D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

De Deo,

nova operatur in conversione peccatoris, & des nil operari ob ejus malitiam, quemadmodum dicimus spiritum recessisse ab eo , . 'qui deliquium patitur; & redire, cum sensus consueta ossicia repetunt : quamvis corpus insormare non desierit. Q. 3. Quomodo Deus est ubique PR. Tripliciter , . I. per praesentiam, quatenus omnia videt; omnia nuda F aperta sunt oculis ejus, Hebr. 4. 2. per potentiam 3 in ipso enim vivimus, movemur X sumus, Aet. 7. Insignis est ille locus, in ipso vivimus, non localiter , sicut aves in aere, aut pisces in aquis; sed essicienter , sicut anima esscit vitam corporis, vita animae Deus est, inquit sanctus Augustinus serm. Ι6 I. In ipso moυ tar, non' solum quia dat creaturis virtutem. agendi; sed maximo quia immediato cum illis concurrit ad quamlibet operationem. In ipse sumus, nimirum Per conserUationem. ε 3. Deus est ubique per substantiam; virtus enim & potentia Dei, quae est ubique, est realiter una cum ejus substantia; sicut

potestas Dei est semper os ubique, inquit sanctus Anselmus lib. de Incarnatione cap. 4. ita quidquid esti , Deus, ubique F semper es. Q. 4. Quomodo substantia Dei praesens es ubique PAdvertes triplici modo rem posse esse alicubi . per substantiam. I. circumscriptivo, cum per diversas sui partes respondet totidem loci partibus, ita ut ulterius non extendatur. Et hic modus

e istendi in loco proprio est corporum. 2. definitive , ctim tota est in toto, & tota in qualibet loci parte . nec alibi reperitur, quod convenit solis spiritibus; anima rationalis v. g. tota est in to- to corpore, & tota in qualibet ejus parte, nec ultra extenditur. 3. repletive, quando non so-Ιum'

62쪽

Divinirique ejus Attrabulis. 4 et

tum implet, sed etiam continet omnia loca, iiDque tribuit virtutem locativam , nec illis inclu

His praemissis,

Dico, Deus ubique est praesens,non circumscriptivo, cum non sit corpus; neque definitive, quia nullo loco concluditur; sed repletive, Qmnia loca non solum implens, sed etiam in se continens, ipse locorum locus, & coelis excelsior, & inserno profundior, ut dicitur Job II. Ergo rectius dicitur mundus esse in Deo ratione ejus immensitatis, quam Deus in mundo, cum in illo non includatur. Similiter mundus alter possibilis non nisi in immensitate divina crearetur, ac proinde Deus novam non acquireret praesentiam ; sed mundus ipse immensitati divinae praesens esse inciperet , & ita intrinsece mutaretur, non VerbDeus. Spatia autem extra hunc mundum , ex sancto Augustino lib. II. de Civitat. C. S. inanes lane hominum cogitationes , quibus infinita imaginantur loca: cum locus nullus sit praeter mundum, quemadmodum homines inaniter cogitant praeterita tempora ante mundi creationem , cum mullum sis tempus ante mundum.

g. VIII. De AEternitate Dei.

Q. I. Ouid est aeternitas pR. Definitur 1 Boetio interminabilis vitae tota simul & perfecta possessio. Dicitur I. pqsessis , id est duratio seu perm nentia in suo esse, possidere enim dicitur , quali

63쪽

potens sedere; quia possessor alicujus ditionis potest in ea sedere, & permanere firmiter. Dicitur 2. vitae; quia possessio propria est viventium , & quidem vita intellectuali. Dicitur 3. interminabilis, id est, quae caret utrO-que termino , nempe principio & fine : sicque aeternitas distinguitur 1 duratione creaturarum, quae initium habent. Dicitur 4. tota simul, quo distinguitur aeternitas a tempore, quod est essentialiter successivum& divisibile in partes priores & posteriores ; in aeternitate enim nihil est praeteritum quasi jam non sit; nihil futurum, quasi nondum sit. Dicitur s. pejecta, ut distinguatur ab aevo seu

duratione Angelorum, quia, licet secundum substantiam non sint corruptibiles, mutationi tamen accidentali obnoxii sunt; novos quippe eliciunt actus, de novo identidem cogitant & volunt, at

