D. Francisci Junii Opuscula theologica selecta recognovit et praefatus est d. Abr. Kuyperus

발행: 1882년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

16 FRANCISCI IUNII FIT A.

es, Domine Deus mi serui tui, pereuntem misero facto meo, servasti gratios misericordia tua. Ista horribili impietate constrata erat quotidie mensa, personabat domus, circumstrepebant omnia aureis meas, adeo ut iamque ad alia omnia obsurdescerem. Nam quum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus, aut audimus, inquit Tublius etiam qui natura mitissimi sumus, assiduitate molestiarum sensum omnem hum nitatis ex animis amittimus quum impio fieri aut dici pietatis sensum. Ex isto autem immani perditionis barathro mirifico me eripuit Deus, postquam amplius annum his perditissimis luxuriassem deliciis Nam quum excitato Lugduni tumultu ad S. Nicasij, die festo vocant corporis Domini siue Sacramenti, strages passim atque promiscua in alterurbis parte, quae interfluenta Rhodani Ararissita est, ederentur coepit urbbunda plebs hos illos etiam domo rapere,, domum ipsam in qua tum agebam circumsidere arctissimo, commota Sacrificuli nonaeνopoeo verbis qui praedicabat fuso, e domo eadem exivisse hominem qui vim ipsi attulerat,in Sacramenti sui delubrum effregerat Tegebat autem sacrificus hac defensione imprudentiam suam id enim ipse fecerat, quum attonitus eorum numeris qui ex tumultu alibi coepto obviam accure bant ad arma, eosque inimicos ratus, se in domum quam primam apertam vidit proripuisset, suumque delubrum vel sacrarium, quod gestabat manibus, ad portam domus impetu magno allusisset. Atque hoc mendacium multis permagno constitit: B. Anulo erepta vita, Waliis aliquot Anuli uxor parum abfuit quin a plebe in Ararim proiiceretur nisi interuentu Catharini Ioannis Praefecti angariorum equorum epistatae liberata fuisset abductaque in carcerem domus nostra armatis circumclusa, pressa, tamquam in hostico Prospectans quidam o muro molitor minatur mihi:mea se notum praedicat: non effugiturum o suis manibus pronunciat de summo pariete cui instabat contatur hasta, utrum commodo in aream cum hastae suae fulmento insilire posset ita exarserat in me, ut exspectare non posset dum ad se apportarentur scalae Ego, qui iam ter antica, postica porta fueram conatus effugere, ut vidi insanum hominem in me cogitare infestum irruere, adeo ad anticam portam, quam tum furiosi illi minimo obseruabant, confidentes armatorum ordinibus, qui totius illius vici novum appellant latera tegebant confertissimi eaque porta effugio: per medios

numeros armatorum Currens, verberatus, pulsus, ex priuatis aliquot aedibus, ex curia eiectus, tandem trans Ararim venio in viteram partem oppidi, ubi silebant omnia, tumultu vacua atque clamoribus Aberat tum ab urbe vir optimus Leonardus Por- nasus demantae Dominus, ad quem certis de causis recipere me consilium erat.

Qui gerebat negotia illius dubitans, re cognita, utrum ipsis aut mihi statio illa per

illud tempus tuta futura esset, commodato me pallio instruit: ad Curionem S.Irenaei, honestum in humanum virum, me deduci curativbi me iubet ad horam unam aut alteram subsistere:inde extra oppidum abducor , quodam paedagogo, cui Georgio Colino nomen in circumspicio utrum ex amicis quemquam ruri inuenturus essem. Postquam vero ieiunus plus satis oberrassem frustra, in aedes rustici cuiusdam venio,

non procul ab insula quae in Arari supra Lugdunum est cibarii aliquid peto opponi nobis:rusticus ille excipit humanissimo. -(o sapientiam Dei admirabilem optimam

scholam Christianitatis Dominus meus mihi parauerat. Rogat rusticus, quid rerum agatur Lugduni: narramus caussam sciscitatur istoriun motuum religionem dicimus, quaestiones de religione, controuersias. Ille tum animo attentissimo percunctatur de nobis, atque examinat, quid dicant ad haec Pontificij, quid Hugonoti regerant. Ad singula respondebam utcunque poteram prout sciebam ex aliis, non ex animo sentiebam Sic effecit Deus admirabiliter, ut bonus rusticus sanctissimum gelum, quem habebat, operante Domino, mihi quasi instillaret ego vero malus Christianus, siquidem Christianus, ei scientia praelucerem. Vna, eadem hora suam gratiam in

