Disputationes ad morborum historiam et curationem facientes. Quas collegit, edidit et recensuit Albertus Hallerus. Tomus primus septimus. .. Tomus primus. Ad morbos capitis et colli

발행: 1757년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

231쪽

DE DUOBUS Os SIC. IN CEREBR. et J

Nempe, ne quidem in eodem genere ab uno ad aliud , uti loquuntur , individui, m argumentari licet. Sed nec sussiciunt, ut pro generatione calculi in cerebro ipsius etiam homim aliae partes, in quibus lapides reperti dicuntur, allegentur z V. g. lingua , pulmoneS, cor, Ventriculus, intestina, hepar , solliculus selleus, lien, uterus. Num ut controversia , utrum omnes illa: de calculis, hinc inde in corpore humano inventis, Observato Ones fidem historicam mereantur, praetermittatur, hoc argumentum non aliud est , quam si quis a crebriore calculi, in renibus ac vesica , tum uri naria, tum bilaria , generatione, ad crebram etiam calculi in ventriculo procreationem concludere velit, qui non tantum rarissimus, sed & omnino. incertus est 3 cum tamen ratione materiae, calculo generando suppeditandae , plus commercii, ventriculum inter atque renes , quam quidem inter cerebrum, atque alias partes intercedere videtur. Proinde, licet non omnino calculum in cerebro generari posse, negemus, quando tophi ad articulos, partes nervosas , ac proptereu cum cerebro communione gaude H-tes, prognati, illius possibilem etiam in cerebro generationem persuadere poliunt, tamen, uti forsitan rarissima, ita quoque dissicillima, lapidis in cerebro est generatio. Non enim hic inter alia petrefacta, etiam testae, . atque ossa, aliaeque animalium partes allegar ac valent, uti est illud admirandum , quod Romae in Villa Ludovisia ostenditur , petretastum scelet an humanum. Siquidem , quae ita petrefacta hinc inde in Museis monia

trantur, vel ex aquis extracta fuerunt, vel ex terra eruta , ubi alia vis 'Iapidifica, ut ita loquamur, accessit, quae a corpore vivo exulat. Ne dicamus , multa narrari in lapides conversa, quorum fides suspecta est; imo se a sequioribus quandoque ea assirmari, aut falso transcribi, de quibus primi auctores dubitarunt. Exempli loco esse potest, quae a pluribus ex ce-lcbri antiquitatum Germanicarum indagatore , 'Aventino amisti. BGor. l. Toexscripta circumfertur, historia , qua ingenti terrae motu Ao C. I 3 8. quinquaginta amplius homines , villicas mulgentes, cum vaccis diriguisse, corpora a spiritu terreno in salarias statuas redacta , apud Chalinos, ex relatione Conradi de Melden berg , ejus tempestatis philosophi & Mathematici , qui ea simulacra, una cum Cancellario Austriaco conspixerit, laudatus modo historicus memorat. Hanc vero historiam, Unzeriis l. c. q. sorsitan , ut suo salino spiritui patrocinium pro lapidum coagulo firmet, non tant tim repetit, sed S ab ipso Aventino illa simulacra conspecta asseverat, insigni certe histolici , qui tantam a veritatis studio laudem meruit, injuria , nec magis, quam quo supra notatus fuit, excusando parora matecum plus centum annis ista sabula junior fuerit ipse Aventinus. Et quod magis est, Unzerum errasse satis non suit, quando eam aeque, ut reliquas, uti videtur ex Ungero, licet eodem haud, ut deceret, allegato, repetit Schii locus dissertat. de calf. probab. lap. exp. I. his. II. Imo, quod non satis mirari possumus, qui judicio Celeberrimi Redi m exprenat. sem

