Sancti Gregorii papae I. cognomento magni Opera omnia : iam olim ad manuscriptos codices romanos, gallicanos, anglicanos emendata, aucta, & illustrata notis

발행: 1768년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

S. Gregorii Papae ita Lib. Is si forent injuste rusticis Ecclesiasti eo uri non subtrahantur

servata poenitentibus alimentaria pensione . Consule notas ad hunc laudatae Epistolae locum. Quanta celebritate tune Vel Ora viii

vis De Monachorim te vi I. De lapsorum de dejecto.

que percepta abunde restitui. Quin etiam veritus ne Petrus ibicinandata minus strenue impleret judicium ultimum ei coin, minatur, lis verbis Epistolam claudit Vide ut omnia absque imminutione custodias quia de j quae tibi

pro fervanda justitia scribo , ego ab f ἰυο tu si negligi , obligaris

Te ibilem Iudicem consideri venientem de adventu illius nunc tua c9i cientia contremiscat, ne tunc me causa jam timeat , cum coram illocrium, terra tremuerit . Audisti

quod Oloci et id quid agas. In eadem Epistola legitur Iohannem Monachum morti proximum Fantinui de rensorem heredem in sex uncias , hoc est in dimidiam bono. rum partem instituisse. Quod non improbat S. Gregorius . Ne tamen inde inseras licui iste tunc Monachis testamentum condere , lege notam qua locum hunc illustravimus. Onsule quoque nostrum abillonium in Annal. Bened. an. 99. n. I.

Ex laudata Epistola compertum habemus quam ibi licite . Gregorius caveret, ne ii quorum ministerio in Ecclesia negotiis utebatur, in Sacerdotum aliorum Clericorum lapsorum e suo gradu dejectorum bona invaderent , unde sane grave scandalum oriri potuisset nimirum

ita dejecti haud dubie conquesti suis

sent se ideo loco motos, di ad c nitentiam in monasteria detrusos ut sua bona , suae facultates Pontificiorum ministrorum praedae paterent. Decernit ergo S. Gregorius ut eo. rum bona, vel monasteriis in quibus poenitentiam agunt, cedant, vel eorum parentibus dentur: ita tamen At eorum stipendium , qui in poeni tentiam dati fuerint, fuscienter debeat procurari' vel si ex Ecclesiastica suerint familia illi lapsi, res eorum

tortorum dedicationes fierent, Quae otium

his in festis es et in paupere mu tunc

Ecesesiarum oratoriorum sine sacris reliquiis quae in eis conderentur vix fiebant. Nullum autem, ubi collocabantur corpus prius humatum fuisse constare oportebat sane opti Rinis de causis, ut explicatur in nota ad p. 4. lib. 1. In Italia provinciis Romanae Sed tamquam Metropolita nar arctius adstrictis nullas tunc facias sui si templorum consecrati ne non audet asserere abillonius In hanc tamen sententiam vali propendet nec immerito . At de hoc argumento alibi ortasse opportunior erit dicendi locus. Interim lege Ep-37. lib. v.

tani. II. Archidiaconus ab eo de D/.jectus apostolicam Sedem appestat. III. Qua responderit Natalis. si

piscit. IV. Illo mortuo S. Gregorius de eligendo successore curat . Eloctus est Honoratus Archidiaconus V. Mauricius Imperator artius cum schismaticis agit . I. Langobaris. Iomam premunt. VII. S. Greg0rius Edechielem Trophetari exponit Luctuosus Romae status.

NUnc ordo rerum temporum quin ti

ratio postulant, ut de Natali Natalis x. Salonitano Episcopo Dalmatiae Me β' tropolitano loquamur. Qui cum adversus summum Pontificem diu rebellasset, hoc secundo Gregorii anno, ad saniorem mentem ejus invicta magnanimitate ac patientia debet ἀ

a d centies repetit S. Gregoriu , scili plorum consecratione, ciet inutaram coll.I, cet innibas in Epitiolis, in qibus de tem tione agit.

162쪽

il. xto diaco. nus ab eo dejectus Sedem apost. appellat

S. Gregorius ex ommuni. cationem Izatali comminatu I.

a S. Gregorii ap

bellatus , feliciter tandem rediit Hic piscopus ferebatur , Pastorali cura derelicta , solis vacare conviviis; , quod gravius est , vasa sacra pretiosamque Ecclesiae suppellectilem , suos ut ditaret, distraxisse. Cui sacrilegio cum obstaret Ho. noratus Archidiaconus , quod ejus

esset res sacras aiffervare Nataliseum , ut ab hoc ossicio removeret, honoris specie , licet renitentem Presbyterum ordinare voluit neque enim Presbyter tunc Archidiaconi munere fungi poterat , ut observavimus maxime ex S. Leone Apoll. Sidonio in notis ad Epistolas indicatas. Sententiam suam de Honorati

dejectione ab Archidiaconatu in provinciae suae concilio ratam haberi , gestis Synodicis confirmari curavit. Quibus sane nihil inquius, ni hi insulsius codem enim judicio ab Archidiaconi ministerio tamquam

