장음표시 사용
161쪽
stipit, dicimus, quod vi praesentis Co nstitutionis nequit Episcopus Iaccensis inquirere ae susceptis ordinibus ab Episcopo originis , vel domicilii ; quia hanc Facultatem concedit dumtaxat praesens Constitutio Episcopis originis, vel domicilii, non aliis: ergo isti vi praesentis Constitutionis inquirere non valebunt, nec
poenas in ea contentas contravenientibus infligere.
33 6. Infertur II. quod idem Titius, in casu proposito, inquiri posset ab Episcopo originis, vel domieilii de ordine Subdiaconatus ab alieno Episcopo suscepto, quia in ejus susceptione contraveniri potuit praesenti Constitutioni; ac proinde de ea inquisitio fieri potest ab Episcopo originis, vel domicilii, esto aliquis istorum ulteriores ordines Titio concessisset, quia hoc non tollit quo minus in susceptione Subdiaconatus dispositio praesentis Constitutionis minime adimpleta sit. Similiter dicendum est, licet Titius ab Episcopo proprio Subdiaconatum suseiperet, dc postea, quia in aliena Doecesi Beneficinm obtinuit, ab istius Episcopo ulteriores ordines suseipit quod posse Titium , testatur Trullench, tom. 3. lib. G. cap. unico , dub. 7. num.
et . hancque esse praxim in Regno Valentino assirmat) pr
a 37. Infertur III. Episcopum originis non posse inquirere de suo orignario subdito, promoto ab Episcopo domicilii, nec E contra , quia cum in praesenti Constitutione Facultas inquirendi concedatur solummodo Episcopis originis, vel domicilii respectu suorum subditorum , dc cum isti ab Episcopis alienis fuerunt promoti, dc qui promoventur ab Epscopo domicilii, vel originis, abalieno Episcopo promoti non fuerunt,fit inde, quod nec Episcopus originis potest inquirere de suo subdito, ab Epis,
copo domicilii promoto, nec e contra M,
338. Infertur IV. Quod Episcopus originis , aut domicilii ille intelligitur in praesenti, adessectum inquirendi, qui temporς quo inquiritur est Episcopus originis, vel domicilii, non ve tu qui fuit, quare si domicilium quod habebat Titius in ali- qi a Dioecesi, tempore quo promotus fuit ab alieno Episcopo , amisit, ac in alia Dioecesi contraxit, Episcopus istius&non illius inquirere poterit,quia ille jam non est Episcopus domicilii.
339. Similior, si idem Titius natus fuisset ex accidenti in
162쪽
Facul Inquis. Quaest. V. Dub. I. rat
aliqua Dioecesi, Patre nullibi domicilium habente, dc quo casu Titius originarius est Episcopi Originis naturalis paternae, ex dictis num. 9s. O n. Io 8. postea tamen Pater domicilium contrahat in loco casualis ortus Titii, etiam si post ordinationem filii domicilium in dicto loco contraxerit, non poterit Episeopus naturalis paternae originis inquirere de ordinibus dicti Titii; quia ex quo ejus Pater domicilium in loco casualis ortus Titii contraxit, jam non est subditus originis Episcopi Loci, in quo
3 o. Insertur V. Quod si Titius promotus ad ordines fuit ab Episcopo alieno, ad quem cum Dimissoriis proprii Episcopi originis scilicet vel domicilii fuit remissus, nequit inquirere de ordinibus ab Episcopo alieno susceptis, quia sic promotus Titius, Episcopo proprio constat, legitim8, ac juxta praesentis Constitutionis dispositionem promotum fuisse. Nec obest, quod Episcopus proprius inquirere potest, etiam si cum suis Commendatitiis litteris ejus subditus promotus fuerit ab alieno Episcopo, quia aliud sunt litterae commendacitiae, aliud Dimisi
soriae, ut docet Navarrus conss. 27. de tempor. ordinat. apud Bambosam allet. 7.ου. I 6. ergo dispositum in illis,non procedit in istis. 3 I . Insertur VI. Episcopos originis, vel domicilii non pos. se inquirere de suo subdito origine, vel domicilio , ab alieno Episcopo promoto, quando ille fuit Familiaris alicujus Domini Episcopi, hicque ad titulum Familiaritatis promovit; quia praeiens clausula inquisitionis defluit a clausula num a. recitata , in qua sermo est de illo subdito, qui ab Episcopo proprio MClericalem tonsuram, seu etiam ad minores ordines promotus, ratione Beneficii in aliena Dioecesi obtenti, ab hujus Episcopo promovetur: ergo in praesenti clausula inqusitionis; Episcopo Originis, vel domicilii conceditur solummodo Facultas inquirendi pro suis subditis, qui ab alienis Episcopis titulo Beneficii in eorum Dioecesi obtenti, promoti fuerunt, non vero pro his , qui titulo Familiaritatis fuerunt promoti .. 342. Antecedens probatur, quia ex vi praesentis clausulae Episcopus proprius solum potest inqt irere de suis iubditis Clericis, id est de illis, qui jam antequam ab alienis Episcopis pro-m prentur, Clerici erant, seu ad Clericalem tonsuram a pro- R a prio