per veridicus est Illustris Boyleus, his. si id.' i. p. a. s. 7 a. de fidu

232쪽

licet historiae dubius, αυτο πτην Aventinum constituit. Verum enIm uero, hii aliis, si quae adhuc extant, hil oriis omissis, finiamus, .non quidem Veri lapidis in cerebro neganda omnino videmr procreatio , quando & materia, &, ut ita loquamur, coagulum ipsi suppeditari cum sanguine ps-test. Siquidem sanguini, tum in vasis adhuc contento, tum extra vasa emisso, calculi rudimentum inesse valet: sicut hoc non tantum ratio persuadere potest, sed & experientia, de qua forte aliquando differendi dabutur occasio, confir'at. Quae cum ita sint , non equidemsmnino impos bilis calculi in capite generatio statuitur, attamen, uti jam dictum , dissi- sillima, & inter monstra numeranda videtur. Uti est, quam.recitat oeulo arita Cl. mepserus his. a. apoplectici historia, qua in plexus choroidei medio, calculus gypseus candidus, asper & inaequalis , seminis lupini magnitudine, aliique in utraque plexus parte seminis milii & majore magnitudine hinc inde dispersi, reperti narrantur. Ita nec aliter aestimandae sunt Sylvii o

servδtiones, qui, recitante Diemerbrokio aviat. l. 3. c. 6. in ipso veluti .cerebri centro, glandula nimirum pineali, non tantum aliquoties arenulas

sed & semel exiguum subrotundum calculum , pisi quartam partem aequa tem , invenisse dicitur. Sic &, quod idem etiam Schuyl praef. in re. Cartes. d. bom. testatur; qui a semet ipso quoque calculum in eadem glandula plusquam dimidium occupantem, adstantibus duobus discipulis, repertum

fuisse, asseverat. Quod certe eo magis mirandum est, .cum modo dictus . auctor conarium cerebri, seu glandulam illam, praeceptorem Cartesium secutus, animae sedem principalem constituit. Ambo tamen horum in glan-Hula pineari repertorum calculorum observatores de accuratiori instituto examine, quod merito desideratur, tacent. Unde pariter , ac reliqui, nihil nos morantur , ut veri calculi in cerebro generationem aeque ac alia an corporiS parte facilem negemus ; ossium vero in membranis, inprimis cerebri generationem non adeo dissicilem statuamus. Nimirum quando non tantum ratio prima quaestione indigitata hoc suadet, verum etiam eXSerientia confirmati adeo , ut potius eorum plerique , qui calculos in z rebro sese observari putarunt, accurato examine neglecto, decepti fulse, Videri queant, quam ut dubitandum sit de ossibus in membranis, praeci- .Pue autem in falce, cerebri praeter naturam generatis. In primis quando

& Botalli historia, supra narrata, duabus. nostris haud absimilibus ab

Hornio in not. ad Boiast. augetur, quarum una a nostra vix , nisi num

ro ossiculorum discrepans, aeri incisa, ab eodem quoque figura exhibetur ἔ imo, quando Oisredus, uti supra relatum, totum istum proces.sum falcatum octum observavit.

233쪽

DE DUOBUS OS SIC. IN CEREBR.

