Disputationes ad morborum historiam et curationem facientes. Quas collegit, edidit et recensuit Albertus Hallerus. Tomus primus septimus. .. Tomus primus. Ad morbos capitis et colli

발행: 1757년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

251쪽

itti privaretur , & In lethargi speciem incideret. In hujus corpore, quod

in theatrum anatomicum delatum fuit, insolitum prorsus durae matris Eum cranio nexum, praecipue in adversia & laterali parte, inveni, tum adverses cerebri lcibos , deficiente ibi procellius falcisormis parte . arcte connatos, ct piae matris processius utrinque , magis tamen in dexteriorulatere, praeter modum densos crassos e. Eadem membrana granulosam

sed sciabilem & molliusculam quamdam substantiam accretum habebat ibi. ubi venae silaum superiorem durae matris in longum ductum , subingre- diuntur , quas pia mater comitari solet. Sed hunc qnidem substantiana in mullis aliis corporibus inveni. Hinc ubi ad cerctrum ipsum ventumeli , ventriculi laterales aqua flavescente turgidi deprehensi sunt, iis usa pertis & sornice ablato , plexus choroideus justo pallidior apparuit, de glandula pinealis solito sere major. Quam ubi proinde attentius exami nabam, septem in ea quasi arenulae asperae inventae sunt, quae glandulae non procul a basi inhaerebant. Haec in capite deprehensa sunt. IIVentre duae circiter unciae biliosi humoris effusae erant . coloris ex flavo ad rubrum inclinantis , adeoque obscuri . atque ii ei portio cum omento , in dextro latere , cum peritonaei succo , in scrotum descenderat. Eodem anno similem observationem de lapillis glandulae pinealis faciendi Occasio mihi nata est. Cadaver militis erat , viginti octo annos nati . qui in flumine suffocatus periit , in quod se , ut serebatur, nescio , quam ob caussam , praecipitaverit. Nolo nunc ea recensere , quae manu felli suffocationis effectus erant , neque quae in pectore atque ventre an Lmadversione digna inventa sunt, ex quibus nihil suit, quod vel suspiacari licebat, mentit alienationi occasionem dare potuisse. Dubito etiam , an pr ter glandulae pinealis mutationem , inter ea , quae in cerebro Vidi , aliquid sit , quod ad illum animi, ut sic dicam, morbum , tam quam ad effectum caussa , referri queat. Primum vero in exteriore du- r.e matris facio, qua parte ossi frontis subjacet, a latcre superioris sinus , plura quasi fungosa, attamen firma , corpuscula occurrebant ι singuliS foramen laminae exterioris durae matris , tanquam foveola , ita reΩpondit , ut per illud partim interiori laminae inhaererent, partim supe illud exstantia , a totidem eranti foveolis exciperentur , quae . ut tenuiusimum ibi crari iam eset, efficiebant. Ut ucro corpuscula illa , sic quoque cranii seveolas in permultis vidi, ut proinde non mirer Pacchisuum aliosque durae matri glandulas adscripsille. Per medium corporis cullositum sulcum aliquem , tum a latere sulci modo Uam, modo duas quasi chordas in longum ductas esse , notiis mum est. Tum hae tum ille in hoc corpore flectuose procedebant, & suleus potissimum hinc inde quasi deficere videbantur. Thalami nervorum opticorum solito angustiores inventi sunt & canalis a tertio ventriculo ad quartum pertinens, aquλ- ductum Θlvii , vel canalem intermedium vocant , saltem ibi clausius .

ubi sub commissura cerebri posteriore, & tuberculis quadrigeminis, vel Di pin. Medico-Proct. Tom. L H h potius

