Dissertatio theologica, qua sententiam vulgo receptam, esse sacrae scripturae multiplicem interdum sensum litteralem, nullo fundamento satis firmo niti demonstrare conatur Joannes Theodorus Beelen

발행: 1845년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

- 4 2 allegavimus, nemo non facile perspexerit. Attamen adversarii nostri duos ex eo sevo I heologos, viros sane gravissimos, sanctos scilicet Bonaventuram et Τhomam adducunt, tamquam ejus, quam tuentur, causae patronos. Ergo Superest, nam

hoc instituti nostri ratio seri, ut hi jure-ue an injuria advocentur perpendamu S; quod praestabimus paragrapho Sequenti. si II. P ependitur argumentum ductum eae doctrina

SS. Bonaventurae et Thomae. αὶ Doctrina S. Bonaventurae. Bonaventuram tamquam patronum multiplicis 'sensus litteratis adducit Gaudentius quidam Bon tempus il . Affirmatis 2ὶ Bonaventuram in alium atque alium sensum litteralem accepisse tum Geneseos verba haec : In principio creavit Deus eselum et terram, tum etiam id quod Psalmo II dieitur : Ego hodie genui te. Verum, quod attinet ad priorem locum, docet quidem

Sanctus Doctor dictionem in principio alio atque alio modo posse exponi , sed nequaquam affirmat eidem multiplicem ab auctore Scripturae subjectam esse notionem. Bonaventurae verba hic apponimus. Quaesitum erat, pro quo supponere ι illa

terminus Pni NCipio, utrum pro creato an pro increato. Respondet

autem Dicendum quod tripliciter potesι accipi. Uno modo ut dicat pure ordinem, et sie idem est facere in principio et facere

ante alia, ita quod eon notet privationem respectu alicujus temporalis prioris, et con notet praepositionem posterioris. Alio modo potest importare habitudinem mensuro , et tunc in PRINCIPIO idem est quod in primo instanti temporis. Tertio modo potest importare habitudinem causae, et tunc Sensus est, in PRINCIPIO, id est, in Filio dicitur creasse ..... Omnes istae eaepositiones verae sunt et catholicet, eι per eas eliduntur tres errores circa mundit in Di diei hoe ex P. Patritio, De interpretatione Seripi. Saer. Lib. 1. pag. 56. Romae 1844. 2ὶ Pallad. theologie. P. l. T. l. disp. prooemial. II. 9. 10.

122쪽

productionem iij. - Obiter observo a S. Bonaventura tres illas interpretationes omoes veras dici, quatenus in nulla earum aliquid dicitur quod in se salsum sit; quam ob causam eas etiam vocat catholicas. Cave vero putes, ideo ub eo dici veras omnes, quasi in ea suisset sententia ut crederet Spiritum stanetum voluisse tres diversas illas unius vocabuli notiones simul exprimere 2j. Animadvertant adversarii a Bonaventurunon dici verba illa IN PRiNCIPIO in triplicem sententiam EssEaeeipienda, sed PoME tripliciter aecipi. Quod vero altinet ad alterum Scripturae locum : Ego hodie genui te, quem assirmat Gaudentius ueceptum suisse a Bonaventura in multiplicem sensum litteralem, in eo sane a vero aberravit. Ad quod probandum satis erit recitasse Bonaventurae verba.

Nempe sanctus Doctor hoc sibi dubium proponit: Θιeritur, inquit, quomodo intelligatur illud EGO HODIE GENUI TE; quia potest intelligi de die quo eae matre natus est; sed hoc nihil videtur malere, quia secundum hanc generationem non habuispatrem sed tantum matrem. Respondeo dicendum, ita pergit,serbum illud genui j intelligendum esse causaliter; secundum enim generationem ea matre dicitur genuisse, quia fecit generari. Similis expositio super illud Matthaei cap. 5ὶ : Potens est de lapidibus illis suseitare filios Abraha. Glossa : in hujus tessimonium rei Deus de Sara genuit filium, id est, fecit generari 5J. Quid , quaeso, hic legitur quod multiplicem sensum litteralem

sapiat 3 Quod sciam, Bonaventura nuspiam in suis scriptis data opera egit de interpretatione Sacrarum Scripturarum. In suo tamen Commentario in Lib. IV Sententiarum quaedam leguntur de sensu litterati ab eo dicta, ex quibus, ut mihi quidem videtur, jure quis coniiciat Bonaventuram minime savisse

sententiae quam adversarii nostri tuentur.

