M. Tullii Ciceronis Epistolae ad Atticum, ad M. Brutum, ad Quinctum fratrem, cum correctionibus Pauli Manutii

발행: 1558년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

AD M. BRVTVM. 28sἀ quo de nostra salute petendum sit ; non dominum suo gise ,sed amiciorem dominum quaesisse uideberis. quem quod Ludas ob ea, quae adhuc fecit, plane probo: sunt

enim laudanda; se modo contra alienam potentiam, nopro sua puscepit eas actiones . eum uero iudicas tantum

illi non modo licere, sed etiam i te ipso tribuendum esse, ut rogandus sit, ne nolit esse nos saluos: nimium magna mercedem statuis. id enim illi largiris, quod per illum habere uidebatur res'. neque hoe tibi in mentem venit, si Octauius allis dignus sit honoribus, quia eum Antonio bellum gerat ; ῆs, qui illud malum exciderint, e ius istae reliquiae sunt, nihil, quo expleri possit eorum meritum , tributurum unquam populum R. si omnia simmul congesserit. ac uide, quanto diligentius homines

metuant, quim meminerint, quia Antonius uiuat, araque in armis sit. de caesare uero quod feri potuit, ac debuit, transactum est, neque iam reuocari in integrum potest. Octauius is est, qui quid de nobis iudicaturus sit, expectet populus R. nos ij sumus, de quorumsalute uanus homo rogandus uideatur ego ut istue reuertar is sum, qui non modo non silplicem, sed etiam coerceam postulantes, ut sibi supplicetur. aut longe ae seruientiabus abero; mihis esse iudicabo Romam, ubicunque libearum esse licebit ; ac uestri miserebor, quibus nec aetas, neque bonores, neque uirtus aliena dulcedinem uiuendi minuere potuerit. mihi quidem ita beatus esse uidebor, si modo constanter, ae perpetuo placebit hoc consilium, ut relatam putem gratiam pietati meae. quid enim est melius, qram, memoria recte factorum, libertate contentum, negligere humana i sed certe non puccumbam

602쪽

LIB. EPIST.

succumbentibus ; nee uincar ab iis, qui si vinci nolunt 'experiam ,π tentabo omnia neque desistam abstrahere a servitio ciuitatem nostram .s secuta fuerit, quae debet, fortuna ; gaudebimus omnes: sin minus 9 ego tamegaudebo . quibus enim prius haec uita factis , aut cogitationibas traducatur, qvim ijs, quae pertinlierint ad h-berandos ciues meos ς' te Cicero rogo, atqlie hortor, ne

defatigere, neu dissedas, simper in praesentibus malis

prohibendis, futura quoque, nisi ante sit occursium, explores , nepe insinveni. fortem, liberum animum, quo consilii , cr nunc consularis remp. vindicasti, sita ne constantia, π aequabilitate nullum esse putaris. μαteor enim, duriorem esse conditionem stectatae virtutis, quam incognitae. benefacta pro debitis exigimus: quaes aliter eueniunt; ut decepti ab his, infesto animo reprehendimus . itaque, resistere Antonio Ciceronem, etsi magna laude dignum est ; tamen, quia ille consitit hunc confιlarem merito praestare videtur, nemo admrraturi idem Cicero, si flexerit aduersiis alios iudiciam situm, quod tanta firmitate, ac magnitudine animi direxit in exuturbando Antonio, non modo reliqui temporis gloriam eripuerit sibi ,m etiam praeterita euansere coget nihil enim per si amplum est, nisi in quo iudicii ratio exutat) quia neminem magis decet, remp. amare, libertatisq; defen serem esse, vel ingenio, uel rebus gestis, uel studio, atque est agitatione omnium. quare non Octauilis est rogandus, ut uelit nos salvos esse: magis tu te exus ita, ut eam ciuitatem, in qua maxima gesssisti, liberam,

atque honestam fore putes, si modo sint populo duces ad Histendum improbρrum confuse.

