Paranymphæa theologica, sive Orationes de laude theologiæ et theologorum, habitæ in exedra Augustinæa Lutetiæ anno 1627. A Bertrando Du Chene in academia Parisiensi professore

발행: 1646년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

quot annos, lumnos huius clomus,eximiae spei adolescentes, ornatos emci voluisti. Cum autem rectE intelligeres , nihil optimum esse , quod non commune sit, charitatem tuam, quae angustioribus sedis huius ac domici- lii parietibus inclusa continebatur, longius paulo, latiusque diffudisti. Tunc' enim ciuitatem uniuersam, sed Sacellum in primis, quod Regia munificentia atque loci sanctitate percelebre est, concionibus tuis illustrasti. Qua in re naturam caelestem & Solem di Lunam& immortalia sidera imitaris,& pro Aime ad congeneros illos, atque sempiternos ignes accedis , unde delibatos animos nostros illuc redituros,Philosophi veteres affirmabant, qui vivificos radios perpetuo motu disper gunt, quibus uniuersa vegetant, alunt,

tuentur atque conseruant. Aut certe, ut aliquid tibi singulare, & quod

in nomen tuum apte quadret, affingam ut profluens amnis foecundissimis aquis campos alluit . alit herbas, res irrigat, hominesque quouibet evia, sitientes admittit: Ita tu quasi flu-

72쪽

sa Par/- baamen aure tun, splendore verborum Se ardore inharitatis ignitum , landens , dedisti fluentes riuos aquarum in sui

Christiani populi atque mirificos fructus ubiqt,e peperisti. Quare dicam de te, quod Ezechieli Vati sanctissimo, in libris vaticiniorum suorum dictum fuit: Aquae istae

quae descendunt in templum , aquae illae redundantes, quae egrediuntur Mdescendunt ad plana deserta , intra

bunt mare,& exibunt atque sanabuntur. Et omnis anima vivens, quae ser- Pit, quocumque venerit torrenS , vi-uer,& erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae,& sa

nabunturm vivent omnia ad quae ve Derit torrens. Et super torrentem Orietur in ripis ex utraque parte omne li guum pomiserum, non defluet solium ex eo , & non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur , & erunt fructus eius in cibum.& solia eius ad medicinam. Atqua haec, Auditores, vestra bona cum venia de tam praestanti homine allata

73쪽

Theologica. , ε 3 sint, obscurata, sed tamen vobis cognita probe atque perspecta. Tu vero,perge Vt facis, vir praestantissime, lucernam tuam, hoc est animam tuam in manibus habe semper ardentem ,&caue, ne unquam in hoc vitae cursu restinguatur, ut ad nuptias aliquado se in-piternae kelicitatis cum prudentibus illis Virginibus admittaris, aut, simam uis, fias fons & fluuius aquae salientis invitam aeternam. Dixi.

EL OG IV M IV.

VM A ille Pompilius, qui sa

cra & ceremonias & Omnem νιιν-. Deorum cultum Romanos edocuit, cum multa alia religiose atque prudenter instituit: tum imprimis sempiternum ignem Vestae Virginibus custodiendum dedit, ut ad

74쪽

6 4 Para nymphaea similitudinem caelestium siderum cu- stos Imperi, flamma vigilaret. Similiter apud Persas , Magos illos diuinorum interpretes atque cultores, ignem inextinctum diligenti custodia seruasse testantur, qui rerum veterum memorias posteritati prodiderunt Virgilius autem antiquitatis homo peritissimus , lucernas immortales Iouis Ammonis hoc immortali carminum stiorum testimonio prosccutus cst.

Hic mmone stus, rapta Garamantide Mmpha Templa Ioui centum talis immania regnis centum aras possit, vigilemque secrauera

Quid porro nobis aliud hic aeternus ignis , hae vigiles flammae . nisi sum- mam optimi Pastoris vigilantiam significant, quam pro munere dc dignitate, quam in Repub: Christiana sustines , Pastor vigilanti sine , quasi tuo iure tibi vindicas IIIaec quippe vigilantia te perseeit in omni doctrina a port

75쪽

Theotime perpolivit Phaec tibi artes Omnes, quis cibus est humanitas erudita, peperit: haec 1. te disertum ii ODcionibus , eruditum in Philosophia, in duri narum rerum ascientia praestat te in efaecat haec ti: honessate, prudentia pietat υ & teli-6quis animi virtutibus e pleuit , quae lomnes uno vigilantiae ciomine continentur. Cum autem in omnibus vitae partibus necessaria sit vigilantia, tum illis maximε, qui boni Pastoris ossicio funguntur , atque curam animarum susceperunt ; in quibus eo acrior vigr-lantia requiritur, quo eorum munuS 3cldignitas caeteris clarior est atque praestantior. Cum igitur in sacerdotio noucontemnendo collocatus sis velut inspἡcul a , Non mirum si hanc vesicam complecteris , hanc colis, hanc audis, identidem Homeri dictum sapiens auribus tuis inculcantem. '

Non oportet totam noctem dormire vitum, Reipub.consulentem, Qui to PO'

76쪽

PIut. lib.

