장음표시 사용
321쪽
verborum apparatu delineare, opus hic non eri , utpote de quo anatomicorum libri consuli possi,nt. Generaliter annotasse sussciat, organa ista clegantissima., ex membranis, humoribus , atque vasculis variis, ita dispositi a& fabrefacta esse, ut radii lucidi, ab objectis illuminatis reflexi, per tunicam eorum anteriorem diaphanam , corneam d:ctam , transeuntes, ac in
transitu per humores , aqueum , cristallinum & vitreum varie refracti, ad tunicam retinam , interius in oculo expansam abire, S in hac objectorum imagines, tanquam in camera obscura, delinea re queant. At enim vero, quoniam iisdem oculis, res non tantum prope nos positas , sed etiam lon ius a nobis dissitas, perspicimus , eam ob causani pupilla, per fibras citares cum cristallo cohaerens, mobilis existit, & ad moderandum radiorum lucidorum transitum, modo dilatatur, modo constringitur, eoque ipso humorem cristallinum , nunc posteriora verius deprimit, nunc anteriora versus ducit. Ita enim fit, ut pro varia objectorum distantia, axis visus frevior vel longior evadat , & rpdii lucidi in loco uniantur , atque sic re- . Tum imagines accurato, & distincte in tunica rotina depingantur. Hac ipsa impressione in fibris tunicae retinat nerveis facta , succus nervosus, in iisdem latens varie assicitur, & commovetur , motusque ille per nervOS opticos, ad principia nervorum propagatur , ex cujus divertitate anima in cerebro habitans , de objectorum varietate judicat. Quomodo autem innima immaterialis ab impressionibus corporeis assciatur, nostrum non est explicare, neque hoc ab ullo idoneis verbis exponi hactenus potuit,
. occurrunt in visu admiranda plane phaenomena , explicatu dissicillima,
quae acutissimorum virorum ingenia mire exagitarunt. Concipi enim vix potest , quo pacto radii lucidi, a rebus tot diversissimis , varie sitis & c loratis reflexi, ac una ct semel intra oculos recepti, sine ulla confusione , ad tunicam retinam abeant, in eaque objectorum istorum situm, colores, dictantiam, ac mille alias conditiones minutissimas exprimant. Maxime vero omnium admirationem excἱtavit, qui fiat, quod cum objecta re vera duo pliciter in duobus oculis depingantur, R ita necessario duplicem , per ne vos opticos commotionem essiciant, nihilo tamen secius simplicia , uti sunt, a nobis videantur. Hujus rei sundamentum Galenus jam tum , aliique Vmterum in conjunctione nervorum opticorum , juxta sellam equinam, pinsuerunt, in quo coalitu speciem duplicem una fieri, existimarunt. At i centiores ab his recedunt, exemplis moti eorum, in quibus nervi istI, annotante Logelio , Vesilio, Riolano, atque Caesalpino, toto tractu distincti reperti suerunt, qui tamen objecta sub duplici schemate non viderunt.
322쪽
TvEs Is IV. Attamen hi nullatenus inter se conveniunt, sed in explicatione huius pha
nomeni, vehementer dissentiunt. Alii enim ad radios viserios, ab animaret O , Per utriusque oculi centra. versus objectum uniςum eductos, seu
rectilinea mentis judicia confugiant, inter quos est re fabri in Ovorii optica V trossi de homine, & qui hune sequitur, Sturmis pior in Mathesi Iuve .
