장음표시 사용
71쪽
stantiam Theologiae minime pertinent. Est enim Theologia, ut scientia omnis, rerum communium, Dei autem sermo in rebus etiam particularibus non raro Occupatur. De hac igitur Theologia prima haec quaestio videtur nobis expedienda esse, si aliqua sit ea quae Theologi , nobis vulgo nominatur nam Cum eorum quae nominantur sermone nostro, alia sint se alia non sint in Natura rerum alia sciri possint, alia non possint; ustra de ea re a nobis ageretur, quae nec esset ipsa, nec ab homine sciri posset. Def. I. Esse autem Theologiam Res ipsae consensus omniumpo lorum docent Res: nam ' Deus est, ct idem rincipium est omias boni in rerum iura, , loquitur, Caeli re Deus: Consensvis; nam omnes ita esse agnoscunae Naturae luce Pluribus quidem argumentis rerum, eisque luculentissimis, demonstrari
posset Theologiam illam esse ex veritate, cuius significationem modo circumscripsimus. Sed haec duo in praesentia posse videntur ad sermonem institutum nobis sufficere; reliqua in aliud tempus si Deus volet reiecturis Prius L ars. argumentum est res ipsae i. subiectum ipsius Theologiae Posterius consensus opulorum omnium, scientia Naturalis illius subiecti, quatenus illud subiectum in cognitionem hominum venire potest. Non est autem dubium, quin eorum quae sunt habeatur aliqua scientia: Scientia eorum sit in ijs qui sciunt, pro modo, captu ipsorum. Si ergo Deus est,' sciens est, Deum certe scientem sui ipsius esse dicamus pro modo ipsius necesse est Id est autem, infinitum, ac scientem sui infinita, plane diuina scientia. Si Deus rinvium est omnis uia in Natura rerum, optimo ex eo concludimus, omnes Creaturas, quae bonum intellectus atque scientiae ab illo principio uniuersali obtinent, aliqua saltem Dei, Theologiae scientia esse praeditas, qua vomant singulae illud principium suum unde processerunt Si Deus loquituro loquitur non res solum particulaeres, sed, communes ad veram ipsius cognitionem pertinentes: Si denique antist Deus erga creaturas omnes, quarum his obscura vestigia maiestatis suae, illis certam imaginem impressit in natura ipsarum omnino Theologiam oportet esse, quam, res creatae percipiant communicatione, QDeus possideat in sese tanta perfectione, ut neque apprehendi, neque enarrari possit pro dignitate ipsius, sed destrin, solum pro modulo infirmitatis nostrae. Quemadmodum autem argumentum subiecti illius admirabilis Theologiam esse confirmamus, sic etiam argumento nostri
ipsorum, naturae nostrae omnes Theologiam aliquam esse agnoscimus. Nam siue Naturam secundum rationem communem spectes uniuersitatis istius, haec profecto enarrat gloriam Des,' quasi proclamat voce, exsertoque digito commonstrat sedimonem illum rationemque de diuinitate, quam Theologiam appellamus siue Naturam Communem spectes humani generis tanta est in eo naturae uae, .communis adeo ingenerata notio, ut omnes homines tam docuerit esse Theologiam aliquam Diuinamque sapientiam, tam docet esse Deum: Siue denique nos ipsos dcognoscamus singuli, Qquasi pervestigemus penitius tortuosa illa penetralia, abditissimos recessus mentis nostrae, Nihil in nobis futurum est quod non ostendat Theologiam esse se Contradicentes euincat manifestissimo Tanta est Naturae vis, Tanta veritatis. Atque haec quidem sic in communi nota sunt, insingulis a Deo exposita, ut nemo homo, quamuis rudis aut ferus, ab omni humanitate alienus, ignorare possit, illam, de qua dicimus, Theologiam exsistere. Sed quae in communi docemur insita Naturae luce, ea particularis Naturae in singulis caecitate, infirmitate obscurantur, Wpraestinguitur quodammodo acies mentis nostrae, ne id ipsum quod Natura communis docet, recto percipiat particularis in unoquoque nostrum ex quo fit, ut Veritatis aliquid tamquam per umbram o longinquo videamus sed per tenebras innatas, circumstantes nos, non nisi falso videamus illam ipsam, quam videmus, veritatem Dei. Id nos nunciamus in hunc modum, Thes. III. Eis autem ab omnibus credietur
72쪽