An et lauta isa duo, inprimis majus causa fuerint cephialaa, qua m

lier dum' in vivis erct, laboravit IC Alculorum, aut aliorum corporum peregrinorum in cerebro observatores nonnulli una annotarunt, eos, in quorum cerebro ejusmodi talia reperta fuerunt, dum in vivis essent, capitis doloribus tentatos fuisse sere continuis: Unde etiam Schenkius in observationibus sub titulo de capitis dolore eas historias recenset. Kent mannus enim eum , in cujus cerchro ipsius Praeceptor lapidem post mortem invenisse dicitur, diuturno atque intolerabili capitis dolore adeo fuisse excruciatum, memoriae prodit, ut dies noctesque nullam prorsus quietis caperet partem. Sic & Hildanus eum, cui mortuo calculum se e cerebro extraxisse, ait, continuo capitis dolore laborasse testatur. Platerus quoque alteri illi, in cujus eerebro post mortem globum quendam, glandulae seu strumae instar, ovi gallinacei m gnitudinem superantem , inaequalem, S Armam pineae nucis eXprimentem. interiore substantia albida & aequali, ovi albumen , coctione induratum reserente M , illo tamen duriorem invenit, cephalalgiae, qua primum insequente febre correptus suit, reliquias remansisse observat. Ita & Cat-tierus testis est, matronam illam, in cujus poli mortem aperto cranio Chirurgus sub crassa meninge, juxta canalem anteriorem seu torcular utrita lue induratam quandam materiam , & uti putatur , lapideam , ipsi crasis ae meningi firmiter adhaerescentem invenit, dolore capitis acutissimo, e que pungente admodum, instar acuum vel telorum parti infixorum, interdum vehementius, tuterdum minus divexante, diu fuisse conflictatam. Quis enim negabit, in hoc casu, aculeos istos instar unguium cati, ut describuntur, acutos pupugisse tenuem cerebri meningem, nunc magis nune minus, prout gerebri moles magis, vel minus turgeret, ex quo iste acutissimus & periodicus capitis dolor promanarit, Sic & in Plateri modo recensita observatione , istas cephalalgiae reliquias , a nulla potiore causa, quam a compressione cerebri, ejusque membranarum, tum etiam nervo rum opticorum, quibus illo suo drachmarum quatuordecim pondere globus iste molestus erat, provenisse , omnino verisimile est. Unde in nostro exemplo, cum scemina, quantum ex ejus narratione constitit, licet non semper omnino praesentis animi fuerit, per totam sere vitam dolore capitis acuto & periodico, & quidem, sede doloris, exiguum spatium circa suturarum coronalis atque sagittalis congressum occupante , laboraverit, ut sicuti vulgo loqui solent, vel dimidio scutato nummo locum doloris obtegi posse dixerit, qualiter Practici, clavum dictum, capitis dolorem descri-hunt, dubium non est , quin os sculum istud majus, quod eo in loco, ubi Disput. Medicoaracit. Tom. L F f crucia.

234쪽

cruciatus istos misera quam maxime selisit, cerebro latuit, Illius quoque cephalaeae diuturnae fuerit causa. Pondere enim licet exiguo ipsum olliculum membranam aliquatenus deorsum , trahere atque tendere potuit, uΠ- de sinus millisio aκat. cerebr. e. ε. longitudinalis appellatus, falci continuus , ea inprimis parte angustior redditus , regurgitanti sanguini non sunficientern transitum concedendo , doloris continui sensum , qui membranis istis adeo exqui litus est, excitasse , vero simile videtur: quamvis nunc magi S , nunc minus, prout vel major , vel minor sanguinis redeuntis copia transiret. Sic & periodi istius, quam observavit dolor, idem ossiculum causa esse potuit ratione quidem ipsius cerebri, nempe prout illud nunc magis, nunc minus turgeret: Unde haud secus ac in Cattieri historia contigisse suspicati fuimus, ossiculum hoc nostrum , tum ista sui inaequalitate, tum duritie, ob partes me ningis tenuis, lateribus ipsius utrinque contiguaS, compressas , atque ita laesis, acutissimum istum dolorem conciliavit. platerus equidem L c. obf. d. ment. musterii. meminit tumoris alicujus scirrholi, tango lique, uti jam supra innuimus, cerebrum ejusque in primis partem , quae corpus callosum dicitur, comprimentem , stuporis ataque torporis causam deprehensum fui ise , citra quam quod insignem pepererit dolorem, quo iste mente alienatus fuerit correptus; unde cum processus ille falcisormis usque ad corpus callosum vocatum tendat, & stemina, quae in illo processu ossiculum istud gestavit, non omnino sanae mentis, sed fatua ac stupida qua lantenus dum viveret, fuerit, posset quil-piam ratiocinari, utrum non istius desipientiae causa , etiam in hoc Olf-culo, membranam illam seu processum usque ad corpus callosum detrahente atque ita illud comprimente sit quaerenda r verum non tantam videtur vim