252쪽

potius ante haec ad ventriculum quartum descendit. Partim Igitur ad hoc , quod nunquam videram , partim , propter duo priora exempla , ad glandulam pinealem attentus sui. Hanc itaque super corporibus quadrigeminis ad horizontem positam , invenio , atque dum ejus interiora rimor, in quinque dillinctos lapillos incido , qui stavi, & asperi erant,& quorum maximus milii semitri granum sere superabat. Ceterum in substinati a glandulae , ut in prioribus duobus exemplis . nihil mutatum

inventum et t. Quartum exemplum mihi ante hos quatuor annos O currit in puellae cadavere, cujus caput saltem secandi potellas data est. Paupercula erat , viginti , quantum accepi, annorum, de qua , antequam moreretur, nihil inaudiveram. Neque multum fuit , quod pol hmortem , ab affinibus expiscari licuit , paruna ut solent , in ejusmodi rebus curiolis , tum de valetudine assinium non multum sollicitis. Hoetamen relatum fuit , non trillem tantummodo . ab aliquot annis, suis- sh, atque ut plurimum taciturnam, verum etiam aliquoties nemine salutato de suis , ad aliquot dies aufugisse ita , ut deprehensa iterum aegre ac renitens domum reduceretur, qua occasione cum etiam de vi loqueretur , quam sibi illatura esset, aut saltem ex ejus vultu gellibusqueus es metuerent , ne hoc faceret , ipsam domi continuerunt sic , ud semper aliquis adesset, qui cultodein ageret. Sed hoc qisdem interdum neglectum ell, adeoque puellae quali occatio facta , fuga sibi consulen-cii ; quod quia vel pertino tempore sezit, an viam ignorans , an itudio, nescio, tu rivum incidit , ex quo tamen ab homine quodam extrahe hatur , qui strepitu , quem in aquis faciebat , excitatus accurrit. Hinc ad suos iterum delata, atque ob frigus, quo tenebatur, hyems enim erat , in lectum collociata tranquilla pcr aliquot dies mansit, & . nelcio sub quibus symptomatibus , mortua cst. Capitis igitur, praecipuequo cerebri sectioiaem , aggrestus , in quo nempe aliquid inventum iri , judicabam , quod puellae mentem alienaverit, utut omnes ac singulas Hus partes , magna cum ura atque studio, examinabam , nihil tamen. quod non in sanissimi cujusque cerebro inveniatur , deprehensum est. Λd morbi,fa cnim referre neque lobos cerebri adversos , super corporis callosi aversa parte, inter se concrct Os , satis audeo , qualem concretionem memini & in aliis nonnullis, mente non alienatis, etsi fortassis leviorem , vidi te , neque valvulum cerebri magnam totam cineream , quam in aliis utique ex medullaribus & corticalibus fasciolis, in tris L. versum-ductis , cump sitam invenio. Quo magis autem omnia cum n turali & consileta harum partium fabrica convenire videbantur , eo diligentius glandulam pinealem examinandam esse , existimavi. Qitae etsi non aliter polita . atque figurata crat, quam solet sere in omnibus et se . tamen cum illa parte, qua tuberculis quadrigeminis incumbit, tum etiam Opposita , aut superiore , plana atque compressa suit, & solito etiam a'iqua itum longior. Hinc autem secta inventa est corpusculum dum

253쪽

durum inaequale & asperum continere, quod grano sabuli simile, adeoque lapillus erat , coloris ad flavum proxime accedentis. Latebat autem in media corticali aut cinerea potius glandulae substantia ita , ut balin ejus medullarem videretur attingere. Quintam denique observationem licuit in cadavere viri facere , qui dicebatur quinquaginta quinque annos habere , quique macilenti satis habitus erat. Inventus fuerat in sylva , non procul ab urbe , ex laqueo suspensus in arbore , neque ulla suspicio erat, mortis ab alio illatae , qui, quo celaret scelus, mortu timsuspender l, ut videretur ipse sibi manum intulisse. Quod vcro sibi ipse gulam laqueo fregerit , vero simillimum & tantum non certum faciebat hoc , quod aliquot dies ante , eodem circiter loco , deprehensus est in iis parandis , quze ad hoc facinus patrandum necessaria sunt. Quae praegressa sint, & quid ipsum eo adducere potuerit, ut vit m sibi eriperet , de his resciscere equidem parum potui. Accepi tantummodo , liu-pidi semper ingenii sui illa, atque litem habuisse cum suis super vili quὴ-dam re , & quae nullius quasi momenti esset. Plena mihi libertas erat, mortuum hoc corpus ita dissecandi , ut singulas ejus partes didgenter