indignus repellebatur Honoratus, ut dignus ad Presbyteratum assume

batur

De Vi sibi illata jam expostulatio

nem secerat Honoratus, ad Pelagium Papam confugerat; qui utrumque, Archiepiscopum videlicet Archidiaconumque adesse saltem per

procuratores jusserat, ut de ea controversi a judicium ferret . Natalem cunctantem, moras nectentem iterum ad causam dicendam vocavit S. Gregorius primo sui Pontificatus anno, praecepitque ut ante omnia Honoratum in pristinii gradum restitueret. Anno vero sequenti comminatus cst ei Pallii privationem , si obtemperare abnueret ac demum excommunicationem, ut a corpore

sanguine Domini esset abstentus, nisi malo acta emendaret. De piscopatu, an in ipso permanere deberet alio definiendum judicio reservavit Praeterea in locum Honorati ordinatum Archidiaconum depositione plectendum ccnsuit, si ultra hoc in officio ministrare praesumeret, sacraeae ita. Lib. II. communionis exsortem esse pronum

tiavit.

De his Gregorius certiores secit universos Dalmatice Episcopos , Antonium Subdiaconum Ecctis astici patrimonii rectorem in hac provincia, cui jubet latam in Natalem in intrusum ab eo Archidiaconum sententiam, utrique prae millis adhortationibus, denuntiare Ne vero Io-binus Illyrici Praesectus Natali patrocinaretur sciebat enim eum optima tibus quos conviviis excipiebat esse pergratum illum scriptis litteris rogavit ne opem reo contra justitiam

ferret.

Natalis aegre tulit Papam sibi poenam excommunicationis esse comminatum, &in sui de sensionem ad cumscripsit convivia non dedecere Epi. scopum , quae in sacra Scriptura apud veteres Christianos commendata leguntur, laudata. Sibi tribulationibus presso liberum non esse lectioni sacra operam dare; at non ideo intermissum praedicationis opus.

Quid de vasis sacris distractis, quid

de Honorato ab Archidiaconatu avulso responderit , sublicetur in Epistola quam ad eumdem Gregorius scribendam judicavit, ut hominem exasperatam de sincera tamen obedientia spondentem pia humilitate miti. garet , ac in spiritu lenitatis , uti docet Apostolus, instrueret. Admiremur eum ita blandis , essicacibus tamen verbis, oleum simul Qvinum Natalis vulneribus infundentem : Ecce, inquit, Fraternitas tua aegre tulit se de conbibiis esse reprehensam , cum ego qui etsi hanc non ita , tamen loco transgredior, ab omnibus corripi, ab omnibus emendari paratus sim

Addit post multari Quod si quilibet ex quatuor atriarchas fecisset nimirum edis apostolicae despexisset judici an sine gravismo scandalo tanta contumacia transit re nullo modo potuisset . Tamen Fraternitas vestra ad suum ordinem rediit, nec ego mea

Ep.rsicio. III. Quae responis

Resipiscit .

163쪽

Sancti Gregorii Papae ita. Lib. II. sae decessuris niti in uris memor fum Alii tempore mortis praedicti piscopi

curat S.

Greg. de elige nilo suo

cessore. Lἰb. II rep.

Magna Gregorio laetitiam attulit Natalis poenitentia, de qua his verbis certiorem fecit hoc ipso anno Lib. 3 V. Iohannem Ravennatem De fratre autem coepiscopo nostro Natali al-de ou tristabar, quod de illo quaedam superba cognουeram sed quia mores suos ipse correxit , meam tristitia in simul ei ιιm incendo consolatus es.

iv Natali paulo pol e vivis sublato,

ε mortuo Gregorius ad Antonium Subdiaconum

scripsit , ut de successoris electione sollicitus esset. Et quia ex ejus Epistola quamam electionum tunc esset forma licet intelligere, quaedam

ex ea decerpta hoc loco subjiciemus. Experientia tua , inquit , omnia instantia omnique sollicitudine clerum populum Dufilem civitatis admonere festinet, quatenus uno consensu ordinandum sibi debeant eligere a. cerdotem , factoque in personam, quae fuerit electa, decret , ad nos transmittere sudebis , ut cum nostro consensu, sicut priscis fuit temporibus, ordinetur. Illud quiderm prae omnibus tibi curae it, ut in hac electione nec dati quibuscumque modis interveniat

praemiorum , nec quarumlibet personarum patrocinia convalescant. Quid vero curae impenderent sancta edis ministri aut legati, qualis

erat Antoninus Subdiaconus, ut inta-Cta conservarentur Ecclesiae bona mortuo Episcopo , discimus ex his verbis: De rebus vel ornament, Udem Ecclesiiae, deliter rerum in Uentarium facito te praebente conscribi . Et ne

rebus ipsis post aliquid deperire

Respectum Diaconum atque Stepha num primicerium notariorum, ut ipsa rum rerum omnino gerant custodiam admoneto interminans eis de propria

eos fatisfacturos esse substantia , βι

quidquam exinde eorum negligentia

iuventus est , erogetur, quatenu ratione fuas futuro Episcopo ipse , ut

nudi , exponat.