603쪽

BRVTVS ATTICO S. ις ρ SCRIBIS mibi, mirari Ciceronem, quid nihil simgnificem unquam de suis actis. quoniam efflagitas, coaactu tuo scribam , qliae sentio. Omnia fecisse Ciceronem optιmo animo ,scio. quid enim mihi exploratius esse potest, quaem illius animus in rems'. t sed quaedam m hi uis detur, quid dicam, imperite uir omnium prudentissimAs, an ambitiose fecisse, qui ualentissimum Antonium suscipere pro rep. non dubitauit inimicum. nescio quid scriobam tibi, nisi unum, pueri cupiditate, licentiam potius esse irrita tam , quim repressamὰ Cicerone; tans tumq; eum tribuere bMic indulgentiae, ut se mal dictis non abstineat, sis quidem , quae in ipsium dupliciter recidunt: quod plures occidit uno ,se, prius oportet fa*teatur sicarium, quim objciat Cascae, quod objcit; σimitatur in Casca Bestiam. an, quia non cmnibus horis iactamus idus Martias, militer atque ille nonas Decembres suas in ore habet, eo meliore conditione Cicero pulcherrimum factum uituperabit, quam Bestia, Gr Cloradius repreheηdere illius co latum soliti=nt pistinuisse mihi gloriatur bellum Antonij togatus cicero noster . quid hoc mihi prodest , si merces A ntonii oppressi poscitur in Antonii locum μccessio ζ et se uindex illius maαli auctor extitit alterius, fundamentum, cir radices habituri altiores , s patiamur ' ut iam ista, quae fa*.cit, non dominationem , non , sid dominum Antos nilim timentis sint . ego autem gratiam non habeo, siquis, dum ne irato sierviat, rem ipsim non deprecatur. immo triumphus , Or stipendium decernitur , m omni

604쪽

LIB. I. E P I S T. 5us decretis ornatur. pudeat eo 'icere fortunam, elistus nomen susceperit. consularis hoc, an Ciceronis est equoniam tacere non licuit, leges, quae tibi neeesse est molesta esse. etenim ipsisentio, quanto eum dolore haec ad te scripserim. nec ignoro, quid sentias in rep. quam desperatam quoque sanari putes posse. nee mehercle te

Attice reprehendo. aetas enim, mores, liberi signem fasciunt: quod quidem etiam ex Flauio nostro perstexi. sed redeo ad Ciceronem. Quid inter Saluidenam , eum interest' quid autem amplius ille deterneret Timet, inquies, etiam nunc reliquias belli ciuilis . qui quam ergo ita timet profligatum, ut neque potentiam eius, qui exercitum victorem habeat, neque temeritatem pueri putet extimesecendam esse an hoc ipsium ea re facit, quod illi propter amplitudinem omnia iam, ultroq; deferenda putat o magnam stultitiam timoris, id ipsi , quod uerearis, ita cauere, ut, cum uitare fortasse potueris, ubtro accersis, re attrahas. nimilim timemus mortem, et exilium, paupertatem. haec mihi uidentur Ciceroni

ultima esse in malis: σ, dum habeat, i quibus imperiret, qliae uelit, ae quibus colatur, ac laudetur , feravitutem, honorificam modo, non asternatur ; si quid .

quam in extrema, aemisserrima contumelia potest ha- noriscum esse. licet ergo patrem appellet Octauius Cis ceronem, referat omnia, laudet, gratias agat: tamen

illud apparebit , verba rebus esse contraria. quid enim tam alienum ab humanis siensibus est, quim eum patris habere loco, qui ne liberi quidem hominis numero sit patqui eo tendit, id agit, ad eum exitum properat uir optimiis, ut sit illi Octauiuspropitius. ego uero iam ijs artibus

605쪽

AD M. BRVTVM. 29 Iartibus nihil tribuo, quibus scio Ciceronem instructifimam esse . quid enim illi prosunt, qliae pro libertate pa

triae de dignitate, quae de morte, exilio, paupertate scripsit copiosissime t quanto autem magis illa callere videatur Philippus, qui priuigno minus tribuerit, quam Cicero, qui alieno tribuat desinat igitur gloriando etiam inusiectari dolores nostros. quid enim nostra, uictum esse Antonium ,si uictus est, ut alui uacaret, quod ille obtinuit ltametsi tuae litterae dubia etiam nunc significant. niliat hercule Cicero, qui potest , si plex, er obnoxius ; si neque aetatis, neque honorum, neque rerum gestarum pliadet. ego certe, qui cum ipsa re bellum geram, hoc est curegno , ct imperjs extraordinarsis, m dominatione, potentia, quaesiupra legesse esse uelit, nulla erit tam bona conditio seruienda, qua non deterrear; quamvis sit uir bonus, ut siribis, Antonius: quod ego nunquam existimaui . sed dominum ne parentem quidem maiores nostri uoluerunt esse. Te nis tantum amarem, quantum

Ciceroni persuasium est diligi ab Octavio, haec ad te non seripsissem. dolet mihi, quid tu non stomacharis, amantissimus tum tuorum omnium, tum etiam Ciceronis. sed

persuade tibi, de uoluntate propria mea nihil esse rems sum, de iudicio largiter . neque enim impetrari potest, quin, quale quidque uideatur ei, talem quisique de illo opinionem habeat. Vellem mihistri spes, quae eonditiones essent Atticae nostrae. potuissem tibi aliquid de eo siensiuperscribere. Valetudinem Porciae meae tibi eurae esse non miror . Denique, quod petis, faciam libenter . nam eαtiam sorores me rogant: π hominem noro, π quid si

606쪽

LIBER EPIST.

M. CICERO BR VTO S. tyC V M saepe te litteris hortatus essem , ut quampris ιm reip. subuenires, in Italiam; exercitam adduceres ' neque id arbitrarer dubitare tuos necessarios; roga

tus sum a prudentisma, diligentissima femina , ma

tre tua, cuilis omnes curae ad te referlinturi in te consumuntur, ut venirem ad se ad V III. Kal. Sext. quod ego, ut debui , sine mora feci. eum alitem venissem, Crosea aderat , σπ Labeo , π Scaptius . at ille retulit, qzrasulis, quidnam mihi uideretur, arcesseremus ne te, aluque tibi id conducere putaremus, an tardare, σ como

morari te melius esset. re 'ondi id, quod sentiebam, erdignitati, existimationi tuae maxime conducere, te primo quoque tempore ferre praesidiam tabenti , im elinatae rei. quid enim abesse censes malι in eo bello, in quo uictores exercitus figientem hostem persequi noluerunt in quo incolumis imperator , honoribus amupi simis, fortunisq; maximis , coniuge, liberis, uobis pnibus ornatus , bellum reip. indixerit ' quid dieaem, in tanto senatus populis consiensia ; cAm tantum resideat intra muros mali j Maximo alitem, eum haec scribebam, a sciebar dolore, qua d, cum me pro adolescentulo, ac pene pliero re p. accepisset vadem, uix uidebar, quod promisiram , praestare posse. 6ὶ autem grauior , difficilior animi , sententiae, metximis presertim in reabris , pro altero, qu im pecuniae, obligatio . haec enim solui potest; et est rei familiaris iactura tolerabilis: rep.qκρκίpoponderis, quemadmodum βluas, nisi is depenodi facile patitur, pro quo stoponderis oranquam

hau ca

607쪽

AD M. BRVTVM. 292 banc , ut spero, tenebo , multis repugnantibus. uidetur

enim esse indoles ,sed flexibitis aetas, multis ad depra nandum parati ; qui ,splendore fals honoris obiecto, auciem boni ingenij perstringi posse confidunt. itaque ad reliquos hic quoque labor mihi accessit, at omnes actis

beam machinas ad tenendum adolescentem, ne famam subeam temeritatis. qvanquam quae temeritas e it magis enim illum, pro quo stopondi, quim me, obligaui. nec uero poenitere potest remp. me pro eo stopondisse,qui fuit in rebus gerendis tum suo ingenio, tum mea promissione constantior. maximus autem, nisi me forte fallit, in rep. nodus est inopia rei pecuniariae. obdu=escunt e nim magis quotidie boni uiri ad uocem tributi quod excentesima collatum, impudenti censu locupletu, in durarum legionum praemujs omne confiumitur. impendent autem infiniti sumptus tum in hos exercillis, qArbus nunc defendimur, tum liero in ilium . nam Casius noster via

detur posse satis ornatus uenire .s haec, multa alia coram cupio, idq; quamprimum . Desororis tuae falsis, non expectaui Brute, dum scriberes. omnino tria tempora bellum enim ducetur) integram tibi caussam vestruant .sid ego i principio, cum diuinare de belli diuturnitate non possem, ita caussam egi puerorum in senatu, ut te arbitror e matris litteris potuisse cognoscere. nec vero ulla res erit unquam, in qua ego non vel vitae

priculo ea dicam, eas faciam, quae te veste , qt:aes ad repertinere arbitrabor. Vale. VI. Kal. Sext.

608쪽

M. TVLLII cICERONIS EPISTOLA. RVM AD FRATREM LIBERI.

MARCUS Q NCTO FRATRI S. ΤSI non dubitabam, quin hane epistolam multi nuneui, fama denique esset E ipsasiva eeteritatesuperatura; tu ante ab altis auditurus ess, annum teratium accessisse desiderio nostro, labori tuo: tamen existimaui a me quoque tibi huius molestis nuncium perferri oportere. na superioribus litteris,non unis, sed pluribus,cum iam ab aluis desterata res est,tamen tibi ego stem maturae decessionis asserebam; non solum, ut qua diutissime te iucunda opinione oblectarem; sed etiam, quia tanta adhibebatur m a nobis, οἰ praetoribus eontentio, ut rem posse confici non di*derem . nunc, qlioniam ita accidit, ut neque praetores suis optibus, neque nos nostro studio quidquam proficere posse mus , est omnino discite non grauiter id ferre ; sed tamenostros animos, maximis in rebus gerendis, et sustine dis exercitatos, Irangi, σ debilitarι molestia non oporaret. et quoniam ea molestissime ferre homines debent,quaeipsiorum culpa contracta sunt: est quiddam in hae re mihi molestius ferendum, quim tibi. factum est enim mea