examinarem. Ventre inciso , ventriculus inuciatus est praeter modum amplus , simulque in sinisteriore parte multum relaxatus. Contra coli intestini insignis anguli a erat, quae medio loco illius partis , quae sereante magnam Ventriculi curvaturam , in transversum sertur, incipiens. omnem coli sinisteriorem partem , atque rectum intestinum ipsum occupabat. Sed hoc quidem inter frequentissima vilia , etiam eorum hominum , est, quibus mens persectiisime constat, quamvis negare nolim , hypochondriacum malum , quoci cum magna , praesertim coli, inflatione conjunctum est , atque aberrare interdum mentem leviter facit, persaepe ab ejusmodi angustia rovenire. Ad haec duo vilia aliud omenti accellit , cujus particula in dextro latere , in scrotum devoluta erat , quod tamen extus parum apparuit. Ita pectore nihil inventum est , quod hoc saltem loco memorandum ellet. Nemo enim facile credi lcrit, posse pulmonis aliquot nexus cum pleura , aut glandularum bronchialium indurationes, quae in provectae aetatis hominibus nunquam sere non sunt, ad mentis alienationem aliquid conserre , cerebrum quoque , primo intuitu sanissi inum fuit , si a firmitate recedas , quae utique tanta erat, ut paulo liccius , quam secundum naturam, esset. Ex partibus cerebri non , nisi tubercula quadrigemina , fuerunt, quae nempe a naturali statu ita recedebant , ut inferiora, quae alias superioribus minora inveni, ejusdem sere ac haec magnitudinis essent. Contra gi indulae pinealis situs , figura, magnitudo , nexus atque fabrica naturalis erat, ut non

nisi dii Iecta ipsa , tres lapilli asperi atque subflavi in conspectum , prodirent , qui in cinerea glandulae substantia haeserunt, & quorum unus Fellucidus fuit. His denique addendum est , aliquanto pluS aquae Ventriculos cerebri laterales continuisse , quam alias solent , elli hic sorte

H h a laquei

254쪽

laquei essectus fuerit . qui, vasa a cerebro ad cor pertinentia comprLmendo , cnecerit, ut aqua in ventriculis partim haereret , partim in eos . sub ultimis cordis & arteriarum ictibus , exprimeretur. Hae igitur ineae de calculis glandulae pinealis observationes sunt ἔ quas etsi eo potissimum animo proposui , ut alios ad similes sive faciendas, sive jani olim iactas publicandas excitarem , quae vel confirmandis vel convellendis iis inservire queant, quae de usu illius glandulae proposita habentur ., nonnullas tamen circa hanc rem factas animadversiones hoc loco subjiciam. Earumque prima de natura hujus particulae erit , quae eui parum scio a quonam ex dit sectoribus inter glandulas relata sit, hoc tamen novi, id jam olim a Galeno factum esse, quem anatomici, uDque nostram aetatem sere omnes , in hac re , sequuti sunt. Idque ab iis Delum et se , qui ante blati & Stenonis tempora floruerunt, propterea intrandum non est , quia . quidquid de glandulis in universum tenebant , non tam ad fabricam earum , structuramque internam pertinuit , quam ad notas aliquot externas, atque de cerebro ita locuti sunt, ut viderentur duplicem ejus substantiam non natura, sed colore tantum distinguere. Accedit . medullarem illam particulam perspectam non habuisse. per quam conarium cum lamina vel tractu medullari cohaeret, qui a parte thalamorum laterali interiore utrinque procedens , ante tubercula superiora & super commissiira cerebri posteriore , quodammodo arcuatus , positus est. Has vero duas cerebri particulas postquam primuS , ut videtur , Splυiin ν , demonstravit, etsi anatomici post hunc omnes, descripserunt, conarium tamen, aeque ac antea, innumero glandularum habitum est. Primus , quantum scio , pro parti

cula cerebri potius, quam pro glanduloso corpore Collitis s) habuit, poli quem Iniishuius a de hac particula ita locutus est , ut vix pro glandula li ibere videretur, Hag κ ti autem glandulosam esse plane