42쪽

RRANCISCI IUNII v ITA ITutroque explicauit, ostendit Deus , me scientiam rustico, ab illo geli semina quaedam mihi ingenerans. Ita mutati in melius alter ab altero aliquo pacto discessimus. Etsi ne eo quidem ipso tempore in me sic praeualuit gelus, ut multum proficere aut praestare in religionis causa adhuc cogitarem sed haerebat tamen, mente fixa mirabilis rustici illius recordatio, visa pietas illius me ab impietate diu hausta pedi saepe reuocabat, donec reuerso ad parentes domum Deus occasionem nouam L Io.)obtulisset Lugdunum reuersus eo ipso die res meas recipio quascunque manus furum integras mihi reliquerant .salutatis amicis, post aliquot hebdomadas, rebusque convasatis reuenio domum Euenerat autem, idque mirifica Dei prouidentia, ut ante menses aliquot pater regia auctoritate compulsus nobiles quosdam viros ex Burgundici Ducatus agro comprehensos Lutetiam deduceret ex quibus, prout sermones vltro citroque in expeditione illa habebantur, pater cognouerat illorum MMogaria deploratissimam, quibus adolescentiam meam commiserat quae res sollicitum eum efficiebat, cruciabat plurimum Laborabat enim maximi de ratione certa, qua, me ex pestilente illo consortio honesto eximeret, Wanimum meum a mortifero illorum veneno, si quid fori infudissent illi artificio suo liberaret. Prius ergo postquam Dominus praestitisset mmue reduxisset domum dabat pater operam, si qua ratione obtineri posset, ut tum mentem meam in pietatis, religionis causa a sensum Cognosceret, tum curaret, leniter, imprudente me, siquid haesisset mihi de ista lue perniciosissima Visitabat libros, studia recognoscebat, Consortia obseruabat aliorum quos mihi familiares putabat fore, operam adhibebat, ut de iueo sensu per illos fieret certior, cum praesertim cerneret me natiuo illo pudore detineri, ne quid praesente aut audiente ipso liberius dicerem Tandem eo deuenit, ut me ad -- - aliquam prouocaret ultro. Ducebat me iam ea aetate esse, qua de isto pudore inurbano decidi aliquid oporteret: si qui in mensa sermones habebantur, tempus esse ut interdum aliquid de meis studiis Mobseruationibus modesto conferrem in medium, neque ad omnia obmutescerem: si fecero, ipsi, aliis de studiorum meorum profectu constiturum,' me habitum meliorem in dies mihi ad iustum illorum studiorum sum actionesque, in quibus laus virtutis consistit, paraturum. Crebris, amantissimis monitis adductus confirmavi ipse me, ut interdum mensam Patemam sermone aliquo, sed paucissvno aspergerem. Breui assequutus est quod volebat pater: non enim diu continui me, quin specie inanis scientiae sermonem aliquem de foetidissima illa, detero faece uomerem. Hic vero, Deus bone, qua gratia, qua auctoritate inconsideratum meum sermonem repressit pater, non obiurgans aut inuehens in me, non de re disputans; sed pisi, sancto, docto, leniterque docenset. . P., in iis rebus quae nondum satis mihi cognitae aut exploratae essent, doctorum hominum iudicia anto audienda quin prodendam temer inscientiam; ita me grauiter compressit, ut ex eo tempore legem norea mihi sermo semper indixerim sermonibus iudiciisq. omnibus, donec rem cognouissem penitus Demosthenem narrant, quum adolescens quidam inter pocula nugaretur multis, tacere nosset,

dixisse percommodo Heus tu adolescens, quomodo non didicisti ab eo tacere A quo didicisti loqui Vtrumque me optimo hoc pacto docebat pater Sed iam alter illi

grauior restabat labor, ut grauissimum istud retectum in me, compertum curaret malum. De curatione cogitantem diligentissimo, aliud agente me, leuauit modo extraordinario Deus. Nam ciam eodem anno publicae conciones haberi coepissent in Gallia, accidit ut magnus ille Iurisconsultus Iacobus Cui acius ad cuius lectionem audiendam de more properaueram die quodam praepeditus certis occupationibus alectione ordinaria abstineret. Erat autem mihi' scholis redeunti domum faciendum iter ad aedes illas in quibus erat plurimum concio ingressus concionem, perfunctories audio,

43쪽

18 FRANCISCI IUNII v IT

audio, nec inde proficio nihilum. Regredior domum, incertus quid agam, quid legam, quo studio occuper. In nouum Testamentum imprudens incido, quod pater legebat frequens,, in conclaue illud subiecerat oculis meis legendum in fori gratiam Deus hoc modo faceret prudentissimo mentem suam de me, animum suum dissimulans, ex quo letalia impietatis illius semina, quae anto radices egerant in me, animadueriterat Sciebat enim vir sapientissimus, non mirudi pietatem, sed instillari mentibus: non impingi, sed infundi non imperari, sed doceri non cogi, sed suaderi velle: ac propterea cum silentio, dissimilatione incredibili procurabat omnes vias quibus me ad verum castae religionis sensum, pium cultum adduceret. Hic ergo nouum illud testamentum diuinitus oblatum aperio aliud agenti exhibet se mihi aspectu primo augustissimum illud caput Ioannis Euangelistae WApostoli, In principio erat Verbum, &c Lego partem capitis, Wita commoveor legens, ut repente diuinitatem argumenti,, scripti maiestatem auctoritatemque senserim longo interuallo omnibus eloquentiae humanae fluminibus praeeuntem Horrebat corpus, stupebat animus, totum illum diem sic afficiebar, ut qui essem, ipse mihi incertus viderer esse. Recodidatus es mihi, Domine Deus mi , pro immensa misericordia tua, ouemque perditam in gregem tuum recepisti. Ex eo tempore, quum in me Deus tam potenter Spiritus sui virtute irruisset alia frigidius negligentilis legerem tractare coepi de his vero quae ad pietatem pertinent cogitare amplius Wardentius in eis versari Atque hoc quidem studium ut animaduertit pater non mediocrem ex eo voluptatem cepit: tantum de meo regressu ad pietatem sibi gratulatus, quantum ex discessu transfugioque ad impietatem doluerat. Sed tamen vir bonus res humanas spirabat semper, Wme ad eas adspirare in hoc me literarum studio cupiebat ostendi Per amicos, quorum interuentu explorandae voluntati meae utebatur pater, mihi animum esse ad linguarum Waliorum adiumentorum studia, antequam me totum vili studio grauiori transtarem. Placuit consilium datur mihi a patre optio, utrum Lutetiam Genetamne proficiscerer Win hac deliberatione aliquid temporis consumitur, illo rem iudicio meo permittente me totum iudicium illi, ut debui, deferente. In utramuis partem multi suasores mihi, hortatores aderant, quorum hi huius, illi autem illius stationis commoditates quam diligentissimo praedicabant. Lutetiana commoratio duabus maximo de causis tum mihi commendata est una, quod expedita ad notitiam, existimationem, Whonores via munita mihi esse videretur: altera, quod ibi essent frequentia literariae scientiae lumina, viri longo doctissimi, quorum auditione & consuetudine suauissima fol. IX. amplius excoli animus meus posset,Aulim aut Geneuae aut alibi usquam. In hoc consilio sermo erat princeps D. Ludovicus Russardus C. quo 'ebar familiarissimo.

