Dissertatio theologica, qua sententiam vulgo receptam, esse sacrae scripturae multiplicem interdum sensum litteralem, nullo fundamento satis firmo niti demonstrare conatur Joannes Theodorus Beelen

발행: 1845년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

Ad duo liaec, ut dixi, vellem adversarii mihi responderent. Porro et alia mihi hic nascitur dissicultas, quae Rev. P. Patritio solvenda est. Si, ut ipse sentit, Thomas hic tantum

vetat, ne contendamus verba in unum sensum accipienda esse ita ut sensus alios, qui probabiles sint, omnino respuamus quia variorum illorum sensuum nullus omnino certus sit atquo

in dubius, si hoc, inquam, eo loco lantum sibi velit Sanctus Doctor, cur ergo ibi dicit, fieri potuisse ut Moysi et aliis Sacrae Seriptum auctoribus hoc divinitus fuerit concessum, ut diversa vera, quae homines possent intelligere. ipsi cognoscerenι, eaque sub una serie litterae designarenι, ut sic quilibet eorum sensuum i siι sensus auetoris' Nam si tantum agit de naria alicujus Scripturae loci inserpretatione, quem in sinem ibi dicit, non esse incredibile Sacros auctores per eadem verba simul plures sensus litterales exprimere voluisse Sed de hoc satis. Equidem non dissitebor me in tota hae perico pa perspicuitatem styli Thomae desiderare. Obscuritatem parium ea quae leguntur inde a verbis : hoc enim ad dignitatem Seripturae pertinet usque ad finem istius loci. Haec si a textu abesse jusseris, omnia sunt perspicua, et clarissimis verbis docet Τhomas , Sicubi plures Occurrunt sensus litterales quorum nullus indubie sit Sensus auctoris, non esse tum Scripturam ad unum sensum ita cogendum, ut alii sensus penitus excludantur. Quare aliquando su Spicatus sum fieri potuisse ut hic aliquod glossema in Thomae orationem irrepserit; suspicionem augebant tum illud ter repetitum unde, tum etiam quaedam sententiarum incohaerentia, quam in eo loco mihi videbar deprehendisse; ad haec notabam, etsi ea quae in illuperi copii dicuntur Augustini opinionem exprima ut si , hunc tamen ibi non nominari, quod contra Thomae morem esse puto. Quidquid sit, ex integro hoc, de quo disputavimus, Τhomaeoco, illud tantum essici potest, nempe Thomam, quo tempore haec scribebat, Λugustini mentem Secutum, in ea suisse sententia, ut putaret non esse incredibile uni eidemque Sacrae Scripturae loco plures interdum subjectos esse sensus litterales. Sed jam transeamus ad id quod quarto loco nobis ex Thoma objieitur.

l) css. quae ex Augustino recitavimus supra, pag. 45, 44 et 45. Disit ed by Coral

132쪽

Operae pretium est etiam hic integrum iranscribere locum ex quo Objectio petitur. Τitulus ergo decimi illius articuli hic est : utrum Sacra Scriptura sub una littera habeat plures sensus. Sic autem Τhomas ibi disputat: Videtur quod Sacra Scriptura sub una Iiιtera non habeat

plures sensus, qui sunt historicus veι litteratis, allegoricus, impologicus sive moralia, et anagogicus ; multiplicitas enim sensuum in una scriptura pariι confusionem et deceptionem, eι tolluarguendi firmitatem p unde eae multiplicibus propositionibus non procedit argumentatio, sed seeundum hoc aliquae fallacis assignantur. Sacra autem Scriptura debeι esse estieaae ad ostendendam veritatem absque omni faIlaeta. Ergo non debent in ea sub una littera plures sensus ιradi.

