores & conseruatores hinc profecti huc reuertentur. Hic ego, etsi eram perterritus non tam metu mortis,quam insidiaru a
meis,quaesiui tamen,uiueret ne iple pater Paullus, ct alii, quos nos extinctos arbitremur. Immo uero, inquit, hi uiuunt, qui ex corporum uinculis tanquam e carcere euolauerunt. Vestra uero, quae dicitur uita, mors est. Quin tu aspicias ad te uenientem Paullum patrem. quem ut uidi, equidem uim lachrymarum profudi. Ille autem me amplexus atque osculans fiere prohibebat. Atque ego ut prie muni
395쪽
FRAG. LIB. VI, DE RE P. mim fietu repreta loqui posse coepi, quaeso, inquam, pater sanctissime, atque optime, quoniam haec est uita, ut Africanum audio dicere quid moi xor in terris, quin huc ad uos uenire propero Non est ita, inquit ille . Nis enim deus is, cuius hoc templum est omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberauerit, huc tibi aditus patere non . potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo in dium uides, quae dicitur terra. Histi; animus datus
est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera & stellas
uocatis, quae globosae dc rotundae, diuinis animatae mentibus, circulos suos orbesq; consciunt celeritate mirabili. Quare & tibi Publi, & piis omnibus retinendus est animus in custodia corporis, nec iniussu eius, a quo ille est uobis datus, ex hominum uita migrandum est, ne munus humanum assignatum a Deo defugisse uideamini. Sed sic Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, iustitiam cole, & pietatem, quae cum sit m
gna in parentibus, & propinquis, tum in patria ma. xima est : quia ea uita uia est in coelum, & in hunc coetum eorum, qui iam uixerunt,& corpore laxati illum incolunt locum, quem uides. Erat autem is splendidissimo candore inter fiammas circulus elucens, quem uos ut a Graiis accepisti orbem l cteum nuncupatis. Ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera & mirabilia uidebantur. Erant autem eae stellae, quas nunquam ex hoc loco Prisc.I. . uidimus, & eae magnitudines omnium quas esse nunquam suspicati su naua: ex quibus erat illa minima,
396쪽
M. TV L L. C I C E R. i nima, quae ultima coelo, citima terris luce lucebat aliena. stellarum autem globi terrarum magnitudine,facile uincebant. Iam uero ipsa terra ita mi-
, ,hi parua uisa est, ut me imperij nostri, quo quasi eius punctum attingimus, poeniteret. Quam cum magis intuere quaeso, inquit Africanus quousque humi defixa tua mens erit ρ num ne aspicis quae intempla ueneris nouem tibi orbibus,tiel potius globis convexa sunt omnia, quorum unus est coelestis extimus, qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus, arcens & continens ceteros: in quo
infixi sunt illi, qui uoluuntur, stellarum cursus sempiterni,cui subiecti sunt septem qui uersantur retro contrario motu atque coelum .Ex quibus unum
globum possidet illa,quam in terris Saturniam n minant. deinde est hominum generi prosperus &salutaris ille fulgor, qui dicitur Iouis. tum rutilus, horribilisque terris, quem Martem dicitis, subter media sere regionem Sol obtinet, dux & princeps ,
.di moderator luminu reliquorum, mens mundi, de temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret,&compleat.Hunc ut comites consequuntur,alter Veneris, alter Mercurii cursus.In infimoq; orbe Luna radiis Solis accensa conuertitur. Infra autem iam nihil est nisi mortale, & caducum, prae-pter animos generi hominum munere deorum da tos. supra Lunam sunt omnia aeterna. Nam ea quae est media, & nona, tellus, neque mouetur, & infima est, & in eam seruntur omnia suo nutu pondera. Quae cum intuerer stupens,ut me recepi,quis hic inquam, quia est, qui complet aures meas,tanis
397쪽
FRAG. LIB. VI. DE R E P. tus & tam dulcis sonus Hic est,inquit ille, qui intcruallis coniunctus imparibus, sed tamen pro rata portione distinctis, impulsu& motu ipsorum o
bium efficitur qui acuta cum grauibus temperans, uarios aequabiliter concentus escit . nec enim silentio tanti motus incitari possunt.& natura fert, ut extrema ex altera parte grauite ex altera autem acute sonent. Quam ob causam summus ille, coeli. stelliferi cursus cuius conuersio est concitatiosiacu lo & cxcitato mouetur sono , gratuissimo autem hic lunaris, atque infimus. Nam terra nona immobilis manens , ima sede semper haeret , complexa medium mundi locum. Illi autem octo cursus; in quibus eadem uis est duorum,Mercurij & Veneris , modorum septem essiciunt distinctos interuat, lis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus cst. quod docti homines neruis imitati atque cantibus, aperuere sibi reditum ad hunc locum: sicut alij, qui praestantibus ingeniis in uita humana diuina studia coluerunt. Hoc sonitu completae aures obsurd uerunt. nec est ullus hebetior sensus in uobis, sicut in illis ubi Nilus ad illa,quae catadupa nominantur , praecipitat ex altissimis montibus, ea gens, quae illum locum accolit, propter magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. Hic uero tantus est totius mundi incitatissima conuersone sonitus, ut eum aures hominum capere non possint. sicut intueri solem nequitis aduersum , ciusq; radiis acies uestra, sensusq; uincitur. Haec ego admirans,reser bam tamen oculos ad icrra identidem . Tum Africanus inquit: Sentio te sedem etiam nunc hominu