negavit. Contra a Morgagnio x factum est, qui etsi nexum conarii cum tractu illo medullari non negat , tamen propter observationes quasdam , in morbosis corporibus , factas, eo inclinat , ut pro gla dula potius , quam pro cerebri particula habeat. Atque colorem equidem conarii non tam albidiorem invenio eo , quem corticalis cerebri substantia habet, quam potius obscuriorem & a corticis cerebelli colore parum diversum ; neque, si esset, desumi inde argumentum posset, ad glandulosam conarii substantiam probandam. Ut enim non dicam, cerebelli corticem, qui tam ejusdem ac cerebri cortex, natum est, colore

255쪽

ab hoc satis differre , glandulae totius corporis diversissimi coloris sunt.& nullae ex illis admodum albicantis. Dubito etiam an multum tribui illi argumento possit, quod ab aqua desumitur, qua conarium in multis . non aliter ac reliquae plexus choroidei glandulae , turgidum fuerit. Nam ut ceteras sere omnes corporis hun i partes , sic vel ipsum corticem cerebri memini aqua turgidum vidime , atque sero illis accedo , qui , quas illi pro glandulis plexus choroidei habent , ad hydatites referunt. Sed Morgagniin etiam quosdam quassi locu)os in conario invenit , qui . cum in naturali statu , ne quidem in maximis glandulis , in conspectum veniant . debuissent utique concretam ibi materiam continere , cujus tamen Morgagniis non meminit , fortassis igitur voluit iobulos no minare , in quos memini conarium aliquando leviter distinctum vidisse. Quos , si verum est . glandulas conglomeratas constituere , conarium sal em inter conglobatas referri non poterit, sed posset haec observatio potius ad confirmandam eorum opinionem aliquid valere, qui, ut cetera sere viscera. sic quoque cerebrum , pro glandula habent , modo externus habitus naturam glandulae constitueret. Gravissimum vero aria gumentum videtur id esse, quod a calculis, in conario concretis , de- sumtum est , quodque movere me hanc de natura conarii quaestionem fecit. Videntur enim eiusmodi concretiones loculorum vel solliculorum praesentiam probare , in quo , qui Malpebium sequuntur , naturam glandulae in universum ponunt. Attamen ne his quidem plena ad probandum vis est. Ut enim id omittam , quod per innumeras observationes

confirmatum est , si offa , & cartilagines sertassis excipias , nullam coriaporis humani particulam esse, in qua non lapidosae concretiones fiant.1llae etiam partes, quae vulgo pro glandulis habentur, rarius sere ceteris, talem mutationem patiuntur ; quod disci ex observationibus a Mincisero γ collectis potest; neque videtur conarium cum bronchialibus glandulis adeo convenire. ut, quia ex adultis sere nemo est , qui non harum glandularum aliquot lapidosas habeat. colligi inde queat, debere conarium glandulosae structurae ine , in renibus etiam , quos permulti inter glandulas reserunt, utut frequentissime in iis calculi nascantur, tamen in corticali substantia, in qua vulgo glaudulae poni solent, vix unquam calculus inventus est, saepissime in tubulosa parte & infundibulis, in quibus patatibus ne quidem Malpirali affectae glandulas ponunt. Quodque maximum est, permulta hominum exempla habentur, in quorum cerebro lapilli inventi sunt. Quae etsi tam negligenter descripta habentur, ut a uctorum . quantum scio, nullus medullarem substantiam a eorticali distinxerit, atque ipse olim Parisiis cerebrum pueri secui, in cujus medullari substantia unde. viginti globuli, quasi ex pulte parati, dispersi haerebant, quorum alii pisum majus aequabant alii superabant , tamen quia etiam corticem cerebri