Commouebat me interdum, quum tam multa celeberrimorum virorum nominare n- Seret, Ne maeotiarum ac, qvibus tum feruebant literati Lutetiae, exponeret Lutetiam esse volaeoti abir; νιτηι , literatos illos, magnos viros esse illius sidera; eorum vero certamina esse perpetuos doctrinae reconditioris imbres, quibus iuuentus cum utilitate summa imbuitur Geneuensis commoratio ab aliis quidem laudabatur; sed nec ea arte, nec adeo frequentium commodorum, adiumentorum accumulatione locuplet bantur sermones qui apud me de ea habebantur. Dum haec geruntur domi, patre Cupiente cognoscere Consilium meum, meque acquiescere voluntati patris priuatis de causis repent pater celeribus equis Lutetiam petit postquam in mandatis dedisset matri, ut me sineret in utramuis partem proficisci, prout animus futurus esset. Itaque ineunte Martio, commodum rebus meis comitatum nactus anto domo Geneuamquam Lutetiam proficiscendi, annuente matre, probante, reliqui palamam domum,

ut Geneuae linguas quarum incredibili studio flagraueram inde a puero discendi facultas esset. Discedenti mater non amplius sermo quam viaticum dederat, propridiem

44쪽

FRANCISCI IUNIL NITA IS

diem futuram dicens, ut domum reuersus pater tantum ad me pecuniae transmitteret quantum ex usu ipsi videretur. Vt autem primum Lubdunum veni, iam typis expressam offendi primam protestationem Principis Condensis foederatorumque illius arma conclamantium,' de iniusta vi armata caedibusque atrocissimis, quas Guisiana factio iamque patrauerat, conquerentium vehementissimo. Quae res aliquantisperita me commouit, ut parum abfuerit quin ab instituta profectione illa retraheret. Perrexi tamen auctore, duce Domino, die xvii Marti veni Geneuam incolumis. De hospitiora victu quum mihi prospectum esset, libros in uniuersum quatuor mihi comparaui plures enim tum non poteram, impeditus pecuniolae meae angustim de aliis emendis insuper tum demum statui, quum regressus domum Lutetia paterius m pecuniam ad me transmisisset Hoc autem Deus ille opi max., sapientissimus pater ad meum commodum odi averat prouidentia infinita sua qui in librorum copia fuissem euagaturus promiscuo in copia autem pecuniae etiam librorum copiam sine iudicio certo procurassem fecit autem pecuniae inopia, ut illis solum quatuor libris, ac non alio ullo amplius annum uterer diligentissimi. Tum momento uno bellici furores Gallia tota inarserunt, occupatae urbes, obsessa itinera, nunci intercepti, patratae caedes, vastati agri, cruentata omnia Quamobrem noui quidem rumores Geneuam quotidie adferebantur, sed paucissimi ex eis certi pectinia plano nulla ac ne mandata quidem , parentibus aut amicis vlla, quibus pecunia mihi curaretur. Hoc pacto me ad sinistram tentatio pergrauis, urgens duris in rebus egestaB, aggressa est, postquam dextrorsum tam variae tentationes, quas anto exposui irruissent. Hanc egestatem meam duo imprudenti auxerunt incommoda: unum, quod intempestiuo illo tam calamitoso funestoque tempore ab honestis adolescentibus alijs quibuscum versabar, appellatus atque adductus sum, ut Helvetici tractus inuisendi causa me sibi comitem adiungerem, quum iam peno exhaustus essem alterum, quod pro ea amicitia quae mihi se rem intercedebat cum Delphinate quodam, cui a S. Ferreolo nomen, optimo viro, pietate instructissimo, communicaui cum eo liber lissimo quicquid in aere fuit, donec coronatus unus aut alter restitisset. Inuitus annui, et profectionem Helveticam suscepi pudebat recusare, praesertim quum illi contubemales mei omnem operam, fidem, auxilium in rebus omnibus sponderent quam humanissimo Hebdomadas quasi tres in profectione illa suscepta consumpsimus: Musculum, Halterumque Bemae Martyrem, Bullingerim, Gualterum Tiguri: Neocomi Mellum, alios alibi salutauimus, quo tempore de Turonum, Pictavisque deditione Wobsidione ciuitatis meae nunci adferebantur. Poste, ad hospitem nostrum desiderio summo reuersi sumus, pertaesi itineris, sumptuum, quos opinione maiores laceramus. Hic quatuor illis lucemis meis, id est, libris illustro tenebras meas, solor egestatem meam, legens, expendens qua poteram diligentia Biblia perlegi aliquoties Institutionem Caluini consimiliter cum lectionibus, concionibus eiusdem aliquoties contuli de Institutione excerpsi ad usum meum secundo aduersaria, tertio epitomen quamdam, quam post illud tempus D. Michaeli Nigro fidelitaemo Dei quem nunc in Helvetia agere audio dono dedi a nobis discessuro Confessionem Metae, velut indicem ad Caluini opus frequenter adhibebam in Grammaticam Hebraeam Ceualteri meo Marte incumbebam, dum praeceptor defuit tum enim aliud publico docebat uallerius post vero priuatim Philippus Bignoneus, natione Aremoricus qui nunc Rupellae vivit cum aliis candidatis Hebraeae linguae me coepit instituere. Quaerens in his studiis fallere tempus, deuorare taedium egestatis meae, calamitatis publicae, Wpriuatae sollicitudinis de parentibus familiaque uniuersa nostra, tandem eo deueni angustiae, ut mihi Octobri mense qui tum stigidus admo--n exstitit nec vestium, nec pecuniae commodis instructo, in uniuerso aere nihil,

