장음표시 사용
61쪽
. - etheologiea. 3 1 nos multos accensa sub terra perman- serat: Hanc Maximus olybius egregio quodam & miro artificio factam Diti patri, qui Dis est apud Graecos dedicauit'; Nam in urna maiore haec carmina legebantur.
Plutoni sacrum munus ne alsingite fures, Ignotum est vobis hoc, quod in orbe latet. Namq; elemeta graui clauisit digesta labore, sed Ab hoe modico maximus Olybius. facundo custos sibi copia cornu, Ne tanti pretium depereat laticis. . In altera vero urna minore tales erant exarati versus. Abite hinc pessimi fures, vos quid vultis vestris cum oculis emissiliis, abite hinc vestro cum Mercurio petasato caduceatoque, dODum hoc maximum Maximus Olybius Plutoni sacrum facit. Haec lucerna iudicio meo paratum & aptum ornatissime D. Praesentate, laudis tuae, argumentum suppeditat. Tu enim non ante natus es , quam destinatus,non Plutoni Veioni-
quo regnatori noctis & arbitro, sed
62쪽
s a Paravmpliaea Christo lueis luci, luminisque omnia fonti , arisque sanctissimis, velut Nicolaus alter Tolentinus, vestri desiis ordinis , ab optimis parentibus praesentatus fuisti atque deuotus. Itaque vi κannum aetatis decimum compleueras& insignem suturae claritatis coepisti significationem dare. Nam in hoc Augustinaeo renatus Ordine, Deoque Optimo Maximo in munus sacrum oblatus continuo tantum declarasti lumen;
non ingenij modo ad percipiendas diseciplinas , quo nullum in aequalibus tuis praestantius fuit, sed bonae indolis, modestiae, pietatis, re Iigionis,ut pientissimi Patres ordinis tibi principem tribui in hoc stud ij & doctrina
genere locum , teque unum eminentem inter omnes sacrae Facultati Theologorum , ut pretiosissimam gemmam praesemari posse iudicarent. Postquam autem ad Magisterii gradum simul &Sacerdoti; decus conscendisti, dissu
disti continuo lacem eruditionis praeclarae , quam ex purissirnis humanarum diuinarumque scientiarum fontibus hauriebas. Etenim lectissimum Re
63쪽
tigiosae iuuentutis coetum, cui iam annos quinque liberales artes instillaras, clarissimis Philosophiae disciplinis instituisti Tum vero diuinorum studiorum praefectus es : deinde in cura rerum domesticarum ac sacrae totius administratione familiar, tanta cum fide& diligentia versatus, ut omnes in te, tanquam in lucernam splendidissimam,& virtutis omnis exemplar Oculos con
Quae cum ita sint , apagete; si qui sorte aut estis aut eritis aliquando Sycophantae , aduersaris, malevoli, inimici , tam glorios cuni laborum obtrectatores, tot virtutum hostes, tot laudum inimici. Profecto ignota sunt vobis , quae in eo sacrario intimo latent innumerabilia signa virtutum. Adsit interea praesens, doctissime D. Praesentate, diuini numinis auxilium, ne qua
tot tuorum tantorumque unquam meritorum decessio fiat, sed accessio potius non vulgaris in dies: ut quemadmodum nunc lucet lux tua coram hominibus , & Praesentatus in terra in hoc frequentissimo doctissimorum vi-
64쪽
Pa nymphasi rorum consessu singulari laude cumularis, sic in casso Praesentatus olim, ut lampas ante thronum ignem in diuinis vaticiniis IoanneS commemorat, sempiterna luce perfruaris. DiΣi.