yrii scient. optic. m. I. cap. II. 3. 4. ac philos eclest tom. a. exerc. s.c p. a. V 3. Alii cum Cartelio, filamentorum nervi optici symplithicorum, concursu intra perebrum in unicum punctum supponunt, quam brem motiones duplices in oculis excitatae, poncurrant, & simplicem tam tum unius objecti sensationem efficiant, uti exposuit Rohauit. tract. ph . p. - cv. 31. s 3 a. Alii denique ad situm potius , & tensionem aequalem L. brarum in nervis Opticis attendunt, utpote, quae annotante Brius Mophthalmographia ac in theoria nova vjionis. Regiae Anglorum Societati exhiarim , super thalamos tractae , chordarum citharae, super ponticui qm flexuram reserant. Ex hoe ille insert, fibras nervi utriusque optici parallelas , & qualizer tensas, a radiis lucidis vibratas, non magis duplicem, objecti unius sensationem inducere, ae fides duarum cithararum concordes , & homot0- me pulsat , duplicem *num edant. Nulla harum sententiarum , veritati magis consumis videtur, quam utitima Briggsii, quae etiam a plerisque recentiorum, cum applausu resςpta est. Experientia enim docet, sola oculorum distorsione . mutato lim ipso fibrarum, utriusque nervi, parallelismo , arin visus alterari, ac objectum unicum propterea duplex apparere. Quo miuus tamen hoc frequentius coli'tinsat, & ut horum nervorum aequilibrium conservetur . praeter connexi nem , juxta sellam equinam , multum in musculorum , imprimis .obliquOxum , AEquali proportione, & tractions 'situm est. Obliquorum enim superior per trochleam specialem , inferior vero ex peculiari orbitae iuramine, ad oculum tendit, qui cum reliquis musculis contrariis. aequalem inter se obtinent proportionem , qua deficiente, oculi perpetuo strabismo laboraturi essent, uti Brius loe. eiri judicat. Quoniam igitur ad visus simplicis , medim te oculo duplici peracti, rationem exponendam , sufficere potest parallelismus, &tensio aequalis fibiarum in nervis opticis. inde nulla opus esset rarum , in coalitu nervorum istorum, decussatione ac confusione , comjiciunt Auctores , ideoque concludunt, Trajunctionem nervorum Optico rum , in anteriori sellae equinae parte, esse tantum superficialem. Nihil omnino est, quod contra sententiam illam regerere queamus, ut potius
323쪽
eessario requiri fibrarum , utriusque nervi optici, situm tensionemque tria qualem. Consentientes pariter illi nos habent in eo , eam ob causam opus nullatenus esse , ut supponamus fibrarum istarum decussationem , & inti miorem unionem, qualem alias ad Oculum demonstrare non licet. At enim vero, si phaenomenon visus dimidiati , in casu secundo expositum , attentius intueamur , manifestum evadet, ad hujuS rationes exponendas , absolute necessarium esse, ut decussationem atque intimiorem unionem fibrarum, utriusque nervi optici statuamus , utpote qua, nisi concella , frustra quis laborabit , in caulas hujus aflectus lingularis pervestigandis , ut ex sequenti. hus palam fiet. ΤΗEs Is V LNon deerunt sorte, qui institutum hoc nostrum, quo fibrarum, In nemvorum opticorum conjunctione, decussAtionem, contra sententiam, ah omnibus physicis & mathematicis receptam , de nervorum istorum superficiali tantum concretione, adstruere conamur, nimis temerarium & audax pronunciabunt... Nervorum, si non universi corporis, quorundam tamen, decudationem suadere videntur symptomata quaedam, a contusionibus , aut laesionibus aliis capitis ac cerebri producta , ubi laeso unico latere , partes alterius lateris paralysi, ac convulsionibus amictis observatae suerunt. Quoniam tamen ista nervorum decussatio demonstrari nequit, & concusso licet cerebro in uno latere, laesio ejusdem praecipua, in alteio latere fieri potest, quemadmodum in cranio contrafissurae contingere observantur, ideo talem nervorum decussationem plerique non admittunt. Totos vero
Nervos opticos, in animalibus quibusdam , se ita decussare, ut dexter ad isinistrum , sinister vero ad dextrum o lum vadat. quidam se vidisse perhibuerunt, quale quid de lupo marino aliisque refert tactisu in the sedis teme of the Anato, T. I. c. 3. cujus quidem intersectionis horum ner-Vorum, totalis, nos nullam perspicimus utilitatem. Alite tamen se rea habet cum intersectione fibrarum , in conjunctione nervorum opticorum. quae nostro judicio , ad illustrationem visus dimidiati, necessario suppo. nenda vit.
Varia quidem sunt , quae huic sententiae parum favere videntur , quamocbrem etiam auctores combinationem nervorum opticorum , tantum superoficialem statuunt. Vidimus supra , nervos opticos , toto suo tractu separatos, quandoque in hominibus inventos suisse , eosque in chamaeleonte plane non coire , communis fert opinio, uti refert Brius loe. cit. Imprimis vero decussationi fibrarum in nervis opticis, penitus contraria appMxet observatio Vesalii. de corp. humav. fabris. lib. 4. cap. I . allata, lqui in scemina, cujus oculus dexter, a prima infantia minor & emaciatus.