45쪽

ao FRANCISCI IUNII NITA.

praeterquam solidi septemdecim Geneuenses, fierent reliquio viderentur praeclusae omhes emergendi viae Pudebat quemquam in illa inopia mea accersere ignotos nunquam ausus fuissem pulsare ignotus eos qui, noti, amici erant parentibus meis, adire taedebat magis, vel eo nomine quod a nonnullis refugi animaduerterem

congressum meum. Exeuntem enim o templo rogabat nonnunquam unus aut alter,

numquid de patre aut a patre Ne anti ad me fuisse allatum quicquam Rem miram, inquiebat ille, in turbam se proripiebat, silente me, nec de rerum mearum difficultatibus per significationem vocis aut gestus, ne minimam quidem, conquerente. Vt ita vidi fieri saepius , me frigore vehementissimo non posse durare sensi, vestitum lineo thorace solum, ebrevi pallio circumtectum, certum deliberatumque erat hebdomade proximo sequutura, omissis humanis illis f. a. auxiliis quae ex huiusmodi signis arbitrabar tacito negata esse altemos dies in egerenda terra ad oscam urbis, Cin studiis operam consumere Cleanthis exemplo, ut leuarem inopiam meam. Sed respiciens ad me, meam infirmitatem Deus prouidentissimo, ex improviso submisit curatorem fidelissimum vitae meae; cuius opera omnes rationes consiliaque mea in diuersum plano mutata sunt. Is fuit iuuenis optimus, cui Guilhelmo Burdoni nomen Erat luc Burdo Biturix, ciuis meus, parentibus tenuissimis ortus, cuius mater iam olim vidua, onusta numerosa prole in angiportu quodam secundum pateream domum habitabat, ut, aliae aliquot ad quas mater faemina religiosissima, humanissima, de quotidiano prandio solebat iuris aliquid, vel offae, panis .carnium, prout res erant, missitare, tenuitaremq. viduarum istarum paruulorumque subleuare commodis de domo Sartoriam puer didicerat, sene equasi biennium operam suam ad opificium illud locauerat Orto in Gallia ciuili bello, militiam iuuenis eodem anno petiuerat: quae quum ad Matisconem Burgundiae opidum Arari fluuio impositum infeliciter ei successisset, ille se ex ea clade Geneuam iterum ad stationem pristinam receperat. Dum itaque cum animo meo

consilia illa agitarem, singulari Dei prouidentia haud dubio accidit, ut Guilhelmus

iste mihi o concione per posticulam aedis, quam S. Petri vocant, exituro, insperatus insperato veniret obviam. Hic ego agnoui statim de facie iuuenem inon autem ille me, quamuis defixis in me oculis respiceret. Quapropter obstupefactus ille praesentia mea, incertus utrum me auderet pro eo qui eram compellare, sine mora reflexit iter, Cad alteram eiusdem loci posticulam reuertit quam velocissimo, ut mihi posset in os occurrere,, iudicium de me ab aspectu facere certius. Sic iterum mihi factus est obuiam, accedit, aggreditur corlimc aliquid excusationis praefatus, videri sibi dixit me ab se aliquando visum. At pudebat me illius egestatis, nuditatis meae ideoque hominem circumducebam, ut poteram, sermonibus, ne indicarem quis aut unde essem. Diutius tergiversante, dissimulante me, nomen meum nunciat, rogat an non is sim cui hoc nomen impositum, quem Biturigibus cognouerit. Annui. Tum ille miratus plurimum miseram conditionem meam, quam adhuc apud omneis pudore nimio dissimulaueram, omne officium mihi spondet deserique liberalissimo pecuniam, quam praesentem habebat, pollicetur curandis vestibus, operam victui procurando, .communem secum habitationem, ut minoribus sumptibus posset leuare difficultates meas, binore suo incommodo. Ego constanter recusare ac pertinaciter ille Constantius ac pertinacius instare, ostendere se ad utrumque nostrum frugaliter, pared alendum lucri facturum satis, agnoscere officium suum erga me pro meritis familiae nostrae, scire se futurum ut omnia per me refundantur sibi. Acquieui pudens opportunissimae flagitationi ipsius mdq. cum leuiore sarcinula rerum mearum ad ipsum contuli ad filium viduae memorem beneficii, quem mihi Domitius hospitem praeparauerat. Sic ad menses sermo septem illius opera fui educatus donec pace in Galliis constituta,