Non leviter praetereunda suerunt haec, in quibus tanta elucet Romana Sed is auctoritas, etiam in Metropolitanas v. cxtra Italiam Ecclesias . Aliquando pii in Q. Gregorius hanc electionum curam δ'

dabat Episcopisci aliquando etiam judicibus, magistratibus, ut argu mento est Ep. s. lib. III ad Judicem Campania ea de re scripta Sed laicis nullam in bona Ecclesiae potestatem tradidit, facta scilicet ipsis tantum copia plebis christiana ad .ligendum Episcopum convocandae. Electus fuit acleio in Salonitanum Electus est Archiepiscopum Honoratus Archi A EM '

diaconus, de quo iam ire dictum;

quod pergratum Gregorio fuit perspectam enim habebat hujus viri probitatem, constantiam, in re..bus gerendis prudentiam. Sed ejus Sedem invasit Maximus auctoritate optimatum fretus, ut in se suo loco dicetur: tu enisi hic de morte Natalis ejusque successoris electione attigimus, per antecessum dicta sunt, ut una eademque serie, quidquid ad controversiam illum inter, Honoratum motam pertineret contractum ob oculos poneretur. Nunc quo nos revocat ordo temporum redeamus.

Cum in Italia res imperii nuta Mauricius rent, ne schismatici Venetiae &astriae Vm lη det peratione acti Langobardis dedi maticis. ii Onem facerent , si ad ejurandum τ' schisma eo inpellerentur, Mauricius Augustus Gregorium admonuit ut a viis coactione interim abitineret. Nuper Gradus Severi schismaticorum Patriarchae Sedes incendio vastata fuerat; quod movit Johannem Ravennatem a sancto Pontifice postulare, ut illuc eleemosynas mittere curaret fuerit imminutum . Deinde de sup cui respondit, Severum abunde ha- peditandis omnibus ad electionem ne beres, unde munera in aulicos processariis ita monet: Expensa ero , funderet, in suas eos partes con- qua necessaria fuerit, Per oeconomum, tra Sedem apostolicam pertraheret. Mi-

164쪽

Nisericordiam quidem Ecclcsce hostibus denegandam non esse , sed prius fidelibiis xhibendam . In proximo

'cro se civitatem, cujus multi cives in captivitatem abducti , ad JUOSi C- dimendos mittendum se cum pecunia Claudium Abbatem. Hanc Gradi conflagrationem con . tigi sie credimus quando Agilutius contra tres duces qui rebellaverant prosectus et . Ex his inutius Dux Insulae 8 S. Juliani qui ad Francos

desecerat , eorumque parte apertes verat, victus, interemtus est . Gai dulsus Pergamenis seu Bergo mens deditione facta in gratiam est receptus, Ut faris autem arvisi dux urbe capta in vincula conjicitur Hoc anno Ariulius secundus post Faro aldum dux Beneventantis, agrum Romanum invasu e Romana plobe plurimos, aut scidit allit detrunca

vit, inquit Gregorius, qui prae moestitia in cholicam molestiam incidit choleram forsitan se bilim, qua intcstina laborarent stomachus, hic significat . Tristitiam augebat Roma nus Exarchus , qui etsi bello impares et paci nihilominus toto nisu repugnabat, lucrum e publicis calamitatibus aucupans . Omni sere praesidio vacua erat Roma qui ad murorum cullodiam relicti fuerant Theodosiani, cum stipendia non acciperent, vix ad excubias aliaque militaria offici poterant cogi. Reliquas copias duxerat LX arcthus, quibus aucto exercitu , receperat subito velut impetu Sutrium , olim artum Hortam , Tuder tum , Ameriam PerusHim . Hinc queritur Gregorius ad Mauricium scribens, Romam , ut Perusium teneretur, tu iste relictam maxime vero pacem quam ipse im petraverat a Langoba idis Etruriam obtinentabus, temere violatam deflet

smare pius ille pacis angelus . Ita cum tanta spes affulsi sic pacandae totius Italiae cum riuisus ipse jam

in partes Romanorum inclinaret, neque a pace abhorreret Agilulsus Rex a Theodet inda, quae Gregorii ob servantissima erat, mitigatus atrocius bellum Romani Exarchi perfidiam recruduit. Rex tenim illatam sua genti mala de injuriata ulturus, Perusium c bsedit expugna,vitque, capto Mauritione Langobardorum duce qui ad Rot nanos cse

cerat.

