Meditatio theologica ad parabolam Matth. 20., v. 1. ad 16., de operariis in vinea ..

발행: 1741년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

seriati, et ferias esuriales ut Plautina phrasi utar sed, Irunt, attamen vel vespere saltem vera cluta poenitentia ι relictis omnibus, ad vineam Dei accedunt. . Atque hunc lipsum denarium Deus vocali quasi concentu omnibus sti- lpulatus est in verbo suo. Ita cnim illud in. lnuere videtur concentum promissionum divinarum, ad cujusque desiderium in sacris literis datarum, de quotidiana sustentatione suorum & remuneratione: quasi dicatur pater familias concinens in verbo suo desideriis necessitatibus operariorum, & pacto quasi inito concordans promittendo in denarium cujusque diei, quae cuique sustentando M recreando sufficiunt. Videantur huiusmodi promissiones Matth. VI, as. 3a. 33. Ps. XXXIII, I9. XXXIV, tr. XXXVII, I8. I9. LXXXIV, Ia. Prou. X, 3. aa. Ebr. XIII, 3. I. Tim. VI, II. V. 38. I. Cor. IX, 9. sqq. a. Cor. VI, IO. IX. io. M qua fructus profectusque laborum Ies. LV, U. XLIX, 4.

l. VIII.

Sequitur denique in hac prima conductone 'operari ιλ, s. MI a S I O conductorum A D L A B O R E s. Ita enim, ut Salvator in parabola pergit, pater familias okειλεν

έοῦ misit illos is vineam suam.

Nimirum eos, iam antea nonnisi ad agricolarum M viniutorum operas accinctos M adparatos, ad hujus diei labo- res in vineam suam mittit. Quotiescunque alicui in caetu sacro suo, M parte illa ecclesiae verae, in qua Versatur, occurrit quod agat ad 'ecclesiae, M cujuscunque in ea, membri, emolumentum, toties a patre familias coelesti se in i vineam i ad labores mitti intelligat. Mireris autem,

quomodo. Deus omniscius ad labores suos adhibeat, quos

22쪽

praescit parum sinceros esse, M propria magis commoda quaerere quam promus vineae. Sed hoc debemus gratiar diuinae in vineam suam, ne destituatur laborantibus, cum non possint semper haberi viri vere pii. Sic inter apostolos suos accellebat Iudam Ischariotem, licet praevideret eum fore proditorem, quia magis idoneum ad tan tum negotium non inveniebat in discipulis reliquis, Sc quia Praevidebat, multa egregie ab ipso Ustum iri, in plurimorum salutem. nec dubitare potamus multis excellentibus dotibus prae aliis exornatum fuisse illum proditorem. Sed neque cogit parabola, ut omnes primo ma- , ne conductos dein murmurasse statuamus, multo minus ut fraudulenter Se dolose laborasse putemus, cujus crim, nis ne Unus quidem ex iis accusatur. Sed nec illud ne- Cesse est ut opinemur, omnes ab initio statim suorum saltem commodorum ergo labores hos adiisse. Multi dubio procul sincera fide Sc pia mente ad solius Dei gloriam 8c ecclesiae emolumentum labores aggrediuntur e mox vero perspicientes successus laboriam suorum egregios, incipiunt dele lari dotibus suis, eosque admirari, M ibi tribuunt successus illos, non cogitantes se tantum plantare & rigare, a Deo autem accedere laborum pro- fe S.I. Cor. III. 6. 7. Euenit hoc tanto facilius, quando non quisque suis solummodo laboribus attendit, ut eos fideliter ex omnibus viribus absque defessia peragat ; sed eos cum laboribus aliorum, quos pauciores, minusque proficientes existimat, contendit M comparat. Hinc facilis prodit vox pharistica: O DEus, gratias tibi ago, quod non sim sicut reliqui hominum. Luc. XVII l, II. Mox suis laboribus meritum arrogant, immemores moniti L.

Cor. IV, 7: id habes. quod non acceperis 3 imo immemores moniti patris familio Luc. XVII, 1o: Quando

23쪽

dici MEDITATIO THEOLOGICA.

omnia vobis constituta seceritis, dicite, nimirum serui inutiles sumus, quia quae debuimus facere fecimus. Ita vero euenit his operariis, Ut, cum spiritu inceperint, carne finem operis suis imponant, quod Galatis ad operem merita deflectentibus exprobrat Apostolus, Gal. ΙIl, . Interim tamen non desinit benignitas patris familias tales etiam ad labores suam in vineam quotidie mittere.