324쪽
inither vero sanus & perfectus extitit, nervum dextrum toto sui tractu, -- liorem se invenisse perhibet. Inde enim quispiam inferre facile possiet, neris vum dextrum dextro , sinistrum vero sinistro tantum Ooulo opem ferre. Facillimo tamen negotio , dubiis istis occurrere nos posse , judicamus, si modo exempla illa, ab auctoribus citata , quoad omnes circumstantias
'Quod ad hoe attinet, in quibus nervi optici plane non concreti, sel per totum eorum tractum, separati inventi fuerunt, fuit haee strii stura praeternaturalis , a qua ad statum naturalem concludere non licet. Occurrunt sane , in sectionibus corporum defunctorum , interdum extraordina-etiae , vel plane 'rionstrosae partium conformationes , quae tamen nullam regulam efficere possunt, juxta quam de constitutione naturali judicare queamus. Ponamus etiam , dari animalia, in quibus iste nervorum opticorum coalitus Oficit, ex eo tamen nullatenus sequitur, ipsa perinde ac homines , eodem destituto , duplici visu affici debere, lili auctores conji-eiunt , si modo parallelismus fibrarum , & oculorum ipsorum conservetur. Ex antea dictis enim constat, ad visum rei unius simplicem, non abs Jute requiri illam nervorum conjunctionem , sed sufficere aequalem fibrarum , utriusque nervi situm atque tensionem, ob quam unicum obje tum , quamvis dupliciter iix duobus oculis delineatum , simplicem tantum& consonam motionem, versus cerebrum efficit. Hoc vero tanto magis
fieri constat, ubi nervi optiei coaliti sunt, etsi hoc ipso fibras suas, imur se decussatas, intimius uniant, uti demonstrandum nobis sumpsimus.
ΤΗEs Is IX. Sed huic decussationi obstare adhuc videtur observatio Vesalii antea citata , qua tamina, a prima infantia oculo dextro minori, atque emaci eo instructa, post mortem nervum quoque dextrum . sinistro exiliorem monstravit. Hanc tamen observationem nil ad rem facere, & ad destruendani thesin nostram, de fibrarum in nervis opticis decussatione , infirmam esse , ex dicendis manifestum fiet. Extra omnem quippe dubitati nis aleam positum est, nervos opticos ad oculorum nutritionem plane nou facere, sed visui tantum inservire. Hanc ob eausam oculi in gutta serotia nitidi, turgidi, splendentes atque succi pleni observantur , cum tamen in hoc affectu influxus liquidi animalis per nervos opticos totaliter intercipiatur. Imo observationi Uesalii, aliam nos opponere possumus experientiam Cheseidenti. qui in sectione cadaveris cujusddam , nervum pariter opticum dextrum , sinistro multo exiliorem , atque pravo colore infectum
invenit, oculo utroque nihilo socius in hoc subjecto, extrinsecus ab omn
325쪽
v tio libero existente, uti in transact. Anglic. n. 387. p 287. consignatumroperire licet. Nihil certi quidem ille de visus conditione in defuncto,
qua in diu hic in vivis esset, Iescire potuit, ac propterea conjidit illum sorte gutta serena hujus oculi laborasse. Ex hoc tamen. manifestum est , atrophiam oculi in Vesalii exemplo, non a nervi optici hujus lateris contabescen-.tia , . sed ex alia causa, originem traxisse. T M E s I s X. . Remotis itaque illis , quae fibrarum , in nervorum opticorum conjuncti . ne, decussationi contraria videbantur, nunc ad rem ipsam accedimus, ex visus dimidiati ratione demonstraturi, eandem ad phaenomeni hujus rariCsmi explicationem , omnino necessariam esse. Hoc ut recte peragatur, supponendum prius est , vitium hoc neque in tunica cornea , neque in humori bus oculorum haerere possc , utpote quae partes divisionem, in duo segmenta. aequalia non admittunt, adeoque visum talem dimidiatum nullatenus producere possunt. Novimus quidem. , ex relatione chirurgi periti, exemplum, . ante plures annos hic loci contingens, ubi quis ex contusione oculi iacta , per totam postea vitam hoc vitio laboravit, ut laeso oculo objecta omnia , . quasi dimidiata & per med lam secta videret, ita tamen , ut totum Objectum,.quamvis divisum , oculo usurparet. In hujus oculo nullum aliud vitium iinspieientibus apparuit, 'raeterquam, quod linea , per medium pupillae' transiens, hanc in duas partes dividere videretur. Nostrum. nunc non est, . decidere,.utrum fissura humoris crystallini, an vero alia laesio, hujus rei: causa extiterit, hoc tamen clarum est, phaenomenon illud a visione dimi diata, a nobis exposita, penitus differre , utpote quae in humoribus latcrea
Nulla itaque oculi pars restat, praeter tunicam retInam , Ipsumque ner,evum opticum , in qua affectus istius fundamentum quaerere liceat. Luce renim meridiana clarius est , in horum aegrorum tunica retina , -utriusque :oculi, objecta quidem plenarie d cpicta sutile, in dimidia tamen ejusdem parte :exinde , nullam per nervos opticos versus cerebrum, succi animalis commo- tionem excitari potuisset Inter omnes siquidem constat tunicam retinam con--.