aeternitas nullam admittit mutationem, sive substantialem, sive aceidentalem. Q. 2. Deus estne aeternus Τ R. Assirmativo I. ad Tim. 6ι solus habet immortalitatem. Et ratio est , quia ens 1 se est actus purissimus & immutabilis atqui Deus mutaretur, nisi esset aeternus; quia aut inciperet aut desineret esse; aut nova acciperet. Ergo aeternitas est Dei propria, non secus ac immutabilitas. ' . Dices: Deus ab aeterno est omnipotens :ergo potuit ab aeterno creare. Distinguo consequens: potuit ab aeterno crevre quod non repugnat: Concedo : quod repugnat, Nego consequentiam. Porro non minus' repugnat creaturam esse aeternam, quam montem sine valle, quem ab aeterno Deus creare non po-

64쪽

. Divini*que ejus is tributis. s tuit. Omnis enim creatura mutabilis est , nec potest esse suus actus, sed novos successivi potest elicere & recipere : in aeternitate autem nulla successio; si Angelus creatus esset ab aeterno actu non intelligens, per totam aeternitatem non

posset intelligere: & contra si creatus esset cum actuali intelligentia, actus ille esset aeternus &durationis infinitae, quae omnia sunt absurda. Instabis : in illa duratione vera est successio, in qua datur prius S posterius: atqui in aeternitate datur prius & posterius : de Deo enim aeterno dicitur Apoc. I. qui est, θ' qui erat, F qui . Denturus est; nonne hodierna Dei duratio major est, qukm cum creavit mundum 8 Ergo. Distinguo minorem: in aeternitate datur prius& posterius intrinsece & con notative ad diversas temporis partes, Concedo: intrinseco&χrmaliter, Nego minorem. Itaque aeternitas, quamvis sit duratio realiter indivisibilis, cum partes ejus non forent aeternae, nec ex partibus finitis exurgere possit duratio infinita ; virtualiter &tamen eminenter continet partes temporis successivas , & relative ad illas de Deo dicitur qubdsit, suerit, & erit. Unde si duratio ejus mensuretur per temporis successiones , dici potest major hodie, quam in mundi principio, cum fecundum volumina temporum locutio humana vqrietur, inquit

sanctus Augustinus Tractatu 99. in Joannem; qui per nulla deese potuit, out potes, uui poterit tempora,

cera de illa dicuntur cujuslibet temporis verba. Vide plura tomo I. capite I 3.

65쪽

46 . De Deo,

De inusibilitate F incomprehensibilitate Dei.

Juaeitio hic moveri non potest de visione Dei abstractiva, quae habetur per effectus & alienam speciem , cum ex dictis invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur , ROM. I. sed de visione tum intuitiva, qua objectum cognoscitur ut in se est, & per propriam speciem, tum comprehensi Ua, qua objectum perspicitur non solum in se totum , sed etiam omni claritate& modo, quo cognoscibile est. Itaque Q. I. Visio Dei intuitiva estne possibilis PR. I. Naturaliter est impossibilis I. ad Tim.6. lucem inhabitat inaccesibilem meus quem nullus hominum vidit, sed NEc VIDERE POTEST. Et ratio est, quia Deus est ens supernaturale , id est, supra

rerum creatarum ordinem , unde sicut oculus corporeus non potest percipere spiritalia , utpote superioris ordinis; ita mens creata non potest naturaliter cognoscere quae lant divini & supera

naturalis Ordinis. i. R. et, Visio Dei intuitiva supernaturaliter est possibilis; promittitur enim iis, qui sunt mundo corde T. Joan 3. videbimus eum Acuti est. Quod autem ejusmodi visio sit possibilis, probatur, quia est proportio inchoata intellectus creati ad Deum intuitivo videndum ; intellectus enim creatus est intellectivus, Deus vero est intelligibilis, ergo Deus continetur intra latitudinem objecti intellectus creati. Ergo oculus corporeus ne quidem supernatur liter potest Deum percipere; quia Deus non mi pus est extra latitudinem objecti visus corporei,