corpori culloso iactam fuisse, si qua ratione ossiculo isto fuit affectum. Si enim ista essectus adscribi deberet istiusmodi corpori peregrino, in fal-νce cerebri contento, majus omnino illud idem Mole, & ponderosius, quam noli rum hoc olliculum esse oporteret, quando ad eum effectum edendum , major certe Vis Comprimens requiritur; sicut ex modo allegata Plateri hiutoria constat, in qua nimirum tumor iste, pomi mediocris magnitudine describitur. Sicut & in altera ilia ejusdem auctoris L c. de vis Les globus iute, nervos opticus opprimens, ovi gallinacei magnitudinem superasse, ducitur; uti & qui a Schenkio recensetur , olfactus meatus impedivisse, thaleri nummo amplitudine respondisse fertur. Proinde , quod foemina ista , qtne osticulum siepius dictum in cerebro gestavit, non semper praesentis omnino animi fuerit, non tam videtur causa fuisse Oisculum istud, in satice haerens, quam ipsa cerebri substantia admodum flaccida, qualis in mota tua reperta suit. Siquidem ea mente captis ut plurimum familiaris esse s let, sicut eam non solum haud raro in maniacis deprehendimus, Verum etiam Xerkringius L c. in adolescente, qui aetatem inter rationis stultitia

que confinia traduxerat, post mortem invenit. Caeterum ut ad cephat; tae, de qua jam diximus, causam redeamus, dubitare quis posset, utrum p

235쪽

DE DUOBUS OS SIC. IN CEREBR. a a

trum haec, quam innuimus, sit alleganda : nempe si quis ad ea attendat. quae de processu toto osseo falcato , itemque de calculo in eo reperto A cadminici cui iosi ine. a. avn. I. obf. I 27. U I 3I. observant. Nimirum quae t tam osseam falcem habuit meretrix putavina, obitinati cupitis sui se legitur, δ: qui calculum in ea gestasse dicitur homo robustus admodum animo atque

corpore praedicatur , nulla de capitis quocunque dolor .sucin mentione. Verum cum in posteriore historia calculus non tantum mole , qua ipsum non aequab.it, exiguus, sed & depressior , ubi ad harcbat, rotundior versus cerebrum describatur, quale alterum illud nostrum in de Ytio falcis crure repe tum olliculum est, mirandum non est , nullum ab eo excitatum fuisse d lolem , quando nec magnitudine, nec pondete, nee s pura tenui me ningi adeo molestus esse potuit. Certe in nostro casu, ne hoc quidem ossiculum, cujus modo meminimus , dolorem gestatrici, quantum qiidem constat, concitavit, dum nunquam in specie de dolore in dextra occipitii parte suit conquella. Cum tamen si situs illius membranae natu relis , horizonti fetu parAllelus atque etiam Oiscου li ipsius, quod superiore sui parte protuberans eminebat, conlideretur , non citra molestiam cerebri molem incumbere potuisse , ratioci lari quis potiet. Nimirum necesse eli, ut tenuis me ninx istos cerebri anfractus ambiens, sin ita adoptaverit, ut semper eidem eodem modo incumbens , nullam pass. lit laesionem. Sane in statu naturali , cere. brum inferiori sui parte tot hinc inde exasperatis processibus ossium frontis, temporum , occipitis, cunei formis & cribris Ormis . citra ullum dolorem incumbit. Inro in cane , vulpe , aliisque animalibus Osseo septo cerebrum a cerebello distinctum eli, citra quod animalia ista inde do eant, cum natu lueo aeque ac hominem ασι παθειας condiderit iminunia. Unde non eis, ut miremur, in illa Patavina meretrice falcem totam osseam, nullum peperisse, quantum quidem ex narratione colligi potest , dolorem , cum ita aequalis esse potue iit, ut noxa exinde meningi contiguae inferri, aut alia pars cerebri ob firmam , qua forsitan iuncta , atque immobiliter suspensa fuit cranio adhaesionem comprimi aut laedi nequiverit. Proinde ratione nequaquam destituimur, it nostro in caluolsculuin Jstud majus ceptra laeam illam di turnam ct periodicam pauperculae illi sceminae peperisse causemur.