46쪽

FRANCISCI IUNIL NIT A. a

Constituta, pecunia ipsi per me, quam pater curauerat, refusa esset. Dum haec ab illo tam fideli, laboriosa cura erga me gererentur, variae me torquebant angustiae, quas dissimulabam cum apud omnela, tum apud hunc meum hospitem diligentis mori aduersa valetudo, furnotio cuiusdam prae sordibus non admodum grati consuetudo, loci incommoditas ad studia, meditationes sacras, talia multa, quae consulto praestat reticeri. Sed omnium maximo animum meum sollicitudo isthaec cruciabat, ne grauius hospiti meo tam studioso, liberali erga me, onus importarem Quum itaque de hoc metu pudentissimo se de commoda studiorum meorum ratione saepe multumque cogitassem, ultro ad menses quatuor ieiunium ipse indixi mihi, &horam prandi in ambulatione, legens, memoriam colens, meditans, orans occupaui: vespere autem coena frugali usus sum, plurimum sorbens bina ova, mediocrem vini cyathum hauriens. Sed ex diutum ista, pervicace inedia paulatim me inuasit tabes, Qua exedit grauiter, ut vires omnes exhaustum corpus deficerent. Quod malam tum demum sensi quum instantibus amicis, tabem meam ex vultu recognoscentibus, ad maiorem cibi copiam sumendam venia vivere institui liberalius nam vel indusi solius onere praegrauati mihi esse humeri videbretur. Sed confirmans me Deus post illud tempus, lento restituit valetudinem, quam tabe lenta imprudens afflixeram. Intere, metuens pater ne ad literarum sacrarum studia animum plano adiicerem, confecta pace in regno Galliae, publicis rebus utcumque constitutis, pecuniam mihi Geneuae numerari iubet, certisque literis imperat ut dissoluto aere alieno res meas comportem, quamprimum ad se reuertar domum, propterea pecuniam reliquam ad viaticum solum numerari mihi voluisse. Erat quidem pergratum patri, ut pietatem haberem apud me sed me eam docere, xvocatione certa profiteri, vivus non fuisset passus, quemadmodum poste ex matre didici: praesertim quod diceret, si quod munus subirem eiusmodi se nihil unquam voluptatis ex me pedirepturum. Ego autem, cuius animum diuina manus anteMessis rebus malitiam huius seculi, contemptum mundi, Craucis Euangelicae Christianarum mentium *ν--φ' utilitatem docuerat, in sententia eram plano diuersas sententia patris sed quid

agerem hinc iussus imperium patris, illinc studium tonscientia quaedam voluntatis Dei me quasi diuersum sistrahebant nec via facit aperiebatur mihi, qua studio meo satisfacerem, mandato patris Commodo autem per illud tempus D. Claudius Heuotius, vir doctissimus, patri iam olim familiarti, in patriam proficiscebatur, Uxelloduni functurus ministerio verbi: hunc ego literis instruxi ad Patrem, quibus mea commoditate studiorum meorum excusabam patri, rogyns ne diuturniorem meam commorationem Genem ferret iniquitis, sed illud rationi studiorum meorum postulato meo pernecessario indulgeret cuius rei D. Preuotium testem fore locupletissimum. Ecce autem, profectus inde reuotius antequam fines Biturigum destrinxisset, pater cruenta morte occiderat. s. 13. Caedis haec fuit occasio. Uxesioduni quo die celebrabatur festum corporis Domini vi vocant post supplicationem publicam vulgo Processionem dicunt animus quorundam Pontiaciorum malo feriatorum exarsit adeo, tumultu iniquo praeter pacis recentis leges excitato in Ecclesiasterium siue proseucham nostrorum irruerent, ferroque, flamma grassarentur promiscuo. Hoc lacinore ad Regem perlato, placuit consilio quaesitionem haberi, cognosci de eo per patrem iudiciumque de auctoribus ad exemplum statui plena potestate, auctoritate regia. Diploma accipit pater in hanc sententiam. Ille consilium suum dissimulans, a ne matri quidem metuenti, sollicitae de hac re explicans, cum suo comitam Uxellodunum venit, ut saepe fecerat Satellites extra opidum huc illuc ablegat, tamquam aliud agens ipse in hospitio velut responsum exspectans subsistit, tribus solii de comitatu asseruatis. Hic plebs repente exsurgere curiam, fora, portas vidi occupare:

hospitium

47쪽

aa FRANCISCI IUNIL NIT A.