' . IX. II. condu- Sed linquamus illos in laboribus , quos vineae huicia accedamus ad conductionem tiam, secundam, quae fit hora diei tertia: Ubi 1. CoNouaNs, idem est solicitus pater familias, vineae suae in deses agerens cUram. Ita pergitur V. 3. και εξ λia, & egressus Toties ipse egressius ad vocandum ad operas ministrum est censendus, quoties qccasionem ministrat in coetu ecclesiae boni quidpiam essiciendi. a. TEM pus conductionis notatur , circa tertiam horam, die nempe jam proficiente. Horas diversas conductionis diversissimis certe modis interpretes acceperunt. Multi eas . de aetatibus mundi sunt interpretati. Sed obstat huic sententiae, quod ita denarius nonis dici possit omnibus operariis, tot saecula distantibus, simul dari, nisi in fine mundi: ubi vero temporalia bona non amplius distribu-

Untur, aeterna autem bona non tribuuntur nisi illis, qui murmurare amplius non possunt. Minor difficultas eos largere videtur, qui horas diversa V. T. tempora, vesperam autem statuunt tempus Messiae in terris i isibiliter vero laic murmurantes deprehendamUS iud vesperam Iudaeos, adversus gentium exaequationem IIViuo : revera tamen hi ipsi murmurantes etiam sub ve-

24쪽

DE OpERARIIS IN VINEA. ah

speram demum vocati merant; primis vero horis conducti prophetae in quorum labores suos discipulos successisse praedicat Salvator Io. IV, 38. nunquam murmurarunt. Alii horas illas de diversis aetatibus cujusque hominis capiunt. Sed cum sic vespera esset non nisi vitae finis uniauscUjusque, etiam hic temporalium bonorum donatio non amplius locum habere poterit; atque si murmurantes coelestia acciperent paria cum reliquis, non certe murmurantes amplius ponent existere. Praestat igitur hic parabolae verbis pressius inhaerere, M de horis in jusque diei naturalis, etiam rem parabola significatam interpretari. Ubi singulis diebus alius in suo ossicio cuin prima luce negotia accipit, alius vero demum tertia hora, aliUs sexta vel nona, alius sub vesperam. Nec enim in officio etiam ecclesiastico omnium dierum par est labor in ipsius ossicii negotiis: neque tamen facile pater familias alicui ullum diem sine linea dimittit, ad quam non ipsum vocet atque conducat. Nihilo secius tantum cuique singulis diebus dat, tanquam denarium, quantum ejus sustentationi opus est: Neque minus saturatur pauperde victu tenui, quam fore is affluens de sua abundantia; neque hic de superfluis plus potest absumere, quam ille de eo quod sufficit. Sed 3. In hac secunda conductione in primis considerandi veniunt QMI CONDucum TUR, Otios describit; εἰλν αλλους ἀγορα

vidit alios stantes in foro otiossis. Ita describi ho-

mInes in statu peccati constitutos, animam quas in foro exponentes venalem, ubi diabolus mercaturam ,facit, Theologi ut plurimum statuunt. Videatur B. Gerhardus h. l. itemque Maldonatus. Cum tamen dicantur expectasse labores conducentis, possunt etiam intelligi viri in

officio diligentes, & ad munia officii obeunda parati,

25쪽

quacunque hora ObVeniant. Nec in popinis, orchest . fornicibus memorantur inVenti, Vacantes aleis, ludis. cometationibus, libidinibus; sed in foro suo laborem expectantes. Ita enim supra jam notavimus parabolam inde petitam esse, quod, qui operas suas lotatas esse volebant, in foro tempus suum tererent, ubi quaerendi Minveniendi erant ad labores congruos. - Licet autem viri in ossicio suo diligentes nunquam vere Otientur, sed semper habeant, quod agant, vacando literis divinis Mhumanis: otium tamen ipsis quasi est, quotiescunque ab operibus ossicii feriantur, non existente inde ipsis negotio, & quotiescunque ex suo arbitrio sibi sumunt, quod interim agant, donec ex ossicio quod agant recurrat. Ita Cicero aliique Veterum otium Vocant, quando a reipublicae functionibus vacantes studiis suisse. dare poterant, licet nunquam minus otios existerent, quam cum otiosi,

in Scipionem de se ipso dixisse Cicero Lib. III. de Ossiciis

memorat. Tales, nec alius generis, Otiosos etiam parabola nostra hoc loco indicare videtur. Quae etiam 4.

illis dixit, abite etiam vos invineam illam. Dum

pater familias his dixisse sertur, abite etiam vos, indicatur eis. inventuros ipsos in vinea jam ante ipsos illic in' ea colenda occupatos, Sc cum ipsis laboraturos: abite, dicit, igitur 9 vos, atque cum illis laborate. Non igitur priores aliquot jam antea saeculis labore M vita destincti fuerant. Indicat vero hoc iis pater familias, ut excitet eos ad tanto festinantius abeundum, & tanto diligentius obeundos labores: forte etiam ut soletur eos, qUod non cuius vocati fuerint, quia nempe jam adsint laboribus vi-

