장음표시 사용
11쪽
affirmandum an negandum sit, verbum Dei scriptum multiplicem passim hahere litteralem intellectum ; atqui id ambiguum habere neutiquam decet Sacrum interpretem , quum ex altern sententia lex interpretandi consequatur gravissima. Nam si verum Sit, quod communis seri sententia, unius sejusdemque Sacri conis X tus verba diversos interdum litterales habere intellectus, quos S. Spiritus exprimere voluisset omnes, profecto religiosi erit interpretis ad hoc perpetuo montem advertere, et sicubi multiplex is sensus latere videatur, eumdem ex abdito eruere et in lucem proferre; nequeonim integrum ipsi erit hanc divini verbi negligere saecvnclitatem. Ab hac vero lege erit solutus, quando satis ipsἱ
constiterii multiplicem illum Sensum littoralem, licet communi Theologorum probatum consensu, nullo tamen sat certo confirmatum esse argumento. Atque ita se rem habere, in praesenti dissertatione probare conabor. Hunc autem in re tractanda ordinem sequar, ut in priori
Parte I nam hi partita dissertatio est , post expositum statum quaestionis Cap. I), breviter Scripturus sim historiam praesentis controversiae Cap. 2ὶ; deinde asserentur argumenia quibus hactenus probare Voluerunt Sententiam , quam oppugnamus Cap. ol; quae argumenta quum ad quatuor classes revocari possint, eorum recensionem in totidem Sectiones dis. tribuemus; et quidem , ordinem Seculi quem adversarii nostri hic fore sequi amant, primo loco exponemuS argumenta ducta ex sanctorum Patrum doctrina Sect. 1ὶ; exhibentur postea Sacrae Scripturae loca, quae, judicibus adversariis, totidem exempla sint, ex quibus ipsorum sententia vehementer
confirmetur Sec t. 2 ὶ; deinde explicabitur quid praesidii illi sementiae quaesitum sit ex formulsi fidei editu in Concilio
Lateranen si Sec t. 5); tandem adducentur Τheologi Seholastici, quos in hac quaestione a suis partibus stetisse assirmant adversarii Sect. 4 . In altera vero dissertationis Parte singula illa argumenta
expendentur eodem ordine, quo prius fuere recensita. Diuitia oo by Corale
12쪽
SEN suu aliciijus scripti vocamus eum animi conceptum, quem auctor, Sive proprie sive figurate locutus Sit, verbis Suis exprimere et in legentis animo excitare voluit. Atqui in consesso est, Spiritum Sanctum, Sacrae Scripturae auctorem, non tantum proxime per verba, sed passim etiam Per ipsas res aut personas verbis significatas, ad homines eSse locutum ; ergo Scripturae sensum desinimus eum divinae mentis conceptum , quem Spiritus Sanctus per verba sua Sive propria Sive figurata , et passim etiam per ipsas res aut personus iis verbis significatas, exprimere et in animis hominum excitare voluit. Qita definitione, ut patet, comprehendimus utrumque Sacrae Scripturae sensum, litteralem, quem
Itaque litteralem Sacrae Scripturae Sensum vocamus Dum divinae mentis conceptum , quem Spiritus Sanctus , Sacrae Scripturae auctor, Sive propriet sive figurii te locutus sit, verbis suis exprimere et in animis hominum excitare voluit. Iam vero Τheologi plerique, qui inde a tribus saeculis hanc rem tractarunt, diserte docent eum, quem mox definiebamus, litteralem se usum, non semper tantum unicum esse, sed interdum duplicem aut etiam multiplicem ; adeoque volunt ex uno eodemque sacri contextus loco, per eadem verba, non Semper tantum unum quid, sed interdum duo aut plura eaque diversa
esse intelligenda. Sic, ut hoc exemplo utar, verba illa Psalmi secundi: Dominus diaeit ad me : filius meus es tu, ego hodie genuite, Secundum nativum Sensum verborum dicta esse docentiam de ortu Christi aeterno quum de eo quo ex B. Virgine nasci voluit, tum etiam de Christi devicui morte roditu ad vitam, adeoque sensu tripliciter litterati.
