M. Tullii Ciceronis Epistolae ad Atticum, ad M. Brutum, ad Quinctum fratrem, cum correctionibus Pauli Manutii

발행: 1558년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

M. TVLLII CICERONIS EPISTOLA. RVM A D FRAΤREML I B E R I I. MARCUS Q UI N C T O FRATRI s. PISTOLAM, quam legisti, mane ii dederam .sid fecit humaniter Licinius,

E quid ad me, misso senatu, uesteri ueanit , ut, si quid esset actum, ad te, si

mihi uideretur , perfriberem. Seratus fuit 'quentior , quim putabamus esse posse mense De-eembri ,sub dies festos. eonflares nos fuimus, er duoeosules designati, P. Seruilius, M. Lucullus, Lepidus, Volcatius, Glabrio, praetores .sane 'quentes fuimus.

omnino ad ducentos. eommorat expectationem Lupus.

egit caussam agri Campani sane accurate: auditus est magno silentio. materiam rei non ignoras . nihil ex nostris actionibus praetermisit. fuerunt non nulli aculei in C. Caesarem, eontumeliae in Gellium, expostulationes eiἱ absinte Pompei'. caussa siro perorata ,sententias si rogaturum negauit, ne quod onus simultatis nobis imponeret: ex superiorum temporum conuictis, ex praesinti flentio, quidsenatus sentiret ,si intelligere dixit. Milo coepit dimittere . tum Marcellinus, Noli, inquit, ex taciturnitate nostra Lupe, quid aut probemus hoc tempὸ are, aut improbemlis, iudicare. ego, quod ad me attinet, items arbitror ceteros, iccirco taceo, quod non existiamo, cum Pompeius absit, caussim agri Campani agi

eonuenire. tum ille si sinatum negauit tenere. Racilius R R Furrexit,

642쪽

LIB. II. EPIST.

surrexit, de iudicujs referre expit: Marcellinum quis dem primum rogauit.is eum grauiter de Clodianis incendijs, trucidationibus, lapidationibus questus esset , sinatentiam dixit, ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur: iudicum sortitione facta, comitia haberentur: qui iudicia impedivisset, eum eontra remp. esse factum. approbata ualde sententia, C. Cato contra dixit , Cassiius, maxima acclamatione senatus, cum ecmitia ius diciis anteferret. Philippus assensit Lentulo. postea Raacilius de priuatis me primum sententiam rogauit. mu&ta feci uerba de toto furore, latrocinios P. Clodii: eum tanquam reum accusaui, multis, seeundis admurmuurationibus cuncti sienatus. orationem meam eollaudauit satis multis verbis, non mehercule indiserte , Seuerus

Antistius ; isq; iudiciorum caussum suscepit, antiquissi-- mams si habiturum dixit. ibatur in eam sententiam. tum Clodius rogatus, diem dicendo eximere coepit. furobat , ὰ Racilio se contumaciter, urbanes vexatum. Minde eius operae repente i Graecostasi, et gradibus clamore satis magnusiustulerunt, opinor in Q. Sextilium , O

amicos Milonis incitatae . eo metu iniecto, repente, magna querimonia omnisi, disicesimus. Habes acta unius diei. reliqua, ut arbitror, in mensem Ianuarium reiicintur. De tribunis pl. longe optimum Racilium habemus. rudetur etiam Antistius amicus nobis fore . nam Planmciqs noster totus est. Fac , si me amas, ut considerate , diligenter 1; nauiges de mensi Decembri. Vale. MARCUS

643쪽

': I

MA Rcvs Q INCTO FRATRI S. I NON occupatione, qlia eram sane impeditus, sed paruula lippitudine adductus sium, ut dictarem hane epistolam , er non, ut soleo, ad te ipsistriberem. Et priamum me tibi excusi in eo ipso, in quo te accuse me enim adhuc nemo rogauit, num quid in Sardiniam uellem: te puto sepe habere, qui, num quid Romam uelis, quaearant. Quod ad me de Lentuli, er Sexti nomine scripsisti ; locutus sium cum Cincio. quo modo res si habet, non est facillima. sed habetprofecto quiddam Sardiniae appositum ad recordationem praeteritae memoriae . nam, ut ille Gracchus augur , posteaquam in istam prouincia uenit, recordatus est, quid sibi in eampo Martio, eomlatia eo Gulum habenti, eontra austicia accidisset; sic tu mihi uideris in Sardinia deforma Minuciana, et de nos minibus Pomponianis in Ocio recogitasse. sed ego adhue emi niihil. culeonis auctio facta est. Tusculano emptor nemo fuit. si conditio ualde bona fuerit, fortasse non