hospitium obsidere in quod tertio die mendaciter intromissi trucidarunt indignissimo patrem sicarijs, corpus semianime per fenestram deiectum toto vido diuexarunt, laniandum canibus obiecerunt, .sepeliri interdixerunt publico Etsi hoc postremum humanitatis officium, quod vir nullus audebat, foemina procurauit, & Collectum corpus de nocte sacello familiari condidit quod in comiterio Franciscanorum est de nostro nomine. Haec caedes consilium Regis commovit plurimum decretum de labefactandis muris totius opidi in eo factum, propter atrocitatem sceleris, . periculosissimum exemplum illius. Sed postea conuersa est factionibus tota ratio consilij tum propter Sipierri Gubemaioris, nonnullorum ex nobilitate procerum inueterata odia, tum propter religionis Pontificae gelum, cuius odio indesinenter flagrauisse inde ab annis amplius viginti quatuor criminabantur patrem. Itaque caedem illam necesse habuit mater in Regis consilio persequi ex eo tempore quo facto cum ipsa in se multorum concitauit odia, tum omnia sermo commoda quae ex bellica licentia, furtis, rapinis grassationibusque restabant ipsi, in hac persecintione occupauit. Hoc autem tristi accepto nuncio, ab antecedente illa quam dixi sollicitudine sic fui liberatus, ut aliae grauiores animum meum incesserent. Dimvero indignatus propo ingratae patriae renunclauio animum abieci reuisendae illius, quae bonos exederet, .sinu foueret malos. Statui cum animo meo prospicere, ne matri molestus essem, quando optimo atque ex veritate perpendebam quantum onus amicta mater in se reciperet,in quam multos sumptus iatura esset. Itaque pedem nevae fixi, matrem rogaui literis ne de me laboraret, docendaeque iuuentuti operam malui priuatim dare, quaeso loco, ab incoeptis studiis discedere. Hac condicione apud virum pietate, doctrina praestantem D. Ludovicum Mocum Ministrum verbi fidelissimum ad menses viginti duos habitavi, Latino, Graecho Hebraico plerumque docens diebus singulis, .me in studio sacrarum literarum lingua amque exercui diligentia ulim potui maxima Agebat tum in iisdem aedibus mecum Stephanus Grossius enmensis, iuuentutem docens, quicum mihi suauissima erat consuetudo, tum propter pietatem, simplicitatem doλo in nil, tum propter incredi- dilem, indelassatam eius in studiis diligentiam Memini tum inter nos pacisci, ut Musdo communi de nocte uteremur alterais ille a vespera ad mediam usque noctem, aut horam primam proximo sequentem peruigil esset in studiis, ego vero illi cubile petitur ad studia mea succederem, quum mihi lampada tradidisset. Id nos familiari

sermone nostro Castorem, Pollucem agere dicebamus. In hac conuentione nostra constanter perseuerauimus, donec hyems illa grauissima superuenit, quae cessationem

ab illis peruigiliis imperauit. Quamquam me iniuria illius frigoris non potuit deterrere

ab instituto meo; qui ad noctem intempestam vigilans sic curaui animum, auxistudiis, ut Corpus neglectum emante coelo in multa incommoda inciderit. Ego iuuentutem exemplo meo laborem doceri velim, si cupit fructum verum illius sed improbitatem laboris improbo: ex qua corpori meo aediastiae, animo συνToνία quaedam ad labores ingenerata est, aliis morosa se mihi ipsi, quotiescunque ad me respicio, molestissima. Sed adeo a teneris assuescere multum est, imo vero mihi totum. Accidit autem sub illud tempus, ut Gymnasiarchus Geneuensis scholae de vita decederet. Huic quum alter suffectus esset qui in Nos omi Geneuens defunctus erat ministerio, honorifico per D. Enocum hospitem meum agi mecum Ministri, Synedri Ecclesiae curauerunt, ut habita praesentis difficultatis ratione, in ministerio illo osocomi succederem ad spatium sex hebdomadum, donec de certo homine commodo prospectum esset. Egi gratias pro eo honore iniudicio ipsorum,

causatus institutum studiorum meorum cursum, quem anto Cuperem absoluere. Etsi reuera altera causa suberat: rix enim cogitabam, non modo aditum, sed

potius

48쪽

FRANCISCI IUNII NITA. aspotius nexum obligationem fore ad suscipiendam in eo tractu functionem ministeril, quam semel ingressus non possem referre pedem. Ego autem quicquid mihi contrahebam mali pervicacissimo labore meo, id forum coelo Geneuensi, velat aduersanti naturae meae, imputabam, non facto meo: ideoque migrare o loco rebus meis confectis statueram. Post illuci tempus ex Belgio aduenit nuncius Aprili mense, ut Ministrum aliquem diuini verbi, ad Ecclesiam illicam, quae tum Antuedi piae erat, impetrare Narrabat ille, - μάλα -δνι-c, quanta raritas, inopia Ministrom hac lingua tentium esset in tanta regione, tanta hequentia bonorum, tantoque studio. Accedebant ad haec monitores optimi, Ioannes Crispinus, Stephanus Mermerius, tali boni Commouit me tum illa necessitas, ut operam meam Ecclesiae Antuemianae sermone Gallico utenti condicerem ad necessitatem illam quam Mutui rimam audiebam esse alleuandam, si a conuentu fidelium seruorum Dei, qui in urbe erat, idoneus iudicarer Placuit confecta res est. Salutatis bonis Geneu discedimus, ego Antuemiae, veregrinus Grangaeus Delphinas qui peregrinationem huius vitae sanctissimo martyrio terminauit Valentianis administraturus sacrosanctum Dei verbum in clan(f. et .)destinis ut tum erant tempora Ecclesiis. Hactenus me, Domine Deus mi , diuersissimis modis fabricasti prouidentia tua, ut me ad fabricam domus tuae infirmo seruo pro sapientia tua, gratia singulari erga me utereris. In transcursu Metensem Ecclesiam salutauimus, ordinemque illius vidimus libentissimo, quem fideles Dei servi Ioannes Gamerius, Ioannes Tassinus, Petrus Colonius Wali pietate doctrium. insignes viri obseruabant religiosissimo. Eo tum orto venerat nuncius almedirio hic pagus est Arduennas rogans piorum incolarum nomine, ut Metenses fratres aliquem de suo numero ablegarent eo, qui praedicatione verbi consolaretur ipsos,hcoetum aliquem ad puriora Christi Iesu signa colligeret. Hic statres Metenses paucitate eorum qui Ecclesiae suae inseruiebant exposita, rogauerunt nos, ut al- medita iter faceremus, quandoquidem non procul a loco transeundum nobis esse cognouerant, populo loci illius sitienti Euangelicae praedicationis, prout ex usu Sideretur fore, ferremus opem. Eo quum primum venimus, excepti humanissimo, instante vehementer populo, conciones duas palam in priuatis aedibus habuimus, unam sub vesperam, alteram meridiano postero adactio circumstrepentem conueniente certatim populo, quamuis dissuadentibus nobis, de periculo inde euenturo praemonentibus diligentissimo. Atque haec paulo post, prout eis praedixeramus, ita omnino acciderunt, Abbate, Domino loci miseros populareis eam ob murum infestante: unde colonia primum in coenobium Palatinatus, quo S. Lamberti dicunt, non procul Neostathmo in montanis situm, transmigrauit Leodium praetergressi, incolumes Dei beneficio Antuemiam venimus, quo tempore soluebat assis Lusitaniam petitura, .sponsam nouam ad Alexandrum Famesium Principem Parmensem adductum. Erant autem per idem tempus in Brabantia Flandriaque hilaria, festiua omnia, animis in spem optimam rerum suarum excitatis, recente aduentu Comitis Eginondani quem in Hispaniam ablegatum, Rex amantissimo exceperat, omnibus postulatis fecerat satis quam prolixissimi, eumque, omnes Principes qui anto Cardinalem Granuellanum hominem versutissimum conuenerant amplissimis magnificenti simisque promissis impleuerat, summisque beneuolentiae, gratiae significationibus exsaturauerat; quos nempe commodius suo tempore, ut aues altiles o saginario, Conficeret. Simulatque Antuemiam venimus, vari me labores, grauissimi exceperunt. Nam primum haerebat plerisque in animo bellorum aduersus Gallos iam olim gestinrum recordatio quae imperitos homines ita affligebat, ut me, quamuis ad sanctum