66쪽

Disinsique ejus Attributis. 47

quam tactus , gustus & olfactus ; Deus enim neque est color, neque sapor, neque odor , noc quidquam aliud sensibile. Dices 1. Est distantia infinita Deum inter &intellectum creatum : ergo Deus ne quidem su- 'pernaturaliter videri potest ab intellectu cre to , repugnat enim superari distantiam infinitam. Distinguo antecedens : est distantia infinita entitatis, Concedo: habitudinis, Nego antecedens; est enim proportio inchoata intellectus . creati ad Deum intuitive videndum: ergo quemadmodum voluntas per charitatem amare potest

Deum ut est in se, & ei intime uniri ; quia voluntas essentialiter est Omnis boni appetitiva: ita pariter mens ereata Omnis Veri cognoscitiva

per lumen supernaturale potest Deum intuitivi

videre. φΙnstabis v non potest esse proportio inchoata habitudinis intellectus finitis ad obiectum infini- itum: Ergo nulla solutio. . Nego antecedens, ut patet vel ipso exemplo voluntatis, quae habet proportionem inchoatam ad diligendum Deum ut in se est. Potest etiam distingui illud antecedens: non potest esse proportio inchoata ad objectum infinitum infiniin &comprehensive cognoscendum, Concedo : unde voluntas non potest Deum infinito diligere : adfinite cognoscendum , Nego antecedens. Dices et. Antiqui Patres, ut sanctus Chryso- uomus, Theodoretus , docent Deum non posse videri , nisi per condescensum quemdam : Ergo. Distinguo antecedens . non posse videri vel naturaliter, vel supernaturaliter comprehensive ut contendebant Anomaei, adversus quos scri-

67쪽

De Deo,

pserunt illi Patres, Concedo : non posse supernaturaliter , modo tamen finito & per condes censum quendam , Nego antecedens. Consule

Tomum I. cap. 14.

R. 3. Visio Dei comprehensiva est impossibilis etiam supernaturaliter ; quia Deus est infinito cognoscibilis : atqui intellectus creatus & finitus non potest elicere visionem infinitam et ergo intellectus creatus etiam Christi Domini non potest

Deum comprehendere. Dices : tum comprehenditur objectum, cum videtur totum. Nego : nam Voluntas per charitatem totum

Deum, sicut in se est, diligit, neque tamen eum 'diligit, nec ulla virtute diligere potest, quantum est diligibilis. Similiter intellectus beatus, licet totum Deum Videat, non potest tamen illum omni modo videre, quo visibilis est, 'uia infinito est visibilis, hoc est, clarius est & clarius infinitum; sic discipulus, quamvis conclusiones, & princi- pium, quo nituntur , Plane intelligat, non tamen ea claritate & perfectione intelligit, qua Magister. . ' Q. g. Potestne intuittae videri natura divina Gy-que ejus attributis PR. Assirmant Scotistae; & opinio illa non videtur probabilis; quia natura divina & ejus at-; tributa sunt in se actus purus & simplicissimus. Ergo natura divina non potest Videri, sicuti est, cuin videantur omnia duS attributa. Dices potuit una persona incarnari sine alia; Ergo & videri. ' . re Nego consequentiam. Disparitas est, quod visio intuitiva terminetur ad objectum sicuti est:

68쪽

nisique ejus Attributis

atqui natura divina & ejus attributa sunt unumquid : ergo repugnat ea separatim videri sicut in se sunt. Contra vero in Incarnatione, licet &identice &, ut ita dicam, materialiter, totus Deus humanitati uitiatur, quxta illud Christi Joan. 16. Ego in Patre, X Pater in me es ; non unitur tamen omni modo, nec formaliter ut natura est, ut Pater est, vel ut Spiritus Sanctus , quemadmodum in aeternitate Pater communicat naturam divinam Filio, non secundum Omnem modum, quo se habet, id est ut formaliter subsistentem paterinitate.