omittam. De aedificatione tua, orum urgere non ces

se: stero eum in officio fore: sed omnia sunt tardiora

propter furiosae aedilitatis expectationem . nam comitiasne mora futura uidetur: edicta siunt ad XI. kal. Febr. te tamen solicitum esse nolo , omne genus a nobis caustionis adhibebitur, De rege Alexandrino , factum est S. C. cum multitudine reduci, periculosum reip. videαri. reliqua eum esset in senatu eontentio, Lentulus ne, an Pompeius reduceret ; obtinere caussam Lentulus uis debatur. in ea re nos officio erga Lentulum mirimce, er uoluntati Pompeii praeclare sitisfecimus. sed per

644쪽

LIB. II. EPISTebtrectatores Lentuli res calumnia extracta est. eonfiacuti sunt dies comitiales, per quos sinatus haberi non poterat . quid futurum sit latrocinio tribunorum , non diuino: sed tamen fusticor per uim rogationem Caninium

perlaturum . in ea re Pompeius quid uelit, non dispicio: familiares eius quid cupiant , omnes vident. ereditores vero regis aperte pecuniassuppeditant contra Lentulu. De dubio res i Lentulo remota uidetur esse , cum magno

meo dolore: quanquam multa fecit, quare, si fas esset, iure ei succensere possemus. Tu, si ita expedit, uelim,

quamprimum bona, certa tempestate consiendas, ad mes venias. innumerabiles enim res sunt, in quibus te quotidie in omni genere desiderem. Tui, nostris ualent. Vale. XIIII. Kal. Febr. MARCUS ONCTO FRATRI S. I SCRIPSI ad te anteas periora. nunc cognose, postea quae sint acta. A Kal. Febr. legationes in idus res 8ciebantur . eo die res confecta non est . ad IIII. non. Milo astruit: ei Pompeius aduocatus uenit. dixit Marcellus i me rogatus . honeste disicelisimus. producta dies est in V III. id. interim, reiectis legationibus in idus , res ferebatur de prouincuis quaestorum, de ornandis praetoribus . sed res, multis querelis de rep. interponendis, nulla transacta est. Cato legem promulgauit de imperio Lentulo abrogando. vestitum filius mutauit. ad VIII. id. M ilo afuit: dixit Pompeius, siue uoluit. nam, ut siurrexit, operae clodianae clamorem sustulerunt: idq; ei perpetua oratione contigit, non modo ut a clamatione , sid ut conuicio , maledictis impedii

retur.

645쪽

AD Q. FRATREM. III vetur. quι lit perorauit, nam in eo sane fortis fuit

non est deterritus , dixit omnia, atque interdum etiam

silentio, cum auctoritate peregerat) sed ut perorauit, purrexit Clodius . ei tantus elamor i nostris, placuearat enim referre gratiam) ut neque mente, neque tinagra , neqM ore consisteret . ea res acta est, cum hora

V I. vix Pompeius perorasset, usique ad horam V III. cum omnia maledicta , uersus etiam obscoenissimi in Clodium , clodiam dicerentur. ille furens, m ex anguis interrogabat suos in clamore imo , quis esset, qui plebem fame necaret f restondebant operae , Pompeius : quis Alexandriam ire euperet restondebant, Pompeius: quem ire uellent f rondebant, crassum. is aderat tum , Miloni animo non amico. hora fere Ι X, quasi signo dato , Clodiani nostros eo tare Gesperunt . exarsit dolor. urgere illι , ut loco nos mouerint . factus est i nostris impetus ; fuga operarum ; eiectus de Rostris Clodius. ac nos quoque tum fugimus,

ne quid in turbae. senatus vocatus in curiam . Pompesius domum. neque ego tamen in senatum ne aut de tantis rebus tacerem, aut in Pompeio defendendo nam is carpebatur et Bibulo, Curione, Fauonio, Seruilio si

ho) animos bonorum menderem . res in postreum dialata est. Clodius in Q;irinalia produxit diem. ad VII. M. senatus ad Apostinis fuit, ut Pompeius adesset. acta res est grauiter ae Pompeio . eo die nihil perfectum est. ad V I. id. ad Apollinis S. C. factum est, ea, q facta essent ad VIII. idus, contra remp. esse facta . eo die

Cato est uehementer in 'Pompeium inuectus , re eum oratione perpetua tanquam reum accusauit: de me mulsR R I ta, me