Sed eontra est quod dieit Gregorius f Lib. 20 Moralium :Saera Seriptura omnes scientias ipso loquutionis suce more transcendit, quia uno eodemque sermone dum narrat gestum,

prodit mysιerium. Respondeo disendum, quod auelar Saeroe Seripturae est Deus, in cujus potestate est, ut non solum voces ad significandum ae-eommodeι, quod etiam homo facere potest; sed etiam res ipsas. Et ideo, cum in omnibus scientiis roees significent, hoe habet proprium ista scientia, quod ipsae res significatae per voces etiam significant aliquid. Illa ergo prima signiscatio, qua voces significant res, pertinet ad primum sensum, qui est sensus hi toricus vel litteratis; illa tem signisseatis, qua res significatae per voces iterum res alias significant, dieitur sensus spiritualis, qui super litteralem fundatur et eum supponit. Bie autem sensus spiritualis trifariam diuiditur. Si ι enim it Apostolus ad Hebr. 7, leae vetus figura est novae legis; eι ipsa nova leae, ut dieit Dionysius in Gel. Hierareh., est figura futurae gloriae. In nona etiam lege ea, qua in capite sunt gesta, sunι signa eorum, quoe nos agere debemus. Secundum ergo quod ea quae sunt veteris legis significant ei quae sunt novae Iegis, esι sensus allegoricus; secundum uero quod ea quae in Christo

sunt foeta, vel in his, quae Christum significanι, sunt signa

eorum quae nos agere debemus, est sensus moralis; prout vero Disiti Cooste

133쪽

- 424 significant ea, qua sunt in oeterna gloria, est sensus anagogicus. Quia vero sensus littera lis est, quem auetor inlandiι; auctor autem Sacrae Scripturae Deus est, qui omnia simul suo inte lectu comprehendit, non est ineonneniens, ut dicit Aug. Lib. 12 Confession . , si, etiam secundum lularalem sensum, in una littera Scripturae plures sint Sensus.

Ergo sud objectionem in dicendum, quod multiplicitas horum

sensuum non facit inquis otionem, aut aliam speciem multiplicitatis; quia, sicut jam dierum est, sensus isti non multiplicantur propter hoc, quod una voae multa signi ceι, sed quia ipsae res significata per voces aliarum rerum possunt esse signia. Ει ita etiam nulla confusio sequiιur in Saera Seriptura, eum Omnes sensus fundentur super unum, scilicet litteralem. Hactenus

Quae si quis attente perlegerit, manifesto ipsi constabit se monem ibi non esse de eo Scripturae sensu multiplici, de quo in praesenti dissertatione agimus. Nuspiam ibi docet Τhomas unius ejusdemque Sacrae Scripturae loci plures subinde agno cendos esse sensus litterales ; sed hoc docet, scilicet sub una eademque littera Scripturae, praeter Sensum litteralem, paS- sim latere etiam sensum spiritualem, puta allegoricum, tr pologicum aut anagogicum. Nimirum de hoc tantum disputatio instituta erat, uti patet ex ipsa inscriptione Articuli, quae est : utrum Sacra Seriptura sub una luιera habeaι plures sensus; quod quomodo intelligendum sit statim explicatur in objectione, ubi dicitur : uidetur quod Sacra Scriptura sub

tina litιera non habeat plures sensus, uUi sub T HISTORICUS FELLITTERALIS . ALLEGORICUS , TROPOLOGicus , ET ANAGOGI Us. Idem

etiam luculenter constat tum ex iis quae dicuntur in eorpore articuli, tum ex argumento sed contra, ubi S. Gregorium citat,

cujus verba non de multiplici sensu litterati, sed de sensu litterati et spirituali in una eademque Scripturae littera conientis manifesto sunt intelligenda. Imo si quis assirmare velit Τhomam in eo Articulo docuisse multiplicem sensum litteralem passim in Scripturis esse agno cendum, nescio qua ratione probaturus sit Τhomam in eodem illo Articulo non sibimet contradixisse. Nam quum in responso ad objectionem neget ex ea sensuum multitudine quam de sen-

134쪽

dit nasci in Scripturis sequi vocationem, quam aequivocatio nem adesse fatetur quando una vox plura significat, si dixeris Thomam ibi docere multiplicem sensum litteralem illum qui adest ubi voces plura simul significant, consequetur eum instodem illo Articulo assii mare et negare sequi vocationem in Scripturis. Hoc vero quis de tanto viro credat 3 Sed haec, utut recte mihi videantur disputata, dis steri lamen non possum reapse dissicultatem habere quod ibi dieit

