Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

231쪽

n a s s E R T I O .F. 1ei ne interesse quidem Conciliis PermiSsum. fuisse. Exempli instar unum Chutcud0nens Concilium sit . quo quum Dioscorus Alexandrinus ingentem Monaoliorum , laicorumque turbam ex Aegypto adduxisset , non Vi e Simplici clamarunt Patres : milleforas su 'ersi LOS, Concilium E iscos'orum est. .: Noe vero illud nos moveat, quod de rebus fidei in Conciliis agatur , quae Communis rest caussa fidelibus omnibus , et Plebi, et Or-d ni . ac proinde communibus votaS Sιι Fentilaudu. Nam iampisi verum sit, caussam side ad omnes pertinere , tamen nomo, SanuS DO

intelligit secus reta ad Episcopos peruraui , qu1PaStores , et doctores plebis sunt, a4 Plebeim, quae sunt oves. Re enim Vqra ver

bis utar Clastissimi Roberti Bellurnum in in bello

caussa victoriae ad totum exercrtum Pertine , tamen ducam est praecipere, et ducere exercibum , militum vero pugnare. VI. Licet statem, exclusis laieta, soli Erinsevi iure Divino ius sufflas 4 deeisivi in Conciliis habeant , non est dabit udum x V , auin et alii elotici, maxime do tores , Coi ciliis adesse , immo etiam praeesse posSint , t metuam Selis Apostolii eae legati. Id quod sa cuuii deprehendimus in Concilio Nicaeno secundo , cui Hadriani Pontificis loco praefue-

232쪽

runt Abbas Monasterii S. Sabbas , et alii duo

quorum Presbyter unus , archipresbyter alter.

Nisi quod mox ex Concilii Basileensis a te ius suffragii cum Cardinalibus , Abbatibus , et

Praepositis generalibus communicatum est. Sed id ex Ecclesiae concessione iactum , qua usi sunt non in Basileensi tantum , sed in Florentino etiam , Lateranensi , et Tridentino. VII. Sane vero vel ab ipso sermonis initio constitueram Calvinianorum Coripliaeum Bren tium inauditum relinquere ; quod certe pra stitissem , nisi eius recordatio bilem in nasum

concitasset. Viden quocum hominum genere pugnandum sit nobis ῖ Ait in Consessione Wittemhprgensi, ex solis electis et Sanctis constare debere Concilium. Quid ' quum electi in hoc mundo non possint inter se coniungi, quum nemo sciat quinam sint electi; ac proinde nec in Concilium vocari , ecquis enim ille futurus eSt , qui veros Dei filios internoscet; nec ultro convenire , non enim nisi stultus se sanctum iactabit : dicat Brentius quidnam discriminis inter suum intercedat Concilium , et nihil. Sed haec obiter dixisse , perinde est, ac in auras. dissipasse.

233쪽

De Conciliorum Auctoritate.

I. 1 delesiam Vniversam iii caussis fidei, et

morum errare non posse , abunde SUpra a

nobis est demonstratum. Ex quo prono iam alveo fuit , Episcopos etiam iii Concilio g ne tali coactos errori nequaquam ebse Obnoxios quippe qui Ecclesiam repraesentant universam. Satis tritum enim est axioma illud , Cisitatem id esse quod in ea est Princiρuie 9 . Quamobrem quod principes, et praefecti Civitatis iaciunt , vel sentiunt, id Civitas et sacere , et sentire dicitur.

II. Quid quod quum Episcopos posuisset

Spiritus Sanctus regere Ecclesiam Dei, data illis ligandi, atque solvendi potestate , nus quam hi de publicis Ecclesiae caussis commodius agunt , quam in Concilio coacti , 9 Aristoteles Ethieor. Lib. IX. cap. IX. Vnde Exod. XIX. principes populi dicuntur omnis populus. Et Reg. III. ev. VI I. coetus principum

qui cum Salomone conveherant , aperte vocatur ta Eeclesia Israel. Quis enim crederet, Omnem Israelem , qui superabat tum mille millium hominum in eo templo coti venisse. Immo initio capitis legimus convenisse Sacerdotes , et capita si gillar. tribuum.

234쪽

πDE c o N:C Ε s s ubi se mutuo et doctrina . et consiliis Ju-vunt. Praeterea clarissimi Patres Atlitinas ius , Epiphanius , Augustinus Io . nec non Octa a Synodus expressissimis verbis Oeeumenicum Concilium adpellant a conventrum Orbis tereae , et consensum totius Ecclesiae. Quo

facit Beatus Cyprianus Lib. IV. D. IX. ubi

Ecclesiam in Episcopo esse diserte docet, unde colligere est, in Episcopis omnibus omnes ΕCClesias esse. Quat Dobrem Martinus V. in fine Constansiensis Synodi suspectos de haeresi interrogari iussit: an non credant Concilium generati unioersum EcclUSiam DFraeSeritare. III. Porro autem Ecclesiam universam in

Concilio coactam falli non posse , ex Christi Domini pollicitatione adstruitur Matth. XVIII.