Utrum oscilla ista a sum dederint ffectui, scilices apoplexi.e, qua mulier fuit extincta e Si facultatis animalis influxu in partes capite in seriores prohibitae, atque inde a poplex iam efficientis, causa cum Galeno comment. a. in hip. stph. a. V i. a. de Ompl. cai f. c. 7. in pituito si succi multitudine in cerebri ventriculis, eo humore oppletis, collecta, quaerenda foret , supervacanea Omnino haec quaestio videri posset, cum nihil aut parum falci sol mi septo cum F s a venis

236쪽

vel triculis, inprimis quod eorum oppletionem attinet, commercii juxta iplam veterum doctrinam intercedat. Sed & licet Galenus i. q. loc. Λε. c. a. admittat, in sopore & morbo comitiali ventres magis, cerebri corpus mimis : in apoplexia vero corpus magis assici, nullus fere exinde, aut perob- curus causarum nexus deduci potest, qua ratione in nostro casu an sum na ta fuerit sideratio. Veruntamen, cum & Galenus commmt. supr. cit. agnoscat a poplexipe causam Φλεγμονιυδη τινα Διαθε ν, inflammatoriam quandam dispositionem, quam nimis generaliter Plantius affectionem aliquam a calida materia interpretatur , in cerebro consistentem, secus, ac ejus s quaces plerique obserVant, forte erit, ut quis argumentari possit ex dol re acuto , cujus causam superiore quaestione ossiculum istud majus demons travimus, sanguinem in unam partem impetuosius ruentem secundum Galenicos attrahente, ' λεγμονωδη Διάθ'ε ν cerebro conciliari, atque ita, si non immediate ipsum affectum , causum tamen, aut saltem occasionem eidem vel secundum ipsum Galenum subministrari potuisse. Uerum, ut nunc de hac inflammatoria dispositione, utrum apoplexiae causa esse queat, non disputetur , quando Vel ex mente veterum dubitari potest, qua phrenitidis parens potius statuitur ; illud tantum non ita nude concedendum esse videtur , a dolore ejusmodi capitis hac ratione apoplex iam procreari. Si enim hac ex causa in casu nostro sideratio promanasset, tunc sane citius, quam quidem accidit, illa ipsa contigisset, inprimis quando continuus fere iste capitis dolor periodico reditu magis fuit exacerbatus. Sed nec liquet, qua ratione juxta veterum placita ossiculum istud aliquid conserre potuerit ad grumos illos sanguinis generandos, quibus ventriculi cerebri scatentes fuerunt inventi. Illi certe grumi , si uspiam apoplexiae causa in cerebri ventriculis quaerenda est, potiori jure, quam ista Galeni inflammatoria dispositio advocabuntur , inprimis cum a poplexia docente millisio p. a. d. au. D. c. 8.etiam a sanguine , intra cerebrum effuso , sive extravastato , ibidemque ingrumos concrescente, Oriatur. Caeterum, cum spirituum animalium tum desectus, tum torpor, tum conturbatio vehemens proxima secundum Sylvium prax. Med. l. a. c. a I. f. ψ3. apoplexiae causa, a sanguinis motu

laeso proficisci queat, quando & in statione sanguinis ipsius a poplexiae causae essentiam conlistere, ipsum Hippocratem affirmasse, Martianus avn. in I. a. d. morb. υers. 64. notat, hic nobis praecipue quaerendum erit, utrum ista duo ossicula, inprimis majus, sanguinis motui ita ossicerc potuerint, ut inde si non causa, saltem occasio apoplexiae fuerit subministrata. Equidem Cl. mepserus exerc. d. loc. alf in apopl. qui , promerito villisii l. c. judicio perquam exacte morbi hujus theoriam tradere videtur, vel propter sanguinis per arterias assiuxum , ad cerebrum denegatum, vel ob spiritus animalis effluxum , ex cerebro & cerebello per nervos & spinalem medullam prohibitum, vel ob utramque causam, in quibusdam casibus concurrentem , a poplex iam produci opinatur; quae quidem causae non admodum