256쪽

induratum callosumque vidisse memini, inter illa de cerebri lapill s exempla fuisse non dubito , in quibus cortex etiam sedes mali fuerit. Accedit praetcrnaturales illas concretiones in universum frequentius , ac sere semper in celluloso contextu fieri, qui insignior sine dubio in cortice cerebri est, quam in medulla. In exemplis autem a me visis lapilli semper in ea parte glanduli epinealis luerebant, quae cortici cerebri non absimilis est. Supra de nexu conarii cum tractu seu lamina medullari thalamorum arcuata dictum est; qui

cum nonnisi tunc videatur per duos pedunculos vel nervulos , ut alii dixerunt, fieri, quando conarium levatur, atque retrahitur, dubito equidem

an non dici potius debeat basis ejus medullaris tota tractui illi medullari proxime adhaerere, quae videtur etiam Dei nis a) sententia suisse. Isque etsi conarium oblongae paululum figurae esse ostendit, impedire tamen non

quuti sunt, anatomicis rotunduin describeretur & pingeretur. Ut hos e rores partim mollities conarii partim arctior cum plexu choroideo nexus peperit, ita per hunc quoque sortassis factum est, ut plures, ex nostrae etiam aetatis dilectoribus, conarium ad perpendiculum fere positum esse scriberent; si enim plexus ille caute lenteque sie paratur, conarii basis videtur ad partem cerebri adversam conversa et se, apex vero ad aversam. IIactenus de fabrica conarii; supercit, ut de usta hujus particulae aliqua proseramus, quae saltem monere naturae humanae scrutatores pollini, ut plura super h ic reexperimenta capiant. Neminem fugiet, qui conarium pro glandula habueruiit , partim hunc ipsi usum tribuisse , ut vasa & plexum choroideum ipsum firmaret, vel in ventriculis lateralibus contentam aquam in se reciperet , & tamquam janitor aperturam cerebri posteriorem quodammodo clauderet, quae Veterum maxime opiniones fuerunt, partim vero existimasse ,

lympham cerebri in ipso secerni. Quae omnia quam longe a veritate absint, patere ex illis potest , quae supra de fabrica conarii disputata sunt. De eo potius videamus, quod Carisin proposuit , mentem in conario residere. Qiiod si nude proposuisset, effectiset sortassis, ut naturae scrutatores in f

blicam conarii diligentius inquirerent, contra dum explicare etiam Volebat, qua rotione mens omnes actiones suas in conario exerceat, ad que hunc finem machinam sibi quamdam fingebat, consutandi rejiciendique illam hypothesim de glandula pineali occasionem nacti sunt. Unus Stenonius c est, qui Cartesii machinam ab humano cerebro plurimum discrepare ostendit,

ceteri omnes contra modum disputarunt, quo mens actiones suas exerceat,

eoque asseclas Carisi potius consutarunt, quam hunc ipsum. Nolo jam de singulis argumentis agere, quibus Cartesianorum sententiam impugnarunt , fulficiet de eo videre , quod a morbis ac laesionibus conarii desumtum fuit.

257쪽

fuit. Atque hic utique argumento in universum maxima vis inest, modo id ejusmodi observationes praebeant, in quibus praeter illam , de qua quaerutur, partem, nullae aliae laesae aut per morbum mutatae inventae sunt. Sed in hoc quidem plurimi peccant. Quare ut seorsim de conarii usu videamus, doleo equidem . non paucas ex illis observationibus, quae apud auctores de morbis conarii habeAtur, ita comparatas esse, ut uti ipsis plane non licear. Atque si vellem per experimenta quaerere , quantum posuit, o ri si opinioni de mentis in conario sede tribui, primum equidem eorum observationes