ras Theologiam, in meo iamen omis iuuae dicitur. Est enim haec rura, uas Da yinabilis. Aequivocationem istam, quam hic statuimus, emcit rei Veritas cum falso corruptoque nostro iudicio, sensu comparata. Nam ex rei Veritate quidem est, ut sit sapientia rerum diuinarum, qualiscunque illa tandem, cuiuscunque sit, etiamque vera dicatur esse ex iudicis vero nostri deprauatione, Qquasi pituita sensum spiritualis gustus mentibus nostris adimente est, quod in hac quoque ut in caeterim causa grauissima falsum pro vero amplectamur It f. si6.3que secundum Veritatem rei, dicitur aliqua omnino sera esse Theologia, univoce appellata secundum vero opinionem quam deprauato, obstupefacto iudicio nostro concepimus, est
QTheologia dicta aequivoce, quam sinam ct minabilem appellamus fusam, quia toto coelo quod aiunt abest a Veritate subiecti proprio ad Theologiam pertinentis Opinabilem vero, quia opinione solum consistit si quidem illud est consistere in mente, imaginatione nostra somnia mera atque ludibria pro veritate, &idola atque tragelaphos pro Deo vero confingente. Ac de falsa quidem Theologia Copinabili non est consili nostri ut dicamus multis quandoquidem in vera assequenda labor est perutilisse periculosus error in falsa perscrutanda labor inutilis, Cerror a periculo graui alienissimus sed tamen ut strictim aliquid de ea dicamus,
quantum ad istius hononanniae demonstrationem pertinet, Ita statuimus Thes. IIII. Fulsa Theoloeta est duplex: Una mearis, Altera Nilosornica mulcaris, quae in principis Naturae nostrae imper ectis subsidens non assurgit istius ratiocinatione: Huosophica, quae ratiocinationis errore in alias conclusiones di luxit, or fabulosam, nisuralem, ciuilemque ex principiis illis rocreauit. His paucis, tum unum veluti corpus falsae Theologiae circumscribi putamus posse tum singulas partes ac membra
ipsius seorsim demonstrari. Etenim falsae Theologiae istius radix ut ita dicamus in caput illud est, quod Theologiam mearem appellamus Corpus situm est in philosornica, quae exinde in tres ramos luxuriata est amplissimos exsiluescentes pluismum vulgarem Theologiam appellamus eatim quae communis est omnium ut sunt principia esus notionesque, praeceptiones communes in mentibus noStri adumbratae Qquae nec ratiocinationis cultura subigitur ut ita dicamus nec superueniente aliunde adiumento augescit sed in illa sua conditione notionibusque imperfectis conquiescit,3 tanquam in faece imperfectionis, corruptionis suae naturalis desidet. Philosophicam vero dicimus eam, quae cultura, accessionibus intus, foris ad illam Vulgarem adjectis, ratiocinationis errore, quasi maeandro mentis nostrae extollit sese ad con siones de diuinis rebus omnino visas, ac proinde tum , veritate illarum, tum ab ossicio pietatis in Deum nostrae alienas. Ex quo autem hic truncus quasi a radice illa vulgari Theologiae coepit procedere, statim diffusa est haec philosophica in tres ramos illos, quos suis nominibus ante iurandicimus, fabulosam puta, turalem axique ciuilem Theologiam Quemadmodum ex Varrone, Seneca Augustinus lib. . de civit. Des, cap. s. exputauit Mythicum siue fabulosum dixerunt is, quo maxime utuntur poetae ad theatricam voluptatem Naturale vel physicum genus Theologiae, quo philosophi ad mundi interpretationem, veri naturalis pervestigationem, in uis diaetis mire encycliis politicum denique vel ciuile, quod potentiores adhibuerunt, ut ciuitatum rerumque publicarum leges quaedam Religionis auctoritate stabilirent; Primum, Voluptas secundum, studium Naturale tertium, publica peperit utilitas in societate hominum posita Atque haec tria genera incredibile est, quantis, quam variis erroribus omni tempore, loco dissiuxerint, donec Veritatem suam gratioso aperuit Deus sed quia hoc loco minimo statuimus de falso agere, ac nobis potius exponere est animus salutaris illius Theologiae Veritatem: praesertim cum totam illam
siluam falsae Theologiae auctores quam plurimi putauerint diligentissimh; tribus libris,
73쪽
libris, sexto, septimo, octavo, de civit. Dei Augustinus sanctissim .datientissimo subuerterit omisso sermone de falsa Theologia, quae nihil aliud est quam opinio umbra Sapientiae aliud quiduis pro rebus diuinis prehendentis, igitur omisso falso ad Veri definitionem, inuestigationem Deo auctore, transibimus.