163쪽
Tractatas Mora&prio Episcopo promoti fuerant ; sed hoc solum potest intelligi
de illis subditis, qui ab alieno Episcopo titulo Beneficii prom ventur r ergo haec clausula defluit ab alia n. a. recitata, in qua sermo est de promotis ab alieno Epistopo titulo Beneficii: ergo de his solum inquirere possunt Episcopi proprii. 3 3. Minor probatur, quia cum Episcopus suum Familiarem ad Clericalem tonsuram titulo Familiaritatis promovere valeat, ex dictis n. 299. & ante hujus susceptionem nemo sit Clericus, fit inde, quod si juxta praesentem clausulam Episcopi proprii solum possunt inquirere de suis subditis Clericis, id est, de his, qui antequam ab alienis Episcopis promoveantur, Clerici erant, cum Episcopus suum Familiarem alienae Dioecesis subditum, titulo Familiaritatis, promovere possit, ant quam dictus Familiaris Clericus fuerit, piaesens clausula non loquitur cum subdito Familiari, titulo Familiaritatis ab alieno Epistopo promoto. 3 4. Et jure optimo quidem, tum quia in titulo Familiariatatis praesumi nequeunt fraudes, quae in titulo Beneficii experiuntur , quia cum titulus Familiaritatis integretur ex servitio triennali, ac obligatione in Domino Episcopo conferendi intra mensem suo Familiari Beneficium, hocque totum per manus dicti Domini Episcopi transeat, de Ecclesiae Principe quo jure fraudes timeri possunt: ergo leX quae contra fraudes lata fuit, ad casum in quo fraudes non timentur, extendenda mininia est. s s. Tum quia mens eraesentiS Constitutionis,ut ex Proce. mio ae Decretalibus dispositionibuS constat, eo tendit, ut coerceat illos subditos, qui ut a propriis Episcopis aufugerent, in aliis Dioecesibus titulos fictilios, ac fraudulentos quaerebant, ut ab earum Episcopis ordines sustiperent, qui a propriis Epis.copis merito denegabantur: contra hos inquam praesens Constitutio lata suit, ab hocque fine longissime abest titulus Famialiaritatis , ut ex se constat: ergo lex stabilita pro illis, pro Familiaribus Dominorum Episcoporum stabilita non fuit: ergo ab inquisitione immunes erunt: Quodque verum erit, esto Familiares a proprio Episcopo ad Clericalem tonsuram, seu ad minores ordines promoti fuerint, propter rationem dictam.
Non sic, si Episcopus Dictum Familiarem titulo Beneficii pro-
164쪽
Facul. Inquin quaest. V. Dub. I. i 33
moveret, quia in hoc titulo timeri possunt fraudes, cum industria ipsius Familiaris obtineri possit, ac suo Domino cum fraudibus propinare. 346. Infertur VII. quod licet Episcopus Beneficii nequeat inquirere de ordinibus, quos a se, vel ab alio Episcopo suscepit subditus Beneficii, nec ei imponere suspensionis poenam praesenti clausula fulminatam, ex dictis , n. 33 s. potest tamen declarare dictum subditum incidita in suspensionis poenam , quae ipso facto a Satctissimo Innocentio insequenti clausula n. 37 I. referenda, promulgatur.3 7. Pro cujus intelligentia adnotandum est , praesenti Con1litutione duplioem poenam suspensionis indici, alia comtra subditos originis, vel domicilii, qui ab alienis Episcopis Promotos, a propriisque citati, comparere resistunt, haecque est ferenda, & solum ab Episcopis originis, vel domicilii infligi
valet, ex dictis n. 3oo. c n. 334. Alteram generalem contra Omnes, qui ordines suscipiunt, contraveniendo in totum, vel
in partem dispositioni praesentis Constitutionis, & contra ipsos Episcopos similiter contravenientes, & haec poena est lata , ut
ex dicendis n. 376. constabit.