646쪽

LIB. II. EPIST.ta, me invito, elim mea siumma laude dixit, cum illius in me perfidiam increparet . auditus est magno silentio malevolorum . restondιt ei uehementer Pompeius, Crassum; descripsit dixitq; aperte , si munitiorem ad cusstodiendam uitam sitam fore , quam Africanus fuisset,

quem C. Carbo interemisset. itaque magnae mihi res iummoueri uidebantur . nam Pompeius haec intelligit , noubisiumq; communicat, insidias vitae siuae feri, Catonemae crasso sustentari, Clodio pecuniam suppeditari utraque e eo, π i curione, Bibulo, ceteriss sivis obtrectatoribus confirmari ; uehementer esse prouidendum, ne opprimatur, concionario illo populo ae se prope alie, nato, nobilitate inimica, non aequo senatu, iuuentute imα proba. itaqlie se comparat, homines ex agris accersit. eperas autem siuas Clodius confirmat. manus ad chuiris natia paratur . in eo multo semus seuperiores ipsius eos pijs. sed magna manus ex Piceno, Gallia expectas

tur , ut etit Catonis rogationibus de Milone, π Lentulo resistamus. Ad IIII. id. Sextius ab indice Cn. Nerio Pupin is de ambitu est postulatus, eodem die 2 quodam M. Tullio de ui. is erat aeger. domum, ut debuimus , ad eum statim uenimus, eis nos totos tradidimus: idq; feaeimus praeter hominum opinionem, qκi nos ei iure s, censire putabant: ut humanissimi, gratissmis et ipsi, omnibus uideremur: itaq; faciemus . sid idem Ne, rius index edidit ad allegatos Cn. Lentulum Vatiam, et C. Cornelium. eodem ille S. C. factum est, ut sodalitates, decuriatiq; disi ederent, lexq; de iis ferretur, ut, qMi non d/1sessissent, ea poena, quae est de ui, tenerentAr. Ad III. ld. dixi pro Bestia de ambitu, apud pratorem

647쪽

AD FRATREM. 312 Cn. Domitium, in foro medio, maximo conventu: incia dis in eum locum in dicendo, cum Sextius, multis in te pio castoris uulneribus acceptis, subsidio Bestiae eruitus esset. hic προωκονομ 11σάμιν quiddam 'κειρως de iis, quae in Sextium apparabantur crimina IV eum ornasui ueris laudibus, magno assensu omnium . res homiani fuit uehementer grata. quae tibi eo scribo, quδd me de retinenda Sextui gratia litteris monuisti. Pridie id. haee seripsi ante lucem. eo die apud Pomponixm in eius nua pluis era eenaturus. cetera sunt in rebus nostris, cuiusmodi tu mihi fere dissidenti praedicabas, plena dignitatitis , Gr gratiae: quae quidem tua mi frater prudentia, patientia, uirtute, pietate ,suavitate etia , tibi, mrbis sunt restituta. Domus tibi ad lueum Pisonis Liciniana condiια cita est . sed, ut 'ero, paucis mensibus post Kal. Quinct. in tua commigrabis. tuam in Carinis mundi habitatores Camiae conduxerunt. A' te post illam Olbiensem episto, iam nullas litteras accepi. quid agas , ut te oblectes, scire cupio, maximes te ipsium videre quamprimum. Cura mi frater, ut ualeas: π quanquam est hiems, tamen Sardiniam isti m esse cogites. X V. Kal. Mart. MAR CVS Q UINCTO FRATRI S.'S E Y T I V s noster absolutus est ad II. M. Mart. et, quod uehementer interfuit rel. nullam videri in eiusmodi caussa dispensionem esse, omnibussententiis absoluatus est . illud, quod tibi sepe curae esse intellexera, ne cui iniquo relinqueremus uituperandi locu , qui nos ingratos esse diceret , nisi illius peruersitatem quibusida in reabus qμambaman pime ferremus , stilo hoc nos in eo tua

648쪽

dicio consecutos esse , ut omnia gratissimi iudicaremur. nam in defendendo moroso homine cumulatissme sim tisfecimus,o id quod i e maxime eupiebat, Vatinium,ae quo palam oppugnabatur, arbitratu nostro concidismus, diis hominibusq; plaudentibus . quin etiam Paulatus noster, cum testis productus esset in Sextium , conframauit,si nomen Vatinui delaturum ,si Macer Licinius

cunctaretur π Μacer 2 Sextii subselliis surrexit, aepe illi non defuturum asyrmauit. quid quaeris f homo

petulans audax, Vatinius ualde perturbatus, debilitatusq; discessit. Quinctus tuus, puer optimus, erudiatur egregie. hoc nunc magis animaduerto, qudd Darannio docet aptid me. Domus utri que nostrum aedia scatur strenue. redemptori tuo dimidium pecuniae emraui. stero nos ante hiemem contubernales fore. De nostra Tullia, tui mehercule amatissima, stero eu Crassipede nos cofecisse. dies erant duo, qui post Latinas habetur

religios . cetoroqui eo sectum erat. Latiar erat exiturus.