Vera igitur Theologia, cum sapientia summa sit, summae amplitudinis, dignitatis in se, summaeque in nobis utilitatis, si modo cum humilitate mentis, conscientia tenuitatis nostrae percipiamus ipsam a Domino, varijs modis ut fecerunt multi definiri potest. Sed quoniam ex tam multis definitionibus ea demum maximo probanda videtur esss. 13 S.)se, quae totam rationem Maturam rei simplicissimis legibus ares ex veritate exprimit: nobis hic Theologiam definiri placet secundiu genus, differentiam ipsius, verbis numero quidem paucissimis, si fieri potest sed tamen significantissimis argumento. Cum enim omni quaestioni simplici quae agitur, propriam suam definitionem optimi auctores iubeant adhiberi, secundum genus, differentiam bt vocant specificam ipsius hoc utrumque conuenientissimo tradi in hunc modum iudicamus
posse rara. v. Aeologia est sapientia rerum diuinarum. Est enim sapientia, verum genus verae Theologiae. Differentiam vero statuimus rerum Diuinarum, quae quidem vero diuinae sunt, appellatione. Ac primum quidem Theologiam rumientiam eorum blamus, quod omnes omnino proprietates ad intellectum, scientiam, Musum salutarem pertinentes, ex Natura, Supra Naturam modo plano excellentissimo in sese complectitur; velut certissima principiorum index, amplissima scientiarum omnium ametricaeῶν καὶ πρακτικob princeps QSapientissima omnium actionum rationumque arbitra, omni exceptione maior Haec enim simplicia quaevis principia nobis siue lagoenerata a Natura, siue per Dei gratiam inspirari,in quidem immediata ut dicuntur vulgo immota, atque necessaria docet nos apprehendere: Haec eadem apprehensa compinnere atque dividere: Haec item ex compositis, diuisis ratiocinari diuino modo: Haec ratiocinationibus ad scientiam ipsam assurgere summe necessariam, certissimam, sola Veritatis aeterea immutabilis, constantissimae contemplatione contentam. Cur enim Sapiens non acquiesceret diuina illa certitudine, quae inest cum rebus ipsis, quas Theologia tradit ut sunt tum ipsi animo scientis, prout sunt diuinitus ab eo per Theologiam cognitae Atque hae virtutes omnes, quas modo diximus, in Intelligentia positae, scientiis is fere aptari solent, quae contemplativae vulgo dicuntur. Haec eadem oclendit optime modum necessarium verae sanctitatis, iustitiae nostrae modum inquam Certum Q αδταρκεσατον : Hae finem summum cum in Natura, tum supra Naturam rerum exponit in oculis nostris qui finis supereaturalis vero solus est Naturae propinsitus aut si fori alios insuper fines placeret apponere Finis longe praestantissimus dicendus est quibus in rebus omnis laus scientiarum consistit, quae activae nominari solent. Haec denique germana illa scientiarum mater atque regina est, quae quidem vero scientiae sunt atque appellantur .principiorum, et ratiocinationum,&conclusionum ex eis, .scientiarum, .usus, inactionum, iudiciorum omnium, notius rationis ad haec omnia pertinentis summa perfectio, quaecunque ab intellectu, ratione, icientia sunt, perfectissime iudicans, hordinans sapientissime Quapropter iniuriam faciunt verae
74쪽
Theologiae quicunque intellectus solum, aut scientiae aut artis nomine eam definiunt: cum intellectus in principiis duntaxat positus rationem fundat, repus ipsum rationis, quod appellamus ratiocinationem, exerceat Scientia ex principiis ratione iusta suas conclusiones faciat Ars vero ab intellectu scientiaque proficiscens in aliquo opere terminetur. At haec omnia simul Theologia nostra comprehendit principiorum intellectum, conclusionum determinationumque scientiam, reperis nostri, quatenus ad Deum contendimus, artem saluberrimam quae omnia nihil plano, praeterquam sapientia, iudicare certo potest, aut commode ordinare, aut praestare salutariter. Quae cum ita sint, non potest Theologiae statui ullum aliud genus, quam sapientia, de principiis scientiarum in Intellectu, inde conclusionibus earum iudicans, homnia vi sua comilectens quae ad perfectionem omnis boni sunt necessaria, &iis omnibus utens sapientissimo. Huic autem generi differentiam suam, propriissimam sui ita dicamus certe videmur adhibere, quum eam dicimus esse Diuinarum rerum sapientiam Diuinas res quum appellamus, triplicem ut ita dicamus virtutem conditionemque admirabilem in eis complectimur. Primum, quod obiectum divinum est, circa quod versatur Theologia Deinde, quod modus sapientiae illius diuinus est Tum denique, quod finis
etiam diuinus est ac perfectissimus quas tres virtutes siue conditiones simul in rationem iustam cum scientiarum oninium Sso e satior aevi, 'κτικὰ ν, tum sapientiae huius, earum omnium facile principis opus est concurrere. Nam sive ad obiectum materiamve huius sapientiae respexeris, Deus est, & quicquid Dei esto quicquid , Deo
est, atque ad Deum ordinatur: siue ad modimissius, divinus est principio, actione, ac effectu suo; non humana solum omnia transcendens J Isio. in infinitum, sed&Naturam hanc uniuersam quam longissimo praeteruolans: sive ad finem ipsum, Deus sinis
illius est, .salutaris illa atque gloriosa Dei ipsius visio, ad quam hac sapientia duce contendimus. Ad hunc finem, quotquot promissionis spiritu obsignati sumus per Dei
gratiam, ita currimus ut non in incertim curramus; Ita pugilatu exercemus lacertos nostros, ut aerem non caedamus: I. Cor. s. o. Denique obliuiscentes ea quae , tergo sunt, bertendentes serio ad ea quae ante nos sunt, scopum versus indesinenter ferimur ad praemium supernae vocationis Des in Christo Iesu seruatore nostro. Hi p. s. d.
