장음표시 사용
1쪽
Ss. THEOLOGIAE DOCTORI CELEBERRIM
SERENiss IMI DUCIS SAXO-GOTHANI CONSILIARIO ECCLESIASTICO GRAVISSIMO, DUCATUS ALTENBURGICI SUPER INTENDENTI GENERALI, ET N ECCLESIA PASTORI PRIMARI O
DE OFFICIIS SVIS SPLENDIDISSIMIS, ET DE UNIVIRSΛ PURIORE CHRISTI ECCLESIΛ
2쪽
svM ME VENERABILIS, MAGNIFICE,
AT QvE EXCELLENTISSIME, PATER IN CHRISTO, DOMINE, AT UE PATRONE HONOR,
bilist has evustare pagellas non auderem, nui accumulari mana in me non meritum voluntas O benescentia , quam ab aliquot annis expertus sum, animum mihi addidisset confidenti mum, nu lo modo fore, quin eas ni i benevolentis me fis accepturus. Iamdudum grati in Te animi pecimen publicum exhibere me decebat. licet autem 'pr.esens opuscidum nimis tenue sit, quam quod in Dum con pectum debui, et prodire, nedum quod Tuis in me respondeat meritis : vix tamen G it mea noIcens, cui non constet, a mea inopia non poste ni' exisse quilliber proscisci. Gratam autem mentem testatur, etiam qui pa a Uus ex hibet , cum dat qu.e habet, cum non habeat qua debebat pr. antiora. urium maxime vero Tuo Iudicio etiam exhilendam misi esse 'submittendam ex imavi, Theologe Excellentissensi meditationem de particula Divini codicis, fine inter di illimas referri solet. Veneramur jom dudum, quotquotfacris literis operam nostram dicamui, inunia Tua in illarum intel7retationem merisa, qua non tantum norunt, quι quotidie
ab ore Tuo pendent, ac in via salutis instituuntur tu conirmantur, sed qua edi universa purior Ecclesta dudum grata Dicepit ex tot egregiis is siriptis Theolo suis, edi ex laboribus, quos ad immortale Bibliorum Ernestinorum opus illustrandum cs exalciandum contulisti, praestanti
3쪽
mis. Accedit quod hanc ipsam nostri Metratoris de operariis in sua vi-' nea parabolam plures Iam ante annos expenderi; peculiari dissertatisne .erudissema: qua non parum me profecisse, lubens bub gratus puLice proteor. Atare cum omnes sacr.e hi uspera 8.e recesiιs penitissime Tibi sint perspecti, facillimo negotio examina Eis, in his pagellis ni
assecutus sm veram Salvatoris mentem, an Tero minus. Atque ex Tuo
judicis integerrimo b sapientissimo To stare aut cadere, quicquid me- ditatis hac in lucem trofert puἷlicam. Suscipe igitur, Patrone Ma- gnisce, qua in me uti fles animi propensone, exiguum b c mea in Teobservantiae specimen, nec Uus tenuitatem by defectus, sed venerabun- , dum osserentis animum lenevole respicere dignare. Summum autem Numen sinceris Teneror votis, ut porro uberrima sua gratia Tuis ad itoperis, quas vinea Domini Iam a multis annis prastas, egregiis, viresque animi atque corporis inconcussas susciat ad seram usque senectutem, in amplisima totius Ecclesta Terre, nec unquam peritura, emolumenta. DEUS Te servet cum universa Tua splendidistima fami is, qua vera est Musa rim sedes, quarum prases Apollo, non iste fabulosius Delius rates, hed ille Pauli Apostoli, imo DEI συνεπος, λόγιος, δυ- ναὶος hΤαις γραφῶς, Τη πνευμ έ . Vale ex voto, b patrocinari perge
Dabam Ienae pridie Nonas OctobrIs. A. D. HM DCC XXXXI. sCultori observantImmo
4쪽
nvocatis ante omnia', neces artis ad rectam Msalutarem verbi divini meditationem, divinae gratiae auxiliis, ut illa suo lumine mentis nostrae oculos aperiat, ad perspiciendum randa sermonis DEI documental juvabit primis scopum parabolae, quam considerandam suscipimus,curatius definire,collati si is,quae apudEvangelistam nostrum Matthaeum in praecedente Capite XlX, commemorata fuerant. Nimirum colloquium Saluatoris nostri, aim principe quodam inter Iudaeos viro, de haereditate vitae aeternae custodienda solicito, institutum, conjecerat animos ipsorum etiam Apostolorum in timorem non Prorsus vanum, ne ipsis aeternae salutis haereditas interuerte-rctur variis in via ad illam sibi obvenientibus obstaculis atquς desectibus. Cum enim l)erspexisset oculus Omni-scius Christi ψοῦ nihil magis hactenus impedivis te prosectus viri illius principis in via ad silutem, quamphilautiam latentem in eius pectore, & terrenorum amo-