Τhomas : Ouia vero sensus litteratis est, quem auctor intendiι, auctor autem Sacrae Scriptum Deus est, qui omnia simul suo intellectu comprehendit, non est inconveniens, ut dicit Aug. Lib. XII Confessionum, si, ETi Au secundum sensum litteralem,

in una Iittera Scripturae plures sint sensus. Atqui haec I homae verba adversarii nostri potissimum urgent. Quid ergo respondendum 8 Patritius respondet, Thomam in ea parte ARTICU Livocabulo litterulis aliam tribuisse signiscationem quam in reliqua parte ; itaque putat Thomam , ubi dicit: quia vero sensus litterulis est quem auctor intendit, ibi per sensum litteralem , utrumque simul intellexi SSe Sensum, et eum quem supra litteralem sive historieum dixerat, et spiritualem. Sed praestat Patrii tum ipsum audire loquentem. Facile deprehendimus, inquit, Thomam ea Scilicet verba : non est inconveniens, et caetera protulisse non tam de sua quam de Augustini sententia, atque ejus auctoritate veluti compulsum; protulit enim eaetremo sermone, nec nisi Obiter, et quin si de prius, sine post, sine inter ea quae initis opponit, quaeue in sine reponiι, vel unum verbum diceret de illa opinione. Vides etiam, quum aliter ac fecerit Augustinus eam enuntiet; non enim ait sensum litteralem Scripturarum esse multiplicem, sed NON EssE INCONVENIENS, M sit talis lj. O autem opinio ista probabilis

1ὶ Ego vero minime perspieio Augustinum aliter de re loeutum esse quam Thomam. Milicet R. P Patritius salso opinatus est, Augustinum reapse agnoviSse multiplicem in Sacris Seripturis sensum litteralem; Thomam vero putat tantummodo dixisse non esse ineonveniens si litteratis sensus Seripturae sit multiplex. Atqui hoc ipsum est quod dixit Augustinus Vid. supra p. 443. Ergo Thomas non aliter de re locutus est quam Augustinus. Obiter hie noto loeum Augustini, quem Thomas respieit, dum ait οῦ non esι ine veniens, uι dieiι Augustinus etc., non legi Lib. XII

135쪽

- 26 - βαι, nomen litteralem in alium sensum adcipit Thomas, quam in toto illo capite, aliamque ejus sensus desinitionem farit aefecerat antea. Quum enim prius disisset Iiιιeralem significationem eam esse QUA VOCES Si GΝιFICANT REs, postea. ut spinionis illius ratis aliqua appareret, sic eamdem hanc significationem definiuit e sensus liιιeralis est quem auctor INTENDIT. Iam uero secundum priorem definitionem re non aliam, ut patet eae int

gra Thomae ratioeinatione, illo 4 , quam fecimus s2 , sensus It

teralis is est, qualem descripsimus, distinctum a spiritali, quem etiam Thomas continuo desinit, re ipsa sieuι nos desinivimus. At secundum desinitionem posteriorem, quod etiam Salmeron noster animadverterat i5 , spiritalis sensus a litteruli non distingueretur , sed et ille habendus et vocandus esset litterulis eae ea parιe, quaιenus etiam sensum spiritalem AucTOR s Spinixus SANCTus) INTENDIT, ideoque eae altera hac desinitione nomen litteratis signiscationem habet diversam ab illa, quam habeι in toto ARTIcu Lo. Hinc tumen definitionis notionisque mutatio ne-eessaria, inquam, erat, ut illius Opinionis ratio aliqua appareret 4j. Haec Patritius; quae, ut mihi quidem videtur, minus perinspicue dicta sunt. Caeterum, quantum ea castio, vereor ut ejus responsio adversariis satisfaciat. Nam quum dicat Jhomas : si ETIAM secundum sensum litterulam sint pIures sensus, illud etiam dubitare non sinit quin S. Doctor vocabulo litteralis eo loco eamdem subjiciat significationem quam eidem subjecit tu reliquo articulo. Neque enim dicere potuit Erixu secundum litteralem sensum plures esse sensus, quin eo ipso sensum spiruualam hic distingueret a litterati; quod si hoc, profecto dici nequit Τhomam per sensum litteralem, simul intellexisse ibi utrumque sensum, et litteralem sive historicum, et spiritualem.

consessionum, ut ex antiquo errore perpetuo ei latur, sed Lib. I. de Genesi ad litteram, cap. XIX. l) Puto Patritium dicere voluisse: re non diversam ab illa quam fecimus. 2ὶ Patritius sensum litteralem definivit ila : sensum litteralem Seripturarum, inquit, vocamus id, quod eaprimere Spirisus Sanctus direete intendiι ae proaeime, eι verba directe praeserunt, atque etiam pr-ime, si propria ea sint, remote aurem, ιi sinι ιranslata, idque in quantum translusa sunt. Cit. op. pag. l.