ministerium bono ipsorum missum συσατικot idoneis instructum, non seCus orier'

uarent quam si venissem exploraturus, aut nullas plano syllabas ut Imp. vocat aut testimonia

49쪽

testimonia perscripta ab Ecclesia certa habuissem. Quapropter saepe omissa quavis defensione gentis, quam audiebam interdum culpari vehementius sine ullo merito

meo, Coactus sum in haec verba erumpere Misargικωτενν Rem profecto mirandam ltantum potuisse Satanam in mentibus hominum, ut per insaniam Regum ac principum odia tam aspera indere eis potuerit; nim vero quum omnes Convocamur una

ad Euangeli salutis praedicationem, non posse tantum apud nos illum sanguinem Christi, qui mundat nos ab omni peccato, ut ista odia eximat,in nos Compingat in sanctam spiritus unitatem P rata acquiescebant omnes sermoni meo, efficiebatque Dominus, ut illud malum de quo mihi constabat ex significationibus, oratione multorum, patientia, fide superarem. Hoc malum necdum confectum erat, quum alia etinera successerunt, quae in me . collegis amantissimis Carolo Nielio Stephano Mermerio, Chorum postulatu ab Ecclesia ipsa, tum a finitimis quoque Ecclesiis, aliisque deuoluta sunt quae ego tum mei conscientia tum probationum antecedentium recordatione abnuebam, Crefugiebam diligentissimo: sed vicit numerus sententiarum, qui me laboribus iis scripturarum, responsionum faciendarum damnauit, a quibus anae excusatum habuerat. Septembri mense accessit temporum iniquitas, quum aduentu Lusitanae illius sponsae magnus Inquisitorum numerus ab Hispania, Miplomata Philippi Regis de stabilienda an eis.x iis in Belgio Inquisitione simili aduecta

essent quo facto commoti vehementissimi, v ierati fuerunt animi omnium, ad securitatem suam libertatemque ab Inquisitionis iugo contendentium Ante omneis vero ex Nobilitate pauculi de causa religionis, bono publico solliciti diem inter seducerimi, qua consilium commune de re tota capturi essent. Fuit autem dies illa Octobri ineunte, qua die Parmensis Principis nuptiae cum Lusitana celebrandae erant. Ad illam ipsam diem Bruxellas vocor Antuemia in conuentum venio perexiguum, ubi viginti ad summum nobilia capita concionem habeo, concipio preces: res , precatione in consilium mittitur de ederibus domi forisque decernum contra violentam istam atque barbaricam Inquisitionis tyrannidem ineundis, tacente audiente me. Haec in aedibus Cullemburgicis ad forum equarium Bruxinis contra Inquisitionem primum fundamenta iacta, propter quae post biennium truncati capite fuerunt duo fratres Cohi nobiles viri, qui incolebant domum, tota domus aequata solo, Warea eius sale cum diris exsecrationibus conspersa ad Ducis Albani imperium. Post triduum reuerti Antuispiam, me communicationibus illis defunctum gratulans, in quas nescius deueneram. Sed ex eo tempore longe majores curae fugientem me oppresserunt. Nam xmultae ad Ecclesiam literae atque etiam ad me adferebantur in dies singulos, praeter responsa prodibant a me perscriptiones multae, prout ex usu esse videbatur, quarum perscriptionum ego solus plerumque conscius nam erant manu mea b alter mecum Antuemianus ciuis nomine Ioannes de Lamois, qui Delonus