5쪽
rem; adversus hunc ipsi iniunxerat eorum, quae in ter. renis possidebat, venditionem Sc inter pauperes erogationem; aduersus illam vero iussserat sequelam sui, M ut accedens discipulis suis deinceps post se, quem doctorem bonum agnouerat & fassus fuerat, insequeretur. Abeunte autem his auditis contristato divite illo, dixerat Sal- 'vator, dissicillimum esse ut dives in hegnum coelorum intret, la dissicilius, quam ut, juxta proverbium, cameliis per foramen acus ingrediatur. Hinc horror ceperat discipulos Christi, adeo, ut dubitare inciperent, num sic vllus homo salvari possit: capto ut videtur, argumento a simili: si dives salvari nequit ob amorem divitiarum, aeque aliis impedimento erit, quin attingant istam metam, amor honorum, amor deliciarum mundi, amor uxoris la liberorum, amor opificii sui, artis, scientiarum, &c. Sed M. Petrus de se suisque condiscipulis anxius, licet monitum Christi diviti datum aliquatenus assecuti essent, & reliquissent omnia, atque Christum sectarentur; sciscitabatur: quid ergo erit nobis 8 ubi, ut mihi quidem videtur, mens Petri non fuit de mercede quaerere, sed de eo angitur, an non sibi pariter ac diviti illi, tristior aliqua sententia pro- stet ; an non M ipsis adhuc quid obstet, ne assequantur haereditatem vitae aeternae, forte quia nondum omnia vendiderint M pauperibus dederint, licet sua quantulacunque reliquerint M Christum sint secuti: cum M ipsi sentiant se cespitare multoties, deficere, M labascere in via ad salutem y num M ipsis dissicile sit ingredi in regnum coelorum i Erigebat vero hic discipulos Saluatorisclcmentia, Sc distincte respondebat, primo quod attinet consectationcm sui, modo pergant eum in regenerationis statU, adeoqtae in vera fide, sectari, fore ut ipsi Apostoli singularem obtenturi sint praerogatiuam, ut in gloriose mox
6쪽
manifestando regno gratiae, ipsi in cathedris doctrinae cvangelicae cum ipso regnaturi sint, judicaturi verbo veritatis duodecim tribus Ist. lis spiritualis, praescribentes 8c adjudicantes singulis hominibus, quae credenda ipsis . sint M facienda: deinde, quod attinet relicta bona terrena, promittit ipsis in hoc saeculo adhuc eorum loco Fotidie capienda centuplo maiora in mediis etiam persecutionibus: denique quantum attinet illud, quo quam maxime angebatur Petrus , promittit haereditatem vitae aeternae integram illis mansuram, & nullo modo eis intervertendam. Addit tamen: multi autem erunt primi postremi, M postremi primi; ut nimirum occurrat unico adhuc impedimento, quod adeundam haereditatem euerintere posset, M quo fieri posset, ut qui primi fuerint in relinquendis omnibus suis,& in sequendoChristo, evadant ultimi , hoc est, nulli sint in haereditatis consecutione; si nempe meritorum suorum fiducia poscant ea quae promiserat; cum haec omnia agnoscere debeant gratuita es. DEI dona. ipsos vero eis prorsus indignos, & nihil quicquam meritos. Atque hoc ipsum esse, quod Salvator illa, quam meditari aggredimur parabola, VDerius prosequitur, non modo nexus parabolae cum his verbis immediatus, sed et ipsorum horum verborum in fine parabolae repetitio, qua totius parabolae apodosin quasi praestant, vix poterit quiSpiam interpretum in dubium vocare. I. II.