Agitur de verbis Apostoli it Cor. III. 12ὶ : Si quis autem

1ὶ S. Bona v. in Lib. 2. Sentent. Distinet. l. p. l. dub. 2. Olier. Omn. Tom. 2. ed. Venet. 1755.

2ὶ Cis. quae notavimus supra p. 40, in subjecta nota ordine decima, de Augustino distinguente inter id quod in se verum est, et illud verum,

quod auctor θεοπνευστος voluit exprimere.

5ὶ S. Bonavent. in Lib. 1. Sentent. Dist. IX. Dub. IX.

123쪽

superaedificat ligna, foenum, stipulam; quae haec habet

Bonaventura et

Videtur, inquit, per hoc intelligere venialia. Sed contra : qui conjungitis domum ad domum, etc. Glossa Lieronymi: -- retiei dogmata dogmatibus conjungunt; et qui supra fundamentum debuerunt indifleare aurum et argentum eι lapides pretiosos, e contra aedificant lignum, foenum eι stipulam. Sed constuι quod haeretiei in Aetione dogmatum suorum mortaliteν peccant; ergo istud non intelligitur de venialibus. Dein quaeritur quo ιropo diacantur venialia lignum, et foenum, et stipula; et cum multae sint venialium disserentis, quo modo ad tres possint reduei. Et respondendum esι ad hoc, quod una Seriptura multis modis potest eaeponi: unus quidem est principalis et litteratis intellectus, plures tamen esse possunt per adaptationem. Litteratis autem intellectus, secundum quod putet eae Glossa et littera sequenti, est de venialibus. Sed Hieronymus quamdam adaptationem eaeponit. Si quaeratur ratio hujus intellectus, dieendum quod Apostolus loquitur de venialibus, inquantum sunt cremabilia. Cremabile autem quod praestat pabulum et consumitur ab igne, in ιripliei disserentia est. Quoddam enim est quod durat diutius, quoddam cilissime consumitur, quoddam medio modo. Primo modo dicitur lignum, seeundo modo dicitur stipula , et tertio modo dieitur foenum, quod tenet medium inter utrumque eruemum l . Quum hic de litterati sensu agat Bonaventura, quod dicit multis quidem modis posse eaeponi unam eamdemque Scriptuturam, unum tamen esse Iitteralem ejus intellectum, id profecto arguit eum minime credidisse uni eidemque Sacrae Scripturae loco plures interdum subjectos esse Sensus litterales. Sed jam Τhomam audiamus. bὶ Doetrina S. Thomae. Omnino quatuor ex Thomae operibus proseruntur loca, quae, si adversariis credimus, perspicue doceant S. Doctorem cum ipsis sensisse. Loca haec sunt: αὶ Quod lib. VI l. q. 6.- μὶ in 2 Sent. Dist. 42. art. 2. ad T. - τὶ de Potentia, q. 4.

1ὶ In Lib. IV Sentent. Distinet. XXI. pari. I. Dub. l. Di ii ipso by Cooste

124쪽

Sanctus Doctor ibi disputat de sensibus Sacrae Seripturae per tres continuo articulos satis prolixos; atque ita ut in ' quaerat : Utrum in eisdem verbis Sacrae Scripturae lateant plures sensus; tu 2' Utrum debeant distingui quatuor sensus Sacroe Seriptum i scilicet, litteralis, allegoricus, moralis et anagogicus); in I ' Utrum in Viis scripturis sputu non Sacris seu pro sanis in praedicti sensus distingui debeant. Itaque de hoc