136쪽

Si quo modo probari posset verba: quia vero sensus, et quae ibi sequvntur, non Τhomae verba, sed alterius gloSsema eSSe, hanc dissicultatis solutionem equidem libentissime amplecterer. Hoc vero quum dici non posse videatur, arbitror negandum quidem esse, quod adversarii assirmant, Thomam litteralem sensum multiplicem ibi do isse. hoc lamen puto ipsis esse concedendum, scilicet verba quae nobis opponunt hunc habere intellectum ut significent, putare in Scriptura adesse plures

p. 44ὶ dictionem illam interpretatus sum, id in Suo conceptunihil involvero quod obstet quominus id potuisset fieri, si

ita Spiritui Sancto placuisset. Hoc ergo ea Verba notare concedendum puto adversariis, adeoque per ea non quidem doceri mu tiplicem passim in Scripturis unius ejusdemque loci adesse sensum litteralem, sed assirmari fieri posse ut sit. Ex quo tamen etiam hoc ossiceretur, scilicet fieri posse ut Scriptura passim ambigue loquatur , quod quomodo cum Τhomae doctrina concilient, videant adversarii. Docet enim S. Thomas luid. supra p. 124ὶ aequi sationem esse, quando sensus multiplicantur propter hoc quod una voae multa signi ieet; idemque negat Scripturam alicubi esse sequi vocam libid. l. Operae pretium erit hic animadvertisse, a patronis multiplicis sensus litteratis ne unum quidem proferri potuisse Sacrae Scripturae locum, quem in duplicem sententiam ad litteram accipiendum esse Thomas docuerit, qui tamen magnam saerorum librorum partem interpretando explanavit. Et vero Thomas, ut docti Estius, nusquam in eommentariis, quos multos edidit, uni Seripturae loeo plures assignat sensus litter

las; quod utique fecisseι alicubi, ait idem, si flaea fuisset ei

gententia sub una littera plures subinde sensus occultari .

Quo Iueidius eonstet de mente S. Thomae, conserenda sunt quae Seri PSit Summa l. p. q. l. art. X, eum iis quae docuit Quodlib. VII. q. 6. I xi d. supra v. 115ὶ, quum duo haec loea mutuo sibi commentarii

vicem suppleant.

137쪽

EPILOGUS.

Quod sacere constitueramus, perfecimus; argumenta quae ad causam suam tuendam adversarii asserunt, nullo quod ad rem esset neglecto, recensuimus, fideliter exposuimus, et ex ordine singula quid ponderis haberent libravimus, diligenterque perpendimus; sine ullo partium studio disputavimus, utpote veri inveniendi ducti amore, non abrepti iniqua vincendi cupiditate. Nostrae autem disputationis summa haec est : ex multis, quae asseruntur, argumentis ad probandam sententium, quam impugnavimus, ne unum quidem esse, quo tamquam sirmo quodam sundamento nitatur. Et vero, si sermo sit de argumento ducto ex SS. Patrum doctrina, quam nihil erant ad rem quae ex eorum scriptis proferebantur locat Videbantur quidem, ut erant prolata, a reliquo, inquam , sermone disjuncta, aliquam prae se serre speciem probationis, sed contextae orationis luce admota, et illa etiam species plane evanescebat. Ex tot Sanctis Patribus ,

quos ut suae sententiae patronos adversarii nobis opposuerunt , unus Augustinus tantum non negabat FIERI POSSE ut

alicubi Spiritus Sanctus verbis suis litteralem sensum multiplicem subjecerit; Sanctus Leo autem an quaedam Isaiae verba in multiplicem eum sensum accepisset, non liquebat