liquido Gn nostro casu ab ejusmodi ossiculo in corpore falcisormi detento

fluunt s

237쪽

guunt, si non ob impeditum ex cerebro sanguinis reditum ad eor, amuis xus quoque ad cerebrum sanguinis praepeditus lia tuen dus et t. Unde erit omnino, ut cum millisio dubitemus, utrum tantum modis a mepsero notatis apoplexia oriatur. Nimirum, cum uti millis observat. Plus parieuli sit a nimio sanguinis in cerebrum incursu, & intra illud extravas tione , quam Et mullerus pro. p. a. c. 8. ex impedito sanguinis per venas refluxu rationabiliter deducit, patet, si quam in noltro casu a poplexiae a iissam praehuerunt illa osticula. eum non aliam esse potuit se, quam qua M. guinis reditus ad cor fuit impeditus. Denegatum enim sanguinis regressum. eumque insecutam cerebri repletionem . hanc que excipientem extravasationem sanguinis, in nostro casu. tum venae, Languine admodum turgidae. tum sanguis grumosus intra ventriculos cerebri concretus . inprimis autem ille in occipitio insignis , qui non exiguam nobis sui peperit admirationem. spinalis medullae principio incumbens , ct intra meninges detentus sanguinis grumus satis abunde declaravit. Unde, cum lege cirrulationis. sanguis evenis, men inges perreptantibus . ex cerebri poris exceptus in sinus, interque eos , longitudinalem dictum , eructetur . contingere potuit, ut ossiculum majus, nimirum pondere suo, licet exiguo . membranam detrahendo . atque ita sinum utrumque , tum superiorem, tum inserivem angultando . transitum sanguinis reddiderit difficiliorem, Necessum tame uest, ut sanguis vel copiosior influxerit, vel transitu in vasis jugularibus sum rit impeditus, inprimis tum temporis, cum a poplexi a primum mulier corruit. Alias certe, cum, tantum ultimis annis istud majus os sculum incrementi demum cepi lia, rationi consonum non sit, quamcunque cephalaeae exacerbationem . quam supra etiam a pondere ossiculi inter alia deduximus, apoplexia esset insecuta. Laxatio enim quaedam ipsius membranae, ob serum abundans in flaccido cerebro vix videtur, pro sanguinis transitu retardando advocari posse. Quae cum itae sint, aut saltem esse possint. non omnino videtur negandum esse, in casu nostro ossiculum majus ipsi affectui, nempe amplexipe, aliquam saltem occasionem praebere potui illa , aut forte subminis

An signa sint calculi aut eis odi QRuti tu cerebri quacunque

parte latentis PCum unius affectus plures esse possint causae, uon mirandum est, adeo arduam quandoque earum esse inquisitionem, inprimis, ubi signa non tam dubia sunt, quam nulla. Equidem in quibusdam morbis, uti certa habemus mortis ac sanitatis indicia, propterea Galeno comm. 3. tu Hipp. pro . t. 39. teste, Graecis τεκαηραε appellata, ita & in nonnullis affectibus causarum quo qus signa satis certo habemus. In nostro tamen hoc casu , cum , si de signis quaerendum est, non tam prognostica apoplexiae , quam diagnostica caui e .