13쪽
Nos vero contendimus multiplicem eum, quem illi de sendunt sensum litteralem, nullo sat s rmo niti sundamento. Patet iam, ni fallor, de qua re in praesenti dissertatione
controversia statuatur ; quae tamen , ut distinctius cognoscatur, liceat etiam dicere paucis, de qua re hic non statuatur
Scilicet non hoc disputatur, an unus idem qite Sacrae Scripturae locus, praeter Sen Sum litteralem, passim habeat etiam sensum, ut Vocant, mysticum , qualem supra descripsimus l). Neque hoc quaeritur, an passim verbis unius ejusdemque sacri contextus di lex subjecta sit notio, una propria, altera figurata, sicut sit ubicumque sermo μεταφορικας PSl; ibi, si placet, poteris distinguere sensum litterae a sensu litteruli. Porro neque de hoc agitur, utrum in nonnullis vaticiniis obscurioribus Sit agnoscendus duplex sensus litteratis, scilicet unus subjectivus, quem Vocant, puta eum qui menti prophetae obVersatus esset, et alter objectivus, nempe is ad quem Deus revelans animum intendebat. Nam quidquid sit de illo discrimine, manife3tum eSt in praesenti controverSia non quaeri, quo
sensu Spiritus Sancti es sata de suturis obscuriora prophetae. qui ea scripto mandarunt, ipsi intellexerint, sed quid Spiritus
Sanctus suis ver his exprimere voluerit. Tandem neque hoc in controversiam vocatur, utrum omnino
possit aliquis Sacrae Scripturae locus hic illic in duas pli tresve
sensus litterales accipi, verum an alicubi certo debeat; nam hoc contendunt illi quibuscuus nobis res eSt.
1ὶ Itaque ea S. Scripturae loca, qualia sunt Io. XIX. 56. Os non comminuetis eae eo teoli. Nurii. IX. 12 . vel Ilebr. l. 5. Ego ero illi in patrem, et ip)e erit mihi in silium eoll. 2 Reg. VII. 14 , vel Mailli. II. 15. Ea Egypto vocavi silium meum seoll. lI0Seae. XI. 1.3, vel similia, quae a nonnullis asseruntur ad tuendam sententiam nostrae oppositam, haec, inquam , loca Praesentem quaestionem ne tangunt quidem. Quare ea nec recensuimus inter argumenta quae ad causam suam probandam e Scripturis adducunt. Quod dicit Scriptura: Os non comminuetis eae co. Secundum nativam verborum signifieationem dictum est de agno paschali, de quo
et eontexta ibi agit oratio; idem vero dictum erat typieo- prophelte ede Christo, in eoque ad litιeram impletum est. Sed aliud est litteruliιer diei de aliquo, aliud lituraliscr impleri in aliquo.
14쪽
Tninus abhinc Smulis, ut jum Supra nota imu S, Prae Sensquaesito agitari coepit. Primus uuiem qui eam plenius et fusius tractavit. Alphon sus Salmeron extitit, Theologus o Societate Jesu ; strenue defendebat vir doctissimus, eorum dum Sacrae Scripturae verborum SenSus plures litterales interdum esse agnoscendos. Vides ergo, inquit, unam et eamdem sententium is), Pauli Apostoli testimonio, tres sensus admittere, eι illos quidem longe diuersos, et non mysticos sed litterules. Nam argumentatur Apostolus non eae rebus per voces significalis, sed eae n dis verbis ipsius litterae 2J. Fatetur tamen Salmeron non
omnes ipsi consensisse : tu controversia positum est, ait, an una et eadem numero littera plures sensus litterales habere queat. Emisιimunt nonnulli sensuum multitudinem non posse consurgere nisi eae oequisocatione et ambiguitate vocum, quod absumdum esse arbitrantur ib). Itaque Salmeronis adversarii vel ideo illi contradicebant, quia aestimabant non posse recipi ipsius sententiam, quin Simul agnoscerentur in verbo Dei seripto aequivocatio et ambiguitas, quod absurdum csse arbitrabantur M. Illi autem adversarii quinam fuerint, et utrum editis libris innotuerint, neque Salmeron reseri, neque nos comperire potuimus; Michaelem Medi nam inter hos recenseri non posse, mox probaturi Sumu S.
l) Locutus fuerat Salmeron paulo prius de verbis Psalmi II. v. G: Filius meus es tu, ego hodie genui se, quae in multiplitem sensum litteralem a saneto Paulo in Ε p. ad Hebr. eap. I. V. 5. et cap. V. V. 5., lumact. Ap. cap. XII l. v. 55. accepta suisse sibi persuadebat. 2) Vid. Alsonsi Salmeronis Toletani S.I. Commenta r. in Evangelie. hist. et in Aet. Ap. Colon. Agrip. 1602. Tom. I. Proleg. VII l. pag. 8 l. col. 1. M ibid. pag. 79. col. 2. 4ὶ Ob eamdem rationem etiam Theologi medii aevi negarunt sensum litteralem multiplicem in Scripturis esse agnoseendum. CL quae seripsimus infra, Part. 2. Sect. 43; sed inter hos Theologos de praesenti quaestione nulla uinquam fuit disceptatio; quare nee eorum mentionem saeimus hie, ubi controversiae historia texitur.
15쪽
Plures interdum esse sensus litterales, ante Salmeronem jam docuerant, licet breviter tantum ac veluti in transcursu,
uel clitor Canus iij, et Ioannes Dri edo vj, sacrae Τheologiae Prosessor quondam Lovaniensis. Sed, qui eodem sere tempore Lovanti docuit, Λdam iis Sashout b). Hesselii discipulus, etsi clodita opera agat de interpretatione Sacrae Scripturae, attamen de sensu litterati multiplici ne verbulum quidem habet. Quod
sane arguere videtur virum doctissimum in ea fuisse sententia, ut crederet multiplicem illum sensum litteralem in Scripturis minime esse agnoscendum. Quod autem de Adam O nostro retulimus, idem hoc dicendum est et de Sixto Senensi 4ὶ,
Salmeronis temporibus storuit Michael uedina. Hunc patroni multiplicis sensus litteratis passim citant tamquam suae sententiae contrarium s5 . Sed falluntur; nam de eo, quem ipsi tuentur, multiplici sensu non loquitur Medina; tantum agit contra eos, qui quum salso putarent ex sensu m Sstico firmum in re dogmatica duci non poSSe argumentum, multiplicem in Scriptura esse sensum litteralem docebant ita , ut dicerent, teste Medi na, eumdem Iocum litteraliter de eo, de quo in veteri illa historist profertur, et litteraliter etiam de nosi nostri evangelici status rebus aut personis usurpari l6ὶ . Ut igitur, qui
l) De Ioeis Theologi eis, Lib. 2. Cap.XI., in responso ad rationes septimi
2ὶ Io. Drie donis de ecclesiasticis Scripturis et dogmatibus libri quatuor.
Lovanii 1556. Lib. 2. cap. 2. P. 49. sol. recto. 5ὶ Adaini Sasho ut, divinarum Seripturarum apud Lovanienses professoris opera omnia. Colon. Agripp. 1575. In disser latione de Scripturarum sensibus, praemissa ejus eommentario in IsaIam.
4ὶ Bibliotheca saneta a Sixto Senensi, ordinis Praedicatorum , collectae te. Lugduni 159 l. Lib. I. pag. 133-38. 5ὶ Michaelem Mediiiam De reeta in Deum side, L. VI. c. 23. p. 222.3 inter oppugnatores multiplicis sensus litteratis citat etiam R. P. Patritius pagina quadragesi ina egregii libri nuper a se editi, quem inscripsit : Francisci Xaverit Patrilii e Societate Iesu de interpretatione Seripsurarum Sacrarum. Itomos IS11. - Videtur Patritius in errorem induetus esse a Vasque Zio in S. I iam. l. q. l. Disp. XVII. c. I. . Quae assert verba Patritius eit. Op. Cap. I. Art. 2. g. III. 68. ut verba Medinae, ea nuspiain in Medina leguntur; nimirum verba sunt Vasque Zii.
16쪽
vulgo a Theologis mFsticus vocatur Sensus, volebant pariter esse litteralem , et huc ratione multiplicem in Scripturis esse sensum litterulem M0dina plane negabat; sed, ut diximus, de eo littorali sensu multiplici, de quo nos hic agimus , Medina omnino non loquitur. Quod ut manifesto constet, juvat ipsum Medi nam inducere loquentem. Scilicet versatur in defendenducanonicii auctoritate Epistolae ad Hebraeos; objectum autem erat, auctorem ejus epistolae icapite primo, quinto versiculo non firmiter probare Christum esse filium Dei, ex verbis :ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium fl), quum ea verba, ita objiciebant adversarii, non de Christo sed de Sal mone Davidis filio necessario essent intelligenda. Ad quod Medina ita respondet: Scio, inquit, communiorem esse theola-gorum sententiam, duplicem, reiplicem et interdum quadrupli-eem dari literalem intellectum ita, ut idem locus literaliter de eo, de quo in Meteri illa historia profertur, et Iiteraliter etiam de
novi nostri exangelici status rebus aut personis usurpetur. Unde hunc locum ad Salomonem et ad Christum simul in sensu literati pertinere contendunt, atque adeo nullam esse calumniam, quin
huic epistolae infertur. Quamquam enim verum sit, locum illum de Salomone in sensu Iiterati aecipi, nihil tamen prohibere arbitrantur, quin idem de Christo quoque accipi possiι. Quae sententia
profecto, quamvis sanctissimos ac docιissimos viros auctores
habeat, mihi omnino persuaderi non potest. Primo quidem, quod eam ab inani quodam timore prodendi Evangelium deripatam non dubitem: dum enim non satis magnis rationibus sibi persuaserunt, a solo literati auι historico sensu e caΣ 2ὶ argumentum necti, eum viderent bonam evangelieae oeconomiae partem in iis locis a sanctis auctoribus collocari, quae illic, unde proferuntur, suos quoque historicos sensus apertos habeant, protinus ad multipli-eem hune literalem intellectum vel inniti confugiunt i5j. Hac tenus Medina; qui deinde docet verba objecta : ego ero illi
in synodo Tridentina Theologo Regio, Veneιiis. 1561. Vid. Lib. VI. e. 25.
i) 2 Ileg. VII. 14., et i Paralip. XXll. 10. 2) In Medinae operis editione, qua utor, legitur hic inescaz, quod quin mendum tIpographicum sit dubitare non sinit contexta oratio. δ) Lot. sit.
17쪽
- 8 in patrem, etc., non sensu litterati, sed m7stico sive typico de Christo esse dicta, eoque Sensu ab Apostolo adducta. Patet jam, ni fallor. Medi nam neutiquam agere de eo litterati sensu multiplici, quem in praesenti dissertatione in controversiam adducimuS. Paulo post Medi nee mortem scriptis Suis exegeticis inela rescere coepit Franciscus Ribera. Etiam hic notatur a Serario illlam quam is, qui minime savisset sententiae quam Oppugnamus. Verum sallitur Serarius 2j. Scilicet. in loco a Serario citato s5 Ribera quaerit: utrum sieri possit, ut eadem nerba proprie significenι aliquam rem gestam, quae figura sit alterius rei in Novo Testamento gerendae, et simul significent rem eamdem gerendam: ut, an illa verba : Os non comminuetis ex eo, simul significent, literaliter et allegorice, eamdem rem Novi Testamenti, nempe Christo non fuisse ossa confringenda in passione. Respondet Ribera e verba haec, os non comminuetis ea eo , Secundum sensum litteralem sive historicum dicta osse de agno paschali, sed secundum sensum allegoricum stypicum, mysticum ad Christum esse reserenda. Deinde pergit Bibera : sed hoc quaerimus e an illud idem quod significant allegorice, possint signisicare historice r hoc est: an citata verba, os non comminuetis eae eo, quae secundum sensum litteralem significant rem in vetere Τestamento gestam, quae figura erat seu typus alterius rei in NOVO Τestamento gerendae , simul Secundum sensum litteralem significare possint
hanc rem gerendam 3 Ad hoc quid Ribera' Respondeo, ait, id
fieri non posse; quia sicut eadem res non potest umbra corporis esse et corpus ipsum, nec figura et veritas ejusdem figurae : ita eadem verba non possunt litterati sensu signiscare figuram et umbram, atque veritatem ejusdem Durae corpusque ejusdem umbraei 4j. Itaque , quod Medi nam fecisse Supra vidimus, idem hoc praestat Ribera ; agit scilicet contra eos qui illum , quem vulgo Τheologi vocant sensum Allegoricum typicum, myS lit
18쪽
cum j, volebant esse pariter liιteralem, et hac ratione multiplicem in Scripturis esse sensum litteralem ibi neg: it Ribera. Ergo do illo litterati sensu multiplici, de quo nostra instituta est disputatio, omnino non agit Ribera; imo hunc ab eo fuisse
agnitum certo constat; nam in suo commentario in epistolam
ad Hebraeos i ad Cap. XI, v. 2l in diserte affirmat verba Gene
cem habere sensum litteralem : unum, ait, quem e ressit
Hieronymus, eι alterum, quem LXX et interpres il Pauli reddia iderunt 2j. Sub finem speculi XVI litteralem sensum multiplicem de sendit Vasquegius. Eaeistimo, inquit, sub ecldem littera plures
sensus listerales aliquando contineri, quoties nimirum probabile est, scriptorem sacrum omnes intelleaeisse, et conteae tui scripturae suae recte conveniunt: talis itaque debet esse rerum convenientia inter se et cum ipsis vocibus, ut unum et alium signisicare eidem litteroe et conteoetui dissonum non sit. Hoc pacto censerem in illo loeo Isaiae : Generationem ejus quis enarrabit, duos sensus litterules contineri, et generationis aeternae et temporalis; utraque enim admirabilis est, ac proinde quoad hoc unum et eamdem subire videtur rationem, ut admiratis Propheta diaeerit: generationem ejus quis enarrabiti Optime autem uterque sensus conterlui convenit 5j. Idem porro notat : non debemus, inquit, ita concedere. plures sensus sub eodem littera, ut inter se alliqua ratione non conueniant, sed ita ut quasi unam videantur
subire rationem . . Serarius vero, qui ineunte saeculo XVII multiplicis sensus litteratis causam tuebatur, negat necesse esse ut, qui plures Sensus litterales recipiantur, analogia quadam ac Similitudine
l) Dieit Bibera : interpres Pauli, quia defendit epistolam ad llebraeos Hebraice ab Apostolo suisse conscriptam, deinde vero Graece ab alio redditam. Vide niberae procem . commenta r. in Ep. ad IIebr. pag. 4l. 2ὶ Vide Fr. Riberae Presbyteri Me. Jesu in Epist. ad Ilebraeos commentar. Coloniae Agripp. 1594; pag. 557. 5ὶ Commentariorum ae disputationum in primam partem S. Thomae. auetore Gabriele Vasqueet, Soc. Iesu, tom. I. Disputat. XVII. Cap. 5.
19쪽
tire plures et graviores auctores Serarius assirmat l . Sed ni Salmeronis temporibus, ita nec Serarii petate omnino desuerunt qui sententiae vulgo receptae palam contradicerent. Inter hos fuit Serarii coaetaneus, Guillelmus Estius, Doctor Lovaniensis celeberrimus. Felicissimus hic Sacrae Scripturae interpres, merito, inquit, negant viri doctissimi eamdem Scripturam habere plures sensus litterales 2ὶ. Agebat Esi ius de varietate interpretationis verborum Genesis cap. 47.ὶ : 'ΠPlura
ritarariis SV quae verba in Vulgata redduntur ita:
adoravit Israel Deum eonversus ad Iecsuli caput; in Graehra autem Sacrae Scripturae versione , quam septuaginta viralem Vocant.