66 Paran mphaea puli commissi, & tot negotia concre dita sunt. Insusurrat illa cibi, quod Vestales solebant olim, quae convcnien tes certa die Regem Sacrorum, incla

mabant: Vigilasne Rex Vigila. Aut quod Regi Regum apud Persas ingrcs

sus in eius cubiculum prima luce unus, E purpuratis clara voce ingeminans,

& ad ea ocyus accingcre , quibus te praefecit Me soro manes , sic enim Deorum maximum lingua sua Persae nominabant. Tu vero facies ut Epaminondas, ille Thebanorum Dux inclytus, qui cum Thebani diem festum agerent, vinoque soluti sine ulla cura, iacerent, solus vigilabat, & armatus concursabat. Vnde occurrens illi familiaris, quam rem agis inquit;tu solus publicae voluptati, expers eris Θ Ita sane, inquit ille ; meum namque ossicium est vigilare , ut ciues mei securi dormiant. Praeclara certe vox, & tanto Impcratore digna, animis auribusquo Pastorum omnium inculcanda, ut in

telligant ni ait esse magis ossicio suo

77쪽

m Theologica eonsentaneum , quam summam in mu-mere perfungendo alacritatem & vies

Itaque hoc age , Pastor dignissime , strenue munus exequere, vigilias ruas ad custodiam crediti tibi gregis intende , luporum fraudem &tabiem ob serua, qui in vestimentis ovium Domini caulis totis faucibus imminent , aberrantes oviculas ad Ecclesiae septa reducere tenta, vagas palantesque per haeresum saltus quaere. Vt quemadmodum vigilantia tua ad summum Doctoris i ductorisque, Christiani gregis gradum in terris ascendisti, sic ad autissimum ilium Delicitatisi locum qui designatus est omnibus Pastoribus,qui in officio vigilantes fuerent, aliquando Christi beneficio conscendas .Dixu

78쪽

E M o ' M E NEs ille A the niensis, cui veI primas A ticae EloquentiaeOVIis ore vctorum omnium tribuit aetas, lucernathliabus D, eriam aemulo rum icitas praedicatione, notissimam. Cum enim 1 tollet vir .prudentia pari ac facu ia procidit iis, in genium suum tnmporanea,Cloquentia' putilice)con mittere : nocturnis ad lucernam vigiliis meditatus semper ad dicendum paratusque vcniebat. Quare eum irridens Pytheas . , hoc est, tu cernam olere Enthynacmata sua dixit, propter lucubrationes , in iis excogitandis consumptast & ipse illum vicissim irridens: nimirum ait, non eorum

79쪽

ne us tuas actiones verae virtutis perm

80쪽

Para nymphaallinem sodalitatis luce &-eesebrit, sversaris, non tantum diuinorum stii dioium moderator & Rectot es iactiis , sed in illa superiori domesticae disco diae flamma , in laborum etiam curi-τumque publicarum consertium asia sumptus ab optimis custodibus gubernatoribusque sarniliae, qui te scientiss1 - mum eartim reIum & perisissimum Esse se cognouerant. Qua in statione quanta quamque utilia dederis spectatae prudentiae documenta, norunὸ omnes quihoe Religionis domicilium tempori bus illis miseris ac perditis alit incoluerunt, aut frequentes celebrarunt.

Huc enim vires ingenij eueruisti, hue te totum contrivisti ut labitani fundatissimae familiae ruinam auerteres ,&veterem ipsius dignitatem & splendorem omni ope atque opera conseruares. Quare mirum videri non debet, si cum tanta virtute & prudentia esses cognitus, sapientissimi Rectores do. mus , te diuini cultus ducem atque cis xypharum optarunt, cuius splendorem honoris, onerisque magnitudinem tan

ta cum laude iustinuisti, ut antiqua

SEARCH

MENU NAVIGATION