238쪽

cephalae m generantis ac foventis , signa intelligantur , dubia omnino signo.

riam, etiam ratione ipsorum, sontium e quibus signa causae morbificae hauriti lent, est in estigatio. Nempe, ut nunc de ista causarum varietate , a quihus capitis dolor , etiam periodicus atque inveteratus , dependere potest, nihil dicatur , satis manifestum est, neque ex rebus , quas medici natur istes . neque ex iis , qui s non naturales dicunt, neque demum ex illis , qice praeternaturales appellantur, ullum potuisse in casu noltro certum deduci indicium. imo nec, quod a juvantibus & laedentibus peti solet, signum ullius certitudinis fuisse. Quis enim ex anatonae , caeterisque physiologiae , liti vulgo audit , medicae capitibus divinare potuisset, sueminam illam in falce cerebri gestare ossiculum , caephalaeae illius causiam . Aut quis ex aere , vi eius ratione, aliisque , de quibus medicinae pars υγιειν diaeta praecipit, conjicere quicquam de isto ossiculo potuit. Cui denique pathologia rebus illis tribus, praeternarii ratibus vocatis, lucem ad ossiculum illud detegendum praeserre valuit. Imo , ne quidem ex juvantibus & laedentibus certus fuit conjectiirae locus. Juvabatur quidem misera nonnihil, ubi dolor quam maxime exucea batus erat, venae sectione , juvabatur etiam, sed minus, crebriore instituta purgatione. Verum haec nihil aliud, quam repletionis vitium indigitabant. Unde nulla , nisi admodum obscura , & proiias incerista , corporis ejusmodi selidi, in cerebro latentis esse potuit suspicio. Imose ne minimae quidem suspicioni locus datur , si ossicilla in falce haerentia nullum capiti dolorem inserunt, uti Hornius avnot. ad Rotest obf. a. notavit, δὲ of redus Patavii integrum processum falcatum in foemina, plures annos nata, sed quae capitis dolore non laboraverit , imo praefrictae potius fuerit frontis, obsidii vavit. Ita A qui calculum aluisse in cerebro dicitur a Schelham ero , robustus admodum animo , atque corpore describitur. Unde , ne ελ-

ξα quidem, uti vocantur, seu probabilia hisce la casibus vel olsis vel cujus cunque corporis peregrini, in cerebro absconditi , ulla sunt signa. Certe si quid hic de signis dicendum est, illud observandum esse videtur, quod

ex nosti ra hac, qua Occi pati sumus , obser 'atione . aliisque supra memora iis historiis pateat, rationi consoniam esse , cephalaae ejusmodi diuturnae, deo p.rtinacis, neque ullis remediis cedentis , & nunquam plane remitte

iis , causam sorte aliquando in alieno quodam cerebri membranis intertexto corpore, v. g. cssiculo ejuscemodi latere posse , quod non tam perspicacius inum Medicum in inquirendis causis fallat, quam remediorum apparata instructissimum quemcunque fatiget, ct in exoptato successu vel felicissimum in curando frustretur. Unde liquet, inter caeteras, quae adeo variae esse pOL sunt , capitis doloris causas , hanc, nisi poli mortem οἰῶ ιλια per εγχεμ anatomicam fidem faciat. demonstratu este difficillimam ; cum nullae)usdem , quae quidem certi quid persuadere diligentissimo experientissim que naturae sciuiatori possint, probabilia ne dum indubitata, sint signa.

239쪽

DE DUOBUS OS SIC IN CEREBR.

An cura aliqua sit ejuscemodi viscus, aut etiam calculi in em ebro haementis 'Quamvis haec quaestio,illi, qui ad ea, quae superiori quaestiorae diximus, restpicit, supervacanea videri queat, cum ignoti nulla sit curatio morbi, tamen , ut mori medicorum solenni, quo morborum causarumque specti lationi curam quoque subjungere solent, satisfiat, paucis quoque de ea disquirere lubet ; non tam, quod in deploratis etiam casibus consilium a Medico expeti soleat, quam quod inventio poli mortem cauta morbificae frequentissimum moveat ratiocinium. Nimirum . quicunque nostrae observatio iii in terfuisset, inprimis ex iis , qui rei physicae medicaeque minus gnari sunt, Bb Lque dubio a nobis quae livitat, utrum nullam ergo hic natura admisitsed curationem, aut saltem, utrum omnino nulla hic locum alia cura habuisset, qua ejuscemodi ossiculi generatio impediri potuerit Z Verum , ut huic