rejicerem, qui hane particulam in hydrocephalicis abfuisse scribunt cil),

aut saltem fatentur , se, an vere absuerit, an errore ablata sit, dicere pia

ne non posse e . Vix Leriari ii f observationem admitterem , qui in

juvene quatuordecim annorum, sena nolento per omnem vitam , & capite obtuso, glandulam pinealem non vidit, aut vix saltem ad Cartesi opinionem confirmandam uterer, quia in eodem puero calculus in cerebri ventriculo repertus est. Neque multum me Muraui g experimenta , et a Lentilis b confirmata , moverent, in quibus animal uno ictu trucidatum est, stilo ad glandulam pinealem adacto; praeterquam enim quod hoc experimentum , quomodo sine aliarum partium cerebri laesione fieri potuerit, animo non comprehendo, non quae vitae sedes sit, eam quoque mentis domicilium esse. sequitur. Qui vero contra Cartesium dixerunt, maxime illis observationi inis usi sunt, secundum quas lapilli in glandula pineali concreverunt. Ut igitur has poti Ismum examinemus , ex omnibus illis, quae de hac re habentur, quarumque tantum non omnes iuperius allegaVi, Cochii tantum atque Nuctii sunt, secundum quas mente alienati illi homines certe non fuerint, in qu rum conario haec mutatio inventa sit. Atque ex his quidem mclii testinio. nium rejicere aliquis propter hoc pollet, quia Cartesio insensus fuerit. Neque fortasse illa Scholis observatione multum moveretur, qui dum dicit, moriendum homini non finge, quia calculus conarium ita occupaverit . ut in altero latere integrum maneret, non videtur mentis, cujus non meminit, sed vitae domicilium hic posuit se. Ex reliquis obsiervationibus etsi multae tum in uni versum negligenter nimis, tum vero ita factae sunt. ut cum nihil fere de ii lis adderetur, quae mortem praegressa sunt, uti illis, neque ad revellendam. neque ad confirmandam Cartesii sententiam, possimus, tamen non paucae habentur, quae huic sententiae vel ex parte vel omnino favent. Ex prioribus illa Gransii est, in virgine facta, quae olim capitis dolore vexata suerat i . tum altera Peter manni, etiam in virgine facta . quae ante mortem toto

258쪽

corpore convulsa est, & omnem sensum motumque voluntarium perdidit, neque non illa si ei apud Consulum in aegro ex continua cephalalgia dena to. Ejusdem generis videtur ea esse, quam Meriferus l in infanticida , nureus in capite plexo, & Barbeclius quoque in infanticida secit, tanquam in ejusmodi hominibus, quos saltem su spicari licet, mente alienatos fuisse Quod etiam de illo valere potest, quem Oubim secvid. Ad confirmandam vero Cartesianam sciuentiam facit ea, quam muchartus publicavit; in quo enim glandulam pinealem invenit, in calculoso sabulosam substantiam concretam , fatuus erat, tum vero maxime illa ramundi Mugii, qui , in quo eundem morbum invenit, omnibus rationulibus facultatibus destitutum fui Rse scribit. Addi etiam his poteli, quod Anhori m) in maniaco vidit, c narium nempe solito firmius atque solidius, tumque in balbutiente atque fi-

tu vo, quae Laucissi observatio est, adco exile ut vix cannabinum semen aequaret ; quae observatio videtur propterea magnum pondus habere, quia in ea dissertatione habetur, in qua Locism sedem animae cogitantis in corpore calloso ponit u . Atque ceteris quoque auctoribus fides eo magis haberi potest, quominus Cartesio addicti fuerunt. His demum meae observationes ad dendae sunt, quae videntur ad Cartesianam hypothesin confirmandam plurimum valere. Non enim mente tantum alienati illi fuerunt, in quorum glandula pineali lapilli inventi sunt, verum etiam tanto magis a ratione ali inna , eique contraria secere , quanto plures, nuajoresque in ea glandula lapillos habuerunt, quibus mentis actiones videntur quasi prorius interceptae fuisse. Nihilo tamen secius aliqua sunt, quae ut plena ipsis ad probandum vis non rnsit, essiciunt. Praeterquam enim, quod non rn singulis quinque exemplis, omnes totius corporis partes attente examinare potui, inventu etiam, praeter glandulae pinealis mutationem, nonnulla sunt, quae credi fortassis possent, mentem , aeque ac calculi illi, turbasse. Et hoc quidem ira primo exemplo credere aliquis tum de siccitate cerebri, tum de callosiuato

eorticalis substantiae posset maxime si maniaci illius recordaretur, in quo, Bouεto ο) anctore, cerebrum in superficie flavum ' siccum inventum est. Similis suspicio , in altero exemplo , de processibus piae matris. de Ventriculis cerebri aqua turgidis, tumque de hernia scrotali oriri posset, atque iii fertio de visis aquae ductu. Quorum omnium et ii nulla etiam ratio habenda esset, hoc tamen negligi nullo modo potest, a Nachio: p pollisim timplane assarmatum esse, se quatuordecim calculos in glandula pineali hominis divenisse, qui, dum vixerit, non minus, ut ait, ingeniosus fuerit, quam quorum glandula naturaliter disposita. Tum enim nimis durum esset, hanc siservationem negara velle, tum quoque intelligi non potest , quomod