26쪽

DE OpERARIIS IN VINEA.neae qui operam suam impendunt. Ita enim fidis verbi m-nistris mo M quibusvis Christianis taceris, nihil gratius est, quam in officii sui functionibus occupari, ut ne habeant

necessium ad arbitrarias operas manum M animum adplicare;& stequenter in eodem coetu pluribus etiam circa eadem objecim M circa easdem personas eodem die occupari datur. Quam maxime autem horum sequent,um operariorum in eodem die serius facta conductio ideo memoratur, ut praemium laborum Omnibus aequale ex sola DEt gratia dari intelligatur. Ita enim s. non omit titur etiam penes hos PROMIS sIO ME RcEDIs, dicente

patre familias: ο ιἀν- δώσω υ is & quod j stum fuerit, dabo vobis. Quae quidem verba io

te necemum haud esset, ut in apodosi anxie adplicemus, cum non ad scopum & essentiam rei, sed ad ornamentum parabolae spectare videantur. Indicatur tamen, ra tione apodoseos parabolae, ex gratia esse, ut dixi, quicquid dat ο σικοδεσποlti. QVia non possunt diei integrae me cedem poscere, qui suis otiis delectati sunt, denarium tamen integrum his daturus etiam promittit se daturum

quod justum est, quia plus etiam dare volebat. Cur vero dicit se daturum quod justum estὶ Iustitia enim est cuique tribuere quod ei debetur. DEUS autem nihil cuipiam debet. Iustum igitur hoc omne saltem eo est respectu,qina DEUS justissimus ex gratia id promittit, M proauia sum exhibet. Concinne Augustinus in Ps. CIX:fidelis

DEUS, qui se nostrum facit debitorem, non aliquid a nobis a emendo,sed tanta nobis promittendo. Subjungitur autem

in Parabola 6. obsequens horum operariorum ABITIO 'AD LABOR Es,V. s. οιδε illi Vero abierunt. ut bene annotat Eramus sarcinus, in Scholiis ad Mato.

27쪽

MEDITATIO THEOLOGICA

Matth. h l. contenti promi 'ne. hoc abiresdei est, non dubitantis de promisi panis familias. Nec incongrue Franciscus Titelmannus, Pontificius, ordinis Minorum, in Pa-yaphrastica Elucidatione in Matthaeum h. l. b illi non exigentes Pactum, bene sdentes verbo patris familias, alierunt ad labores. Confidentes nempe ex vocatione de viribus ad labores suggerendis, & de laborum successu ac

bened inone, alacres ad laborandum abeunt. g. X.

Condussio tertia & quarta facta circa meridiem,

. &ves et ' circa seXtam & nonam horam fecit si

tina. militer. Idem dominus, omnia vineae suae necessaria Mproficua longissime prospiciens,& omnes Operarios eorum- que vires, indolem, & habitus penitistime perspiciens, ex liberrimo suo arbitrio haud paucos ad paucos dierum quorundam labores vocat: sive quod eos non idoneos videat, ac ineptos laboribus pluribus sive quod alios iis digniores censeat ; sive etiam quod ipsi non displiceant otia horum, M' quae in illis exeqtii satagunt, tam tarde ad ossicii functiones in vinea peragendas illo die missi. Neque tamen horum etiam ullum absque promissione praemii in vineam ad la. res mittit, quippe omnes suos Operarios volens semper certos esse, tum de gratiosa illorum ad labores suos' vocatione, tum de attento Domini ad singulos ipsorum labores respectu, quo non sinat ullum absque praemio, licet nulli quid debeat, & licet omnia curet fieri in ipsorum labor tium salutem, sibi ipsorum felicitatem tan- amin inraesumentum reputans: ipse licet nullius unquam. indigus, sibi solus per inrinia Mincientissimus existat S. XI.

28쪽

Conductio quinta denique memoratur v. s. ejUSFei L TEMPUS design.itur: περὶ ἄνου, circa uia, decimam autem horam, h. e. sub seram vesperam,t Zc in fine diei. Cum enim veteres sueuerint diem sem-t per in duodecim horas distribuere, aequales quidem qua. vis die, inaequales autem si dies diei componatur, longae quippe lapi dies longi erant, aestivo tempore, breves, autem cum brumali tempore dies decrevisset: semper igitur cum hora duodecima sol occidebat, & hora undet cima proxima fuit ante solis Occasum ingruentes tene. bras. Equidem veteres videntur quam maxime horas sex antemeridianas laboribus saltem impendere suevime. reliquas autem frequenter adhibuime ad indulgendum genio, ut edendo, bibendo, ludendo, dormiendo illas transigerent. Noti sunt versiculi graeci, ab elegantis insensi posita vetere profecti, qui habentur in Antholo

γραμαασι δεικνυμεναι, i. e.

' Sex bora laboribus apti m.e sunt, qua vero post illas se-

qutintur, literis demonstrata h. e. Vise dicunt morta. libus. Nimirum notae numerantes graecorum', horae

septimi octavae nonae decimae ι, constituunt vocabulum imperativum Atticum verbi vivo. Verum in vinea Dei omnis hora labori debetur, neque ulla vineae negotiis subtrahenda est, ut ad genio indulgendum eam transferas. Ipse enim paterfamilias nutilam horam sine solicitudine pro vinea sua dimittit sexta M nona & ipsa undecima prodit ad curanda vineae suae emolumenta. Ita enim a. sistitur etiam hic nostrae D con-

29쪽

considerarioni Co Nouc ENs, i egressus invenit, imo quaesivit. Omni igitur hora cxpectandus est pater familias ad negocia ossicii vocans, M omni hora paratos nos esse decet atque accinctos ad operandUm, qtrandocunque DEUS negotium obtulerit. Ne gravemur amenta, & quacimque etiam necess tria corporis recreatione, surgere ad labores ossicii obeundos, ubicunque illi se obtulerint. Multo magis alia negotia his laboribus postponenda sunt, ut docemur Matth. VIII, 22. Luc. IX. I9.. q. tanti enim momenti sunt vineae hujus negotia, ut ni-- hil quicquam potius habere debeamus illis conficiendis. Ipse Christus cibum sumere negligebat, ubi negotium. ossicii succurrebat: cibum suum dicens esse exequi voluntatem ejus, qui ipsum miserat, M perficere ipsus opus. Ioc . TV. 3I-3ε cons. Marc. III. Io. In vinea hac laborare, id vere est vivere, M tunc demum recte illud exequi mur, cum laboribus his recte perfungimur. illud autem ευρον non forte ineptius redditur quaesivit, quam inve-

'nit. Certe ευρισκω, aeque ac Ebraeum NM , saepe notat

non saltem casu obtingens, sed studiose quaesitum invenire. Ut ex Io. XII, M. Prov. III, 4. VIII, 9. I, I3. Pater. Nimirum hos nunc etiam operarios voluit invenire ad c rra vineae suae, non antea neglectos: sed ex sapientissimo suo arbitrio, si non aliam ob causam, talem ideo nunc adhuc vocavit, ut etiam his gratiae suae denarium

hac etiam die posset erogare. Sed considerandi nobis adhuc curatius sistuntur hi ipsi, Gai in hanc ultimam diei horam CONDucu NTu R', & hi quidem primo tanquam de otio suo increpati. Cum enim dixisset parabola: invenit paterfansilias αλλουσι Ταιαπους, alios stantes otiosos,

30쪽

DE OPERARIIS IN VINEA.

dicit eis: quid constitistis totam hanc diem otiosit

quae ipse increpatio, licet aci ornamenta etiain parabolae magis pectinere videatur, certe tamen, si de vocatione ad ecclesiam M ait poenitentiam parabola explicetur, commodissimam habet in apodosi adplicationem, quia nemo idoneam dilatae suae conversionis habet excusationem. cum omnes nUnquam non issiciente ad ecclesiam adeundam gratia invitentur, nec ulli integrum sit, vel tantillum in peccatis otiari, M tardare iam conversionem. Quia tamen increpatio haec est instructorum ad exercendas vinitorum Operas, M paratorum atque praestolantium

labores ; si igitur de Vocatione ad peculiares cujusque diei in ossicio illo labores specialissima capiatur. poterit etiam sic in adplicatione increpatio talis locum habere, ut Christus ea indicet, debere quemque in ossicio su o, etiam . absque specialissima vocatione, quaerere quod agat in

ipsis ossicii operibus, v. g. visitando quos novit vel animo vel corpore aegrotantra, tentationibus conflictantes, persecutionibus pressbs, erroribus insectos, vel expositos sedureonibus, vitiis vacaturos, &c. tametsi is non ab ullo

horum requiratur. 2ed inuenimus conductos hosce secundo etiam sisti, tanquam se excUsantra: v T. λέγουσιν αὐ-N dicunt ei, patri familias nempe increpas, quia nemo nos mercede conduxit,

ideo otiosi in hanc usque horam substitimus. Non opmma specie pollet ista excusatio, dum se otio suo vacasse dicunt, quia nemo ipsos mercede conduxerit. Certe enim culpa non vacant, qui rerum suarum in ossicis non satagunt, nisi ubi mercedis vel lucelli spes invitet, sive illi sint ministri verbi, sive ut Christiani considerentur. quisque in suae vocationis negotiis. Debemus operasi D a no-

SEARCH

MENU NAVIGATION