quaesito respondeamus , utrumque merito negandum esse videtur: quandoquidem ex nulla remediorum penu quicquam auxilii huic casui superest. in aenim diaeta opus fui isti, qua ossiculi ejuscemodi generatio praepediri potuisset, nisi ea, quae ossium ipsorum generationi atque nutritioni ossiceret, qua vero non tam naturie parsimonia , quam benignitate destituimur. Et, si vel maxime ejusmodi alimenta prostarent, quae ossibus omne idoneum nutrimentum denegarent, illa ipsa tamen vires suas non ita facile in cerebrum ,& quidem praecise in eam, in qua olscula nostra latuerunt, partem extendere possent. Imo, licet alimenta sint ; qure nullam calculo materiam praebent , eorum tamen usus , si quis in cerebro calculus generandus est, etiam frequentissimus vix ejus concretioneni impediet. Et quid ex fonte pharma-ceutico hauriemus, quod Olsis in ea corporis humani parte latentis generationem impedire. Vel generatum auferre queat. Certe, tum tot habeamus ,

quae jactatatur lithontriplica , ne unicum quidem lassicere posse videtur, quo calculus, si quis in cerebro procreatus est, diffringi atque comminui possit: ut noli dicatur olsis ejuscemodi, licet duritie & soliditate calculo cedentis , ob novum subinde accedenὲ nutrimentum dissiciliorem, quae per interna mollienda euat remedia, videri possie comminutionem. Ita nec demum chirurgia , in qua sorte aliqua spes concipi possiet, ullum praesidium nostro in casu suppeditate valuit. Nimirum hic Hippocratis aph. 6. f 8. dictu iulocum non habet, quod quaecunque medicamenta non sanant, serrum sanet, quae serrum non sanat, ignis sanet. quae ignis non sanat, in curabilia putanda sint, nisi quod neutrum horum feliciter adhiberi nequiverit. Qua enim arta chirurgus etiam exercitatissimus ex membrana , cui tam arcte coha ret , ejusmodi olficulum eruere potuint. Certe, si etiam in externo isto cerebrum complectente meningis ambitu ejusmodi olsiculum aut etiam calculus

Unatus haereret, locusque ipse, in quo praecise lateret, ad amussim coo

240쪽

aar SCHEID, DE DUO B. OS SIC. IN CEREBR.

ghitus seret, ne quidem artificiosissima chirurgi dexteritate illud ipsum onsculum, vel calculus pollet evelli: ut taceamus de praesentaneo, quod illa chirurgica operatio minaretur, Vitae periculo. Quae cum ita se habeant, omnino est, ut concludamus, neque diaetetica cura , neque pharmaceu ica , neque etiam chirurgica tum calculum , tum ejusmodi officuIum e cerebro auferri, nec ut non generetur , ulla ratione p. aeverti posse. Unde & nostro in casu per aliacunque remedia nulla omnino succedere potuit curatio. Numirum merito verbis Th. Rod. a Veiga l. Apra est. diisertationem nostram obsignamus , dum ait: Haec rara praeter doctrinae utilitatem etiam ad excusandos Medicos conducunt, ubi nihil curanda proficiunt. Quis enim scit, an ejusmodi monstra impediant.

Ico NIs Mus membrana falciformis naturali munitudine , qua eam reficcatam una cum ambobus osculis Theatrum nostrum Anat micum serDat. Rig. La. b. e. Sinus longitudinalis millisio dictus. ia. PO. tio membranae ossi cribri formi adhaerens. e. Pars membranae ad locum cerebri, torcular dictum. D. Ipsum ossiculum linittram versus respiciens.

Exibet ossiculi partem dextram Versus.

Membranae eerebrum a cerebello in dextro latere dividentia eum annexo ossiculo portionem ostendit.

F 1 N I S. IUSTI

SEARCH

MENU NAVIGATION