Legenda est ex integro iam laudata pistola, ut exploretur quanta calamitosis illis temporibus esci Papae cura, ut periclitantibus ci, itati bus subveniretur, ut bello capti data ex Ecclcsiae aerario pecunia redime. rentur , maxime vero ut pax in tam deploratis rebus omnino nec dilaria aequis conditionibus compararetur. Ex

siliis Epistolis hoc anno scriptis liquet in rc bus bellicis quam sollicitus, quam

p ritus foret In ea de qua locuti sumus Agil ut fi cxpeoitione , Langobardi non solum agrum Romanum Perusio vicinum deprecationibus , incendiis caedibus cedarunt, sed ad ipsius Urbis muros castrametati sunt . Tunc S. Doctor Zechielem Prophetam chiil ante plebi exponebat eadem animi tranquillitate , ac si nihil ab hoste sui sic metuendum . Neque postquam accepit Regem Padum jam transisse, ad Uilis obsidionem se-stinare , coeptum opus intermisit quod merito ei nardus admiratur Sed ab ejus verbis reserendis ab linco quae in Praefatione ad homilias in L Zechielem legere licet, uti caetera quae ad illas homilias pertinenit. Ho, ste tamen Urbi jamjam imminente, sine concionandi sacere coactus es , ut ipse ait Partem hanc homilieultima attexo, quod in ea miserabi lis Romae status quasi ob oculos positus conspiciatur: Ecce haec , ut Deo

largiente potuimus, coram vobIS, Fratres carissimi, rimati sutaris . Nemo

autem

Sic dicti milites legionis quae nomine Theodosii unius ex Imperatoris sitis ins niebatur.

Luctuosa

Romaetus.

165쪽

Sani hi Gregorii Papae ita. Lib. II. autem me reprehendat, si post an Varia ab eo constituta

secutionem cessavero quia sicut omnes cernitis, nostrae tribulationes exor verunt: undique gladiis circumfusi sumus , undique imminens mortis periculum timemus. fili detruncatis ad nos manibus redeunt, alii capti, alιν interemti untiantur. Jam cogor iu- Auam ab expositione retinere quia taedat antinam meam vitae meae. Ali bi testatur visos a se domanos more canum in collis funibus ligatos, qui

ad Franciam ducebantur gnat s.

duram illorum quondam Orbis do. minorum sortem Hob Agil ut expeditio, inter res anno 9s gestas reserri solet: sed ad annum 10 2 potius pertinere , haec mihi persuadent Agilulfus Romam tentavit, quando ad Perusii expugnationem est prosectus , ut colligitur ex Paulo Diacono Statim Ticino egressus Rex , Terorum petiit . . . . hujus Regis adventu in tantum ea. tus Gregorius Papa exterritus est, ut ab expositione templi, de quo Ε-zechiel scripserat desisteret. Id contigisse statim ac Rex accepit Perusium, cum aliis urbibus jam enumeratis ab Exarcho fuisse occupatum, idem

xi. p. scriptor clare docet. Ac Romanum

Exarchum Perusii potitum esse saltem anno secundo Pontificatus .

Gregorii , scribit ipse in Epistola

hoc anno data, quae cum alia jam saepe laudata conserri debet.

s 'x ea Roma fame laborat. II. si passsus is Gregorius ab adversariis. III. Tatem ab Langobardis impetrat IV. A turpi lucro quam alienus foret. V. De Judicum rapinis conqueritur . VI. Archidiaconum obire perbiam deponit. VII. Sanctae Sedis vices Maximiano tribui . VIII.

Ea d, is statim post suam ordinationem Justinum Siciliae Praetorem commone- Tom. XVI.

v. p.

IX. Legum amicitiae fuit Mervantissimus . . Pacem uter .aximianum Episcopum, Eusebium Abbatem conci lia . rudentissima utrique dat monita XI. Trivilegiam Arimi. nens Monasterio concellum.

belli

incenduim hi: sim Odem anno ad Tu quo Romanus ager conflagravit, laborat. famis Jagellum accessit , ob quam Gregorium Praesemim Urbis, Castorium magistrum militum sum-rnum Pontificem negligentiae criminari ausi sunt apud Augustum eorum inimici, aemuli. Quamquam omnem curam adhibuisset noster Gregorius, ut hanc penuriam depelle ,ret cum enim superiori anno pati Lῖb. t. r. Ecce ob sterilitatem collectae essent segetes in talia, opportuno tempore operam dedit, ut a Petro Subdiacono magna frumenti copia compararetur in Sicilia, aut ab ecclesiasticorum prae diorum colonis, absque tamen vexatione suppeditaretur . Deindeque ut multa , quibus deportaretur, naves oneraria praesto essent, curave

rat sed hanc egestatis quam passa est Urbs assignat causam, quod videlicet rumenta diu Romae servari non possunt incorrupta. Hoste autem

imminente, obsessisque iis, integrum non erat novis subinde commeatibus Urbi subvenire. Incredibilis tunc enituit Gregorii uuid Vis constantia, tum in perserendis equo '' tu

animo calumni s tum In asserenda a' adversa-

illustrium virorum sibi amicitia con- ι

junctorum ad verius obtreetatores in . 3. nocentia . Obscurum non erat Romanum Exarchum rerum infeliciter

gestarum invidiam ut a se deprecaretur, in Praesectum Urbis ipsumque summum Pontificem reiecisse. De eo