Nihil aliud igitur Salvator in hac parabola pro scopo Scopus, habet, quam ut ostendat, qua ratione primi evadant ultimi, qua ratione haereditate Vitae aeternae excistini, tametsi
primi extiterint in relinquendis bonis suis, in sequendo christum, in laboribus vineae Domini: nimirum, si suo-
7쪽
rum laborum suaeque tolerantiae praefidentia M fama ae iactantia exigant a domino vineae, quae gratiose promist se daturum, lino plus etiam quam promisit exigant, contendentes se ob sua merita aliis praeferendos esse qui minus laboraverint, invidendo ultimis gratiam domini, qua hi non minus accipiant quam ipsi primi; nec reputando se ex gratia accepisse quae acceperant, cum revera strvi inutiles domino ierint, quippe qui ex gratia domini habeant, quod prae aliis in vineam fuerint vocati, dc gratiam ill in tanto maiorem debeant agnoscere, quo plures ad labores accersiti fuerint, cum etiam vires lab candi a gratia domini habeant, cumque omnes illorum
Operae non tam domino afferant emolumentum, quam
ipsismet operariis; & qui ne quidem fecerint ea quae facere debuissent. Hic igitur manifeste cum sit scopus loquentis in hac parabola, facile perspicitur, non prorsus
necessum esse, ut labores, quibus praefidentes operarii haereditate excidunt, capiamus de iis quos in i universae ecclesiae emolumentum omnes ejus ministri ac pastores, es omnia membra ejusdem, sistat per totum diem mundi a creatione ad ejus consummationem, vel per tintum diem reipublicae Judescae ab ejus per leges Mosaicas constitutione usque ad Christum M praedicationem evangelii, ac Hierosolymorum excidium, egisse & agere Concipiuntur; neque ut praemium, quod suis meritis poscentes, imo aliis invidentes,& sibi uberius deberi contendentes, haereditatem amittunt, capiatur saltem de excellentioribus dotibus spiritus sancti, ia miraculorum donis; neque ut vocatio in vineam, cujus primo mane lactae, ad miserenda diei totius onera & aestum, augUstiora praemia sibi postulantes gratiam domini cum haereditate amittunt, it uatur esse vocatio ad regnum coelorum Mad
8쪽
ad ipsam haereditatem, neque ut statuatur esse vocatio ad ossicium ministerii in ecclesia obeundi aliqua generalis: sed scopus idem parabolae obtinetur, si labores quicun que in coetu quovis etiam minimo singulis diebus ac horis obeundi fuerint significati; si praemium non aliud, quam quod vitae sustentationi cujusvis diei sustacit, intelligatur, vel quod ethim fructus & successus officii in animis eorum, qui cujusvis labori ti fidei commissi sunt, praestat; & denique, si vocatio capiatur non nisi specialissima, quae unicuique in suo officio quotidie ad singulares
in vinea operas in suo coetu divinitus suggeritur. Si enim toti ecclesiae praemiis laboribus non praefidere nec iis se efferre la jactare debent homines, multo minus cxminoribus singulari coetui ad unius diei horas exhibitis laboribus supercilium sumere, M se adversus alios efferre terunt. Ita quoque, si quotidiani victus emolumenta a DEO poscere non possimus tanuam nobis debita, sed ea etiam gratiae Divinae acceptum ferre; multo minus poscere possiimus, ut vel effectus stuctusque officii ampliores tanquam ex debito solvat, vel etiam miraculosa dona praebeat tanquam ex nostris meritis, multo minus ut maiora nobis quam aliis deberi praesumamus. Atques vocatio specialissima ad singulorum dierum peculiares opellas agnosci debet tanquam gratiae Divinae beneficium,
Di inde non DEUS nobis si debitor, sed nos DEO tene
mur ad gratias: multo majus heneficium celehrare de- hemus Vocationem generalem ad regnum coelorum ad vitae aeternae haereditatem, vel etiam ad officium in ecclesia perpetUum obeundum. Quare si parabola d
cet gratia dcmini & haereditate excitire eos, qui sibi pro laboribus unici diei, in coetu peculiari, ex vocatione dis vina ad totius dici sudores facta exantiaci, terrena em
9쪽
lumenta maiora quam aliis deberi poscunt: sequitur, ut prona collcctione inferamus, quod cadem multo magis doceat eos cum gratia domini amittere haereditatem aeternam, qui suis meritis Si laboribus vel ipsam aeternam vitam, vel gradus gloriae a liores, vel dona miraculosa spiritus sancti, vel fructus omcii amplisiimos deberi contendunt, & tanto gravioris indignationis domini se reos sistere, quo majorem domini in se benignitatem de-huiment agnoscere, quod eos ad ampliores labores M toti ecclcsiae praestandos, M ad plures operas majoresque sudores exantiandos, imo & cito in regni DEI communionem vocaverit, M vires ad illii omnia facultatesque praebuerit.
S. III. Ad ipsam igitur parabolam accedentes, meditationi
nostrae propositam invenimus primo dilucidam ejus Protasin, inde ab initio capitis vigesimi Matthaei usque ad comma decimum quintum; deinde brevem eius Apodo- .sin, commate decimo sexto, paucis saltem verDis indicantem quid parabola docuerit. IN PROTASI primo objectum parabolae sistitur, dein ejus partes exhibentur. OBirco Mindicatur verbis: simile enim est regnum coelorum,
Quae solemnis est formula Saluatoris, perparabolas, uti Ps. LXXVIII, r. promiserat, edisserentis abscondita ab origine mundi. Nimirum regnum DEI inter homines, per peccatum corruptos, est inter abscondita ab origine mundi, ab omni ratione M sapientia naturali absconditissimum. Regnum videlicet coelorum illud ipsum, de quo omnes conciones ipsius IESU aeque, ac Iohannis Baptistae, ageb: int: quippe quarum imma haec erat, ut Matthaei IV, i . M III, a. legimus: Respiscite, appropinquavit enim regnum coelorum. Non igitur simpliciter re-
10쪽
gnum gratiae quod etiam in V. T. obtinuerat sed quod
in V. T. toties promissum ti tam diu expectatum fuerat regnum. Huc enim spectant vaticinia Ps. II, XXIV, Λ ,. X s
XXXXV, XXXXVII, LXXXXVI, LXXXXVIII, Ies II,
XXV, XXVI, Ierem. XXIlI, s. 6. XXXIII, 'Is. Dan. II. 44. VII, 13. I. 27. &c. Ubi nempe ipseRex ille Dominus e coelo I. COr.XV, 7.adpropinquavit, Rirrus mox ad dextram potentiae, venturos in nubibus coeli, Matth, XXVI, 64. quando per mysterium ex confesso magnum DEUS manifestatus sit in carne, I. Tim. III, I6. coeli sint plantati in terra IecLI, 16. dum tabernaculum in nobis fecit aeternus, plenus gratia Sc veritate conspiciendam praebens gloriam suam, gloriam filii Unigeniti e patre coelesti, Ioh. I, Iq. ille, qui dum in terra veriatur in coelis est, Ioli. III. turmam iam in terra plantans, Amos. IX, 6. ut coeli jam videantur aperti, M angeli ascendentes M descendentes su- filio illo hominis, Io. i, sa. ut coeli j.im enarrent jullitiam DEI l's. L, 6. Unde salus tunc propinquior erat quam cum in spe crederetur, Rom. XIII, II. cum lu/t vita in λογω illo existensessulserit in tenebris,m.I, 4. s. Ursedentra in tenebris M umbra mortis inde educeret. Luc.I, 79. coli. Ps. 68, MI, Ii. Mich. II,I3. Ita vero coeli terris non tantum con-jtincti, sed ti in terris regnant. Atque hoc tam profundis mysteriis absconditum regnum coelorum ipse Rex ejus
parabolis graphice nobis delinearit in suis sermonibus. Ubi Iero M illud congrue observant viri docti, non in
omni parabola integri regni coelorum indolem enarrare Salvatorem, sed per synecdochen totum quidem regnum coelorum dicere assimilari huic vel illi rei, ut tamen in singulis parabolis partem saltem describat indolis atque conditionis ejusdem. Ita e. g. Matth. XIlI, 3. sqq. parabo-Ia a iumente depromta varietatem effectus verbi divini in regno