textam esse , ex fibris nervorum opticorum medullaribus , per quas liqui dum nervosum continuo influit. atque impressiones, a radiis lucidis sectas, versiis cerebrum ducit. Consecta igitur res est, ad unum idemque , tunicae retinae utriusque oculi , latus dimidium , affluxum succi nervet inter ceptum atque impeditum fuisse. Hoc autem posito , necessario sequitur , tu- .nicam retinam in utroque oculo , ac ipsos quoque nervos Opticos , in duo , segmenta aequalia divisa , reperiri. Hanc tamen nerVorum Opticorum, in .
duo quasi hemispheria divisionem, ante eorum conjunctionem statuere, ah-
326쪽
surduin sordi, quapropter inde merito insertur, talem in ipso coalitu , iuxta sellam equinam, per fibrarum decussatarum combinationem, fieri de
Hoc ut eo clarius patescat, repetenda hic est ex anatomicis, constructi nis cerebri ac egressus nervorum ratio. Notum enim est, quam quod notissimum, cerebrum ex duobus hemispheriis distinctis constare, ex quibus egrediuntur nervorum paria, distinctis principiis in hemisphaeriis istis oriunda, ita. ut nervi dextri hemisphaerii dextro, sinistri vero sinistro lateri prospiciant,
sensusque & motus in toto corpore principium constituant. Haec divisio ce-rehri in duo separata hemilphaeria , . unicum fundamentum est, quam brem a laeso unico cerebri, ac spinalis medullae latere , hujus lateris partes convulsionibus, atque paralysi potissimum assiciantur, in latere vero OP posito nihil de hoc percipiatur. Eaque corporis universi divisio, ratione nervorum, tam accurata & exquisita deprehenditur, ut etiam in hemiplegia dimidium nasi, oris, linguae, saucium, ac reliquarum lateris affecti partium amigatur.
His praemissis, quilibet facile videt, nervos optIcos e distinctis hemisphaeriis, principiis separatis oriundos , ante eormn combinationem, nul lam inter se communicationem habere, multoque minus divisionem in duas aequales partes admittere, sed, uti dexter dextio , ita sinistrum sin istro lateri dicatum esse. Quod si tamen dexter nervus totus in dextrum , &sinister in sinistrum , oculum abiret, non videmus , quo pacto utriusque nervi optici, unum idemque dimidium latus ita assici potvictet, ut instu-xus succi nervet in dimidiam tunicae retinae partem , impediretur. At enim Vero, per rationes antea adductas, evictum est , visus dimidiati sundamentum , nullibi alias, quam in tunica retina utriusque oculi, quoad partem dimidiam paralysi temporaria , seu ut ita dicamus, hemiplegia laborante , quaerendum esse. Quamobrem ex his recte concludimus, nervos opticos non superficialiter tantum coire, sed in illo eoalitu fibras suas ita decussare & unire , ut hoc ipso nervi, postea a se iterum recedentes , in duo segmenta aequalia , hemispheriis cerebri correspondentia , dividantur, atque sic dextrum tunicae retinae latus, in utroque oculo, fibras e dextro , sinistrum vero e sinistro hemisphaerio accipiat, oculique adeo , ob fibrarum, ex nervis opticis accedentium , aequalem in tunicis retinis distributionem, in visionis actu, inter se consentiant. Hoc eo magis veritati conveniens nobis videtur, quoniam alias, superficialis nervorum opticorum conjunctionis, nullam insignem esse judicamus utilitatem, ac imprimis , quia , uti hactenus demonstravimus , sine fibrarum in his nervis decussatione, visus dimidiati ratio nullo pacto explicari potest.