jam nemo dubitat, quin Sanctus Thoinas deditu opera, Seu ea professo, uti aiunt, eo loco agat de interpretatione Sacrarum Scripturarum; attamen ne uno quidem verbo ibi m morat multiplicem aliquem sensum litteralem. Sed hoc negant adversarii. Scilicet in responso ad quaestionem : utrum debeant distingui quatuor sensus Sacrae Scripturae, sanctu S Doctor de sensu litterati dixerat: Manifestutio quae est per verba facit sensum historicum stoe Iitteralem; unde totum id ad sensum litteralem pertinet, quod eae ipsa verborum acceptione recte accipitur il . Illud totum id, etc., avidi arripuerunt, quo demonstrarent a Suis partibus stare Τhomam. Sed hoc cupidius quam verius statuerunt. Etenim, Si multiplicem sensum litteralem hic docere voluisset Τhomas, quis credat eum non apertius de re suisse loeutum, praesertim

quum, quod jam dixi, eo loco dedita opera agat de sensibus

Sacrae Scripturae. Accedit, I homam non dicere o MNE in ad sensum litteralem pretinet quod eae ipsa verborum acceptione recte accipitur, Sed dicit TOTUM ID, quae duo, mea quidem Sententia, in praeSentiquaestione magnopero disserunt. Si scripsisset omne id, suSpicari quis posset eum quodam modo innuisse quod volunt

l) D. Thomae Aquinatis, quaestiones duodecim quodlibetales. Leguntur

125쪽

adversarii; quum vero dicat totum id, jam nihil amplius

superest adversariis, unde Suam causam tueantur. Imo vero tantum abest ut iis patrocinetur Sanctus Doctor, ut verius eis diserte contradicat. Id constat ex suo responso

ad objectionem ibi propositam. Objectum erat hoc : Videtur

quod in eisdem verbis Sacrae Scripturae non lateant plures sensus , quia dictionibus semel sumptis non est utendum inquiooce uel multipliciter; sed pluralitas sensuum facit multiplicem locutionem ; ergo in eodem locutione Sacrae Scripturae non possunt plures sensus latere. Ad haec quid sanctus Thomas' Dicendum, inquit, quod Sacra Scriptura ad hoc divinitus esι ordinata, ut per eam nobis Meritas manifestetur necessaria ad salutem :manifestatio autem vel e ressio alicujus ueritatis potest fieri de aliquo rebus et verbis; in quantum scilicet verba significant res, et una res potest esse figura alterius. Auctor autem rerum non solum potest verba accommodare ad aliquid signisseandum, sed eιiam res potest disponere in figuram alterius; et secundum hoe in Sacra Scriptura manifestatur veritas dupliciter: uno modo, secundum quod res gignificantur per verba, et in hoc eonsistit sensus litteralis; alio modo , secundum quod res sunt figurinaliarum rerum, et in hoc consistiι sensus spiritualis; et sie Sacrae Scripturae plures sensus competunt. Ad objectum ergo dicendum, quod varietas sensuum, quorum unus ab alio non procedit, facit

multiplieiιatem laeutionis; sed sensus spiritualis semper fundatur super litteralem et procedit eae eo; unde eae hoc, quod Sacra Seriptura eaeponitur litteraliter et spiritualiter, non est in ipsa aliqua multiplicitas Ilin. - Ex quibus sic argumentari licet:

Damnat Thomas sensuum multitudinem , ubi sensus unus ab altero non ita procedat, ut sensus prior expressus Sit verbis, Sensus alter vero rebus per ea verba significatis. Atqui istiti

modi multiplex sensus ille est, quem adversarii delandunt. Ergo. Atque haec dicta susticiant de primo loco ex Thomae scriptis nobis objecto. Pergo ad alterum.