Etsi ex iis quae modo ostendimus, informata esse videtur is line CTυ- , ratio verae Theologiae, de qua instituimus hoc loco dicere: tamen nomini illi augustissimo Iheologiae eiusque definitioni, qua modo usi sumus, quaedam accidit aequivocatio; quae distinguatur anto necess est, quam ad Theologiae huius quae agitur fusiorem explicationem veniamus. Tanta enim est amplitudo eius, ut neque eadem voce res adeo differentes commodo satis denotari possint, deque uno genere me disparatae res comprehendi, quas una voce significavimus. Quapropter ut res quae Theologiae nomine exponuntur, secundiu Naturam, conditionem suam genere toto differunt, sed analogia quadam inter se apto communicant Ita, vocis statuenda est homonymia, siue ut vulgo loquuntur aequivocatio. Quamuis aequiucationem ipsam prius quoque a nobis distingui hoc loco necesse est; quia haec non pura est aequivocatio, sed et analogica,
75쪽
prout in scholis appellatur vulgo. Equi uocationem puram nominamus eam, in qua earum rerum, quae dicuntur aequivoco, ratio plano, totaliter diuersa est: sic enim liceat dicere scholasticorum modo. Analogicam vero, in qua earum rerum, quae dicuntur aequiuore ratio ex parte vel secundum quid eadem, atque ex parte simul diuersa est cuiusmodi aequivocatio in enunciandis rerum diuinarum humanaremque nominibus plurimum solet accidere. Secundum hanc ergo homonymiam, quam analogicam dicimus, duplex Theologiae modus , nobis statuitur, his verbis Elaee mi est erigvno nimirum Dei ipsim sapientia, aut est sarvn , a Deo in metia. Huius diuisionis analogicae primum sententia nobis exponenda est, deinde vero monstranda ipsius necessitas. Sententia haec est: Theologiam, quae dicitur sermone nostro, nam esse oti sisv x imgoae, id est essentialem atque increatam, quam nos docendi causa deinceps hoc libello nostro erigvsmae siue nemrosvno dicturi sumus Alteram vero, Ma8vκυιαν - κτισθ id est, aCCbdentariam, creatam, siue habitualem, quam xxvnoν etiam commode dixeris, velut expressam quamdam ac potius adumbratam formalis illius Theologicae diuinae Messentialis imaginem. Ac mihi quidem videtur aer.xsiso illa Theologia ab orthodoxis Parabbus exemplaris olim appellata; ad cuius exemplar diuinum, immutabile, altera haec conformata est a Deo pro creaturarum captu recentiores vero illam Theologiam secundum se, hanc Theologiam secundum quid appellarunt. Est autem illa Theologia, eadem ipsa inlatita Sapientia, quam Deus de seipso habet rebusque omnibus, ut sunt ad ipsum necessario, proprie, Wper se relatione perpetua ordinatae, secundum rationem infinitam ipsius: Haec vero Theologia, illa est sapientia, quam Creaturae de Deo habent pro modo ipsarum, deque rebus ad Deum ordinatis, per conmunicationem ipsius. Atque haec quidem genera duo Theologiae ita disparata sunt, ut ad Umn aliquod certum caput, genus commune ex Veritate referri non possint. Illa nempe Theologia, quam diuinam . aliosvn- appellamus nec generis huius est, nec vero vilim. Non esse communis generis cum hac creata Theologia natura docet huius, Cillius. Illa enim Theologia oebetvno essentialis est naturae Dei, pars ut ita dicamus scientiae illius infinitae, quae in Deo essentialis est: quicquid autem essentiale est, id proprio contribui eidem generi constat cum essentia ipsa cuius id essentiale est, ut partem totio membrum corpori dicimus Aoramg, .genere communicans Deus f. iari autem supra omne genus, oυ ια onaeotimoc, ut Sancti Patres optimo Pellarunt. Haec vero Theologia non est essentialis eorum ad quos pertinet; sed iis accidit tanquam habitus essentiam eorum quasi circumvestiens ac proinde ab illa tantum abest ut cum vulgo dicam oσoνμυ-νo ag ἀ- ras c. Non esse illam risius generis quod secundo loco dicebamus Natura ipsa, ratio demonstrant luculentissime Etenim si essentialis est, ut est, eoque Naturae Dei luoreaeis, eadem certe illius ratio ac Diuinae essentiae futura est. Cum autem illa Diuina siue essentia, siue Natura vero sit naeotaso; nulloque communi cum re vlla genere proprio aut imprinprio, simpliciter aut per reductionem con datur, optimo certo hanc Theologiam meoisio esse praedicamus. Haec vero creata nostra Theologia, communicata illius noMorum, cum nihil sit aliud quis sigillaris imago quaedam impressa ab essemtiali illa, non est profecto communi cum illa genere, nec eo coneludi potest; sed aliquam solum habet ab illa, cum illa analogiam quemadmodum imago Piet hominis non est homini Maorbus, sed ratione tantum analogica appestationem hominis obtinet aequivoce Quapropter recte Apostolus hanc cum illa comparans . Cor. a. Nullus seipsum seducat, inquit: si quis sibi videtur esse sapiens in hoc seculo, stultus fiat ut fiat sapiens Sapientia enim mundi huius, stultitia est apud Deum: nam scriP- tum est, Carpit sapientes in versutia ipsorum: .rursum, Dominus nouit cogitationes
76쪽
sapientum esse vanas. Stat igitur illud necessario quod anto diximus, non nisi aequi- uocatione, quam vocant ἀνάληoν utramque simul Theologiam , nobis appellari.