sic loquitur . Gregorius in Epistola ad Sebastianum Sirmiensem Epi

166쪽

66 Sancti Gregorii Papae ita. Lib. I. scopumis cure, fraterfanctistae , de gorio eas dispensante iussec ste , mira

amici vestri omni Romani persona culo videtur proximum, praesertim cum in hac terra patimur, loqui minime valem s. Breviter tamen dico, quia ejus in nos malitia gladios Langobardortum tuit; itavi benigniores videantur hostes, qui nos interimunt, quam Iteipublicae Iudices, qui nos malitia sua, rapinis atque fallaciis in cogitatione consumunt . Et uno tempore curam Episcoporum , atque Clericorum, Monast riorum quoque, O populi gerere, contra hostium insidias follicitum vigilare, contra durum fallacias atque malitias suspectum femper exsistere , Hus laboris , cultis doloris Isit, vestra Fraternitas tanto ve- .rius penset, quanto me qui hac patior, purius amat.

iii Paulo post admota centis Urbis Llheb idi, castra recessit Agilulsus Pacem tunc sactam , suadente Thcodclinda , nar-άι at Paulus Diaconus. Ad ejus consilia Gregorii preces accesserunt, munera , quibus populi Romani li bertate in vitamque redimere solebat, ut ipse describit, rerum statum Constantia Augulla exponens : Viginti autem Jam, septem annos ducimus, quod in hac urbe inter Langobardο-rum gladios troimus. Quibus quam rutilia aes ab Ecclesia quotidianis diebus erogantur, ut inter eos vivere possimus, suggerenda non sunt . Sed breti ter indico , quia sicut in Raven- De partibus Dominorum pietas apud primum exercitum Italia sacellarium habet, qui causissupertententibus quo. tidianas expenis a faciat, ita in hac urbe in causis talibus eorum fa- cellarius ego sum. Et tamen haec Ecclesia , quae uno eodemque tempore Clericis , monaseriis, pauperibus Populo, atque super Langobardis tam multa indesinenter expendit, ecce adhuc ex omnium Ecclesiarum premitura fictione Ecclesiae Romanae acultate dum ejus patrimonia iraedia ubique praedae paterent tot nccessitatibus, Gre

nihil antiquius haberet quam illata colonis rusticis a patrimoniorum E clesiae rectoribus, oeconomis damnare sarcire , ut supra observavimus, atque in posterum cavere . Quantum ab injustis exactionibus abhorreret, indicant verba hac p. q. lib. r. ζο facculum Ecclesiae ex lucris turpibus noltimus inquinari. Quin etiam in Concilio Romano non solum re of rictores patrimoniorum Ecclesie ultra lib. 1 v.

quam par esset illis amplificandis stu 'dentes, alienos fines appositis i.

tulis invadentes, anathematis poena

multandos censuit; sed ipsos etiam pontifices, si id fieri, aut praeciperent aut non prohiberent.

Verum ejus aequitas , integritas , -

animi magnitudo nullibi clarius y;h; ..h

elucent , quam in Epistola ad Con- -r tur 1tantina m Augultam , ea occasione

scripta . Cum Gentilium non paucos adhuc in Sardinia superstites esse cognovisset, ac insulae Sacerdotes praetorpore de eorum conversione parum esse sollicitos illuc quemdam Episcopum ex Italia mittere cura-Verat, cujus praelicatione plurimi ad fidem accesserant, accepto baptismate , idolisque sacrificare desierant At qui Praetori seu Iudici prius nescio quid pretii persolvere soliti erant, ut immolandi copiam consequerentur, Judex hoc turpi lucro carere nolins, etiam a baptizatis nec amplius alii quam vero Deo servientibus , idem tributum exigebat. Qua de re correptus ab Episcopo responderat sibi ipsi tantuni pecuniae imperari, ut nisi injusta haec exigendo , id persolvere non posset. Tam immensis otiam in Corsica insula exactionibus opprimebantur incolae ut eis facere satis , etiam venditis liberis, vix possent nec minoribus depopulationibus vexabatur Sicilia Quorum scelerum, latrociniorum Gregorius certiorem fecit Augustam

167쪽

Sancti Gregorii ut de this explorato commodo tempore Mauricium commonere cura

rei occupat autem hac in Epistola, quod respondere poterat Imperator Nimirum quia in Italiae expensis transmittebatur i id quid depra dictis infulis ararciabatur . Ad quod sanctiistinuis Papa Sed ego, inquit, funer ad hoc , ut et minus expense in Italia tribuantur, a suo tamen imperio oppressorum lacrymas compescat. Nam ct idcirco fortasse tantae expensae; in hac terra minus ad M-tilitatem prosiciunt, quia una peccati aliqua admixtione colliguntur Prue ι piant ergo erem smi Domini nil cum peccat colligi. Et scio , quia etsi parum Reipublicae attribuit tu utilitatibus , ex eo multum Respublica adjuvatur. Quam etsi fortas te contingat expensis minoribus minus adjuvari

melius es tamen temporaliter nos nouvidere, quam vos ad aeternam ita mobstaculum aliquod iuventre. Quae enim mentes , qualia viscera parentum