259쪽

eonstare homini mens potuerit, in cujus glandula pineali tot lapiIlI haeserint,

si vere mens in ea resideat. Quare cum omnes hae observationes neque ad redarguendam Cartesii opinionem, neque etiam ad eam confirmandam plane sussiciant, exhortandi quam maxime medentes in universum sunt, ut quotiescunque mente alienatorum corpora secandi occasionem nacti suerint, ita in glandulae pinealis structuram inquirant, ut simul, quidquid in cerebro, aut in aliis visceribus, praeter naturae ordinem, invenerint, accurate annotent. Ex pluribus enim utilitatibus , quas videtur certa cognitio sedis mentis , atque etiam earum mutationum corporis, per sua signa , habitura esse, quae mentis actioncs turbant, haec una medentes ad illud studium excitare

debet, quae se in eo loco medicinae forensis ostendit, in quo de melai cholicis & furiosis quaeritur.

FINIS. I i

260쪽

X V I.

P L l C A POLONICA RARISSIMA

PRO GRAMMA.

pittebein T. Febr. IT 8.ΙNter affectus quidem rarissimos in nostris regionibus pertinet, qui plida

a complicatione capillorum praeternaturali appellatur , & polonica , qu uiam in Polonia frequelitissima & endemia Observatur, audit. Haec non tantum in capite . verum etiam in barba aliisque corporis locis, sub axillis & in ipsis inguinibus & pudendis ab avioribus observata fuit, ipsis nequidem brutis , equis atque canibus, ab ea liberis exilientibus. In hujus productione notatu praeprimis dignum est, eandem quandoque adeo subito oriri, ut illam unica nocte generatam suille observaverint. Haec etiam clicausa, quamobrem eandem non causis naturalibus sed in cubo, aut ipli diabolo adseripserint. Differt autem plica ratione numeri, si quidem interdum plures contorti cirri hinc atque inde a capite instar caudarum gliritim pendentes, quae mas dicitur , observantur: interdum autem omnes capilli contorti R complicati, pileum quati villosum , totum caput cingentem, aut mitram repraetentant , quam sterninain appellant, quarum illam mitiorem, δ. frequentiorem , hanc rariorem & contumaciorem aestimant. De quo vid. obf. D. Silii Ouis Sessi hi de plica explicata, quae habetur in Disc. uat. curios dec. I. annot. S. A 7. obf. I 38. p. I9 . 1 qq. Magnitudine itidem va-xiat quam maxime plica, quae diveria elle solet. Non pollum non hic comis memorare plicam illam enormem, quam Cl. Ian. D. Floerche, principis Radet ivit antea Archiater , nunc Conliliarius Aulicus Regius ex Polonia secum ut tulit, mihique videndam praebuit, antequam candem Regio Tam eo traderet. Hujus historiam tunc temporis ad Regiam tbcietatem Londineti- seni initi, quae digna judicata fuit, ut Triti actionibus philψophicis insereretur , cum icone simul transmissa seminae plicam gestantis, quae eadem adhuc vivente delineata suit , quam ex Transactionibus dictis desum tam in Con eam ciuis litterar. Nurii Mergense transtulerunt. Quoniam uterque liber in paucorum manibus cit. non ingratum Hre spero lectori, si historiam hie ad jecero. Rusiua rustica in PILuia. iii terru 'hicipis Radaital, nucio aetatisician9 qit,uo taro ulmi 1, incidit Liamo octauo tu morbum Poloni e Ciaratimv,

SEARCH

MENU NAVIGATION