De Aeologia arche a. Postquam ab illa Theologiae Sacrae homonymia nos expedivimus, Nunc demum de utraque seorsim tradita nobis oportet ea quae sunt instituti nostri. Ac primum quidem de Theolom archetypa dicturi sumus paucis, quae huius loci videntur esse: Deinde vero liberius diffundemus alterius Theologiae aeginio explicationem. Dearchetypa autem Theologia dicturi, quid dici a nobis possit, & quid item non possit,
breuiter inest HI comprehendimus 'eologia arcte a est diuinarum rerum diuina Sapientia. Ameber nos adoramus, ac non inuestieamus. Priore membro, quid scia nobis de ea possit; Posteriore, qtud non possit, religios discludimus. Quid ergo de hac dici possit, propria descriptione nam Infinitum definiri profecto
non potest utcunque demonstramus, rerum communium quas Natura, scriptura docet nunciatione, quum archetypam siue n. Torvaeo Theologiam nihil esse aliud dicimus, quam disi inum rerum diuinam Sapientiam Quibus verbis non definitionem statuimus sed quasi definitionem, siue descriptionem tua tam analogam ex rerum nostrarum exemplo,, sermonis nostri conformatione aliqua ad res diuinas applicata. Nam huius Theologiae non est genus sapientia, sed quasi genus ponitur docendi causa nisi forae ut placet scholasticis, idque omnino rectissimo sapientiam praedicari de Deo dicamus univore, de nobis vero aequivoco. Hac autem ratione sapientia non genus est, sed adaequatum ut vocant proprium, summo proprio Deo attributum; quod inde ad res creatas nostro sermone transfertur aequivoco. Similiter quod nobis est differentiae loco, id in Deo nec est, nec facit differentiam: nam quomodo simplicissimae illi essentiae, ab omni compositione quam alienissimae differentia tribui posset clan differentia constituat rationem suae speciei, ut forma rationem materiae suae: Deus vero essentia simplicissimus usque adeo sit, ut nec per cogitationem quidem probabilem compositio ulla ipsi attribui possit Non materiae &formae, non Partium, non essentiae, esse, non subiecti, accidentium; quia in Deo quicquid
Atque haec causa est, cur restrictionis causa, siue loco ut vulgo appellatur specificae differentiae, Sapientiam hanc diuinam esse adiecimus, ut essentialem Dei,su reminentem, hextra supraque omne genus evectam sapientiam hic agi a nobis doceremus. Non enim est sapientia, prout sapientiae genus Philosophi distinxeruntss. 13 8. Nam sapientia illa humana ortum habet aliunde, velut accidentaria: Habitus est principiis gi, tur intellectu componente, diuidente alitur rationes conserit: Conclusiones ex eis nectit scientiam efficit arbitra est, iudex istorum omnium: Partes constituit ordinemque partium, quae sapientiae humanae subiectae sunt. Haec vero sapientia aerema est, essentialis, adeoque essentia Dei cui omnia non ex vilis principiis, compositione, diuisione intellectus, ratiocinatione, conclusionibus, scientia, iudicatione, hordinatione sunt praesentissima sed simplicissimo, unico omnium simul intuitu, ac non successive, ut fit creatis rebus haec principia gignit
77쪽
ex se, non ex eis gignitur haec Intellectum, rationem conclusiones, scientias, sapientiam ipsam in aliis emcit, in se immutabilis, inuariata permanens haec denique in aliis extra se omnia, partibus, ordine, successione varians, tanquam uniuersale immotumque principium principiorum, intellectuum, rationum, conclusionum,&scientiarum omnium est, sapientia mater omnis sapientiae. De qua verissimo cum Iobo dixeris cap.
