Dissertatio theologica, qua sententiam vulgo receptam, esse sacrae scripturae multiplicem interdum sensum litteralem, nullo fundamento satis firmo niti demonstrare conatur Joannes Theodorus Beelen

발행: 1845년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

Argumentum hoc profertur a Cornelio a Lapide si . ii Plii. . res, inquit, non tantum typicos et typice subordinatos, . sed etiam dissimiles et disparatos posse esse sensus lita terales Sacrae Scripturae, colligitur ex concilio Lateranensis scap. Firmiteν, de summa Trinitate , ubi Concilium ex illo. Gen. : In principio ereavit Deus coelum et ιerram, juxtan duos sensus litterales, duas concludit veritates, scilicet ii quod mundus incoeperit, quasi .. in priseipio significet prin-n cipium temporis, et quod nihil ante mundum sit produc -

. tum , quasi τι in principio idem sit quod ante omnia. . sECTIO QUARTA.

Theologos Scholasticos omnino duos adducunt adversarii nostri tamquam patronos sententiae quam defendunt. Ilorum prior Sanctus Bonaventura est, quem assirmant verba Gen. , v. 3, et quae leguntur Psalmo II, ego hodie genui te, ita exposuisse illi inde constet Bonaventuram in ea suisse sententia ut crederet, Sacrae Seripturae verbis sensum multiplicem eumdemque litteralem passim esse subjiciendum.

Alter qui ab ipsis laudatur et in quo plane exsultant, Sanctus Τhomas est, quem quadruplici testimonio ipsis patrocinari gloriantur. Subjicimus hic quadruplex illud testimonium.

13 Loe. eit. Eamdem sententiam memorat etiam Bannesius stoe. cit . . . Ouidam arbitrantur, inquit. Lateranense eoneilium eae dupliei sensu illius in prineipio ereavit, duplieem errorem damnasse. s CL etiam Silvius loe. eit. .

32쪽

3. Ex seliod lib. VII, quaest. VI, ubi dicit arti c. XV, in

resp. J : Tolum id ad sensum litteralem pertinet, quod eae ipsa

verborum signisicatione recte accipitur.

2. Ex Comnient . in lib. 2 Sentent. Dist 2, art. 2 ad 1, ubi huic habet : Auctoritati Scripturae in nullo derogatur, dum diversimode eaeponitur, salva tamen fide, quia majori veritate eam Spiritus Sanctus Deeundavit, quam aliquis homo adinvenire

5. Ex quaest. IV, de Potentia, art. 1 , ubi haec Ieguntur: Omnis veritas. quin, salva Iitterae circumstantia, potest divinae Seripturae aptari, est ejus Sensus. 4. Ex Summae pari. 1, quaest. 1, art. 10: Quia auctor Sacrae Scripturae, inquit, Deus est, qui omnia simul suo intellectu eomprehendit, non est inconseniens, ut dicit Augustinus lib. 12. Confessionum in , si etiam secundum litteraIem sensum in una littera Sacrae Scripturae plures sint sensus. Haec ergo sunt argumenta, quae patroni multiplicis sensus litteratis ad stabiliendam suam sententiam attulere. Sunt quidem, praeterca quae recensui, et alia pauca quaedam Sacrae Scripturae loca, quae ab uno vel altero ad causam suam de sendendam laudata videas, sed quod inde arripitur argumentum aut plane nullum est, aut Vere ludicrum. Quare ea loca nec recensenda putavimus. Quod vero attinet ad argumenta quae ducuntur sive a Dei omnipotentia ejusque infinita sapientia, sive ex mira Scripturae foecunditate et profunditate, ea vel ideo transmisimus quia non erant ad rem. Scilicet in disputatione de multiplici sensu litterati agitur quaestio faeti;

itaque ad eam rem probandam vana est omnis argumentatio a priori. Diuitiros by Corale

33쪽

PERPENDUNTUR EXPOSITA ARGUMENTA. Quae patroni multiplicis sensus litteratis, ex quo tempore quaestio lipec agitari coepit, ad causam suam tuendam pro 'ferre potuerunt argumenta, ea ex ordine et distincte Supra recensuimus; qua iii re ita versati sumus, ut certo sciamus futurum neminem, qui nostram aut in colligendis argu mentis diligentiam, aut fidem desideret in exponendis. Superest jam , ut quae prolata suere argumenta , accurate ConSideremus, et quid ponderis habeant sedulo perpendamus ; quod ita praestabimus, ut quo ordine Supra suere recensita, eodem nunc Singula simus ponderaturi. SE Tl O PRIMA.