3 g. Dicimus ergo, Episcopum Beneficii possie deelarare, hanc secundam suspensionis poenam incurrisse ejus Beneficii subditum, casu quo in aliqua parte praesenti dispositioni in ejus Promotione contravenerit , unde si cum fraude constare fecit congruam Beneficii esse suffcientem, detractis oneribus, cum revera non esset, vel litteras Testimoniales proprii Episcopi, falsas tamen, praesentavit, aliaque hujusmodi, ex quo Episcopo Beneficii de hujusmodi transgressione constet, potest declarare, dictum subditum poenam suspensionis a Sanctissimo sequenti elausula inflictam, incurrisse. 349. Ratio est,quia ratione Beneficii obtenti in illius Dioecesi etiam si ad congruam non accedat, effectus est verus subditus ejus Praelati ad omnes effectus, citra ordines, hicque est legitimus ejus superior, ac ordinarius; ac legitimus superior Odidinarius declarare valet, subditos suos legis trangressores, incurri me poenas ab ipsa lege ipso facto sulminatas, ut est certo certius: ergo convinctus hujusmodi subditus trangressionis praesentis
165쪽
sentis Constitutionis, poterit ab ejus Episcopo declarati suspem sus, suspensione inquam lata sequenti clausula . DUBIUM II. De usu iurisdictionis inquirendisubditos . 3 so. Ubio praecedenti vidimus, qui Episcopi, ac respectu quorum subditorum jurisdictione inquirendi gaudeant , nunc de usu hujus jurisdictionis sermo erit. Pro cujus intelligentia adnotandum est I. Iurisdictionem in presenti clausula commissam Episcopis originis, vel domicilii esse ex ossicio, unde partis instantia no expectata, procedere possunt adversus suos subditos, ab alienis Episcopis promotos, ut ex verbiS num. 33O. recitatis colligitur.3 s I. II. Adnotandum, quod licὸt praesenti clausula facultas inquirendi concedatur utrique Episcopo originis scilicet, & domicilii, non tamen est necesse quod simul inquirant,sed quilibet eorum sine alio habet in solidu omne facultate inquirendi, ideoque in littera textus dicitur,quilibet Episcopus ergo quilibet ipsoru in solidum, & independenter ab alio dicta facultate gaudet. 3 sa. Adnotandum III. Quod incepta causa,seu inquisitione ab Episcopo domicilii V.G. nequit immisceri originis Episcopus, nec h contra,immo ad invicem excluduntur, non solum in prima instantia , verum & appellationis via: UndE semel quod Episcopus domicilii inquirere coepit de suo subdito,ab alienoEpiscopo Promoto, ab eo terminanda est causa, etiam si ante causam terminatam,ad alium Episcopum dictus subditus interpellaret,quia quidquid efficeret, nullius roboris, esset, ex cap. cum plures, de isto delegati, in s. dc ibi Doctores, ubi deciditur, quod quando jurisdictio pluribus insolidum committitur, jurisdictio pe
Petuatur, cumsmnimoda aliorum exclusione, in eo, qui primo causam incepit. 3s3. Constat etiam cap/iquis jusso e eleeIione is 6.ubi quando quis pluribus in solidum vocem suam activam ad eligendum .i mmittit, vox activa conceditur ei, qui primo locum ad eligendum occupavit, favetque cap. qui prior es tempore, de regulis juris in c. dum ergo in nostro casu facultas inquirendi, in solidum committatur Episcopis originis, vel domicilii, jurisdictio Perpetuabitur in illo, qui primo causam incoepit. De quo videin
166쪽
tui Inquis. Quaest. V Dub. II. 133
dus Salgado de retentione Bullarum ,part. I. cap. IO. g. unico,ὼ n. s.