126쪽

βὶ In 2 Sent. Dist. 12. art. 2. ad T. Lego ibi haec verba : Ad septimum dieendum, quod auctoritati Scripturae in nullo derogatur, dum diversimode eaeponitur, salaa tamen fide, quia majori veritate eam Spiritus Sanctus foecundavit, quam aliquis homo adinvenire possit. Εquidem minime perspicio qui inam tandem interpretandi arte adversarii nostri esticere possint, ut haec Τhomae verba dicenda sint ipsorum causam juvare. Si dixisset : Scripturam Spiritus Sanetus foeeundavit pLuni BUS VERiTATIBUS quam aliquis homo adinvenire possit, si hoc, inquam, dixisset, benevolis videri posset dixisse aliquid quod pro ipsis faciat;

quum vero dicat MAIORI v ERITATE, ego plane non video quid

inde exsculpi possit quod ipsis patrocinetur. Imo vero nego et pernego Sermonem ibi esse do multiplici sensu litterati quem Spiritus S. exprimere voluerit. Quod si quaeras quid ergo sibi velit sanctus Doctor per illud majori veritate secundavit, reSpondebo id non satis liquere, et, mea quidem sententia, Thomam obscurius hic esse locutum ; sed hoc perspicue patet, nihil ibi ab eo dictum esse quod adversariis nostris faveat. Iuvat id

paucis probare. Agitur in eo articulo de quaestione hac, utrum nempe Omnia sint creata simul, an vero sex dierum spatio. Defenditur autem omnia creata esse simul. Sed objicitur ita : Augus-ιinus dicit, quod major est Seripturoe auctoritas quin habetur in

principio Genesis, quam omnis humani ingenii perspicacitas is ;sed ibi scriptum est, per senarium dierum creaturas distinctas esse, ergo videtur quod ita necessarium sit ponere. Respondet Τhomas, Sanctos Patres circa praesentem quaestionem ex diversa Scripturae interpretatione diversa tradi disSe. Augustinus enim vult, ait, in ipso creationis principio quasdam res per species suas distinctas fuisse in natura propria. ut elementa, corpora coelestia et substantias spirituales; alias vero in rationibus seminalibus tantum, ut animalia, plantas et

lin Leguntur haee Augustini verba Lib. 2. de Genesi ad litteram. Cap. 5. Ouoquo modo, inquit, et qualeslibet aquae super eoelum sint, raseeo ibi minime dubiιemus : major esι quippe Seripturos hujus auctoritas Gen. l. v. T), quam omnis humani ingenii eapaeitaa. Disiti Cooste

127쪽

homines, quin omnia postmodum in naturis propriis productu sunt in illo opere, quo est senarium illorum dierum ... Ambrosius vero et alii sancti ponunt ordinem temporis in distinctione rerum sereatum, et haec quidem positio est communior, et magis consonaoidetur litterae, quantum ad super ieiem; sed prior est rationabilior et magis ab irrisione infide tum Sacram Scripturam defendens , eι hine opinio plus mihi placet. Profecto, aut vehementer ego salior, aut abunde satis ex his putet, Τhomam minime credidisse utramque hanc de rerum creatione sententiam censeri posse iisdem Sacrae Scripturae Verbis esSe expressam. Quid enim Τ si altera accipitur, altera necessario excludenda est, quum sibi invicem opponantur. Censet ergo sanctus Doctor Scripturam . qitii parte tradit hi Storiam creationis, uno atque altero modo posse exponi, quum incertum sit quo potissimum modo exponi debeat; atque hoc Τliomas sibi velle videtur quum ad propositam sibi objectionem iv. supral porro dicit :auetoritati Seripturae in nullo derogatur, dum diversimode eaeponitur, salva tamen fide t l, quia majori veritate eam Spiritus Sanetus facundavit, quam aliquis homo adinvenire possit. Arbitror per poStrema illa verba, quia majori, etc., hoc si hi voluisse

I homam, scilicet litteralem sensum nonnumquam profundius latere quam vulgo putetur; itaque non semper eum esse Senissum alicuj iis scripturae litteralem , quem litterae veluti superficies primum statim legenti obtulerit., De Potentia q. 4. a. l.