MARCUS DINCTO FRATRI S. a 'DEDERAM ad te litteras antea, quibus erat striptu, Tulliam nostra crassipedi pridie non. Apr. esse deastonsa es: ceteras de re publica, et priuata perseripsera. postea fiunt haec acta . Nonis Apr. S. C. Pompeio pecunia decreta in rem frumentariam ad HS M ccc C. sed

eodem die uehementer actum de agro Campano , clasmore sinatus prope concionali. aeriore caussam inopia pecuniae faciebat, annonae caritas. non praetermitatam ne illud quidem. M. Furium Flaccum , equitem Romanum, hρminem nequam, Capitolini, Cr Mercu s

649쪽

AD QU. FRATRεΜ. III riales de collegio eiecerunt , praesentem, ad pedes uniuscuiusque iacentem. Ad VIII. id. Aprilis stonsalia crassipedi praebui. huic couiuio puer optimus Quinctus tuus, meusq;, quὸd perleviter commotus fuerat, defuit. Ad VI. M. Apr. veni ad Quinctum, eumq; uidi plaune integrum: multum is mecum sermonem habuit, ct perhumanum de discordiis mulierum nostraru . qui dquaeris nihil festiuius ..Pomponia autem etiam de te questa est. sed haec coram agemus . A 'puero ut discessi,

in aream tuam ueni. res agebatur multis structoribus.

Longilium redemptorem cohortatus sium . fidem mihi faciebat, se uelle nobis plaeere. domus erit Tregia. magis enim cerni iam poterat, quὰm quantumari forma iudicabamus. items nostra celeriter aedificabatur . eo die cenam apud Crassipedem. cenatus, in hortos ad Pompeium lectica latus sum. Lucceium conuenire non potueram, quod abfuerat. videre autem uoleba, quod era postridie Roma exiturus, et quod ille in Sariniam iter habebat. hominem conueni, et ab eo petiui, ut quamprimum te nobis redderet. statim dixit. erat autem iturus, ut aiebat, ad III. id. Apr. ut aut Labrone , aut Pisis constendearet. tu mi frater , simul ac ille venerit, primam navigautionem, dummodo idonea tempestas sit, ne omiseris. ἀμ- φιλια ,αν autem illam, quam tuboles dicere, bono modo desidero, sic prorsus, ut aduenientem excipiam libenter,

latentem etiam nunc non excitem. Tribus locis aedisico: reliqua recocinno: uiuo paulo liberalius, quim sile.

bam. opus erat, si te haberem, paulister fabris locum

dare. ped haec, ut 'ero, breui inter nos communiacabimus . Res autem Romanaese se habent. consul est egregius

650쪽

LIB. II. EPIST.

egregius Lentulus, non impediente eollega, se inquam

bonas, ut meliorem non u. derim. dies comitiales exemit omnes. nam etiam Latinae instaurantur: nec tamen dea

erantβpplicationes . sie legibus perniciosissimis obsisti utur, maxime Catonis . cui tamen egregie imposuit Milo noster. nam ille vindex gladiatorum, bestiariorum emerat de Cosconio, re Pomponio bestiarios ; nee sine his armatis unquam in publico fuerat: hos alere non poterat , itaque uix tenebat. sensit Milo: dedit euidam non

familiari negocium, qui sine suspicione emeret eam familiam E Catone. quae simul atque abducta est; Racilius, qui unus est hoc tempore tribunus pi rem patefecit eosq; homines sibi emptos esse dixit, sic enim placuerat tabulam proscripsit, si familiam Catonianam uendituurum . in ea tabulam magni risius consequebantur. hunc igitur Catonem Lentulus ae legibus remouit,'eos, qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo. nam quod de Pompeio Caninius agit ,sanequam refrixit. neque enim res probatur ; Pompeius noster in amicitia P. Lentuli uituperatur. π hercule non est

idem . nam apud illam perditissimam, atque infimam faecem populi propter Milonem puboffendit: et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt. Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satisfacit , quid eum nimis asyere tractat. quanquam id senatu non inuito eit . quo ego me libentius ae curia' ab omni parte reip. subtraho. in iudicijs vj semus, qui fuimus. domus celebrαtur, ita, ut elim maxime. unum accidit imprudentis Milonis incommode, de Sex. Coelio: quem neque hoc

tempore, neque ab imbecillis decusettoribus mihi placuit accusari .

SEARCH

MENU NAVIGATION