a 8 Est quidem argento eductio, Wlocus auro quod liquant metallaril ferrumo pubuere sumitur, elapide funditur aes &c. At illa sapientia unde inueniretur inam csset locus intelligentiae Non nouit mortalis aestimationem eius, neque inuenitur in terra viventium Abyssus dicit, non est in mer, mare dicit, non est penes me & c. Solus Deus intelligit viam eius o ipse scit locum eius. Nam ipse in extremitates leuae intuetur, sub omnibus coelis videto quae sequuntur. Hinc si ad differentiam venturi sumus si quidem differentia potest appellari non solum obiecto, modo ac fine ipsius res diuinas sciri, iudicari, atque tamari hac sapientia animaduertemus verum etiam subiecto ipso liceat enim Deum nobis, quamuis simplicissimum, docendi causa subie tum dicere sapientiam diuinam esse, quae res omnes diuinasin singulas indesinenter capit unli, unico intuitu atque infinito, sine partibus rerum, sine omne partium, sine motu, successione temporum ut scholasticorum sermone viso Totum simul, atque totaliter. Nam proptere, etiam Diuinam pronunciamus esse hanc sapientiam, propria ac non figurata significatione, ut extra supraque omnes res humanas hiemporarias, .creatas animos nostros semper attollamus quum de hac sapientia habetur sermo.Id autem ut melius possit intelligi, agedum, attributa quatam huius Theologiae adferamus, ex quibus discrimen ipsius intemoscatur a creata nostra. Est igitur aereisunos haec Theologia, sapientia increata, formalis, absoluta, insinua, tota simul incommunicabilis, .sui imagi Cain etiam vestigia cum rebus creatis solum communicans. Increata est: nam principium ab ullo non habet, aut cum principi vel creationis modum, imo ne speciem quidem ullam habet principil: nam principium ipsum principiorum est, pertingens 1 fine uno ad alterum fortitero disponens omnia taliter, Sapient. . Formalis est: nam essentialis est formae diuinae, siue Deitatis, adeoque ipsa essentia Dei prout Deus est omnibus numeris simplicissimus, cuius esse, sapere,, scire idem est, quamuis secundum rationem in mentibus nostris ea dis-guamus. Absoluta est, perfectissima, nihil deficiens, nihil redundans, nihil varium continens, sed omnis in sese defectus, profectus, aut incrementi, & mutationis expers. Infinita est: Nam ad omnia pertendit uniuerso, singulariter, ut principium omnium: ne quicquam est ut verbis utamur Apostoli D, d 13. quod sit occultum ab ipsa, omnia nuda, manifesta sunt ante oculos illius Tota simul est, pro ratione spiritualis illius uerer c siue continuitatis, quam ipse quoque Aristoteles b. a. de
anima nominauit. Nam neque per partes, neque successis inest Deo, aut in sese 'ariat sed pro modo ipsius Dei est: cuius cum essentia sit tota simul, α ιερι τ- καιόναλλοίωτoc eadem plana ratione expers est partium, iuccessionis .motus omnis aetem illius sapientia. Incommunicabilis est: nam Destatis propria ac proinde cum nulla re creata communicari potest: aut cimi ullo ex facto communicata est, quod
aliud sit o Deo. Nam profecto horum neutrum fieri unquam potest, ut aut Deus ipse alteri cedat hanc gloriam suam, quemadmodum per Prophetas olim suos est loquutus, aut alius eam assumat, habeatque sibi Postremo communicativa est non sui ipsius proprie, sed cum maximo suae dirutaxat imaginis. Nam illius inacessae, infinitae, hon*ιαλ ngo sapientiae quam sustinere nulla creatura, ve(L ais.)stum capere Potest illius, inquam, imago ad res creatas transmittitur, atque in in imprimitur, 'oheo, derivatur, refulget nodianisa, quasi no Ma so ad illustrationem ipsarum deciditur; verumtamen illo exemplari summo e fonte, & sola, trunco
78쪽
su ita dicamus seu corpore integro permanente. Nam Penes Deum inquit Iob cap. Ia . a. est sapientia, sortitudo; illius est consilium, intelligentia. De hac ergo infinita, admirabili sapientia Dei, quid porro dicturi sumus cum ante dixerimus uno verbo, hanc non pervestigari a nobis, sed potius adorari. Quicquid dicere de ea possumus, prae ea nihil est: quicquid illa est, infinitum est, quod dici non potest in se admirabile .suspiciendum i nobis Religione summa quo argumento
Sapiens testatur honorem Dei in eo positum esse, quod abscondat rem, &tenuitatem nostram eo ipso argumento testatam faciat quia gratiosus pater eam liberis abscondendo consulit imbecilitati nostrae. Proueb. S. a. Quapropter raptus in sapientiae huius admirationem Apostolus, exclamabat vehementissimo: o profunditatem diuit,arum sapientiae .cognitionis vel scientiae De Rom. u. 33. nos quoque netoa machi gradum sistimus nam quia abyssus illa est sapientiae, praestat iam ad rivos per eam communicatos, ex ea profluentes veniamus ne tenuitatem nostram, si nos demus in istud pelagus, amplitudo eius absorbeat.