esse ponunt, perpendite quando filios

suos astrabunt ne torqueantur. Nunc ad res ecclesiasticas convertamur. Ineunte hoc anno secundo Gre-Α ehidi, eo goriani Pontilicatus, Laurentius RG- num ob su manae Ecclesi: Archidiaconus cis

ybhi iOrte qui in locum ipsius Romamri re Vertentis Constantinopoli suffcctus tib , , -- fuerat a i elagio I apa ob luperbiam alia depositus et L. Eius locum ac- .m cepit Honoratus in Synodo Presbyterorum saconorumque Ornnium universi clerici ut palam faceret summu Ponti se . , quantum sibi cordi esset indignos a sacro mitterio removere sapient illime scilicet intelligens Rempublicam etiam Ecclei asticam, uti praemio, ira poena conti

neri.

vri. Eodem anno Sed is pos Lolica vi-ώ; 'Isti ces, in cuncta Siciliae Ecclesias commiano im misit sancto Max liniano Syracusano

Li o. D. -- pii copo, de quo iam egimus quam

Hii p. as dignitatem non loco tribuit, sed personae ex transacua vita probe intel-

Papae ita. Lib. II. 67ligens, quid de so equenti ejus cojI- versatione praesumere liceret. Majores tamen causas dissicilioresque dirimendas ad se deserri voluit. EpisLola ad eumdem paulo post scripta liquet quam curiose investigaret, quinam Episcopatu ungi ubicumque laterent digni viderentur ut eos ad Pastoralem curam provehi fatageret. Inter caeteres observatione digna 'III,

quae hoc anno Onllituit , non Obi constituta. ter praere euntius hoc adversus te r- ratas Ordinationes ta cretum et Sicut Ibid. Ep. sa.

baptidatus semel iteri noseptiet ar non debet ita qui cois iratus et se l, in eodem iteruiu eum nun valet confeci ara . Sed si quis otii tan cum levi culpa ad sacerdotium venit, proculpa poenitentia indici debet, oe tamen ordo servari. Attente quoque legenda sunt verba haec satam Pontificisci Absit hoc a me , ut statuta majorum consacerdotibtis meis tu qualibet Ecclesita in fringam: iιia miri injuriam facio se fratrum meorum jura perturbo Quibus ostendit quam religiosus cultor oret institutae a Christo episcopalis potestatis , etiam in subjectis r Episcop s. Idem testatur a Dominicum Episcopum rescribens : De Ecclesiasticis privilegias quod vestra Fraternitas scribit, hoc si posita dubitatione teneat quia scut nostra fendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura fervamus. Nec cuilibet, favente gratia , ultra quam meretur impertior, nec ulli hoc quod sui juris es , ambitu stimulante de-rsi , sed fratres meos per omnia ho

norare cupio.

Epistolam Dominici de suscepto

Pontificatu congratulatoriam detule ei ita fuit ob

rant ad regorium honoris causae xv dxi ei

duo piscopi , quibus duo comites

dati, Diaconus unus alter notarius. Cum honoris vices reddere non

posset hoc enim a suprema ejus dignitate fuisset alienum amorem certe amori opendit , etiam cum I sceno-

168쪽

68 Sancti Gregorii Papae ita. Lib. II.

scenores: non minus videlicet sollici nicationem . La de retus amicitiae, quam piscopatus jura servare. Id pro certo habebit qui hanc ad Dominicum Epistolam egerit. Quanta enim caritatis fragrantia his in verbis i Linc matreta custodemque virtutum dilectiton om sanctissime Frater , inconcussa seu bili late teneamus 2 ulla in nobis eam subdolorum linguae imminuantu nulluantiqui hostis insidia corrumpant. HAEC namque divisa Iungit, ct co re icta cusso sit . Im humilia sne tumores ubi igit . Haec refla sene deje Iione submittit. Per hanc universalis Ecclesiae unitas, me est compago corp&ris Chrisi exaequatione montis au

det in singulis , cum sit ei disparilitas in diversia te membrorum . Ter hanc eadem membra alieno gaudio

in suis a Dicta exsiliunt, alienisnnorroribus etiam in suis lata conta bescunt. Teste enim Magiro gentium, dum si quid patitur unum membrum, compatiuntur catera membra si gloriatur unum membrum, congaudent omnia meMbra vos non ambigo de nostra perturbatione ingemiscere c&m nos omnino certum si de vestra pace gaudere . Et post multa Ter caritatis compagenu, tua sunt quae de