ab origine dicebatur vulgo, cuius viri optimi fidem in malim plurimis, grauissimis

rebus expertus sum. In perscriptionum istarum numero fuerunt aliquot monita Politica, rationibus humanis, exemplis ab historia sumptis confirmata, quae Brmellas transmissa curabamus in Ctunam, summum consilium clanculum subiici, ut Principes f. s. qui in Consilio erant, de rebus ad pacem tranquillitatem reipub spectantibus cogitarent, sublata animorum, conscientiarum pervestigatione, qua tranquil sitas publica funditus euertitur. Probabant omnes summopere,, afficiebantur hoc scriptorum generem ille ipse quem anto dita, Comes Emontanus laudabat, donec me, id est, Gallum auctorem esse cognouisset. Qua propter saepe a Magistratu quaesitus, saepe edicto appellatus sum, saepe praeconis voce denuntiationes in me Antuerpiae pro Curia factae, saepe creata pericula, , quibus me sola Dei prouidentia, suos optimo ac fidelissimo curans, vindicabat Mandatum aliquoties audiente

50쪽

me, Cante Curiam promulgatum, ut quisquis auctorem breuis unius scripti, quod mea manu erat, cognouisset, indicium faceret Magistratui:, pro indicio hoc florent trecenti, quadringenti pronunciabantur. Tandem vero per exploratores, emissarios consilium istud procuratum Venerat sub finem anni Ludovicus Comes Nassauius Antuemiam, de oratione quadam per me scripta ad Hispaniarum Regem pro libertate publica, abrogatione Inquisitori edicti nobiscum clanculum contulerat. Id emissari canes odorati, commodissimam rationem excogitauerunt, ut de me certo Cognoscerent Submissus enim est quidam Braxellensis pictor, qui studium religionis per bello simulans, veniret Antuemiam, .sese nostris adiungeret. Hic suis partibus quam diligentissimo defunctus est. Nam, conuentibus aliquot me vidit, obsera usique diligentia summa, bestigia mea tam accurat insequutus est, ut de habit tione mea cognouerit. Tum imago mea per hominem illum Bruxellas ad Margaritam Parmensem, quae Belgio praefecta erat, is consilium delata esto inde ad Marchionem Antuemianum missa, ut me comprehenderet. Res Praetori demandatur, qui rem exploraturiis certo ancillam domus in qua habitabam accersit ad se nam ea Praetori non ita pridem ministrauerat. Nec blanditiis, nec promissionibus, nec minis ex ea expiscatus est quicquam. Facturus itaque quod in mandatis acceperat, veniam a Consule ut priuilegiis cauetur loci consequitur ad domum ciuis perscrutandam, meque apud ciuem illum quaerit ubi hospitabar. Sed anteuerterat hominem illa Deiopi max prouidentia, mihi, me hospiti consulens opportunissimo. Fecit enim, ut ego excederem domo, Ecclesiam retanam inuisurus, ante semihoram sermo quam aduentaret Praetor ad lustrandam domum itemque ut hospes meus statim a discessu meo per quemdam amicum de uniuerso consilio fiere certior o rebus meis abdendis aut deportandis, non sine dissicultate prospiceret. Quum autem per celebrem illam nobilitatis Belgicae coronam libellus supplex cum postulatis, causarum enari ratione ad Regem mittendus antepaschali tempore oblatus esset, tum grauiores motus

negotiaque dissi ora in dies oborta sunt, quibus me iactari praeter alios in Belgio oportuit unam ob causam maximo, quod non essem indigena. Aliis enim fratribus, Dei seruis, Ministris Euangeli licebat tutius versari Wagere quaecimque administerium sacrum pertinebant; sed in meum caput Parmensem illam Gubernatricem scripta antecedentia semper excitabant, dum priuatae conciones fuerunt habitae. Quamobrem etiam nouus in me Insulis Flandriae est opidum celebre consutus dolus. Fuerat enim plebs Flandriae vicis quamplurimis diu anthium conciones habere palam equentia maxima, quam in Brabantia fieret siue freta numero, siue feruentibus animis ad conciones accurreret non accersita, ut Antuemiae quoq.experti sumus. Hac occasione fuit inuenta ratio ut in publicum imprudenter productus comprehenderer. Praeerat urbi nobilis quidam de Rasse uire, qui Emontano Comiti ministrauerat. Hic agens cum altero quodam nobili in vicinia versanti, cui Caubinio nomen, bellissimo se velle simulat de religione nostra cognoscere, colloquium audire Ministri alicuius cum suo Sacrificulo, ad veritatem optima fide attendere: qua cognita, fore ut nulla auctoritate, ne regia quidem, ab eo colenda abducatur:&similia multa. Hic a inius spem aliquam de eo contactiens se curaturum spondet. Statim nuncius cum literis aduolat Antuemiam; eo quod Ecclesia illa prae caeteris commoditate Ministrorum abundare videretur. Re in consilium missa Ecclesiae placuit ut eo proficiscerer, quamuis praemonente me ut euenit rem istam non sic abituram. Interea Rassenguimus certior factus omnia comparat; specie infantis quem habebat baptisandum, Tomacessem Episcopum accersit ad se, ut eo solennior esset divintatio. Simulac Insulas veni, dux itineris me in quoddam oenopolium ducit causa simulationis, prout exteri aduenae solent sese ex itineris labore reficere. Nondum attigeramus

SEARCH

MENU NAVIGATION