- 3s . Hocque procedit, licet Episcopus, qui inquirere coepit , ante cause expeditionem, lite tamen contestata, moriatur , quia ut constat ex cap. quoniam Abbas, de oscio delegati.cum jurisdictio Dignitati, & non Personae delegatur, quamvis persona e vita decesserit, non ideo jurisdictio cessat, sed expectandus est successor in Dignitate ut causam, quam antecessor ii Choavit , terminet: cum ergo in nostro casu Facultas inquirendi committatur dignitati Episcopali, haecque immortalis sit, licet persona moriatur, non ideo jurisdictio dignitati commissa, cessat, sed expectandus successor, qui causam a Praedeces re inchoatam , terminet. 3 s s. Sed quando vere causa erit inchoata,seu contestata lis, an scilicet ad litem contestandam sufficiat quod Judex eitationem expedierit, an quod citatio parti intimetur, gravissima est in utroqueJure difficultas, nam in cap. Gratum, de ossicio delegati , insinuari videtur, quod ut iis contestata maneat, sufficit si Iudex citationem expediat, licet haec parti intimata non fuerit,huique opinioni expresse adhaeret Barbosa ad dictum cap. n. s. Contrarium tamen colligitur ex cap. relatum eod. tit. ubi deci
ratur ', quod si Iudex ante litem contestatam decesserit, jurisdisectio cessat; lis autem non contestatur ante intimatam parti cit tionem, vel personae immediate, vel per edictum, ut docet Gon-ΣaleΣ Telleet ad dictu cap. n. . In qua diversitate praxis Tribun lisi praecipvh attenti ii ierit, nec amplius in hoc immorandum. 3 3 6. His suppositis, quod ad nostrum institutum praecipue pertinet est de modo exercendi praedictam Facultatem, ut litiagia , quae confusione jurisdictionis oriuntur, evitentur: In qua difficultate duplex via se offert disputanda. Alia est per citationem, praedictos suos subditos ab alienis Episcopis promotos, umcando , altera est eos expectando, quod ad suam Dioecesim red- deant, quando ipsi litteras suae ordinationis praesentare tenentur,& tunc de eorum ordinibus inquirere , &. hanc secundam viam
sequendam, tenet D. LampereZ n. 449. - .
4 3s7. Sed ut de prima via loquamur, advertendum est, esse niaximain controversiam inter Canoni stas , & Theologos, UDomini Episcopi citare valeant suos subditos extra suas Di ce- ses
167쪽
ses existentes. Dianapart. s. tract. s. resolui. 34. negativae adhaeis
ret, nisi dicti Episcopi consuetudine,vel privilegio citandi, adhuc existentes extra suam Dioecesim, sint suffulti. Ex qua doctrina non improbabile apparet, Dominis Episcopis originis, & d micilii, pro inquirendo de ordinibus suorum subaltorum, abalienis Episcopis susceptis, in praesenti elausula privilegium com di, quod citare valeant praedictos subditos,etiam si extra suam Dioecesim existant, istique comparere tenentur, vel si nollini, ut contumaces poena suspensionis, in praesenti clausula indiacta, mulctandi. 358. Moveor, quia praedicta Facultas Episcopis antedictis conceditur, ut quibusiumquefraudibus aditus omnino praecludatur; at si Episcopi originis,vel domicilii citare praedictos subditos e
tra suos Territorios commorantes, in nostro casu, non Valerent,
fraudibus quibuscumque aditus omnino non praecluderetur,pos sent enim dicti subditi res ita disponere, ut refluere ad Dimeeses suorum propriorum Pretiatorum non egerentiergo casu quo con tra dispositionem praesentis Constitutionis promoti tament, ac ad proprium solum non redderent,praedicta Facultate no omni bus fraudibus occurrebatur omnino, sicut cum Facultate citan di subditos extra proprium territorium existentes , occurritur: OSO non improbabile apparet in praesenti clausula similem Facultatem Dominis Episcopis originis, vel domicilii concedi. 3 s 9. Sciendum est tamen, quod licet Facultas inquirendi in nostro casu, praesenti clausula concedatur Episcopis Originis,
α domicilii, possunt nihilominus isti aliis committere , ut suo nomine de ordinibus praedictorum subditorum inquirant I haec enim jurisdictio est delegata,voluntaria, dc quae Iege dictis Episcopis competit, quibusque casibus aliis delegari valet ut docentCOVarrubias, lib. 3. variarum, cap. ao. n. 5. O I o. Barbosa, cap.