PERPENDuNTUR ARGUMENTA DUCTA EX BOCTRINA M. PATRU t.

Ipsa sancti Doctoris verba non recitavit Salmeronti . nos tamen id facturi sumus, et quidem aliquantisper copiosius, quo liquidius constet de mente Basilii. Igitur in prooemio libri sui De Spiritu Sancto, quem tractatum Amphilochio Iconii Episcopo dedicavit, his verbis virum sanctissimum assatur Basitius : Collaudavi, inquit, in moribus tuis discendi et laborandi studium; ae supra modum delectaιus sum attentione atque vigilantia elucente in tua illa sententia, quia vocem nullam eae iis

quae in omni sermonis usu de Deo proferuntur, citra eaeamenreIinquendam putas. . . Haud perfunctorie voces theologicas au- lj vid. supra pag. 17. Duiliam by Cooste

34쪽

dire, sed conari, quid in quoque dissione, quid in quaque sullaba

reconditi sensus lateat perserutari, non est eorum qui segnes sunt

ad pietatem, sed qui vocationis nostrae scopum intelligunt sit. Ego quidem lateor posse aliquem, his lectis, si qgnoret qua de re Basilio sermo sit, in eam induci Opinionem ut sanctum Doctorem credat docere, setsi rem verbis exaugerando), In Sacra Scriptura, praeter sensum litteralem, eii profundiorem aliquem sensum, mysticum puta, passim latere nam 'usmodi aliquid innuere videri potest quod dicit: . . - νῆς in quoque syllaba reconditus sensus; sed ad probandum multiplicem litteralem sensum in Scripturis Interdum esse agnoscendum, laudatus Basilii locus ne speciem quidem argumenti praebet. Nam, ut dicam quod res est, Basilius nec de multiplici litterati sensu agit, nec omnino de aliquo multiplici Sacrae Seripturae sensu, laudato loco sermonem habet; ad quod demonstrandum Satis erit enarrasse, unde Basilio enata sit occasio scribendi librum, qui inscriptus est De Spiritu Sancto. Scilicet Basilius aliquando preces cum populo tandens διξιλινίαν SS. Trinitatis , qua piae preces absolvi solebant, ita enuntiaverat ut modo diceret : Gloria Deo ae Patri cuου Filio una cuu Sancto Spiritu: modo autem : Gloria Deo ae Patripga Filium ire Mnem Spiritu. Quod quum aliquibus offensioni fuisset, a Basilio petivit Amphilochius, Iconii Episcopus, ut de vi harum Syllabarum , in , eum, per, dilucidam doctrinam scripto evulgaret s2 . Huic ergo petitioni satisfecit Basilius libro suo qui De Spiritu Saneto inscribitur, in quo

γνωριζόντων νον σκοπὸν τλ κλμεως ἡμῶν. Ed. Benedictin. Parisiis 1730

2) Rem narrat ipse S. Basilius In extrema parte prooemii: e Nuper. inquit. preeanti mihi eum populo, et utroque modo Glorifieationem' ab-εolvensi Deo ae Patri, interdum cia Filio una ctu Sancto Spiritu,

35쪽

diligenter inquirit, quae notio sit illis voculis subjecta in Saeris Νcripturis, ubi de Patre aut Filio aut Spiritu Sancto sermo est. Quod quum ita sint, manifesto patet quid S. Basilius sibivolustrit, quando in prooemio sui operis, liyperbolia usus, dicit: perseruιandum esse quid in quilque Sacroe Scripturae dictione, quid in queque ejus syllaba reconditi sensus lateat. Quid tandem est, inquam, in liis Basilii verbis ex contexta ejus oratione explicandis, quod suadeat olim, non dico locutum esse , sed vel cogitasse de multiplici sensu litterat lys 2. Eae rerbis S. Ioannis Chrysostomi. Sancti Chrysostomi verba summatim recitavit Salmeron lὶ;

nobis tamen liceat integrum locum hic asserre, quum id nonnihil ad rem nostram sacere existimemus. Verba saneti doctoris, quae mox exhibebimus, leguntur in exordio vigesimae primae ejus in Genesin homiliae. In ea Chrysostomus disserendo percurrit quintum libri Geneseos caput, in quo, ut nolum St, posterorum Adae per Seth ud Noachum usque genealogia contexitur. Itaque praeviderit prudens Orator, auditores SuoS , quum hanc Sacrae Scripturae partem enarrandam Scirent, jejunam existimaturos esSe tractationis materiam, ea inque ob