R. Nonnulli Theologi , ut S. I homas assi mant illud privilegium fuisse concessum Moysi &sancto Paulo. Sed communior sententia negat Deum aliquando visum fuisse in hac vita mortali;

probaturque Ioan. I. Dewm nemo Vidit unquam I.Tim. 6. quem nullus hominum vidit. Hae propositiones inullam admittunt exceptionem, cum sint universaliter negantes. 'Dices 2. Cor. I 2. s. paulus raptus est in para.disum usque ad tertium caelum. Moysii promisit Deus se ei ostensurum omne bonum; locutus quaest cum eo facie ad faciem, & non per figuras &aenigmata, Exod. 33. & n. I 2. Ergo visio Dei in. tuitiva fuit illis concessa. Nego consequentiam ; quia textibus per i. cuis & claris non debent opponi Obscuriores : I. Enim non constat quid sit tertium caelum, ad quod raptus est Apostolus , & quid ibi audierit: 2. Deus expresse dixit Moysi : Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo X vivet. Ergo D.Habera I beolog. Rom. VIII. D MOD

69쪽

so De Deo,

Moyses non vidit omne bonum in propria specie sed in effgie humana, in qua Deus, seu Potius Angelus gerens vices Dei, ut habetur Actuum 7. U. 37. & 38. solebat apparere Moysi, & cum eo loqui, sicut amicus ad amicum ore ad os , &facie ad faciem, non Voro per somnia, per figuras & amigmata obscuriora, puta per ignem , nubem, &C. Instabis./ Videre Deum facie ad faciem, est

videre intuiti ve, ut patet eX cap. I 3. I. Cor. Ubi sic scribit Apostolus v. I 2. videmus nunc per sipeculum N in aenigmate; tunc autem facie ad faciem; atqui Moyses vidit Deum facie ad faciem : ergo 'vidit Deum intuitive. Distinguo majorem : videre facie ad faciem in propria natura , Concedo : videre lacie ad faciem in natura assumpta, in qua Deus vel potius

Angelus loquebatur Moysi , Nego majorem. Quamquam faciem illam fulgentem sicut reful- sit facies Cbristi in transfiguratione: non vidit Moyses ; ait enim Exodi 33. vers. 2O. & 23. videbis posteriora mea, nempe in corpore assumpto

. Dciem autem meam videre non poteris. Quod autem Apostolus laudato capite I 3. per verba , tunc a

tem facie ad faciem, intelligendus sit de visione Dei in propria specie, colligitur ex verbis sequentibus, tunc auitem cognoscam ficut S cognitus

sum.

Q. 4. Sancti plene purgati fruunturne visione Dei intuitisὲ ante corporum refiarrectionem p R. Assirmative; ita enim definitum est in Concilio generali Florentino sess. 2s. an. I432. Praei verat Concilium secundum Lugdunense etiam generale in formula fidei, anno I 27 φ. probaturque

70쪽

D in que ejus Attributis. ' et

responsio ex Scriptura Luc. 23. v. ψ2. ubi Chri- stus Latroni paenitenti ait: Amen dico tibi, hodie

mecum eris in Paradisio. 2. Cor. S. Cum sumus in cor- pore, petregrinamur is D tuo auirimus autem , Shmam voluntatem habemus magis per rinari a corpore

es praesentes esse ad Dominum. Dices : haec Concilii definitio contraria est Traditioni & Scripturae sacrae. Traditioni qui- ' 'dem; nam a primo Ecclesiae taculo communis fuit Ecelesiae doctrina, Sanctos post resurrectio- nem cum Christo regnaturos in terris per mille annos , priusquam ad conspectum Dei in coelo reciperentur. Ita tradidit Papias Episcopus Hiera. politanus, & discipulus S. Ioannis Evangelistae , quem secuti sunt sanctus Justinus secundo saeculo; sanctus Irenaeus , & Tertullianus tertio taculo, Lactantius, Severus Sulpitius quarto saeculo; sanctus Augustissus quinto saeculo ; Sanctus Bernardus xII. taculo, & Joannes XXII. de-ximo quarto saeculo: Scripturae etiam adversa. tur ejusmodi definitio, nam Matth. go. denarius omnibus simul operariis in fine diei distribuitur, quo significatur justis debita merces simul repem

denda in consummatione saeculi Apoe. 6. V. 9.animabus Martyrum sub altari delitescentibus db ctum est ut requiescerent, ' donec compleantur conservi & fratres eorum; & cap. 2o. fit mentio 'duplicis resurrectionis; prima .est justorum, qui regnabunt cum Christo mille annis : secunda imyiorum , quae consequetur illud temporis intervallum : Ergo. Nego antecedens; fuit enim omnium taculorum traditio , animas, quibus nihil superest expiandum simul ac corpore solutae sunt, in

SEARCH

MENU NAVIGATION