Potoralis, n. a. de incis delegati, cap. causam, n. 4. de appellatio nibui , cap. incium, n. s. de incis Sacristae. Sed quia dicta Facubeas Facultativa est, non delinquent Domini Episcopi, licet non anquirant, praecipue si rationibus dubitandi de dolosis prom tionibus suorum subditorum careant.
Nec dicti Domini Episcopi fulminare sentenriam suspensi ni poterunt adversus Proprios subditos, qui ab alienis Epist
168쪽
pacui. Inquiri Quaes. V. Dub. II. 137
pis promoti fuerunt, nisi certo ipsis constet in eorum ordinatione transgressam praesentem Constitutionem: Unde si Episc pus Beneficii alienum subditum promovit titula satis probabili, adhuc inspecta praesenti Constitutione, non poterit Episcopus proprius in hoc casu poenam suspensionis in praesenti constit tione expressam fulminare,adversus praedictum subditum; tum quia necesse erat, quod Episcopus ordinans in sua ordinatione contraveniret praesenti Constitutioni, & qui opinione satis, ea inspecta, probabili, operatur, praesenti Constitutioni nequit Conrravenire: Tum quia, qui operatur opinione probabili, judicans se rectε operari, licite & recte operatur; nisi circa male' rias , aut formas Sacramentorum operetur, in his enim securior sequenda est,ut communiter docent Doctores: cum ergo nostercalus non sit de materia, vel forma Sacramenti ordinis, opinio
satis probabilis sussiciet ad recte, & licite operandum: qua ergovia poena dignus erit, qui recte operatus fuit. Unde ad condemnandum proprium subditum, non sussiciet, quod ejus proprius Episcopus contrariam opinionem probabiliorem judicet judicio directo; sed talem judicare debet judicio
reflexo, quo sibi persuadere debet, neminem condemnandum, nisi probationes clariores luce meridiana fuerint. leg. n. C. de probationibus, & qui opinione satis probabili promotus fuit, non est sole clarius, deliquisse, sicque nec condemnandus. Vide novissimam summam s. partium Leandri, anum. 2968. ubi eruditissime RR. Emmanuel a Conceptione explicat sic secundam ex damnatis propositionibus ab Innocentio XI. In omni
tamen casu sive inquisitio fiat ab Episcopo, sive ab ejus Coinmissario, facienda est gratis, si e enim express8 praesenti clausula praecipitur Episcopis, a quibus in Comissarios transit, nam
res omnis cum suo transit onere , cap. nemopotesat. de regulis
guris in s. 3 So. Hinc tamen oritur diibum, an si Domini Episcopi gratis in nosto casu non inquirerent, poenis praesentis Constitutionis subjacerent Ratio dubitandi haec est, nam in praesenti
Constitutione verbis infra num. 37 I. recitandis, disponitur, quod si ordinans, aut ordinatus praesenti Constitutioni, seu in ejus aliquo, contravenerint, ordinans quidem a collatione Or-
169쪽
dinum per annum sit suspensus eo ipso; at si gratis non inquutant, parti su peri oris dispositionis contravenient, ergo. 361. Sed nihilominus contrarium tenendum est, scilicEt, quod etsi Domini Episcopi gratis non inquirerent, latam sus. pensionis poenam, a Sanctissimo Innocentio praesenti Constitutione inflictam, non incurrerent , ea enim indicitur Ordinatori , & ordinato contravenientibus in his, quae ad collationem,& susceptionem ordinum respiciunt inquirere autem supponit
ordines receptos: ergo inquirendo non gratis, licEt ultioni divinae,ut loquitur Trideminume .a I .cap. I.de reformataeappon rentur,a poenis tamen praesentis Constitutionis immunes essent. 36a. Advertendum tamen est, quod in nostro casu, nota
solum Episcopi, quibus facultas inquirendi conceditur, sed nec eorum Ministri, ac Notarii, etiam si his nullum sit falarium Constitutum, pro hujusinodi inquisitione quidquam Aigere debent, sed omnino gratis imusitio facienda est, cum praesenti Consti tutione nullus excipiatur, simit Tridentinum citatum Notarios excepit. Super quo vigilare debent Praelati, ne consuetudo quae contra Tridentinum in simili inolevit, quaeque a Tridentino corruptela vocatur, avaritia Μinistrorum in inquia sitionem praesentem etiam irrepat. DUBIUM III. An Praelati nullius Diaeresus, vel capitulum
Sede vaeante inquirere de ordinibvssubditorum valeant .