causam futurum ut ad dicenda negligentius ut tenderent. Quod ut praecaveret, homiliam suam dextere sic exorditur :Magnus et inessabilis thesaurus, dilecti, in rerbis modo lectis reconditus est. Et scio quidem, multos nominum catalogum respicientes , et lectionis superficiei haerentes , putare nihil amplius

in dietis quam mera nomina esse; ego autem vos omnes Ob3ecro,

ne simpliciter ea, quae in Scripturis Sacris contenta sunt, transeatis. Nihil enim hie scriptum est, quod non multas sensuum

habeat disitius; quandoquidem diuino spiritu asyati prophetae

interdum p En Filium is Saneto Spiritu, quidam eae iis qui aderant, erimen intenderunι dicentes, nos non modo peregrinisae novis uιi v eibus , verum eι iam inter se pugnantibus. Tu porro mainime illorum utilitati eonsulens, aut si prorsus ipsi insanabiles sint, tamcn propter eorum, qui in ellus modi homines ineidunt, securitaιem, postulasti quampiam dilue idam doeιrinam de ui harum syllabarum evulgari. s

36쪽

- 2 loeuti sunt, ideo, utpote a Spiritu scriptae, ingentem in se continent thesaurum. Et ne mireris quod in hec nominum enumeratione multus latentesque divitias sententiarum robis me ostensurum pollicear. Neque enim vel syllaba vel apieulus esι in sacris litteris, in cujus profundo non sit grandis quispiam thesaurus. . . Si in foeeularibus negotiis seripta, quae ab hominibus conficiuntur, Sorpe tempore corrupta, a tempore initio instrumenti notum et ab una syllaba multum momenti habent; mullo magis hoc in Scripturis divinis a Spiritu Sancto compositis invenitur, modo sobrii simus et non temere proptergrediamur, sed intenta mente diligenter omnia consideremus ... Age ergo, prolatis in medium iis, quae nunc laeta sunt, diligenter sin9ula perscrutemur. ISTE EST LlBER GENERATIONIS, etc. l . Obiter lilc ohs rvo verba Clirysostomi haec quae a noStro interprete reddita sunt : non simpliciter transire, a Salmerone , aut ab interprete quo u Sus est, tranS-

παρακαλῶ παντας υμας απλῶς παρατρεχειν τα εν ναις θείαις Γραφα ις κείμενα. ιν γαρ τῶν ἰνταύρα γεγραμμένων ἰστιν. ἔ-πολοῦν νοη ααπων πλουτον εχ ει' γαρ Πνεύματι θει, ἐνηχύμενοι εξεθεντο οἱ μακαριοι προφῆται , δια τουτο ατε LIνευματι γεγραμ μ έναι πολυνεχουσινμ. ἰνον θησαυρον. θαυμασης , εἰ εν πω καταλογω πων ίνσματων νιν επαγγίλλομαι ἰών δεικνυναι πολοῦν εγκεμρυμμένον πλῆτον νοηματων.

οὐδἐ ναρ συλλαβη , κεραία μία εστιν ἰγκειμενη παρα τη Γραφη , η μὰ πολυς εναποκειται θησαυρος ἰν τω βαθει Εἰ γαρ εν τοῖς τικοῖς πράγμασι τα οπε ταν ανθραπων συντελέμενα γραμματεῖα πολ- λακις πω διαφθαρεντα , ἰπο τῶ εγκειμίνου χρίνου προοιμιωγραμματείου , και απο μυας συλλαβης πολλῆν ἴσχε τὸν μαλλον μι των θείων Γραψαν ναν Πνευματι αγίω συγκειμίνων τῆνο εστιν εὐρεῖν , μίνον εαν νήφωμεν, καὶ μῆ απλας παρατρεχωμεν , αλλα

37쪽

- 28 serri : non si uPLIclTER aeeipere, quae interpretatio videatur innuere verba Sacrae Scripturae in muli*lieem sententiam subinde esse accipienda. Verum salsa est ea latina translatio. Verba α λώι παραν ἐκειν non Significant simpliciter accipere, sed Deiιer praeterire, non aecurate inspicere ac velut negligere.