Ouid sit Theologia exivnos,in quotvlem Primariae illius Theologiae, quam adorari, non inuestigari a nobis opus est, ut ante diximus, metus est secundaria illa Theologia, quam xτ-oν appellamus: Cuius
latissimum herrimumque campum, quam breuissimo fieri poterit, circumdatis cancellis certis decurremus. Huius definitionem commodo sic radi posse iudicamus, rara. m. 'eologia nitimos iue simplicii, ratisomno siue secundum quid considerata, est attentia diuinarum rerum a Deo ex archedis ipsius informam per communia tionem Gratiae ad gloriam ipsius. Nam hac definitione cim antecedens genus, differentia, tum causae ipsae exponuntur ad iustam constitutionem Theologiae peribnentes Genus enim est sapientia, qua principia omnia cum naturalia, tum supera turalia, Cratiocinationem ipsam componentem atque diuidentem, .conclusiones determinationesque exmde procedentes, .earum rerum omnium scientiam, QDum iudicio ac ordinatione temperatum una complectimur. Differentia quoque, species eius, rerum diuinarum appellatione, ut ante, constituitur. Rerum autem diuinarum appellatione tum Veritatem eorum quae sunt atque scienda sunt, tum ius eorum quae facienda, fugienda sunt complectimur. Cum enim scientia haec omnibus numeris in se perfecta sit ad iustam autem perfectionem bonitatemque huius diuinae imaginis utrumque sit opus, quod verum o quod iustum: onmino in hac sapientia utrumque
statui oportuit, o Mevτικον, κα τo neακτικόν, num in veri contemplatione, alterum
in scientia iusti, iniusti utili positum, quae nihil habeat cum falso, iniusto commime, aut habere possit. Atque has quidem res omnes, prout in Theologia expli- Cantur, diuinas esse agnoscimus, non solum obiecto, modo, quibus in rebus scientiae hominum contemplativae videntur repere; verum etiam fine, usu ipsarum, quae duo in activo scientiarum genere a Sapientibus solent obseruari, prout anthcapite a demonstravimus. Atque lina de genere differentiaque communi Theologiae. Nunc ad causas definitione expressas veniamus. Principem ergo Causarum locum in nostra definitione obtinet, quod a Deo in malam esse hanc Theologiam praedica
79쪽
mus. Est enim Deus ipse solus, non autem res creata vita, emciens causa istius habitus, quem Theologiam appellamus. Etenim cum Deus solus sit vera Lux insulati tens per se, nec tenebrae sint in ipso, viri Ioannes loquitur appositissime X. Dan. I. . deni tu cum Deus ipse sit aveto; ovc, ut eleganter orinodori Patres apud Graecos nuncinuerunt ridiculum fuerit, si quis rebus creatis aliunde lucem, quam ab eo qui ipse est ovoφω; credat accidere. Quemadmodum igitur Sol Lunae foeneratur lucem; sic Diriun in quo est lux, eaque lux vera L Iago. illuminans omnem hominem
venientem in hunc mundum, Dan. I. s. luci esse rebus creatis o suam lucem cum eis communicare, notamque facere in coelo, terra noλvnoικιλoae sapientiam suam, certo ex verbis Apostolorum eius statuimus Epias a. o. Iacob. I. 18. Cum hac ef ciente causa, altera coniungenda est, quam finalem vulgo appellamus hanc vero
in definitione illa expressimus, dicentes Ido Deo fieri ad eloriam ipsius. Vt enim
Deus ipse principium est, causa efficiens potentissima, ita etiam est viaeqκισαTq. Ex quo fit, ut finem consiliorum actionumque suarum in rerum natura, aut in Gratiae suae dispensatione, extra se nunquam statuat cum nullius rei indigeat extra se;
sed omnia ad ipsum, tanquam indiga ipsius, Manentur. Nam ex eo,, per eum, in ipsum quoque sunt onmia, inquit Apostolus: Ipsi gloria sit in secula. Amen. Rom. II. 36. Materiam vero istius sapientiae satis pro instituto paulo anto declaravimus, quum Diuina, siue res diuinas, in quibus versatur Theolo a traderemus. Restat ergo locus grauissimus de forma, modo illius quae duo in definitione nostra distincte paucis destrinximus, dicentes esse Theologiam ex archetypo illa in malam se communicationem Gratiae. Nam forma proprie, a quocunque fiat artifice, duplex statuitur: Una mente artificis Altera, in opere. Ac proinde quemadmodum actus internus, extemus in rebus nostris consideratur, ita, forma duplex, intema, exteram Internam appellamus illum veluti conceptum aeremum diuinae voluntatis, Gratiae in ipso Deo consideratum. Extemam vero, illius aetem conceptus, ut ita dicamus, factam suo tempore in alia influentiam. Vtroque modo informat Deus, intus Consilio sapientissimo, foris opere potentissimo hanc Sahientiam. Sed quia duplex haec forma est, in Deo, tanquam in fonte subsistens in alia, tanquam in lacus, derivata hinc illud consequutum est, quod recte, conuenienter duplex huius sapientiae ratio a doctis semper est obseruata Vna absoluta, siue in fonte ipso sapiemtiae, quam vulgus scholasticorum Theologiam simpliciter Altera relato, siue tanquam in lacubus, conceptaculis ipsius residens, quam Theologiam secundum quid nun-- parant. Quae quidem distinctio in onmi disciplina diligentissimo est obseruanda sed in hac maximo, in qua aberrare libero periculosissimum. Nos autem in hac quaestione non tam Theologiae illius simpliciter dictae, quam Theologiae secundum quid rationem habituri sumus: quia haec nostra est maximo Theologia, cuius communicatione omnes haurimus de plenitudine Dei in Christo Iesu Dan X. 16. Nam si de Theologia illa simpliciter dicta, quae quidem ectypa est, quisquam rogauerit quaenam illa sit Theologia, huic omnino responsurus sum vestigia sequendo illius antegressae definitionis Thes in Atque haec etiidem Aeologia si liciter dicio, est tota Sapientia