Agitur in eo articulo quaestio haec : utrum creatio materis informis princesseriι duratione creationem rerum' Refert autem S. Τhomas ab interpretibus Sacrae Scripturae ex verbis Geneseos e Terra autem erat inanis et vacua, informitatem, ut

loquitur, materiae dupliciter fuisse intellectam : quida in namque intelleaeerunt praedietis Cerbis talem informitatem materiae significari, secundum quam materia intelligitur absque omni

Vetat ne umquam talis sit interpretatio, ut id, quod ex Scripturae verbis intelligatur, doctrinae fidei aliquo modo contradicat. CL de Potentia

q. 4. arl. 1. Respondeo dicendum.

128쪽

- H9 forma, in poιentia lamen eaeistens ad omnes formas. Alii sero intelleaerunι informiιatem materiae, non secundum quod materia omni forma eareι, sed secundum quod dieitur aliquid informe , quod nondum habeι ultimum suae naturae complementum et decorem. Neutrum a virtute sidei discordat, et utrumque sensum elaeumstantia litterae patitur. Atqui duo haec : esse absque omni forma, ET non carere omni forma Simul stare non possunt; quod ergo dicit Thomas : tarumque sensum circumstantia litterae patitur, salso accipitur in eam Sententiam, quasi putasset utrumque sensum iisdem illis Sacrae Scripturae verbis ab ejus auctore esse subjectum; sed hoc tantum sibi vult, scilicet alterutram interpretationem eorum Verborum probari posse, aut verius, neutri interpretationi verba Scripturae obstare.

Sed sorsan dicent adversarii se urgere non tam illud Τhomae dictum , quam potius tu quod ab eo docetur paulo ante in corpore ejusdem articuli. Hoc ergo quam vim habeat at probandum Τhomam nobis esse contrarium, diligenter dispiciamul. Integrum locum hic exscribamus necesse est, quum alias dissiculter intelligerentur tum quae nobis opponul stur, tum quae nos ad objecta Sumus responSuri. Agitur de interpretatione verborum Genesis : Perra autemeraι inanis eι vacua, quaeriturque quonam modo materis informitas, ut Thomas loqui iur, ibi sit intelligenda. Dicendum, inquit, quod, sicut disu Aug. Lib. 12 Conpessionum , circa hanc quaestionem potest esse dupleae disceptasio :una de ipsarum rerum veritate; alia de sensu litterae, qua Moyses divinitus inspiratus principium mundi Mobis eaeponiι. Cirea primam diseeptationem duo sunt vitanda, quorum unum esι. ne in hac quoestione aliquid falsum asseratur. praecipue quod oeritati fidei contradicaις aliud est, ne quidquid verum aliquis esse crediderit, statim meliι asserere ad verilatem sidei

pertinere.

Circa secundam diseeptationem duo etiam sunt vitanda equorum primum esι, ne aliquis id, quod putet esse falsum, dicat in verbis Scripturae, quae ereasionem rerum docet, debere intelligi: aliud est, ne aliquis ita Scripturam ad unum sensum cogere velit . uι alii sensus, qui in se veritatem continent et possint, salea circumstantia litterae, Scripturae aptari, penitu3

129쪽

Quid respondendum adversariis haec nobis objicientibus Τnam quod dicit Thomas, si cui Scripturae loco, salva circumstantia litterae, plures subjici possint sensus, non ad unum

sensum Scripturam tum esse cogendam ita ut alii sensus excludantur, hoc, inquam, videtur reapse lavere adversariis.

B. P. Patritius in primo quidem innuit non certo constare, an de pluribus sensibus litteralibus Thomas loqui voluerit. Mittam, inquit, quod sensus isti a Thoma eo loco litterules non

dicantur. Sed, meu quidem sententia, omnino Suadet contexta Thomae oratio ut de hoc minimo dubitemus. Dicit porro Patritius : Gο vero nego, inquit, Thomam eo loco adserere sensum multiplicem simulque literalem, qui certo subsit Seripluris Saeris; sed salo eum j solum vetare, ne verba