et in epistola ad Hebraeos cap. XI. 2l , pro lectuti capuι
redditum eSi νο ακρον τῆς h. e. fas sigium virgae. Ergo quaerit Estius, utra sit vera Hebraicae Scripturae translatio; et mox inducit Riberam existimantem, veram e Sse utramque, ae Spiritus Saneti consilio factum, ut duo sensus in eddem oratione latentes e rimerentur, juxta ejusdem nocubuli disersum signiscationem s53. Tum Εstius, quod responsis, inquit, ει non plueet, propterea quod absurdum habeatur in omni genere scrip ιioriis, ut vocabulum oequivoce duo signisicans simul stet pro utroque significaω, meritoque negent viri doctissimi eamdem scripturam habere plures sensus litterales, restaι alter modus respondendi, ut dieamus etc. 43. Ε3lium ' minime concessisse in Riberae sententiam, id etiam aliunde nobis constat,
scilicet ex decima nona inter Orationes eius Τheologicas i , in qua, deditu opera, inquirit an sint ejusdem scripturae plures
sensus litterales. Cum Estio sensit ejus coaetaneus Hieronymus Pradus , vir
1ὶ Nicolai Serarii e Me. Iesu Prolegoni. Bibliae. etc., Moguntiaci 16l2. Cap. XXI. quaest. 12. pag. 149. 23 in omnes D. Pauli epist. eommentar. in Ep. ad Hebri cap. Xl. 21.
20쪽
doctissi naus. Numquam, inquit, mihi potui persuadere in eodem Sacrae Scripturae loco multos esse Iitlerales sensus non sibi subordinatos l. Quod si aliquando multi proferuntur ab ejus tractatoribus, hoc Non eae vocum meritis, sed eae nostra ignoratione profectum esse ea istimo; qui dum germanum et unicum nescimus, in varios et diversos abducimur. Hactenus Hieron. Pradus.
Vid. eius Comment. Isagogic. in Egecti. Vaticin . Seci. IX. Est ii tamen aut Hieronymi Pradi auctoritas non effecit ut linc in re a communi sententia recederetur. Mihi certe inter Theologos qui inde ab initio saecliti XVII, quando evita excessit Estius, usque ad finem XV ill sto ruerunt, nemo occurrit, qui in praesenti quaestione cum Prado et Estio sentiret; assertores autem multiplicis sensus litteratis inveni quam plurimos. Satis crit recensuisse sequentes : Fabianum Iustinianum 23.
Seripturae loea , qualia sunt: Os non e fringetis eae eo Exod. 12. et Jο. 19), EX AEgypso vocavi filium meum Ioseae 11. et Matth. 2ὶ, et his similia , vulgo diei mus sensum habere litteralem et typicum; Pradus vero eum, qui vulgo l7pieus vocatur, pariter litteralem esse dieit, sed pendentem ab altero litterati sensu, hoe est, ab eo qui proprie et vulgo liti ratis dieitur. Vid. Pradi commentar. Isagog. in Erech. seel. VIll. Atque
ita in ejusmodi Saerae scripturae locis , qualia mox citabamus, plures uno agnoscit sensus litterales, quos vocat sensus liιlerales sibi rubordinator. Itaque Serarius , qui et t. loe. Pradum recenset inter patronos multiplieis sensus litteratis, Pradi mentem minime est assecutus. Quem suae Sententiae defensorem putat, oppugnatorem habet. - 23 De Sacra Seriptura ejusque usu, auctore Fab.Iustiniano, Romae 1614. p. 41. 5ὶ Canon. in Pentateuch. Can. 57. ιὶ De Verbo Dei, Lib. I. Cap. I. 5ὶ Franei sei Sylvit eommentar. in l. p. s. D. Thom. quaeSt. l. artie. 10. 6) Boniserii praeloquia in Seripi. S., Cap. XX. Seet. 5. τὶ Disputationes Theologi eae in i p. D. Thomae, auetore Roderim de
Arriaga. Disput. s. seel. 6. Subsectio tertia.
8ὶ Gregorii de Valentia eo inmeritar. Theologic. T. l. q. 1. Punet. 5. s. oeconomia Sacra, per F. Fulgentium Bottens. Gandavi 169l. T. 2.
l0ὶ institutiones ad Verbi Dei seripli intelligentiam , auet. Fr. de Turre