Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

221쪽

De iure Coneilii Oreumeni

convocandi.

I. quidem unum idemque videtur et de Bomani Pontificis in universam Ecclesiam Principatu quaerere , et cuiusnam cogendi Concilii auctoritas sit; sic ut illo constituto, de hac neutiquam dubitari possit. Actum igitur iam Prope esset agendum , si postquam

invictissimis argumentorum momentis Summi Pastoris Primatum vindicavimus , nunc Rucis ritatem convocandi Concilii , quae consectarii loco ex ea principalitate proxime descendit , in quaestionem adduceremus. Verum quum maleferiata Protestantium cohorS , ultimam ruinam ex Sancto Concilio Tridentino Passa , omne quod reliquum erat virus in id demum evomuerit, illud potissimum per summam impudentiam obtendens , quod Tridentinum ratum non sit, siquidem ab Imperatore non indictum , penes quem legitima Concilii cogendi auctoritas est ; ideo rem hanc singulari loco ventilandum heic suscipimus.

222쪽

DE co Ne Ix his x8s Nimirum cum Luttiero , Carolo Molinam Calvino . et Centuriatoribus Magdeburgensistius haec nostra versatur' disputatio. II. Quemadmodum Regni comitia nulla sunt, immo Suspecta , quae neque convocata a Rege Sunt , neque adprobata : ita Concilia totius Ecclesiae Christianae nulla erunt absque i lius auctoritate, qui Christiani orbis caput . et Rector est. Christus enim quum in Coelum iam prope adscenderet , ne visibilem suam praesentiam adhuc desideraret Ecclesia, non illam gubernandam , ac proinde, Congregandam Tiberio qui tunc imperabat commissit , sed Petro Apostolo , cui dixit Pasce

OVES meas. Ex quo satis abunde patet , non

Tiberii, sed Petri Apostolorum Principis h redes qui Romani Pontifices sunt , in ius

congregandae in Concilio Ecclesiae successisse. III. Profecto autem Christus Dominus si- deles ovibus, et Ecclesiam ovili comparat Io: X. 16. Alias opes habeo , quae non Sunt ex hoc ovili , et illus ποrtet me adtacEre , Et vocem meam audient , et set uinu- ονile,

et unus Pastor. Nonne vero ex ovium numero sunt Imperatores Z Nullos enim excrpit Christus , quum Petro dixit : Pasce OVES meas, quod egregie S. Leo advertit Sem. III. De toto mundo unus Putrias eligitur. ,

223쪽

- Ι 86 n IssERTATIO V ui et universarum gentium vocationi , et Omnibus Oostolis, cunctis Ecclesiae Patribus PraePonMur , ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint , multique pastores , omnes tamen. Proprie regat Petrus, quos

princiρaliter regit et Christus. Quid igitur ZAnne ovis est con Ocare pastores 'IU. At si parumper adversariis tribuamus, quod Imperatoribus ius universae cogendae Ecclesiae spectet, videant quaeso ne vanum Omnino ius illis tribuant, quum imperatorum nemo umquam totum Orbem Christianum in sua habuerit dominatione. Vel quos enim

coget ad Concilium, vel quale id foret Co cilium ' Cogetne Italosῖ sed hi suos habetit Reges ; coget Hispanos ' ut suo subiiciuntur Regi. Quid de ceteris Christianis nationibus dicam ' Vix igitur unius provinciae EpiScopos in Concilium congregabit , et hoc autem Oecumenicum adpellabimus t Apage igitur .

ot illi universae Ecclesiae congregandae damuS auctoritatem , qui universam Ecclesiam tu sua di initus habet gubornatione. V. Id quod et Concilia testantur , et Pontifices , nedum, quod magis est, ipsi Imperatores. Sane longissimum esset Omnia quidem huc transferre monumenta ; quorum i es uir paucis erimus contenti. Primum uuro

224쪽

DR CON ILIis . 187 istar testimonio Patrum Chalce donensium conistaea Dioscorum Patriarcham Λlexandrinum, qui Ephesi pro restituendo absolvend que Eutychete Theodosii auctoritate λη-σrneην συνοδον latrocinium Ephesinum habuit et 'nodum ausus est facere sine' auctoritate Sedis Apostolicae : quod numquam factum Est , neque seri licet. Inter Pontifices autem Sixtum III. habemus ita ad orientales scribentem : Valentinianus Augustus nostra auctoritate O uodum conυOcaυit. Et S. Leonem