Ut de rebus monasticis ad secunia dum Pontificatus Gregoriani annum ciliat inter pertinentibus pauca delibemus, nihil uiris see notatu magis dignum nobis occur- in ,α ε' rit, quam Papae sollicitudo ad com-s Em ponendum dissidium inter Maximia-Prudentissi nil in Episcopum SVracusanum , dat monita Eule lum AbbateIn . Quantae sancti Li= p tatis foret Maximianus jam non se

me a nobis dictum . Sanctae Sedis vices ipsi commissas a Gregorio

ineunte hoc anno supra commemoravimus. Virum tamen fati tum, in intimis fere primum , redar Aendum censuit S. Ponti se ob inflictam leviori ex causa ex animi convmotione, Lusebio Abbati cxcommu-

monendum

eum putavit a Petro Subdiacono in Sicilia pro negotiis Romanae edis agente, ad quem ita scribit: Egretuli quod Maximianus domnum Eusebium excommunicavit, virum tauta aetatis, tantae egritudinis. Unde

necesse est ut eidem Omno u Vcopo fecrete dicas , quatenus tu proferendis sententiis praeceps nou set quia causae quae per sententiam decidendae sunt,

necesse es ut prius studiosa frequentispina consideratione mensuren-rur . Nota omni titulum ab ipso Papa honoris causa seni concessum Abbati Nec satis sui Gregorio Ma DId Ep. 3Φ ximianum alloqui per Petrum, sed litteris eum admonuit ut lenire consolari Eusebium tanto furore exasperatum studeret. Hac in Epistola

ad Maximiani mentem revocata, quoties eum admonuerit, ut in proferenda sententia praeceps non esset

Miratur eum ita urore exarsiste in Abbatem , cujus antiqua conversatio aetas longa de aegritudo diuturna Episcopi animum ab ira deflectere debuit sent. Quilibet enim in eo fuerit excessus, inquit, ipsa egritudinis

afflictio ei debuit pro flagello susce

re . . . . sed fortasse ideo excedere in

tali persona premissus es, ut cautior in ilioribus as . Utinam haec sanctissimi Doetoris monita ob oculos haberent semper in suis erga subditos judiciis Antillites, Rectores. Obtemperavit Maximianus , WEu- sc bio communionem ac gratiam reddere voluit sed accipere detrectabat Abbas Unde illum ad ossicium revocare studuit S. Gregorius hac Epistola Cridat mihi Caritas tua quia valde contristatus sum de tristitia tua, ac si tu te injuriam ipse pertulissem. cum οβ mdum agnου , quia etiam reddente reverendiissimo vir fratre, coepiscopo nostro

Maximiano gratiam atque commauiο-nem , tua Dilecti ab eo communicari

nolebia , cognovi, illud prius istum

169쪽

x I. Privilegium Ariminensi

an Gregorii apstu, fuisse quod factuna est . SerΣο-

rum De humilitas in Q rctionis tempore debet apparere. Qui vero fecuH-tra Praepositos suos erigunt, profecto ostenditur , quia ferυ Dei os contemnunt. Et quidem ab illo hoc quod factum est, minime eri debuit , at tamen cum omni debuit humilitate fuscipi: rursum cum gratiam reddebat , ad eum cum gratiarum actione debuit occurri. Olιod quia ita a te factum non est , ad hoc cogno. Ic quia nobis omnivo ac marum opus est et con vim grande est iis nos esse humiles , a quibus honoramur quia, hoc feculares quilibet faciunt sed illis maxime humiles est ed emus, a quibus aliqua patimur et tam salmista dicit Vide humilitatem meam de inimicis meis. 'scuius it fumus , qui humiles esse etiam patribus olumus λ Troinde , dilectissιme Fili , rogo ut omnis ama. ritudo de corde tuo transeat , ne fortasse uis vicinus sit , utiquus hostis per iniquitatem discordiae , iam regis coelestis intercludat . Integram. fere hanc Epistolam plane auream hic recudendam existimavimus , cx qua discant omnes humilitatem, crga majores tiam iniquius agentes reverentiam . At vero ne Eusebius libera hac increpatione brsitan exacerbaretur, ad eum demulcendum centum ei solidos a Petro Subdiaco no ad ejus monasterii necessaria erogandos curavit; quod summam viri probat simul, liberalitatem' prudentiam.

Alio modo composuit rigas inter Episcopum Ariminensem, monachos monasterii S. Andreae, Thomae apud Ariminum , quibus amplum concessit pri' legium , ut his verbis Castorio Ariminensi Episcopo

significavit Fraternitatem tuam hortamur , ut ob Ante Abbate monacterii

ip ius, Ecclesia tua in describendis providendiIque acquisitis acquirendis e Udem monasterii rebus, mula se oc, Vita L; b. I. v

castoa permisceat. Abbatem vero eidem monasteri non alium , fed quem dignum moribus atque aptum monastici disciplinae communi consensu coa- gregati tota poposcerit, te volumus ordinare. De aliis privilegiis in gratiam Monachorum datis infra loquemur

I. Duos Metropolitanos castigat S. Gregorius, causa Thebani Episcopi. II. Episcopum percussorem excommunicat. III. Dr Isauriae Mouae bis a Iohanne P male abitis. Episolae S. Gregorii ad Johannem ea de causi scripta. IV. Monachos

post bla cani dei confessionem ab DL

vit. De Jobann Tres ter ab haeres quoque absoluto . V. Johannes Cp. bae Um objiciens, in errorem incaute labitur . VI Jobaum Ra- tenuatis fastum comprimit S. Gregorius. VII. De Domitian 'destitinae Episcopo . sui praeduat essirrito conatu Eum consolatur Pontifex.