398쪽
M. T V L L. CICER. Istcontemplari, ac domum . quae si tibi parua ut est ita uidetur, haec coelestia semper spectato, illa humana contemnito.Tu enim quam celebritatem sermonis hominum, aut quam expetendam gloriam
consequi potes Vides habitari in terra raris,&angustis in locis, & in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, uastas solitudines interiectas: hos ue,
qui incolunt terram, non modo interruptos ita eL se, ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare pos-st, sed partim obliquos, partim transuersos, partim etiam aduersos stare uobis, a quibus sperarς gloriam certe nullam potestis. Cernis autem tenueandem, quas quibusdam redimitam ct circundatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diue .sos, & coeli u erticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina uides; medium autem illum,& maximum solis ardore torreri. Duo sunt habitabiles,quorum Australis ille,in quo qui insistunt, aduersa uobis urgent uestigia, nihil ad uestrii genus. Hic autem alter subiectus Aquiloni, quem incolitis;cerne quam uos tenui parte contingat.Omnis enim terra, quae colitur uobis, angusta uerticibus lateribus latior, parua quaedam insula est, circum uisa illo mari, quod Atlanticu, quod magnum,quod Oceanum appellatis in terris, qui tamen, tanto nomine, quam sit paruus,uides. Ex his ipfs culiis, notisci; terris, num aut tuum,aut cuiusquam nostrum nomen uel Caucasum hunc,quem cernis,transcendere potuit, uel illum Gangem transnare. Quis in reliquis orientis, aut obeuntibus solis ultimis, aut
Aquilonis, Austriue partibus tuum nomen audiet quibus
399쪽
FRAG. LIB. VI. D E RE quibus amput alis, e ernis prosecto quantis in angustiis uestra gloria se dilatari ueliti ipsi autem, qui de uobis loquuntur,quam diu loquenturὸ quin etiamsi cupia proles illa futurorum hominum,deinceps
laudes uniuscuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere,tamen propter eluuiones,exustiones i; terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non aeternam , sed ne diu tui nam
quidem gloriam assequi possumus. Quid autem interest, ab his, qui postea nascentur, sermonem fore de te, cum ab his nullus fuerit, qui ante nati sint
qui nec pauciores,&certe meliores fuerunt uiri, cum praesertim apud eos ipsos,a quibus nomen no- strum potest audiri, nemo unius anni memoriam consequi possit. homines enim populariter annum tantummodo solis, id est unius astri reditu metiuniatur. cum autem ad idem, unde semel prosecta sunt; cuncta astra redierint,eandemq; totius coeli descriptionem longis interuallis retulerint, tum ille uere uertens annus appellari potest, in quo uix dicere audeo quam multa saecula hominum teneantur.
Nanque ut olim deficere sol hominibus extinguiq; uisus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa
penetrauit, ita quandocunque eadem parte sol,eodem li; tempore iterum desecerit, tum signis omnibus ad idem principium stellisq; reuocatis, expletum annum habeto. Huius quidem anni nondum uiges mam partem scito esse conuersam. Quocircas reditum in hunc locum desperaueris,in quo omnia sunt magnis & praestantibus uiris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere uix ad
400쪽
i,hius partem anni exiguam potest ξ igitur alte spectare si uoles, atque ad hanc sedem& aeternam domum cotueri, neque sermonibus uulgi dederis te, nec in praemiis humanis spem posueris rerum tu rum , suis te illecebris oportet ipsa uirtus trahat ad uerum decus. ini id de te alii loquantur, ipsi uideant, sed loquentur tamen . Sermo autem omnis ille& angustiis cingitur his regionum, quas uides, nec unquam de ullo perennis fuit,&obruitur hominum interitu, & obliuione posteritatis extinguitur. Quae cum dixisset, ego uero, inquam, o Africane, si quidem bene meritis de patria quasi limes ad coeli aditum patet,quanquam a pueritia uestigiis ingressus. patris & tuis, decori uestro non defui, nunc
tamen tanto praemio proposito enitar multo uigilantius. Et ille.Tu uero enitere,& sic habeto, te non esse mortalem,sed corpus hoc.nec enim is es,quem
sorma ista declarat, sed mens cuiusque is est quis' non ea figura, quae digito demostrari potest. Deum te igitur scito esse: si quidem deus est, qui uiget,
qui sentit, qui meminit, qui praeuidet, qui tam regit, & moderatur, & mouet id corpus, cui praeposi-riis est, quam hunc mundum princeps ille deus :&xit ipse mundum ex quadam parte mortalem, ipse deus artemus, sic fragile corpus animus scmpiternus mouet. nam quod semper mouetur, aeternum
est, quod autem motum affert alicui, quod ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, uiuendi finem habeat necesse est. Solum igitur quod sese movet,quia nunquam deseritura se,nunquam ne moueri quidem desnit: quin etiam ceteris,quae