363. Ermo in praesenti est, quando ordinatus, origine, de domicilio subditus est nullius Dioecesis, vel Capiatuli sede vacante,nam si praedictus ordinatus subditus fuerit oriagine Praelati nullius Dioecesis, aut Capituli, domicilio tamen est subditus alicuius uiscopi, vel e contra, nequit, Praelatus nullius Dioecesis, nec Capitulum de ordinibus antedicti subditi inquirere; haec enim facultas conceditur Episcopis originis, vel domicilii: ergo quolibet istorum stante, ad ipsum facultas inquirendi de ordinibus talis subditi privati vh pertinet. U Edubium solummodo est, quando p dustus, ordinatus origine, domicilio Praelati nullius Dioecesis,vel Capituli subditus est.
36 . Respondetur I. Praelatos nullius Dioecesis in ullo casu posse inquirere, ex vi praesentis Constitutionis, de ordinibus
170쪽
suorum origine, & domicilio subditorum, ab alienis Episcopis susceptis. Patet, quia vel dicti Praelati habent Facultatem concedendi Dimissorias suis subditis, hosque ad Episcopos remittere , vel non si habent, cum ipsis de legitimitate tituli, quo
promoti fuerunt, constet, otiosa esset inquisitio: si non habenti' cum facultas inquirendi concedatur dumtaxat Episcopis, hacque dignitate Praelati nullius Dioecesis minime gaudeant, nec inquirere valebunt. Idem, & propter eandem rationem dicendum, licet praedicti subditi in aliena Dioecesi Beneficium obtinerent, ac ab ejus Episcopo ordines susciperent sine Dimisi xiis Praelati nullius Dioecesis. 36s.' Nec obstat I. quod Praelati nullius Dioecesis in suis Territoriis gaudent ea omni jurisdictione, qua Domini Epist pi in suis Dioecesibus gaudent, ut colligitur ex Clementina Monaseriorum, de rebus Ecelesia non alienandis, α docent Sancheκδε Matrim. lib. g. cap. a. n. I 3. Ascanius, Tam burinus de Pure Abbat. tom. a. disp. I. quaes. s. n. 7. quia id est verum de illis rebus, quae secundum Ius, Communes sunt omnibus Praelatis,
noti de illis, quae specialissime Episcopis, intuitu suae Dignitatis delegantur, qualis est praesens iacultas, aliter non delegar tur ipsis sub nomine Episcoporum, sed sub nomine Praelati, vel Ordinarii r ergo Praelati Dignitate Episcopali non fulgentes,
hac facultate minime gaudent. 366. Nec obstat II. quod praesens clausula eo tendit, ut Baudes omnino excludantur, at si Praelati nullius Dioecesis praedicta facultate inquirendi carerent, fiaudes omnino non
excluderentur; subditi enim origine, & domicilio nullius Dios sis , scientes quod a suo Praelato origine, de domicilio de si sceptis ordinibus inquiri non possunt, facile fiaudes pro obtinendis ordinibus in aliena Dioecesi intenderent. Non obstat inquam, quia cum praesens facultas inquirendi delegetur Epis.copis intuitu suae Dignitatis, nequit eam exercere, qui Episcopali Dignitate non pollet, ut colligitur ex cap. βuoniam Abbas citat. & ratio est, quia quod Praelatus in Dignitate inferior c gnoscat de actis a Praelato Dignitatis superioris, inficiantum Iura, cap. Summittitur, O cap. in xantum , a I. distinis. Unda pro coercendis fraudibus, quae imminere possunt in nostro c ι