QU ni Gregorius caritate Omia

plectebatur optimos Discol Os, tanta severitate coercebat eos qui sua pote ita te non ad aedificationem , sed contemtis ecclesialticis regulis, ad destructionem utebantur e quod in insolerti anni sui Pontificatus exorato contra Iohannem primae Iustinianae, alierum Johannem Larisse Archiepiscopum demonstravit. Hadrianus Thebarum Episcopus cum duos Diaconos exauctorasset unum, quod violatae castitatis esset reus , alacrum propter fraudem in rerum ecclesiasticarum administratione factam , ab utroque fuerat apud Mauricium Augustum provocat US , tam de pecuniariis quam de criminalibus causis Imperator servato canonum ordine , constituit ut a Jo hanne Lartissae Archiepiscopo Thebarum Aletropolitano pecuniaria coiΥ-

Duos eri spolitano Cainstigat S. Grest Orius causa

170쪽

o sancti Gregorii

troversia dirimeretur 9 de criminibus autem objectis, ad se reser retur quid quid habita inquisitione cognitum claexploratum fui stet . Haec Hadriano impasta legimus, quod Stephanum

turpissimae vitae Diaconum , loco non

movi siet, quod infantes baptizari prohibuisset postea in baptismate

mortuos.

Larissaeus Archiepiscopus, insuper habita imperiali ustiones, de utroque

controversia capite judicium tulit , Hadrianum condomnavit, pro Uocantemque ad Augustum nihilominus in arctillimam custodiam detrusit. Suscepta ejus appellatione Mauricius, quae gesta erant expendi vo iit ab Honorato Diacono sanctae Sedis Aa pocrisiario,, ab Sebastiano λ Anti- grapho quibus auditis eum absolvit. At nescio quibus machinationibus impetratum est postea , ut de hoc negotio Johannes primae ustinianae piscopus Apostolici Sedis

Vicarius cognoscere ac judicaret Qui divino humanoque jure contem -t , abruptam in condemnatione Hadriani sententiam protruit.

Gregorius his ad se relatis Hadrianum injuste depositum, in pristinam dignitatem restituit, eumque ac ejus Ecclesiam a jure Lartila E

piscopi quod jam a Pesagio II.

constitutum fuerato exi in i voluit Johanni tamen ejusdem urbis Epi-piscopo, cenam excommunicationis ejus praevaricationi praesumtioni debitam remisit ea lege ut nisi abstineret in posterum ab omni uri Ddictione in Ecclesiam Thcbanam xercenda , ipso facito communiones .cra careret nec illam unquam, e

cepto mortis articulo, nisi prius udicio Romani Pontificis abibi veretur perciperet. Cum Iohanne primae Justinianae severius actum resciilis enim eius sententia decretis, ipse triginta dierum spatio sacrae comm

, Vita. Lib. II. nionis expers iustis est poenitentiam

agere.

Hadriani accusatores cum eo ingratiam rediisse docet Epistola 39. lib. 111 ad Episcopos Corinthios vix enim dubitare licet utrum idem sit Hadrianus Episcopus de quo hae et agit pistola sic illatam Episcopo, totique simul ordini episcopali ultus est injuriam . Gregorius , Qqui Episcopos omnes ipso quidem Romano Pontilice non excepto fecisti dum rationem humilitatis aequales essse putavit, cum culpa nulla in eos

animadvertente cogeret et suprem Zm

quam obtinebat Potestatem , in delinquentes exercere sollicitus fuit

ad quantumlibet gradum in Episcopatu provecitis siet in quovis orbis christiani loco sedcret. Ejus quoque magnanimitas hoc

anno exarsit in Andream Taren j Eusso: mtinum Episcopum . Illum concu. XCommu binam habui si compertum erat , 4;b i 1.D. post susceptum sacrum ordinem eam , adhuc retinuisse , quibusdam nata suerat suspicio. Praeterea pastoralis mansuetudinis immemor, mulierem

quamdam sustibus ii deliter caedi jusserat, quae migraverat e vita poli octo menses quam ob saevitiam Ra. tuit Gregorius eum per duos menses in poenitentia transigendos a Misa rum celebratione suspensum seriari debere. Quia vero non ita certum erat, pium carnali se flagitio ma culasse, cum in rebus dubiis absolutum judicium ferre non liceat, eumdem tute conscientiae dimittendum ne ab ea judicaretur, censuit simulque admonuit , ut si tanti flagitii sibi conscius Oret, sacerdotii honore abdicato, nunquam ad sacrum opus accedere praesumeret. Ut hujusmodi suspicionibus, quibus etiam optimorum Episcoporum fama potest laborare, tolleretus Occasio, olim praeceptum fuit, Ennodio te ite , ut omnes o Id. .

De hac voce consule notas ad p. 23. Lib. .

SEARCH

MENU NAVIGATION