Sed jum, age, videamus, an verba a Salmerone adducta firma sint ad probandum , multiplicem in Scripturis sensum litteralem ex Chr3sostomi sententia passim esse agnoscendum. Monet, ut vidimus, sanctus Doctor auditores suos, ne ea quae in Sacris Scripturis minoris momenti esse videantur. cujusmodi priaesens esset genealogia, simpliciter aceipiant, ut Salmeron vertit. Hanc Chrysostomi admonitionem ad eas spectare Saerae Scripturae partes, quae alicui minoris momenti videri possint, perspicuum est. Quare, si de multiplici sensu litterali hic reapse locutus esset Chrysostomus, dicendum foret eum docuisse multiplicem sensum litteralem latere vel in iis ipsis Sacrae Scripturae locis, quae minoris momenti esse videantur, ut sunt, verbi gratia, tabulae genealogicael Hoc vero quis credat Clirysostomum sensisse

At vero, ut jam notavimuS, graeca παρατρεχειν non

significant simpliciter accipere, ut Salmeron voluit, sed leviter praeterire ac velut negligere. Quod quum ita sit, quid tandem, quaeso, est in his verbis Chrysostomi, quod multiplicem

istum sensum suboleat' Nec magis ad rem sunt ea quae porro Chrysostomo recitat Salmeron. Nam quod dicit sanctus Doctor, nihil seripιum esse quod non multas sensuum habeat diuitias, et mox , nec syllabam vel apiculum esse in sacris litteris, in cujus profundo non siι grandis quispiam thesaurus, haec, inquam, tantum abest ut signi sceni in Scripturis multiplicem passim adesse Sen Sum litteralem, ut ne quidem valeant ad probandum eum , qui omnino agnoscendus est, duplicem sensum, litteralem scilicet et mysticum. Nimirum sanctus Doctor omnino non agit de multiplici aliquo sensu Scripturarum, sed hoc tantum vult docere, scilicet in Sacris Scripturis nihil temere esse dictum , adeoque nihil perfunctorie esse tractandum aut leviter trans, eundum.

Quod si scire cupias quae ergo tandem sint illae quas dicit

38쪽

- 29 Sacrae Scripturin sententiarum sine sensuum diuitiost, homilium legas, obsecro, ex qua Salmeron argumentum suum hausit, et rem eris plenissime edoctus; nam in illius homiliae exordio promittit Clirysostomus se, genealogicum illud Geneseos caputo narrando, auditoribus suis mullas latentesque Meroe Scripturin sententiarum sive sensuum divitias ostensurum. Interea accipe quoddam rei exemplum. Nativitatem Sotii Sacra Scriptura ita enarrat : Genuit Adam secundum speciem suam et secundum imaginem suam, et appellauit nomen illius Seth: quae verba sanctus Chrysostomus negat lan recte nec-ne, hic non

inquirοὶ esse dicta do humana specie qua homo hominem refert; assirmat autem eo sensu esse sumenda ut indicetur, sorout Seth bonos parentis sui mores exprimeret. Observat porro sanctus Doctor, Scripturam, ubi nativitatem Caini memorat, nequaquam dicere, eum genitum secundurn speciem et imaginem Adami. Quarer ut indicaret, inquit Clirysostomus, illius in malam proelivitatem. Atque hic unus est, advertas quaeSO, ex nati liis illis latentibus Sacrae Scripturae sensibus, de quibus, Paulo, ut videtur . exaggeratius, in exordio homiliae suae loeutus fuerat. Sed accipe aliud exemplum. Ad verba : et viae it Henoch annis centum seXaginta quinque et genuit Mathusalem ; et placuit Ila noch postquam genuiι Mathusalem; ad haec verba ita exclamat Chrysostomus : Audiant viri eι mulieres, et discant justi virtutem , nec putenι nuptias in causa esse quo minus quis Deo placeat. Nam idolaeo divina Scriptura semel et iterum id significavit, dicens : genuit 3Iathusalem et tunc placuit; et idem ingeminatas repetit, dicens: et placuit postquam genuit, ut ne quis arbitretur obstaculum virtuti esse conjugium. In qua observatione alterum habes exemplum multorum illorum lutentium in Sacru Scriptura sensuum, de quibus Clirysostomus loqui voluit. Αlque ejusmodi sunt caeteri omnes sensuum thesauri, qui in

prolixa illii homilia Ox Sacra Scriptui a ab eodem sesso diuntur.