uel di is ius nomen, propicre XI miam clementiam & pietatem, magna fuit apud omne S AEgyptios gloria , cum mortem filiae suae, quam unice diligebat , grauiter doleret, eam excellentiori quodam sepulturae genere affici voluit. Quamobrem eius corpus in lignea boue undique inaurata reconditum in Urbe Regia Sat, in conclaui magnifice exornato collocauit. Cum autem eo in loco si a-gulis diebus odores omnis generis a-
65쪽
Theologica. doleri iussit, tum vero ut totaS noctCS lucerna perpetuo accensa fulgeret.VC- re mihi videor esse dicturus , eruditissisime Domine, te lucernam quandam ess e prs claram, cuius fulgor n0n modo non continetur Eduenu Gymnasio , cuius praesectus ac moderator .es summus, sed nec ipsa Lutetia Regui Do mina, atque adeo Gallia Lugdunensi Patria tua, tot ingeniosorum parento ac nutrice virorum. Tu enim omnium ae ovalium cum sis Theologica illa doctrina, quae ventilatur in scholis eruditissimus , & ingenio prudentiaquo acutissimus, & oratione maxime limatus atque subtilis,& quod caput est, in sacrarum literarum tractatione atque cura tantopere exercitus : profla - , ctb non mirum, si tam perspicuam in mediis AEgyptiorum tenebris, hoc est aduersariorum erroribus lucem prae 'ferre soleas. Huius autem lucis incredibilem vim atque virtutem Albertus Magnus, re conditarum naturae rerum perscruta m xiana tor acerrimus, indicauit. Scribit enim
Lilychnio ex Dulphini pinguedine, ac
66쪽
ues ' Paravmphaea cera quae a Sole albescat, consecto si lucernam ad lacuum ripas accenderis, eam illi facultatem & vim a natura inis ditam , ut ad eius aspectum continuo ranae blaterantes penitus obmutescant. Quanquam Africanus iudicio meo ad veritatem certius in Geoponicis Graecis , eam ait Omni lucerna virtutem insitam , ut valeat animalis huius molestissimam loquacitat cm retardare. In ranis sinquit Augustinus Haeretici designantur , qui in Christo multa esse falsa dicunt. Rame sunt clamantes in paludibus limosis per superbiam & inanem contentionem , obstrepitum vocis habere possunt, do .ctrinam vero sapientiae insinuare non possim t. Qui enim veritati Christianae contradicunt, & in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium afferentes auribus, non cibum mentibbus: Quibus subtiliter simul utiliterque lucernae nostrae dignitas commendatur. Quid enim aliud pinguedo Delphini. nisi Regis amorem & RegniξQuid vero cera, nisi ingenuum & facile , bc ad bonum omne flexibile, ingenium
67쪽
genium ad diuinae Sapientiae Solem
compositum repraesentat FQuarum virtutum copia , vir ornatissime, mirifice circussuis. Vnde partes tuas multo maximas grauissimasq; arbitratus es, ut qua perspicacissima mentis acie,& excelsis animo &singulari sapientia colluces. , loquacitatem comprimas importunam& fatuam Haereticorum nostrorum,qqide ore Draconis , hoc est Lutheri, &de ore bestrae Bezae , & de ore Pseudoprophetae Caluini , trivmi immuu-dorum spirituum, ranarum in modum emerserunt. Varro Romanorum doctissimus autor est, in quadam Galliae ciuitate incolas ranarum multitudine pulsos esse. Nar Haeretici ranae lutea'& coeno oblitae, non unas t ent Vrbes Galliae, in quas ciuibus . non solum eiectis, sed plerumque crudelitere nectis inuolarimi. At enim dum istas Manasi nutriculas sediti pruni atque perduellium, quae Regni quietem auer tunt, pacem & otium turbant, in ipso littorum Oceani coeno mersas Ludo uicus noster Rex in uictissimus armis obterit atque contundit , donec tan H
68쪽
si Paraumphandem penitus attrita sit ciuitas illa vanitatis. Tu cum primis innato atquo insito publicae salutis studio flagrans, tu oleo vere lilio , quod stibi ilissimum N penetrans maxime Plinius ait, in- fiammatus, ranas istas & rabulas e lacu Lemano coaxantes doctrinae tuae claritate perterrebis. Quare, age, vir praestantissime, in eo contende atquC' elabora, ut lucem istam , qua hacte-- nus AEduense Gymnasium, s quod lon -go interuallo vilius Doctoris alum uisui insignibus titulisque condecoratum absque te non fuerat exsplendescit, seu eas & magnis in dies accessionibus augeas.
Semper enim sanctis superest quo crescerer irat, Et perfectarum gloria principium.
Virtutem virtus pariat, de lumine lumen Pro catinis, omnis palma gradum faciat. . . Dixi.
69쪽
ELEBERRIMA omnium animo Boeam . meo Pallantis Lucerna fuit, mrara'.
quae temporibus Henrici ter. Et
iij Imperatoris inuenta est ab aratore quodam non longe ab urbe Roma , dum solito altius terram foderet. Retexit enim sep'lchrum e lapide, in quo situm erat cadauer humanum, perindata integrum ac si recens sepultura affectum fuisset, sed tam immanis magni- tudinis, ut muros ipsos urbis adaequa- reti Lucerna vero ad caput destincti ζ-
corporis perpetuo igne ardebat, quae priὶ mi nec ventis, nec aquis, nec liquoribus d ςς φρεvllis iniectis extingui poterat. Sed ' tandem in imo perforata & rupta, ab importunis mirae lucis osoribus fiam. ma statim euanuit, esdumque liquoru
70쪽
mirabili simul omne lumen extinctum est. Porro in summo sepulchro incisum erat hoc Distichon.
Filius Euandri Pasias, gum lancea Turni silitis occidit , more 1.o iacet hie. Quid autem sibi velit lucerna haec tam admirabilis, atque ardens igne sempiterno , iam satis vos intelligere arbitror , cum illa significet charitatis ardorem ac flammam,quam aquae multae nec extinguere , nec ulla flumina obruere possunt. Haec virtus singularo Theologi hominis ornamentum vidCtur in te unum praecipue vir excellen tissime ) conuenire. Siquidem ab eooempore, quo in hac Augustinata familia, quasi super candelabrum, constitutus es, ut lucerna luceres omnibus
qui in hac domo Domini sunt, quicquid doctrinae & eruditionis habuisti , in sodales tuos, non lubenter tantum, sed etiam cupide contulisti. Tu enim cum esses ingenio praestans , humani- rate politus, Philosophia clarus,iisdem quibus abundabas ornamentis per ali