Vbi sunt duo vel tres congregati in nomine meo , ibi sum in medio eorum : quod essatum incassum turbare Calvinus conatur. Nam Christus de homine incorrigibili iam di xstrat an

io ' Athanasius Dist. de Synod. Ariminens. et Seleuciens. et in altera ad Disc. African. Augustinus Lib. I. de Baptism. ev. XVIII. Epiphanius in sin. Ancorat. Quibus addas Eusebium.

III. de Viι. Constantini ; Gelasium admpisc. Dardaniae; Gregoriuin Lib. II. D. XXIV. ad Io: Ealog. et Eugenium IV. in Distola ad

235쪽

tea : Si te non audierit, dic Ecclesias : Si

Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Eιhni-δ- , et Piablicanus. quis autem Ecclesiam CoutEmneret, e vestigio subdidit: Amen dico vobis , quaecumque ligaveritis super terram, erunt Iigata et in coelo cet. . . Mox ne et de eiusdem iudicio subdubitaret aliquis , quum nempe Episcopi in unum coacti aliquem vel damnant , vel absolvunt, continuo adiunxit: ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo , ibi sum in medio eorum. Quasi dixisset : Si duo vel tres in nomine meo Congregati consequentur quod petunt , et sapientiam ut iudictitit , et lucem ut videant , quo mugis vos , et episcopi omnes qui Vobis succedent , si in Domine meo conveniunt , certi esse debent ne errent , quum stgo in medio eo

IV. Accedit antiquissima Conciliorum consuetudo , qua Patres Spiritui Sancto tribuerunt Concilii decreta, Apostolos sequuti ACt. . qua velut haeretici a Dathemate percutiebantur

qui sidei dofinitionibus in Concilio editis subscri-

ix Sic enim interprelati sunt textum hunc Patres Concilii Chalce tonensis tu D. ad Leonem ;ilem VI. Synodus . et Tol Hianum Concilium I 'I. Tum et Coelestilius in Epist. ad Coue. 0άes. l..t C rillus tu Exposit. Symb. Nicaeni.

236쪽

n n x o re Ca L S IS9here detrectarent , et qua cautum ut taetus exanimo crederent , qui d in Corio illas erat de ii H tum. Qua molirem uinta erat apud veteres de

Conciliorum insallibili auctoritate persuasio ,

ut si deles omnes pro eorum definitionibus tuendis honoriam expoliationem , exsilia , et Saepe etiam mortem ipsam pati non dubitarant. Ecquis enim est qui ignoret , ut hoe unum men O rem, quanta perpessi sint Catholici a vatiualis in Africa , ut Nicaenam fidem sartam te-Ctam servarent i 'V. Sed accedit amplius et Sanctu traditio. Sanctus Ambrosius ut P. Sequor. Trα- etaimn Nicaeni Concilii, a quo me nec mora nec gladius ροιerit separare cet. S. Hilarius re ipsa exilium passus est propter Nicaenam

fidem , ut ipse testatur Lib. de Synod. Cy

rillus vero Lib. I. de Trinit. decretim1 Concilii Nicaeni adpellat Divimι n , et Sanctissiamum oraculum. S. Bisiluis φ. CXIV. Ni-

Caenos Patres non sine Spiritus Sancti adssituloquutos fuisse testatur , id quod Patres Omnes iterum iterumque adfirmant. S. Augustinus vero Lιb. I. quem memoravimus de Bia 'iasm. - cnP. XVIII. nonnisi ex eo Beatum Cypriarium CXCuSat, quod controversia illa noli dum i εὶ Adeaq Victorem Vitensem Lib. de Guda-

237쪽

suerat plenario concilio definita. S. Leo D. CXX. ad Τheodore tum Chalcedonensi Concilio inquit: Quae nostro ρrius ministerio Dominus desnierat , universae fraternitatis D retracti bili frmauit consensu. Et D. I. ad Nartianum , petit ut semel desinita in plenariis Conciliis non retrlictentur, id quod lege sua sanxit Martianus L. Nemo C. de Sum- Trin. et sit. Cath. Demum S. Gregorius M. Sicut Sancti Eoangelii quatuor libros , sic quatuor Concilia suscipere , et Menerari ms