Quae quum ita sint, satis mirari nequeo qui sieri potuerit, ut Salmeron, vir doctissimus, hunc Chrysostomi locum adducendum putaverit, ad probandum quam defendit sententiam Sanctorum Patrum convenire doctrinae. Quamquam, sateor, seri potuit ut Salmeron verba sancti Doctoris a se allegata ab alio sidentius transcripserit, non vero ipse contextam istius homiliae orationem aut graecum exemplar inspexerit. Disiligod by Gorale

39쪽

Age vero, videamus jam an ea quae a viris cli. Bonfrerio et Goldhagen is in ex Clirysostomo asseruntur, firmiora sint

ab probandum sanctum Doctorem sensisse cum patronis mul-ιiplicis sensus litteratis. Praelarea , inquit, ClirySOStomus , ut citatur a Goldhagen, multis in Iocis duplices sunι prophetioe . quae facile ab assue ιioribus icti eo rehendi possunt. Quam vellem viri doctissimi non tantum attulissent verba quaedam Chrysostomi. sed explicassent etiam et docuissent qua tandem ratione hoc probent ea verba, ad quod probandum adducuntur. Ego quidem lateor me illud minime perspexisse; quin etiam potero sorsan lectoribus meis persuadere Chrysostomum ea de re omnino non loqui.

En ejus verba εἰσι και

hoc est e coeteroquin sunt etiam duplicis multis in locis propheιlae, perspicacioribus pereepsu faciles, eae quibus multa non manifesta inveniri possunι. Quid tandem, quaeso, ex his verbis confici potest, quo probetur Chr3sostomum agnovisse multiplicem in S. Scriptura sensum litteralem 7 Sunt, inquit, duplices prophetiae; audio; sed minime dicit in uno eodemque S. Scripturae

loco Secundum nativam verborum significationem duplex e L ferri vaticinium. Atqui tamen hoc agitur. Duplices novimus Sane esse prophetias, Sed ea ratione duplices, ut vaticinium unum exprimatur verbis, alterum vero Significetur per res vel personas verbis designatas. Exemplum Sume ex vaticinio, quod

secundum litteram sit de liberatione Iudaeorum ex captivitate Babylonica, in typico vero sensu praedicat humani Generis ex captivitate Daemonis et peccati liberationem , quam procuravit nobis Cyri antitypus, Jesus Christus, qui eaespolians principatus et potestates, traduait confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Coloss. cap. 2, v. 35. Ac de hujusmodi vaticiniis duplicibus sanctus Chrysostomus loqui videtur, quantum quidem colligi licet ex contexta oratione istius loci aliquantulo obscurioris.

1ὶ Vid. supra pag. 17. 2, Graece est συνετώτεροις, quod non signifieat cusueιioribus, ut Gold-hagen vertit, sed perspicacioribus; derivatur enim a συνίηρώ.

40쪽

Scilicet, quum in homiletica sua Epistolae ad Corinthios

interpretatione eo pervenisset, ubi dicitur : sed ut seriptum est: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in eor hominis adscenderunt quae pro paraviι Deus diligensibus se . mox quaerit Sanctus Doctor, ii binani tandem lisec verba scripta sint; quum Vero non recordaretur Sacrae Scripturae locum ubi haec verba leguntur s2ὶ, respondet, etiam dici: scriptum est, quando id quod scriptum esse dicitur non quidem verbis e ressum esι,

sed significatum per ipsas res, ut βι in historiis ibi, uel quando

aliquis Sacrae Scriprum locus eitatur non ad litteram sed secundum sensum tantum M. Addit porro, fieri etiam posse ut verba oculus non vidit etc., scripta suerint in libro aliquo sacro, qui sive ante sive post Babylonicam captivitatem perierit, Apostolus tamen, Seu traditione seu divina inspiratione, noverit

inibi scriptum fuisse, quod hic si Cor. 2, 9ὶ scriptum esse assii mat i5 . Sed brevi post, perinde ac si minus probaret

postrema duo ad disticultatem responsa, ad illud redit quod primo loco dederat, idque caeteris praeserens, in hujus confirmationem subjicere videtur : coeteroquin sunt etiam duplieramultis in loeis prophetiae; quasi diceret : mirum videri non debet, quod supra dixi de historiis quae habeant sensum unum litteralem, et alterum qui indicatur per ipsas res verbis expressas, quum etiam multis in locis habeantur prophetiae duplices, puta una Sub cortice litterae, altera per priorem velut per imaginem adumbrata. Satis constat, ni fallor, ex iis quae hactenus disputavimus, in loco Clirysostomi a Boniserio et Goldhagen allegato de multiplici sensu litterati minime esse sermonem. Quod facile ipsi animadvertissent viri illi, si verba sancti Doctoris, vel avulsa a contextu oratione, diligentius considerassem. Quid enim Τ uuLTis in locis, inquit, duplices sunt prophetis;

SEARCH

MENU NAVIGATION