327쪽
Aecedimus ad causas, visus duplicati atque dimidiati, in casibus non
tris exhibitas, quarum agendi modum, ad examen nunc vocabimus. Quantum ad visum duplicatum, illum in sublato oculorum ipsorum, at que nervorum opticorum, & fibrarum in iisdem contentarum , paratim lismo consistere, ex antea dictis constat. Hoc aeque bene fieri potest , si Lbrae utriusque nervi, in conjunctione juxta sellam equinam, decussantur . ac si hi, ex communi opinione, superficietenus tantum coalescerent. Uariae quidem visus duplicati causis, ab auctoribus observatae fuerunt, quae eamen omnes eo colliniant, ut parallelismus fibrarum in nervis opticis totulatur. Notum est , sola ebrietate visum duplicari, hac vero transeunte. hoc symptoma iterum cessare, ex nulla alia ratione, quam propter motum sanguinis, versus cerebrum impetuosum & tumultuarium, quo ipso nervi optici , arteriis carotidibus accumbentes, inaequaliter premuntur, a que situs fibrarum in iisdem parallelus auffertur. Propter istum enim sanguinis, per carotides irruentis, impetum, ac irregularem nervorum oditicorum irritationem , atque pressionem fit, ut objecta, in tunica retina delineata, non tantum duplicia, sed etiam multiplicia, imo in motu conctituta, nutantia, aut in circulum mota, ebriis appareant. Ea etiam est causa, quod visus duplicatus semper sere cum Vertigine conjungatur , que admodum hoc in exemplo , a nobis annotato , usu venit. In hoc quippe consistit ratio vertiginis, quando ob pressionem successivam fibrillarum nervorum opticorum , in fluxus succi nervet in easdem inaequalis , circumgyrationis sensum in mente excitat, demonstrante Barthol. de More. in Pa. tiat cerebr. cap. 3. quatenus fibrae tunicae retinae singulis momentis , aliter' atque aliter ab iisdem objectis, in sensus incurrentibus, moVentur, eoque ipso objecta ista continuo locum mutare , atque in gyrum moveri. oculis apparent. Falsum propterea conceptum , oeconomiae animali plane contrarium , hac de re sibi formarunt illi, qέ in vertigine spiritus ipsos , ita di tos , in gyrum moveri, existimarunt, utpote quod , in fibris nervorum tenuissimis, inter se distinctis, fieri nequit. THEs Is XU. sed redeundum nobis est ad musas reliquas quae Visum geminatum producere observatae fuerunt. Ita a solis satharris ac humiditate nimia , oculum unum vel alterutrum irrigante , hunc assectum inductum esse , annotavit Foresin lib. a. obf. 39. & Aquiloniis opl. p. 346. quoniam in ejusmodi aegris, interdum nullum aliud oculorum vitium apparuit. Curiosius Im
primis & notatu dignus est casus, ab hoc de juvene adductus , qui objecta quidem propinquiora simpliciter, remotiora autem omnia dupliciter vidit. R r 3 ex
328쪽
ex nulla at Iacausa, quam, uti idem recte judicati, quia aeger , laxato muς
culorum tono, in observandis remotioribus, quae majorem oculorum fr-nnitatem postulant, eosdem firmos & stabiles continere nequivit. Attentionem pariter meretur , visus geminatus in morti vicinis , atque cx mor- his gravioribus reconvalescentibus, qualia exempla collegit Boverin Ac. cit. s.ct. 22. cas. ε 3. 4 . Quemadmodum enim in illis elater nervorum remittere , & inflaxus succi animalis cessare incipit, uti ex tremore in moribunadis patet , ita in reco uvalescentibus quoque debilitas nervorum , ex mor-ho residua, huic affectui occasionem praebet. In illo etiam aegro, cui inter sugendum e fistula sumum tabaci, eodem citante cas 4 . visus duplicatus' contigiis affluxus humorum largior, versus caput & oculos concitatus , musculos relaxando , Vel spasmim eorum excitando, oculorum distocat onem emcere. potuit. Facere huc praeterea quoque possunt, injuriae ab extra oculis illatae, plagae & contusiones, atque tumores in cantho nati, quibus oculi distorquentur, uti in puero decenni, a concussione per glo-hulum niveum, oculum ferientem, post tumorem gravissimum, per tres menses durantem , affectum istum remansisse, ex actis literar. Succiae A. 72I. p. 23O. memorat Thilmine tentamen explicationis phaenominum uaturae In I. c. 8. in casu a nobis adducto, a solos alimo , terrore, a fulgure in pinato excitato, oculi distorti, ct in diversas p'agas. tracti fuerunt, quem admodum inspectio oculorum docuit.
