Meditatio theologica ad parabolam Matth. 20., v. 1. ad 16., de operariis in vinea ..

발행: 1741년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nostras vineae domini, quisque ex vocatione generali aespeciali, multo magis ex specialissima, tametsi nullam meris cedem inde queamus expellare. Sed videtUr vocabulum ἐμαΘώσαl. hic laltem adhibitum esse, quQd indoles para-holae de operariis mercede conductis id tulerit; in apodosi autem non nisi de peculiari ad opus aliquod requissetione interpretandum. Et quia paterfamilias excusationem hanc non reprehendit, innuere videtur Christus, posse illam nonnunquam locum habere. Quandoquidem enim quilibet paratus semper esse debeat requirentibus munia ossicii sui, & his quam maxime teneatur suc-εurrere, non ei semper licebit ad non requirentes abire, ne destituantur interim requirentes. v. g. Casus in pasto

ratibus solet proponi, num tempore pessis minister ordinarius . non conssituto minim o pessilentiario, teneatur visitare in coetu suo peste infectos 3 Respondent: si requiratur ab his ministri opera, non posse ipsum eam den gare; non autem visitandos illos eme, si non petierint; tum ne absterreat non infectos a requirenda ipsius opora, ubicunque indiguerint ea, tum ne se ipsum absque necessitate periculo exponat contagii sibi contrahendi, ut sc totus coetus laboribus ejus destituatur. Cum si requisitus saltem ad infectos abierit, possit facilius se M alios ex provida DEI pro ipsis cura erigere ad non timendum contagium. Patet vero hinc multo magis, pessime illos ossicio suo fungi, qui non se paratos in foro sim sistunt, imo neque ad non requirentes ossicii sui munia transferunt, sed conviViis, crapulis, ludis se dant, ut impa- rati sint etiam ad requirentes abire. Sed restat nobis adhuc circa illos ultima hora Vocatos consideranda 4.

dicit eis paterfamilias, abite et,

amDiqitiroo ξν GOole

32쪽

DE OPERARIIS IN VINEA. Isam vos in illam vineam. Nec Dnius horae laborem spernit IDEUS, siqitidem eum vineae suae proficuum viderit, & jubet etiam hos sociam reliquis antea ablegatis adferre Operam, D vocationis gratiam M vires & successas ad illa qum taliacunque negotia conferens. Imo additur etiam his s. PRO Missio ME RcEDis, dicente ad illos etiam patre familias, η δλαον, M

quodcunque fuerit justum,accipietis. Adstringit eti

am his fidem jus: itiae suae, M liberali promissione se debitorem vult fieri illis, qui ipsius gratiae debent, quod non contemserit prorsus illa die illorum labores. Nimirum vel ideo etiam hos ultima diei hora vocavit, ut antea dixi, ut etiam eis benefaceret gratiosa denarii exhibitione. Incongrue autem hanc promissionem hic respuunt inte pretes Pontificii, quia Vulgata latina eam non exhibet, Cum eam codices plerique graeci, M Syrus interpres, MPatres graeci ac latini exhibeant. g. XII. Pars SrcvNDA' parabolae iam meditationi nostraessitur, distributionem mercedis uniformem p - do merce

ponens. quae distributio memoratur, primo, ut manda ta suerit. Considerandum hic invenimus, I. QUANDO merit mandata, V. 8. o'quat δὲ γινομέ- , Vespera autem facta, audita hora duodecima, sole jam occidente. quo ipso pater familias se observare monstrat legem divinam, quae jubet operario mercedem dare, antequam Qt occidat. DeVt. XXIV, I4. II. Lev. XIX, I3. Vesperam hanc non commode vitae cujusque finem notare, multo minus finem totius mundi, & extremum judicium, imo nec

D 3 finem

33쪽

finem temporum VeterisTestnnenti, supra jam observavimus. Convenientissime igitur de vespera cujusque diei naturalis, quam sol occidens constituit, interpretabimur. Pro spexit enim DEUS etiam verbi ministris de quotidiana sustentatione ex officii sui functionibus auferenda. Paulus r. Cor. IX, M. scribit: ita & Dominus ordinavit iis,

qui evangelium annunciant, ex evangelio vivere. et

Gat VI, 6: communicet, qui in verbo initituitur, cum eos qui eum instituit, omnia bona. et Christus , cum leptunaginta discipulos ad evangelium praedicandum ablegaret i ebat eos edere atque bibere, quae apud auditores lia, herent, quia dignus sit operarius mercede sua. Luc. X, T. Non incongrua tamen est etiam Dorschei sententia, Commentario in quatuor Gangelia, p. 322. Vesperam diei dicentis esse quodcunque tempus divinis liberalitatis , quo DEO aliquid dare placuerit. Id quod tanto facilius admitti potest, qualidoquidem non tam presse ac rigide sit tenenda parabolae litera, ut exissimemus, non nisi intemdiu, M sole nostram sphaeram collustrante in hac vincalaborandum esse , neque patrem familias ecl.im noctu'quandoque speciales ad officii negotia vocationes offerre. Vinea terrestris, a qua parabolam sumst Salvator, utique non admittit labores, nisi lucente sole in ejus horigon-

te: sed quae per illam significatur DEI vinea, ecclesia Mregnum coelorum, nullo non tempore labores capere potest suorum agricolarum. Et vineae dominus, sicut

die M nocte illam custodit, Iei. XXVII, 3, ita ubicunque

viderit ne statem ejus id exigere, vocat operarios, nocte non minus ac die. Exemplum nobis Paulus praebet Act. XX, 7. 33. Sol enim huic vineae nunquam occidit, Ics LX,ao. Qui re fido ac diligenti operario neque δε- .mnu , hec nourna quies praeserenda unquam est hujus Misaeae negotiis. Et sic etiam liberalis operarum remun e

34쪽

DE OPERARIIS IN VINEA

ratio vesperam habet, quandocunque DEOplicuer te hibere ilia bcneficia suis operariis. Memora Ur alitem a. ma I s naandaverit: λεγιι ὀ κύριος dicit doni nus Vineae. Non alium vidctur dominum vineae Vincare, quam qUem V. I. μοδισποὶην clixerat. I leni enim, qui vineae de cultura, M operariis de labore prospexerat, non potω non de operari arta in alimentis solicitum se praestare. Id quod etiam Christum praestit me vide.. mus Liac. X, p. Matth. X, IO. . COLIX, I Nec incongrue

sorte ol servatur, quod in praesenti tempore verbi lubetur λὲγιι dicit ; quia haec perpetua quasi vox est domini, nul lo die non se de eo solicitum exhibentis. Additur vero etiam 3. CUI mandarit, Τή ὲπῆρόπω αέοῦ procuratori suo, administratori, dispensatori, oeconomiae praefecto. Si quid

in tota parabola ad ejus ornamenta tantummodo referendum Iaoc certe est: nec opus esset, solicitos nos nimis esse,

quisnam in apodosii per procuratorem sit intelligendus.Qsi per patrem familias ipsum Patrem domini nostriJESUChristi intelligunt, ἐπιδεεινον dixerunt ipsum esse Christum. Alii Spiritum S. sic indigitari existimarunt. Si quid hic

determinandum forci, mallem per procuratorem intellu gere divinam providentiam , non incongrua prosopopoeia sic adpellatam, utpote cujus est, curam gerere Omnium, quam maxime sustentationis atque vitae ii minum conservandae, in primis illorum, qui DEUM timent, hoc est, in ejus servitiis se praestant operarios. PLXXXIII, I8 19. Oculus sive providentia DEI Dectat timen res idum, expectantes gratiam ejus, ut eruat e morte animam eorum, tu ad conserzandam vitam eorum infame seu annonae caritate. Ps. XXXIV, IO. II: Timete Dominum sancti uus. quia nulla est egestas timentium 'eum; leones pauperantur edi furiunt oldsectantes Dominum non destituuntur ullo bono. V. XXXVII.

35쪽

HYm, 4: Oblecta te super Domino , bdabis tibi doderii

cordis tui. v. i8. I9' Novit Dominus dies etiam singulorum dierum necessitates provide cognoscens se liberallter curans ac levans in , 9 b. reditas eorum in aternum erit; non pudeflent in tempore η ah, s in diebusia. missatiabuntur. Sed videmus jam 4. QUID paterfaria li.N procuratori mandata memoretur, nimirum M solutionem mercedis, M solutionis ordinem. De priore hoc

est mandatum: καλεσον επανας, και ἄποδος ἀυlῆκ

σθέν. voca operarios, & redde iis mercedem.

Avocare jubet a laboribus operarios ad quietem Si gratiosam remunerationem, sub vesperam, quam ipse nunciat,

qui suis est sol & scutum, qui dat gratiam & gloriam, qui

non subtrahit bonum ambulantibus in sinceritate. Psalm. LXXXIV, Ia. Notat tamen Io. Ernestus Gerhardus in Analectis h. l. bene Io. Olearium hinc colligere, nemini integrum esse absque voluntate patris similias cessarea demandatis laboribus. Ab ipso M vocatio ad laborem omni tempore est suscipienda cum promto obsequio: ab ipso etiam vocado ad quietem, & ad fructus laborum rercipiendos, acceptanda est, quandocunque ipsi placuerit, cum grato animo. Iubet enim ipse sub vesperam, quam ipse laboribus indicit, distribuere mercedem, revocatis

ex vinea, h. e. a laboribus vineae, operariis. Mercedem ipse adpellat coram procuratore, quod insequatur labores, licet gratiae donum illa sit. 8c observamus idem, quod Matin. V, 46 merces vocatur, nuncUpari Luc. VI, 32. Atque idem hoc loco obtinere inclicat dominus vineae, dum solutionis hunc servandum ordinem mandat, ut mercedem exhibeat procurator άπο

36쪽

; 33 dum veniat ad primos.Postremi hoc loco dicuntur absque dubio, qui honi Undecima conductisuerant, primi qui stimmo mane. Ratio enim talis mandati non alia potest commode allegari, quam ut primi monerentur, a gratia domini se capere,omnes quod accipiant. Licet vero non negaverim, quod Grotius observat h. l. hac ultimorum ante primos collocatione aequalitatem indicari in ipsi distri-hutioncservandam, sicut Act. VIII, Io, dum Omnes a pamvo Usque ad magnum Simonis praestigiis attendisse memorantur. Omnes in eo aequales extitisse innuantur: videtur tamen indicari simul illa DEI perpetua consuetudo, qua primo semper respicere Miet humiles & contemptos, quam David praedicat Ps CXIII, s. sqq. qui etiam Psit XXXVII, 11. dicit: humiliati bareditate possidebunt terram, di oblectabunt se super amplitudine pacis, sive omnigeni b ni. Idem Salomo testatur Prov. XXIX, 23. M Petrus r. Ep. Vs: DEUSsuperbis adversatur, humilibus autem daro aliam. Huc referri potest, quod Isidorus Pelusiota L. ILEp. CLXXXIN. histet: Mavor ei merces eris, qui non mercedis causa opus facit. Nam si vcre studio virtutis atque amore tenereris ,scires profecto, etiam remota compensatione, vi tutem ipsam mercedem esse, b coronam decus ac Irnamentum , in se ipsa qua compensationem habeat. Sed quia tanquam re ipsa mercenarius de mercede anxie urges , suspicionem audientibus prabes, te ,posito, mercede'q non esse, minime facturum fuisse, ut virtutem coleres. Haec Isidorus. Tales autem revera suis te, qui primi fuerant in Vineam condu cti, ex sequentibus in nostra parabola satis evadit mani festum.

. XIII. Ita enim in secunda parabolae parte jam secundo lin Distributio to emoratur distributio illa mercedis uniformis, uti mercedis E actu Iacta

37쪽

34 MEDITATIO T.HEOLOGICA. adhu facta fuerit, Si quidem. I. RESPECTU POSTRE

άνα δ ριον. Et cum Venissent, qui circa undecimam horam conducti, acceperunt singuli denarium.

Exequitur curate procUrator mandatum d .mini , Ad apostremis orditur erogare dona omnibus deliinata. Superfluum erit de particula observare, quod etiam Camerarius, Beza, Erasmus Schmidius, aliique annotaruiar, non eam esse praepositionem, nec ab illa regi accusati viam, sed a verbo: cum illa sit h. l. Adverbium, medicorum filiis inprimis frequens,quod aequalitatem in dispen in- , dis observandam indicat, latine reddendum singulatim. Denarius, ut supra notavimus, significat diurnum illud stipendium, quo DEI provida cura Unicuique operario quotidie exhibet, quanturn susticit ad vitae sustentationem. quo nihil vetat reserre Omnem fructum, qui ex operis etiam ad animum oblectandum redundat, V. g. ex acquisitione animae perditae, conversione peccatori S , reductione errantis, emendatione deficientis, consolatione emcace amicti, &c. Unde nempe comparantur fratreS, sorores, pater, mater, filii, &c. Matth. XIX, 29. idque omne ex gratia & siberalitate divina. bed mem ratur etiam eadcin mercedis destributio a. Uti R A T I o N E P R i M o R U Mfacta. qui v. Io. sistuntur, & quanta concupiscentes,ti, quid acceperint. Quanta merit illorum cupiditas, , indicatur: ὀι πρη hasMσαν, οΤι πλεμνα.

Cum vero venissent illi primi, existimarunt, quod plus essent accepturi. Cum videant liberali

tatem Domini in poliremos, tantum abest Ut inde commonefieri se sinant, se ex gratia ejusdem capere, quicquid

38쪽

blata DE OPERARIIS IN VINEA asaccipiant, Ut potius praesumant dominum igitur obligatum esse, ut ipsis exhibeat multo ampliorem mercedem, .cum suis laboribus plura quam illi meruerint. Peccant igitUr st. itim κλιονιξια sive avaritia, ampliora sibi desiderantes, quam stipulati lucrant; pecccini philautia & arrogantia, suis laboribus sibi adeo placentes, Ut existiment dominum non posse non plura ipsis soluere, quam pacto promimum fuerat, cum tantum soluerit aliis, quorum labores contemnunt, tanquam suis non comparandos; peccant etiam ingrati animi vitio, cum grates deberent domino, quod ipsos cito in vineam suam vocare dignatus fuerit prae aliis , tantum abest , . ut ad grates humilicum reverentia domino agendas se parent, ut potius cogitent dominum ipsis ad grates teneri, imo ad praemia M largitiones amplis imas; peccant praeterea invidia, cum non gaudeant de liberalitate domini ergo po- steriores in laboribus exercita, quibus congratulari deberent, sed doleant quoque de bonis aequalibus aliorum. Vitium certe est, putare plus accipiendum esse a DEO, quam dat; quia dat omne quod promisit, nempe quantum cuique issicit. Sed qui in ipso se oblectantibus dat desideria cordis eorum Ps. XXXVII, 4, ille ad desideria vitiosa improborum non facile condescendit. Inde quanquam majora sibi desiderarint hi operarii, dum tamen

quid illi acceperint quaerimus, dicit parabola και ἔλαβον καιναυῆοι-δc acceperunt etiam illi sinu , guli denarium. Videtur illud etiam illi admira

bundum fere loquentis affectum innuere, non quidem mirantis, quod illi non ex suo desiderio plura acceperint,

sed potius quod illi adhuc quidpiam acceperint, qui se in gnos exhibebant, qui vel tantillum acciperent; ME a quod

39쪽

ac MEDITATIO THEOLOGICA

quod ex pacto denaritim det illis, qui a pacto recedere

volebant; imo mirari videtur sapientiam domini, non improbas hominum cupiditates explere curantis, attamen aequata dantis beneficia malis & honis, Matth. V, 41. M promissi sua ab indignis non retrahentis, sed ααε, servantis gratiae suae donaia vocationem, Rom.XL. a9. Accipiunt igitur etiam hi promismum denarium, tantum capiunt, quantum & reliqui. Dat DEUS quotidie cuique suorum operariorum, quantum ei conducit, liberali benignitate: la beneficium est, quod non det cuique quantum ille desiderat, ne vitia hominum alat. Nos vero decet humili cum gratiarum actione suscipere, quicquid DEUS dederit, quantulumcunque id nobis videatur esse, cum plus semper det quam meruimus, qui nihil unquam merinmus. Mores a pec&ηLe amore alieni funibi: Contenti /mus prissentibus. Ebr. XIII, s. ingens est quaestius pietas cum animo sua sorte contento. I. Tim,

t. XIV.

PARS TERTIA

Amissio

mini Pergimus vero ad PARTEM TERTIAM nostrae parabolae, quae plenius docet, uti quidam operariorum gratiam patris familias amittant. Atque haec tertia pars, licet eam plerique a secunda non sejungant, merito seorsim est consideranda, & quam maxime solicitae subjicienda meditationi, utpotF primaria, sola quippe pandens primarium parabolae scopum, unde nempe sit quod primi evad intiatimi in regno coelorum, h. e. nulli, ti quod ultimi evadmi . primi, h. e. filii regni & cohaeredes Christi: nempe non quod denarium temporalis remunerationis primo vel ultimo loco accipiant, sed quod illi antea ultimi gratiam patris familias humii gratoque animo sibi

40쪽

servent ;issi vero, qui antea primi , eandem perdant mu muratione, invidia, Sc praefidente suorum meritorum jactantia; unde justam ejus incurrant indignationem, eamque, nisi resipiscant, aeternam. Duo autem in hac tertia parabolae parte nostrae meditationi exhibentur. primo calata memorantiar amissionis gratiae domini; secundo declaratio jullae indignationis domini adversus illos improbos OperariOS.

. Xy. Causiae amissionis gratiae domini tres indicari

videntur, una animo & gestibus, reliquae etiam Verbis σημ. proditae. Sistitur nempe I. ingratitudo sive MURMURAT IO, V. II. δε ἐγόγγυζον καlά F σαοδισποὶου. curri

vero accepissent denarium, murmurarunt contra patrem familias. Murmur e non est aumirari, ut

bal meron, Cornelius a I rapide, aliique pontificii nugantur. ut meritis bonorum operum patrocinentur,ia denarium de vita aeterna meritis diada explicare postini, qua accepta murmuratio adhuc locum habeat: qualis enim sit horum operariorum admiratio, satis produnt ipsorum Verba ,. commate sequente subjecta, M subjuncta patris familias ad- . versus illos reprehensio. Murmurare in sacris litteris in profanis enim scriptoribus graecum vix occurrit, nisi quod Iulius Pollux, V, 89. de voce columbarum hoc vocabulum adhiberi notarit ) est alicujus dicta vel facta, gestu, opere, vel etiam Verbis improbare, etiam cum indignatione la traductione apud alios, submissa tamen

voce qu.isi, & clam sere illo adversus quem murmuratur. Ita saepius Israelitae adversus Mosen murmurasse memO- - rantur. v. g. Exod. XV, 24. XVI, 2. 7. II. &c. cons.

I. Cor. X, Io. Ita adversus Christum murmurabant scri-

SEARCH

MENU NAVIGATION