. XCIII. ad Turbium : Dedimus litteras nil fratres et Coeyiscopos nOSt S , eisque Concilitina Synodi generalis indiximus. Et demum ut alios sexcentos mittam ita luculenior Hadrianus II. D. ad Basil. Iu erat. quos lecta est in VIII. Synodo : Volumus ρer tuae Pietatιs industr. am ConstontinῬoli nu- mct Sum conuocari Concilium. Quod si et Imperatorum testimonia desiderentur , eccum ti-hi locupletissimum testem Vulentinianum , qui uellesponti et Bythiniae Episcopis veniam cogendae Synodi efflagitantibus , adpositis ver

fas non est stilia curiosius PsrScrutari ; Sacerdotes , quibus ista Curae Sunt, quocumque poluerint loco conυeniant. Quibus Omni-

225쪽

i88 nissa die Axio Vbus ex sacto ipso magnum accedit pondus. VI. Tametsi vero ex gravissimis Scriptoriabus constet, priora octo Orientalia Concilia per Imperatores suisse coacta 5 , tamen aequo

Constat, rem totam cum Romani Pontificis Sententia , et consensu suisse transactam. Dct

Nicaena enim Synodo testis est Rufinus Hist. Lib. X. cap. I. Constantinum ex sententia Sacerdotum eam indixisse. De Cpolitana I. eodoretus adprime testatur Hist..Lib. V. cap. IX. a Theodosio illam ex mandato A p stolicarum litterarum convocatam. Id quod confirmant Epiqcopi in eo Concilio coacti ad Damasum Pontificem scribentes : Mumdato

ad Sanctissim. Imperatorem Theodosium misesarum , ad iter dumtaxat Constanti tomliniusque faciendum nos ρω arauimus. Idem

de reliquis Synodis Ιiquet , ad quas Romani

5 Nicabnum I. a Constantino coactum narrat Rufinus Hist. Lib. I. ev. I. Cpolitanum I. a Theodosio seniore testatur Theodoretus Lib.

V. cap. IX. Ephesinum a Theodosio iuniore , Ev grius Hist. Lib. I. ev. II. Chalcedonense a Mariaciano Imperatore , ut ipsemet fatetur. Idem dieas de Cpolitano II. a Iustiniano ; de Cpolitano III. a Constantino , et Ireue eius matre ; et demum de Cpolitano IV. a Basilio Macedone.

226쪽

Pontifices legatos , qui illis praeessent, mi

serunt , quod est argumen m Ionge certissimum , eas Synodos non sine Pontificis com sensu suisse coactas. VII. Sed tamen non una etiam , nee levis accedit caussa , cur Imperatores illa aetate Conventus generales indixerint, Ecclesia Vero lubens permiserit. Primum enim nemini non

notum , iure Civili prohiberi omnino conventicula quaevis , sive publica , sive Privata , absque Principis , aut Senatus auctoritate. De qua re extat Lex 3. D. de Colleg. et comporib. et L. I 5. C. de Episc. et Cler. Quo sane iacit Tertullianus Lib. de Iejun. ubi Christianorum excusans conventus e nisi fomte , inquit, in Senatusconsulta , et Princi-Pum mandata , coitionibus omosita delinqui mus 6 . Praeterea vero et ita paupertati Epia Scoporum consulebatur, qui longis itineribus ad Concilium acciti, unde viaticum solvere prorsus non habebant. Nam ubi Concilia ab Imperatoribus essent indicta , statim et tra- 6 Idem eolliges ex C. Plinii Epist. XCIX. in

qua ubi multa de Christianis , eoriamque conventibus ad Traianum retulerit , e vestigio subdit et quod ipsum facere desiisae, post edictum meum, quo secundum mandata tua et hetaertas esse νε-

227쪽

I9o BIS SERTATIO Vetoriae epistolae Episcopis dabantur, ut equi, aut Vehicula , et commeatus ex publico Civitatum censu praestarentur. Id quod praetor Theodoretum , Eusebius testatur Lib. I. Vse. Eccl. cap. IX. ubi ci victuin a Constantino Episcopis toto Concilii tempore suppeditatum refert.

SCHOLION. Tametsi unius sit Pontificis

Concilium convocare , et quidem verum et persectum , quod nimirum siniendarum quaestionum fidei habeat auctoritatem ; potest quandoque tamen id a Cardinalibus cogi. Ι. Si Pontifex sit haereticus , Vel apOStata OC-euItus , et Concilium in quo res discutiatur gere ubnueret ; quod si apertam haeresim profiteatur, tunc nee Ecclesiae membrum , nec Petri successor est. II. Si duo de Pontificatu contendant. Qua in re duo advertenda ; vel horum unus est in possessionu Poti tiscatus , ot Concilium indicere recuset , quo Iis dirimatur , tunc in tanto Vniversalis ΕΟ-elesiae periculo per Apostoli una Collegi Mid convocabitur ut de capite providen - Cuiusmodi fuit concilium Pisis a Caidinatio

Bus coactum an . MCCCC IX. quiani Gregorius XII. Pontifex , et pselidopontifex Benedicius XII l. de

228쪽

n E couca L iis Isatur. Vel neuter huiusmodi gaudeat possessi ne , et tunc Romana Sedes omnino Vacare censetur , proinde Cardinales , qui eam pro tempore moderantur , eXperiri omnia tenentur 8 , ut viduatae Ecclesiae prospiciatur.