Expositis causis visus dupiscati, examinandae nunc quoque erdnt Ilsae quae rarissimum illum affectum, visum nimirum dimidiatum , in aegris iaostris produxerunt. Per argumenta superius exposita, certum & evictum en 'Iudicamus, fibras utriusque nervi optici, juxta sellam equinam ita decussari, ut tunica retina, in ambobus oculis , in duas partes aequales divida. tur. Ex hoc ergo sequitur, vitium aliquod in alterutro cerebri hcmisphaerioudfuisse , quo nervus opticus lateris affecti, sive obstructus, sive ab extra eo inpressus, ossicio suo fungi non potuit. Obstructionem in nervo ipse adfuisse , credendum vix est, quoniam symptoma cito nimis transiit, ac per Intervalla quandoque repetit, uti exemplum tertium , a nobis allatum, docet. Propterea tamen nullatenus, cum Piteatrum facere possumus , qui in Thment med. Ibs ni hem. l. a. c. I 2. contendit, nullam unquam in nervis, etiam in gutta serena , a causis intra eorum cavitatem contentis, o bis
fructionem contingere polIe , quoniam prius obstrui debuissent arteriolae, cum nil sit in nervis, quod non prius fuerit in arteriis. Considerandum
enim est, tractus nervorum medulla res tenuiores longe esse , arteriolis minimis , adeoque humores lentos, quamvis per arteriarum extrema tranLlatos, in istis facilius subsistere & stagnare posse, imprimis cum nervi de-
329쪽
stituantur pulsu. Facile interim largimur, obstructiones in nervis adeo fiequetura non esse, quam vulgo creduntur & aceusantur.
In nostris itaque casibus , obstructionem ipsius nervi adfuisse . nullatenua
contendimus. sed potius pressione externa, a sanguine cralsiori & se tu lento in arteriis itagnante, liberum liquidi animalis per nervum transitum ima peditum suisse, credimus. Ad hanc arteriolarum in cerebro minimarum obiailructionem , & nervorum , ob sanguinem impurum , per carotides imp tuosius irruentem, compressionem , apprime conducit cach exta scoibuti ca& hypochondriaca, in aegris nostris observ.ita. Quantum acredo scoibutica, cum visciditate conjuncta, generi nerVOB , ac oculoi um praepr mis texturae tenerrimae delicatilsimaeque , in sesta sit, in vulgus notum est , ut pote qua circulus humorum , per vasa cerebri & oculorum minutissima, retardatur, tubuli angustissimi obstruuntur , vel comprimuntur, nervi sensu exquisitiis mo gaudentes irritantur. & in spasmos convulsionesque concitantur, atque sio innumeris malis occasio praebetur. HOG vero tanto magis contingere solet, quando propter obstructiones , viscerum abdominis depuratoriorum , alvique tenacitatem , impuritates in sanguine retinentur, si tusque in corpore coacervantur. Propter circulum enim, in visceribus o structis, vasisque a flatibus compressis. difficiliorem, sanguis viscidus &acris , impetuosius versus cerebrum ruit, & vertiginem , spasmos alia qua symptomata, hypochondriacis communia . producit. His omnibus tandem occasonem quoque praebent, cauta aliae procatarcticae , quales in casibus nostris suerunt, curae ac moeror, cum lacrymis frequentibus, lucubrationes & contemplationes objectorum minutissimorum, quae aciem oculorum vehementer laedunt. His quippe affluxus humorum impurorum. Versus oculos concitatur, imprimis in subjectis cacochy micis , diaeta prava utentibus, ac imprimis vini crudi atque tartarei potui indulgentibus , qu rum sanguis alias scoriis crassis, mucosis atque tartareis abundat.
De cura affectuum horum nihil addimus , quoniam rerum harum gnari facile intelligent, eandem ad causas enumeratas dirigendam esse. Hoc sal
tem adhuc notandum, quod, evicta fibrarum in nervis opticis decussatione. atque unione intimioti, juxta sellam equinam, patescat ratio , cur oculo uno accuratius videamus. quam ambobus Z Noc non, cur affectus oculorum tam frequenter, ex uno oculo in alterum transeant De his tamen plura addere , tempus & spatium non permittit. n