culpa, contra qu8m tu mecum et proficisiens,et per litteras egeras, ut priore anno non fuccederetur. quod ego,dμm saluti Ariorum consulo, tum impudentiae non utillorum negotiatorum resisto,dum nostram gloriam tua uirtute aVeri expeto, feci non sapienter ,presertim clim id commisierim ,

609쪽

AD FRATREM. 293eommisierim, ut ille alter anntis etia tertium posset addaricere . quod quonia peccatum meum esse confiteor, est βαpientiae , atqne humanitatis tuae, curare, perficere , ut hoc, minus sapienterὰ me prouisium, diligentia tua corrigatur. ac si te ipsi vehementius ad omnes partes

bene audient excitaris, non ut eum alijs ,sed ut tecum iam ipsi certes si omnem tua mente, curam, cogitati nem, excellentem in omnibus rebus laudis cupiditatem incitaris: mihi crede, unus annus additus labori tuo, multorum annoru laetitiam nobis, glorii uero etia postearis nostris asseret . quapropter hoc te primum rogo, ne contrahas aut demittas animum, ne lie te obrui, tanqua fluctu , sic magnitudine negocis sinas, contras erigas, ae resistas,sM etia ultro occurras negocijs. neque enim

ei modi partem reip. geris ; in qua fortuna dominetur,

fd in qua plurimum ratio post, re diligentia. quid si

tibi bellum aliquod magnum, periculosum adminis

stranti prorogatum imperium viderem, tremere animo, quod eodem tempore esse intelligerem etiam fortunae pρα testatem in nos prorogata. nunc uero ea pars tibi rep. commissa est, in qua aut nullam, aut perexiguam paratem fortuna tenet, qvie mihi tota in tua virtute , ac moderatione animi posita esse uideatur . nullas, ut opianor, insidias hostium , nullam proclij dimicationem, nullum defectionem sociorum, nasium invium stipendii , aut rei frumentariae, nullum sediticnem exercitlispertimescimus: quae per epe sapientissimis uiris acciderunt ' ut, quemadmodum gubernatores optimi uim

tempestatis , sic illi fortunae impetum flerare non possent. tibi data est pumma pax ,siumma trani sistitas,

610쪽

LIB. I. EPIST.

ita tamen, ut ea dormientem gubernatorem vel obrues

xe , uigilantem etiam delectare possit. constat enim ea prouincia primum ex eo genere sociorum , quod est ex hominum omni genere humanissimum; deinde ex eo gesnere civium, qui aut, quod publicani sunt, nos siumma necessitudine attingunt, aut, quid ita negociantur, litlocupletes sint, nostri consulatus beneficio incolumes si

fortunas habere arbitrantur. atenim inter hos ipsos extasiunt graues controuersiae, multae nascuntur iniuriae, magnae contensiones consequuntlir. quasi uero ego id

putem , non te aliqκantum negocii pustinere.'intelligo permagnum esse negocium, π maximi consiluit sed meumento, consilui me hoc esse negocium magis aliquanto, quam fortunae, putare. quid est enim negocst, contineori eos, quibus praeses, si te iste contineas id autem sit magnum , dissicilesceteris, sicut est difficillimum:

tibi ct fuit hoc semper facillimum, uero esse debuit;

euius natura talis est, ut etiam sine doctrinae uideatur moderata esse potuisse; ea autem adhibita doctrina est, quae uel uitiosissimam naturam excolere possit, tu cum pecuniae, cum uoluptati, clim omnium rerum cupiditati vesistes, ut facis ; erit, crido, periculum, ne improbum negotiatorem, paulo cupidiorem publicanum comprii mere non possis. nam G raeci quidem sic te, ita uiuente,

intuebuntur, ut quendam ex annalium memoria , aut

etiam 8 caelo diuinum hominem esse in prouinciam de; lapsum putent. Atque haec nunc , non ut facias , sed ut te facere, et fecisse gaudeas, feribo . praeclaru est enim, summo eum imperio fuisse in Asia triennium, sic, ut nullum te signum, nulla pictara, nullum uas, nulla ue*

pis a

SEARCH

MENU NAVIGATION