VI. Ex q ilibus omnibus profecto patet , ha

reticum eis a qui adserat , Oecumenica Comellia legitime habita in rebus fidei vel mo-

i 3 Nonnisi quatuor tantum Concilia S. Grerigorius memorat. Nam in V. nulla nova fidei desinitio facia est; quin liquet Ecclesias plerasque Occidentales diu recusasse illud recipere , si qui dem Oecumenicum haud putabant , quod fuerat ab Irop. Iustiniano cum solis Episcopis Orientalibus celebratum , vigilio Romano Pontifice , aliisque Episcopis Occidentalibus dissentientibus. Sed

tamen Oecumenicum omnes habuerunt postquam Vigilius , et iisque successor Pelagius cum universa

EceIesia id receperint, paucis exceptis Venetiarum , atque Istriae Episcopis , ' qui prop)erea ut schismatici habebantur , donec et ipsi tandem com

muni consensioni accesserunt. Diuitiam by Corale

238쪽

rum talli posse si ). hac sublata demum

auctoritate , iterum redibunt haereses omnes in Conciliis damnatae , et ipsum Symbolum Nicaenum in dubitationem adducetur. Quid quod nulla adhuc remaneret Via , qua in e Plorando dogmate , et in controversiis . fidei dirimendis esset incedendum. Qui enim Summi Pastoris, et Episeoporum omnium detr ciat iudicium , is profecto nullum vivum in venturus est iudicem , a cuius tribunali non liceat discedere.

De Conciliis adhuc usque legitime habitis.

Ι. Oecumenicum igitur Concilium ut ver ultimum Ecclesiae iudicium sit , oportet primum ut a legitima convocetur potestate , eaque vocatio Christianis provinciis omnibus iu- notescat. II. Ut ex maioribus Christiani Orbis partibus Episcopi conveniant , eorumque nullus excludatur , modo constet excommunica - i ) Praeclare hac de re disputantem adeas Clarissimum Melchiorem Canum Episcopum a- Iia Pleusem in vere aureo opere de Locis Theolo. Kicis Lib. V. cv. IV.

239쪽

una non esso. III. Ut Summus Pontifex vesper se , vel per legatos Concilio praesit. IV. Ut suffragia sint omnino libera. V. Demum ut per Pontificem Maximum , aut per legatos Sy ae alia decreta probentur. Quae hos habent

Characteres . modo breviter percenseam.

- NICAENUM I. Nicaeae habitum , quae Civitas ost Bithyniae in Dioecesi Pontica , nunc Turcis rinich. Paulino . et Iuliano Coss. nimirum antio Christi CCCXXV. sequor s stus Pan vinianos Constantini vicesimo, Silvestri Pontificis duodecimo ; duravitque annistribus. Convenerunt Episcopi tercenti decem et octo, quem numerum post Athanasium , qui et synodo intersuit , sequuntur Epiphanius , Theodoretus . Hilarius, Ambrosius, et

marmora testantur antiqua . Caussa praecipua

huius congregandi Concilii fuit Arii presbyteri Alexandrini perversum dogma de Verbo Divino ; adsertaque est communi omnium sus- fragio Verbi divinitas, desinitu the Dei Filium esse Deum de Deo , lumen de lumine ,

Deum verum de Deo vero , OμOOυσιον Con- substantialem Patri. Dein adversus Quurta de ' cimanos additum est decretnm de Paschate , noli more Iudaeorum die Xlv. crescentis sub aequinoctium vernum iunae , sed die Dominica insequenti celebrando. Demum Meletium multis convictum criminibus, et ab eo ordi-

240쪽

ficis Ioco praesuerunt Concilio Osius Cordubensis in Hispania Episcopus, itemque Vitus aliis Victor et Vincentius . ambo Romanae Ecclesiae presbyteri. Editi sunt Canones XX.

bratum est Syagrio , et Eucherio Coss. nimirum Christi anno CCCLXXXIV. Theodosio Seniore Imperatore , ac Datnaso summo Pontifice a Centum et quinquaginta Patribus adve sus Macedonium negantem Spiritus Sancti Divinitatem, editique in eo Septem Canoues tantum. III. EPHESINUM I. Coactum est Annio Basso , et Fl. Antiocho Coss. anno Christi CCCCXXXII. Theodosio juniore Iinp. et Co testino l. P.M. cuius loco Cyrillus Alexandrinus Concilio praefuit. Iuteria oriant vero Episcopi plusquam ducenti, quorum conrinani suffragio damnata est Nestorii Episcopi Constantinopolitani nova haeresis , quae Christum in duas personas dividebat. Cationes sex in eo stutuli.

CHALCEDONENSE Concilium Nicaeae

prius indictum , deinde translatum est Chal-Cedonem, quod opidum est Bithyniae ad Bosphorum Thracium. Collectum quidem consensu Leonis Pontificis , et Marciani Imperatoris , celebratunaque ab Epis Opis sexcentis et triginta , ex Provinciis circiter septoruct quinquaginta ; Marciano et Adelphio Coss.

SEARCH

MENU NAVIGATION