in unum sensum accipienda esse adeo contendamus, ut alios,

qui probabiles sunt, respui velimus, idque quum nullus horum sensuum certus omnino sit atque indubius. Vellem et ego eodem modo respondere adversariis. Sed praevideo objecturos, gratis a no his asseri Τhomam loqui de pluribus sensibus littera li-hus, quorum nullus Omnino certus sit atque in dubius. Ac revelἰ, quae eo loco porro dicit Τhomas, ipsis omnino videntur lavere. Ne aliquis, inquit, ita Scripturam ad unum sensum cogere velit, ut alii sensus , qui in se feritatem continent, eι possunι, salva circumstansia liιterae , Seripturae aptari, penitus eaecludantur : hoe enim ad dignitatem divinae Seripturae pertinet, ut sub uno littera multos sensus contineat, ut sie et in diversis intelleetibus hominum conveniat, et unusquisque miretur se in divina Scriptura posse invenire veritatem, quam mente conceperiι; et per hoc etiam eontra insideles facilius defendatur, dum si aliquid, quod quisque eae Saera Seriptura velit intelligere , falsum apparueriι, ad alium ejus sensum possit haberi recursus. Unde non est incredibile Moysi et aliis Saeroe Scripturae auctoribus hoc dioinitus esse concessum, ut diversa vera, quae homines possent intelligere, ipsi cognoscerent, et ea sub una serie litterae designarent; ut sic quilibet eorum sit sensus auctoris. Unde, si etiam aliqua vera ab eaepositoribus Sacroe

l) Superiora duo Thomae loea, quae in hac quaestione objiciuntur, R. D. Patrilius non attigit.

130쪽

Seripturae litteroe aplantur, quae auctor non intelligit lintellexiit non est dubium quin Spiritus Sanetus intelleaeerit, qui est principalis auctor divinae Scripturae. Unde omnis veritas, quae salva litterae circumstantia potest divinae Scripturet aptari, est ejus

sensus. Ita S. Thonias. Quae quidem talia sunt, ut non ausim cum Patritio asstris

mare, ibi plane nihil esse dictum quod adversariis nostris faveat. Α quibus lamen haec peto et 1 'si, quod ipsi volunt, Tliomas ibi doceat Scripturam sub una littera multos continere sensus littera las, cur eam doctrinam in praesenti loco tradit nam nec datu opera de Scripturae interpretatione ibi dicere instituit, nec propositae quaestionis solutio postulabat ut doli iterati sensu multiplici loqueretur; quas enim deinde dat

verborum GeneVOS interpretationes duas, eae tales sunt ut alterutra tantum probari possit, quum se invicem excludant,

ut supra demonstravimus. Quod certe facit pro iis qui dicunt Thomam non agero de multiplici sensu litterati qui litterae ex voluntate Spiritus Sancti revera insit, sed tantum de pluribus unius ejusdemque loci Anterpretationibus, quarum, si eas eircumstantia litterae patiatur, nulla Sit respuenda, nisi

certo constet quae Sit unice vera.

2' Cur dicit Τhomas, alios sensus si in se veritatem continent , et possunt salva circumstantia luteroe Seripturae aptari, non PENITUS esse excludendos Τ Nam si reapse putavit, quod adversarii dicunt, omnem sensum, qui in se veritatem contineat et possit salva litterae circumstantia divinae Scripturae aptari, eo ipso jam esse Scripturae sensum, Si hoc, inquam, Thomas putavit, cur dicit ex pluribus sensibus litteralibus

praeter unum comprobandum caeteros non PENITUS esse excludendos Τ nam ex sententia, quam ei tribuunt adversarii, caeteri illi sensus litterales NuLLo Mono erant excludendi. Si vero ponamus Thomam loqui de pluribus alicujus loci sensibus litterulibus, quos omnes circumstantia litterae plus minusve patiatur quia certo argumento nequit probari quem eorum nuctor ex primere voluerit, Si ita, inquam, Thomam explicemus, tum perspicue intelligimus eum rectissime monuisse, Scripturam non ita ad unum Sensum eSSe Cogendam, ut PENITUS

excludantur alii sensus, qui in se veritatem contineant, et possint, salva circumstantia litterae, Scripturae aptari.

SEARCH

MENU NAVIGATION