Q. Sept. Florent. Tertulliani Apologeticum: In usum scholarum edidit atque ...

발행: 1865년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I. pistola f. linii ad Traianum

s. Plinius Traiano imperatori.

Solemne est mihi, Domine, omnia, de quibus dubito, ad te referre. Quis enim potest melius Vel cunctationem meam regere Vel ignorantiam instruere γCognitionibus de Christianis interfui numquam ideo nescio, quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant deturne poenitentiae Venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desiisse non prosit, nomen ipsum, etiamsi flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim in iis, qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos, an essent Christiani confitentes iterum ac tertio interrogaVi, supplicium minatus perseverantes duci jussi. Neque enim dubitavi, qualecumque esset, quod faterentur, pervicaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos. Μο ipso tractu, ut fieri solet, diffundente se crimine plures species inciderunt. Propositus est

libellus sine auctore, multorum nomina continenS.' Ista epistola celeberrima et cognitu apprime digna es 97m libri decimi epistolarum C. Plinii Caec Secundi, cui, ut ab avunculo, historiae naturalis scriptore, discernatur, etiam minoris agnomen inditum est.

142쪽

Qui negabant, esse se Christianos aut sui38e, cum praesente me deos adpellarent et imagini tuae, quam propter hoc jusseram cum simulacris numinum adferri, thure ac Vino supplicarent, praeterea maledicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt revera Christiani esse dimittendos putaVi. Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mo negaVerunt; fuisse quidem, sed desiisse, quidam ante triennium, quidam ante plure annos, nonnem etiam ante viginti quoque. Omnes et imaginem tuam deorumque simulacra Venerati sunt et Christo maledixerunt. Adfirmabant autem hane fuisse summam vel culpae suae Vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem conVenire carmenque Christo quasi Deo dicere secum invicem, Seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria conmitterent,

ne fidem allerent, ne depositum adpellati abnegarent quibus peractis morem sibi discedendi suisse rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium; quod ipsum facere desiisse post

edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias eSSe Vetueram. Quo magis necessarium credidi, ex

duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid GSet Veri, et per tormenta quaerere. Sed nihil aliud inveni, quam superstitionem praVam et inmodicam. deo dilata cognitione ad consulendum te decucurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omni ordinis, utriusque sexus etiam, Vocantur in periculum et Vocabuntur.

Neque civitate tantum, sed Vicos etiam atque agros superstitionis istius contagi perVagata est; quae videtur sisti et conrigi posse. Certe satis constat, prope iam desolata templa coepisse celebrari et sacra solemnia diu intermissa repeti pa-

143쪽

stumque Venire victimarum, quarum adhuc rarissimus emptor inveniebatur. Ex quo facile est pinari, quae turba hominum emendari possit, si sit poenitentiae locus.

- Traianus Plinio s. Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendi causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, Secutus es. Neque enim in uniVersum aliquid, quod quasi certam formam habeat, Onstitui potest. Conquirendi non sunt: si deserantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut qui negaverit, se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum fuerit, veniam ex poenitentia impetret. Sine auctore Vero propositi libelli, in nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli nec nostri saeculi est.

III. pologetidi Tertullianei fragmentum.''

Auctoritatem litteris praestat antiquitas Summa. Primus enim prophetes Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pullulationem et OS ultricem iniquitatis illius inevi vim lataclysmi de Vido C. Plinii Caec Secundi minoris opistolarum lib.

10mum, p. 98V'm. ' Conferas cap. XIX. g. 54. - Quae in codice Fuid. mendose scripta exstant, notis adscripsi.

144쪽

praeterito morsus est, per Vaticinationem usque ad suam aetatem et deinceps per res suas futurorum

imagines edidit, penes quem et temporum ordo digestus initio subputationem saeculi iraestitit. Superior invenitur annis circiter trencentis quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argos )transvenisset, Troianes denique proelio ad mille annos ante est unde et ipso Saturno Secundum enim historiam ahalli, qua aetatum bellum Assyriorem et Saturnum, Titanorum regem, ' cum Iove dimicasse, ostenditur bellum CCCXX et duobus annis Iliacum exitum antecessisse. Per hunc Moysen etiam illa lex propria Iudaeis deo missa est. Deinceps multa et alii prophetae et tiores litteris vestris. Nam et qui ultimo cecinit, aut aliquantulo praecucurrit aut certe concurrit aetate sapientiae auctoribus, etiam datoribus deos. Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales, Physicorum princeps, sciscitanti Croeso' nihil ceditum de divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum. Solon eidem regi finem longae vitae intuendum praedicavit non aliter quam prophetae. Adeo respici potest, clam iura Vestra quam studia de lege deque divina doctrina concepisse. Quod prius est, hoc sit semen necesse est. Inde quaedam nobiscum vel prope nos habetis De sophia amor eius philosophia vocitatus est, de prophetia adfectatio eius Ioeticam Vaticinationem deputavit. Gloriae homines si quid invenerant, ut proprium facerent, adulteraverunt. Etiam fructibu a semine degenerare contigit. ultis adhuc de vetustate modis consisterem divinarum litterarum, si non maior auctoritas illis ad fidem de veritatis suae viribus quam de

145쪽

aetatis annalibus subpetiisset. Quid enim potentius patrocinabitur testimoni earum, nisi dispuncti quotidiana saeculi totius, cum dispositiones' regnorum,

cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status

temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur Unde et spes nostra, quam ridetis, animatur, et fiducia, quam praesumptionem Vocatis, conroboratur. Idonea est enim recognitio praeteritorum ad disponendam fiduciam futurorum. Eadem' Voces praedicaverunt utramque partem, eadem litterae notaVerunt. Unum

est tempus apud illas, quod apud nos separari videtur. Ita omnia, quae supersunt inprobata, probata' sunt nobis, quia cum illis, quae probata sunt, tunc futuri praedicabantur. Habetis, quod sciam, et Vos Sibyllam, quatenus adpellatio ista verae Vatis' dei veri passim super cetoros, qui vaticinari videbantur, usurpata est: sunt i Vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri. i'

sed male. In codico probatas deest Scioppius in probatos velisiam probata conrigi vult nobis per homoteleuton,probata intercidisse videtur ' Cod. Fuid iterum onos. Id. vera vates. ' Id. sicut nos eliter coniecturam secuti sumus. U Fuld. nostri. Havercampus loco isti sane conrupto medelam adferri posse censet scribendo: Habemus, quod sciam, et nos Sibyllam, quatenus adpellatio ista verae vatis dei veri passim super ceteras, quae vaticinari videbantur, usu probata est. Sciunt vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri. - Sed non medicamen, venenum adtulit.

SEARCH

MENU NAVIGATION