rerum Diuinarum cum re creata communicabilis ro communicantis modo. Hanc Theologiam quis homo capere mente, aut sermone describere possit cum haec quodammodo Proximo respondeat illi archetypae, quam cap. d. descripsimus Wnihil plano sit aliud quam illa tota interna forma, conceptus, quem Deus habet in sese de communicanda sapientia sua, non pro modo creaturae huius aut illius; sed pro modo communicantis Dei, formam modumque suae communicationis gratiosa voluntate Saa Praescribentis de sua plenitudine. Atque haec causa est, cur definientes hanc 1 neologiam, Potius communicabilem, quam conmunicatam diximus: quia hoc nomine
80쪽
uolumus comprehendi non solum quicquid iam ex facto cum rebus creatis communicatum est: se etiam quicquid unquam communicari potest cum rebus creatis, in hoc .in venturo seculo. Ne plura, illa Theologiatae,ivnoc, est totius diuinae tam communicabilis, quam propriae, incommunicabilis sapientiae infinitas: Haec Theologia est tamquam penus plenissima, de infinitate ipsius apud Deum recondita, omnis spiritualis Sapientiae, Indigentiae ex qua penu ac plenitudine promuntur thesauri cum creaturis a Deo communicandi per gratiam Qui thesauri dum in penu sunt, com- mimicabiles dum in creaturis sunt, communicati appellantur. Quapropter in eumdem quoque modum Theologiam secundum quid definirio nobis necesse est 'es x. Est
enim haec Theologia Sapientia rerum Uiuinamum cum creaturis communica Osro modo ipsarum. Communicatur autem nune issioneo reuelatione. In hac autem definitione primum non addo, Miam; quia partialis est ut loquuntur semper haec Theologia, praeterquam in Christo Seruatore nostro. Praeterea L 383. non dico, ut ante, communicassum, sed actu, communicatam: quia tum demum fit illius secundum quid determinatio, quum est communicatara Domino. Postremo nec illud subiicio,
pro communicamus modo sed tantum, Iro issarum cremurarum modo, quae Communicationem percipiunt illius. hic modus quantulus est, obsecro, si cum iij inflabinis non dico ipsius Deitatis, erisono illius Theologiae, sed etiam diuinae illius
Penus, quam modo attingebamus, comparetur Atque haec duo genera deinceps eubdentiae caussa certis nominibus designabimus Prius quidem, Theologiam in se; Posterius vero, Theologiam in subiecto nuncupantes. His omnibus commune illud est, quod assentiam esse disinitus siue communiam bilem siue communicatam agnoscimus: quibus verbis principium eius in Deo, ortum a Deo, educationemque in suis subiectis contemplamur, secundum communicationem diuinae Gratiae. Hanc enim Sapientiam Natura subiecti nec fundit actualiterari more scholasticorum loquar nec habet virtualiter quanto minus formaliteri Nec capit potentialiter suo naturali lumine sed Deus ipse indit, inspirat lumine suo supera turali, iratia educat ad gloriam suam Denique ortum , progressus, .complementum ipsius integrum sibi vindicat, ut quisquis gloriatur, glorietur in Domino. I. Corinia. I. 31. Attributa autem huius Theologiae maximo ab iis diuersa sunt, quae ante Theologiae illi archetypae assignauimus. aec enim creata est habitualis est; nec nisi suo modo absoluta, finita, discreta, communicata diuinitus tamquam vera certaque imago illius, quam increatam essentialem siue formalem, absolutissimam, infinitam, simul totam, Cincommunicabilem esse docuimus Creata est: nam non est Creatoris in ipso sed a Creatore est in subiecto, quod creauit ipse Habitualis est: nam integro subiecto potest accedere per Dei Gratiam se de eodem discedere per uacuitatem Gratiae. Similiter Absoluta est secundum eo eius cui inest subiecti modum, non autem absoluta secundiu illam perfectionem Dei longissimo omnia per omnia superantem: quandoquidem sapientia, cognitio, tacientia omnis vlli cognoscenti, scienti non inest aliter, quam pro ipsius cognoscentis, scientis modo. Finita est rem non aequo ac diuina illa omnino protendatur ad omnia, eaque Pertingat sed optimo suis finibus sit limitibusque circumscripta Nec tota simul est, sed .partibus distinctae successionibus rerum quasi per vices vltro citroque Commeantium infesta, .mutationibus ac motui obnoxia. Ac proinde quod postremo loco diximus Tota per partes est communicabilis, .ex facto etiam per partes Communicata, prout lucem gratiosam suam in rebus creatis suis utili Deus membratim, successive mutabiliterque accendere.
Cognito quid sit in genere ectypa haec Theologia iam quotuplex eadem siti videamus. Etsi antequam istud exponimus, meminisse velimus Lectores probo distin tionis