De Voeundis ad Concilium.

i. 'Vum auetoritas definiendi quae Cre

denda , agendaque sint, a facultate pascendi docendique proficiscatur , nemo SanuS PPO-

secto dubitabit , quin ii tantum qui iure Di-Vino pastores , et doctores sunt in Ecclesia , ius iudicandi definiendique in Concilio habeant. At huiusmodi vero non sunt fideles quicumque , sed soli Episcopi, quibus dictum est Act. XX. 28. Altendite νObis , et unia verso gregi , in quo vos Diritus Sanctus ρυ- fuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Ex quo retunditur Lutheri, ac Magdeburgensium im- . Pudentia , qui nullo prorsus inter ordinemque enim in ius vo calo , ac a pontificatu deiecto, Alexander V. creatus est Pontifex. 8 Conser Cabasutium ita Notit. Coneu. ubi de Synodo Constantiae coacta, in qua adversus tres antipapas lata sententia, communi suffragio Maotinus V. renunctatus est Pontifex an . MCCCCXVII.

229쪽

, I92 D i s s E R T A T i o' v. et plebem constituto discrimine, cuicuilibet fidelium ius serendi in Concilio suffragium

adtribuunt. II. Re enim vera par aequumque eSt , ut illud quidem veluti Conciliorum omnium exemplar habeatur , quod ab Apostolis apud Hierosolymas actum est. In eo autem de Iegalibus disquisitione habita , nullus laisorum tulisse sententiam , quin et tacuisse , adposiatis verbis dicitur , ut audirent Apostolos et conueneruntque Apostoli , et Seniores videre de uerbo hoc quum autem magna conquisiιio seret, surgens Petrus dixit . . . tacuit utem Omnis miatitudo , et audiebant Bam fam , et Paullum et Postquam tacuerunt , re ondit Iacobus cet. Ergo ius suntiasti non ad fideles quosvis pertinet, sed ad Episcopos tantum , qui Vices gerunt Aposto

larum.

III. Bude autem , ac prorsus nostra indignum eonfutatione est argumentum , quod ex eo in ip sis Apostolorum actibus arripiunt Lu- therani , quod Saepe cum Apostolis induc - tur seniores, ut quum dicitur : Conveneruntque Mostoli , et Seniores , et mox : Placuit Apostolis e Senioribus iterumque in Epi. stola synodica : ostoli et Seniores Itis qui sunt Antiochiae , et Syriae , et Ci-

230쪽

Loiae fratristis salutem. Senior enim , ut Vel ipsi norunt in rebus sacris novitii ,

Graecis est πρεσβυτερος, qua Voce tametsi an Veteri Testamento aetate ProVeetiores significentur , in Novo tamen nonnisi Episcopi notantur; cuius rei testes locupletissimi sunt Sanctus Ioannes Clirysostomus Hom. Ι.

in D. ad Philiρ. I. et Hom. XI. in I. ad Timo th. ΙΙΙ. nec non S. Hieronymus in Cv. I. s. ad Titum ; id quod et colligere Pr num est ex Act. XX. ubi qui presbieri Vers. IV dicuntur , fiscoρi versu sequenti adpellantur. Ex quo factum, ut Apostoli saepe presbyteri dicantur, idest Episcopi; et Ioannesos πρεσβυτεροι in suis duabus postremis epistolis audiat, quod vulgata vertit : Ioannes Senior. IV. Sed ut eo , unde nostra digres,a est Oratio , redeamus . non alios quam Episcopos iussuffragii in Concilio habere , traditio etiam , quae fidissima religionis est custos , manifestum facit. Ab ipsis enim Ecclesiae primordiis ad haec usque tempora numquam laicos homines aliquid in Cruiciliis desinivisse con litat , nec Certe possunt Heterodoxi vel unum saltem proferre Conventum ex quo id in usu, fuisse Ecclesiae ostendi possit. Quin si conciliorum omnium acta Parumper evolVamus , discemus quidem Iaicis non iudicare tantum,

SEARCH

MENU NAVIGATION