138쪽

- ω caeteri vero, qui citabamur, Patres sancti, de re omnino non

agebant; ut adeo plane sutile sit patrocinium quod isti causae

quaerebatur ex sanctorum Patrum doctrina. Nec magis eam causam juvabant varia illa e Sacris Scripturis petita loca, quae totidem essent rei probandae exempla. Nam horum accuratiori interpretatione instituta, ne unum quidem inveniebamus, qui in duas pluresve litterales sententias esset accipiendus. Quod vero attinet ad argumentum ductum ex auctoritate Lateranensis Concilii, illud nullam ad probandum vim habere, firmis, Opinor, oStendebamus rationibus. Tandem, exposita Τheologorum medii sevi circa litteralem Scripturae sensum doctrina, demonstrabamus Scholasticos adversariis nostris aut minime savere, aut etiam penitus ipsis esse contrarios; ipsumque adeo Bonaventuram , quem causae suae patronum laudant, frustra advocari, planum faciebamus; Thomam vero, quem quadruplici effato causam suam communire gloriabantur, in duobus prioribus de re ne loqui quidem probabamus; ex tertio Vero et quarto concludebamus, eum Augustini mentem Secutum tantum negare squod

etiam Burgensis secit j incredibile quid aut inconveniens poni ab eo, qui existimet litteralium in Sacra Scriptura interdum

adesse sensuum multitudinem; quo tamen Τhomae effatum non poteramus conciliare cum alio ejusdem effato, quo docet agnoscendam quidem esse in Scripturis sensuum multitudinem , sed non aliam quam qua sensus unus expressus Sit verbis, alter vero rebus per ea verba significatis; nam haec Thomae doctrina multiplicem reprobat sensum litteralem. Itaque conficitur, multiplicem in Sacris Scripturis sensum litteralem ab Ecclesia non doceri , nullo Seripturae eaeempla probari, ignotum esse Saneιis Patribus, a Theologis seholasticis reseIli, nec aliud denique, qualecumque tandem, habere fundamentum quam essatum quoddam Augustini, quo is tamen nequaquam CERTO AFFIRMAT uni eidemque Scripturar plures interdum subjectos esse sensus litterales , sed tantum significat sE OPINARI ID FIERI POSSE; quam opinionem cum Burgensi sequitur

alicubi in suis seriptis S. Thomas, liceι his alibi eidem opinioni

aperte contradicat. Diuitiaco by Cooste

139쪽

- 50 Quae quum ita esse mihi videantur, non acerbius quid dixero contra sententiam quam oppugnandam suscepi, si ex

disputatis concludo, NON ESSE MLLO SAT FiRMO ARGUMENTO HACTENUS PROBATUM , UNIUS EIUSDEMQUE S. sCRIPTURAE LOCI LITTERALES SENSUS PLURES QUAM UNUu ALiCUBI ESSE AGNOs-cENDOS.

140쪽

APPENDIX.

An ejusdem Scripturae plures sint sensus litterales pSCRIPTun E Sacrae et Canonicae prae omnibus aliis scriptis quoruni cunaque authorum, Auditores Ornatissimi, eam esse praerogativam , ut sub una litera plures sensus complectatur, historicum videlicet, sive literalem, ac quosdam mysticos, indubitatum est et esse debet, apud omnes Theologos. Caeterum in quaeStione apud eos versatur, An ejusdem alicujus scrip turm duo aut plures sint sensus literales , aliis, et quidem multis, affirmantibus, aliis vero negantibus. Et quoniam hujus quaestionis tractatio non parum conducit ad promovenda eorum studia, qui veros atque germanos Scripturarum sensus investigant, facientes illud quod praecipit Dominus. Scrutamini Scripturas , idcirco rem omnibus sacrarum literarum studiosis et amatoribus gratam facturus mihi videor, si productis in medium atque expensis utriusque partis argumentis, Ostendero squantum Deus author Scripturae Sacrae inspiraveriti utra potius sententia praevalere debeat. Nam et eo magis id saciendum mihi putavi, quod hanc quaestionem , a nemine veterum Τheologorum ex proposito tractatam, ne recentiores quidem accuratius examintisse videntur. CERTE qui partem tenent assi mantem, sere contenti sunt authoritate Sanctorum Augustini et Thomae Aquinatis, persuasum habentes hanc illorum esse sententiam , unum eumdemque Scripturae loeum plures interdum habere sensus lite rates; et, siquidem ita senserint illi Doctores, cum iis omnino

sentiendum eSSe. Di ii ipso by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION