Metallorum ac metallicorum naturae operum ex orthophysicis fundamentis recens elucidatio qua eorum omnium principia, causae, proprietates, generationes; generationumque modi aperte ac fideliter enucleantur ... Opus sane cunctis veritatis sectatoribus

발행: 1665년

분량: 343페이지

출처: archive.org

분류: 화학

21쪽

14 Metallorum, ac Metallicomu in Genere. tractatione uberius revelatur, cum hic summis tantum labiis , ut dicitur , degustandam obtulerimus. Ab hoc sane labore libenter supersedere voluisse mus, si quos innumeros quoque hoc idem tractantes pari liberalitatis candore prosecutos fuisse conspexissemus : at cum plerosque invidos, obscuros, avaros, ac data opera implicatos, nimisque universaliter doctrinam tradentes cuilibet inquirenti pas- sim inveniri pernotissimum sit: operae pretium non leve facturos speramus , si quae nobis ex diuturnis in practicis operibus experimentis, atque in Theoricis

speculationibus nova, clariora, accertiora,nec pur

gatioribus auribus indigna vita fuerint,scriptocom prehensa ad inquirentium utilitatem in mediunt proponerentur. Neque euim hic scriptorum sentenistiae quomodolibet receptae sive a veteribus, sive a re centioribus subscribere inrendimus, nisi eadem rationibus apertis, ac firmissi nus , non dubiis, neque incertis , sed necellariis, ac nostris probatis principiis convenientia innitarentur,sicut enim plurima; ex Chymieta operationibus huc transferre scriptoribus placuit, quod optimum inquisitionis genus fore. M-Jure quidem putavit Albertus; Ita multum inde obscuritatis metallicae naturae cognitionem impedientis derivare constat, ne artis illius arcana religiosissime tecta in vulgus prodit vllescerent. Hinc acutissimus Geber protulit, eum ab arte illa - longe removeri, qui principia naturae scilicet Metallicae causas, generationem, & generationis m odos in seipso ignoraverit, cum veram radicem non habeat.ubi suae intentionis firmet fundumentum. Quamobrem licet aliud utilitatis ex nostris hisce sudoribus provenire sibi nemo speraret , hoc tamen unum . spon-

22쪽

spondere non erubescimus, quod liberaliori saltem, ac sinceriori animo omnia sunt exarata. Inter caeteros vero, qui de hoc subjecto aliquid Memoria dignum posteris tradjderit, quod nimirum speciaret ad Theoricam Met4llorum cognitionem, neminem acutiori sinceriorique lance librantem invenire contigit, praeter Albertum cognomento Magnum, qui ut pote in abstrusioribus Chemiae operationibus versatissimus Metallorum naturam apprime cognitam sensibusque ipsis ini pectam habere potuit. quem immerito saeptiis Georgius Agricola carpete .aulus est , ex hoc potissimum , quod Chemicae Artiad dictum a veritate aberrasse crediderit: cum potius contra inde illius de metallicis rebus judicium certius habere debuisset, quod scientiae illius peritissimus extiterit et cujus peritiaeagnatus Agricola Meditallicam, de qua scripsit, materiam imperfectam , vel erroneam pluries in suis tractatibus attulit. Dividimus totam hanc inquisitionem in quatuor libros. In quorum primo de Metallorum tiatura in genere. In Secundo de proprietatibus eorundem.

In Tettio de Differentiis, &speciebus singulatibus. In Quarto de Mediis Mineralibus dictis.

i . . . . . , Ο Φ

23쪽

16 ' Metallorum, ae Metallicorum in genere.

DE METALLORUM

A, NATURA IN GENERE

LIBER PRIMVS.

De modo unipersasi . quo Metalla, o Metata a per ηaturam in suis locu generantur.

CAPUT I.

Tautem omnis posterius explananda de natura Metallorum doctrina clarior com/prehendatur, modum univerialem cum Omnibus circumstantiis expedit assignare, certum tamen &inecessarium,quod in Terrae viseeribus Metalla, imo. & subterranea cuncta natu raliter generantur. Ut sit veluti basis , & funda. mentum, cui tota postetior construenda fabrica ininnitatur , quod totum innotescet tum ea principiis lumine naturae, atque iensibus manifestis, sive ex iis, quae per praedicta principia probata fuerint: tum ex experimentis, quae jugiter per expertos Artifices reperta, & scita extiterint. Cum ergo Metalla , sicut & caetera mixta quae eunque , tam illa, quae per naturam, quam per Arrutem conflantur, duplicem suae entitatis causam habui sie pateat, materiam scilicet ex qua , acessicietitem artificem, a quo originem suam sortita fuerint. Metallorum materia, sive corporeitas, tum Arti x natur alis,qui illa cudere sciverit nobis erit inquireri dux. In his etenim majox videtur dissicultas , quam

in Plantis, & Animantibus, quae certum est ex paventibus mediantibus seminibus ovis, & spermat bus P

24쪽

Liber ργἰ1 ius. i bus proquxisse. At non sic Metalla,quae non ex progenitoribus metallis in sinas species prod iere. Et licet universa. & singula, quae in hoc Terrarum Orbe re- perire est ex elementis primis originem sumpsiste dicantur inihilominus non pari ratione, nec modo eo

dem omnia, hoc enim de metallis specialiter asserendum erit : Si quidem haec ex nulla alia dici possunt emanasse materia, quam ex elementis , haec namque nulli bi non existnnt: sed qua ratione in Metallorum compositionem ; tablicamque concurrant, quibus medii , & instrumentis, quo progressu, & ordine,

qua virtute , ac operante Architecto suas diversas species obtinuerint, non sat hucusque manifestum, nec a Scriptoribus evulgatum videtur.ne forsan mu

sterium, quod inde liquido percipi poterat, vulgo

prostitueretur.

Demonstratum eli autem in Orthophysicis calo- - irem ab igne nihil omnino differre , tuli secundum plus, & minus,ut calor sit ignis inchoatus ,& immi- Dutus. Ignis vero calor completus, perfectus, &ad subjecti naturam, & exigentiam auctus: & Ignem cum luce idem substantialiter esse, nomine tenus Histum modo diversum pro diversitate ossicii ac muneris : ut quatenus calefacit Ignis ue quatenus illuminat lux Sicut movens mototis nomine substantia eadem insignitur : hanc tamen substantiam non trine dimensam esse, neque corpoream nisi per accidens, prout a lubjecto, cui necessario inhaei et hac, vel illa dimensione circumscribitur. Primum autem subjectum sibi propinquum conveniens , & astinitate iconnexum aerem esse, & per hunc tanquam per me idium ad aquam, & terram transferri, ut sit primum, principale, & universale Naturae instrumentum, per B a quod

25쪽

as Metallorum, ac Metallicarum in Genere. quod elementa corporea perficiuntur,moventUr, Mad mistorum productionem disponuntur,& per hoc tanquam per proprium, sibique connaturale vehiculum substantias speciales Astrorum huc deferri admistorum productionem. Deinde probatum est etiam non solum Ignem substantiam esse mete Spiritualem, hoc est dimen-

sone carentem, sed Astrorum etiam virtutes, quas influentias dixere nonnulli, nescientes tamen, quid essent, & quomodo agerent , & has in fine saeculi commovendas praemonet Servator Dominus Noster JEsus CHRIsTus, atque ibidem ostendimus, vim omnem seminalem speciem quamcunq; distinguentem, ac propagantem ab hac substantia coelica 3

spirituali per Ignem, seu lucem tanquam vehiculum ad inferior transfusam dependere, & potissimum a Planetis,in quibus singulis singulae virtutes tanquam in fontibus, unde rivuli derivantur, residere: sicut in Sole ut in propria sede ignem consistere,ut per ipsum principalem lucis , & ignis auctorem caetero rum lux debilior, & virtus unicuique propria validius exploderetur. Probatum est tandem substantias has universas tam corporeas, quam Spirituales in gratiam Hominis esse conditas, ut in illo tanquam in Epilogo osv-nes creatae substantiae , imo & Divinitas ipsa quodammodo complicarentur. Sicut ergo corporea Hominis moles pluribus opus habuit elementis giversis proprietatibus ornat: s, ut ex illis carnea compago , quae ad functiones sibi injussas exercendas requirebantur construeretur. ita Spiritualis Vis non unica sussiciens erat ad tot instrumcuta, organa, universamque ut aiunt)orgamza- l

26쪽

tiber primus . Istronem constandam ideoque sicut corpus non ex elementis immediate , sed ex materia in diversis instrumentis , S partibus elaborata compaginari debuit. Ita pariter,&specialis substantia , aqua cor- , porea massa dirigitur coarctari oportuit suis numeris, ac legibus, ne huc, illuc errans vagaretur,& pro pterea semen a Creatore injunctum est, velut principium primum, & scaturigo propagandae prolis, ut per varios,& multiplices gradus a parentibus incho- , atum in progeniet complementum , ac perfectio-uem ascenderet. Hoc eodem modo licet inferiori perfectione plus minusve Animalium brutorum generationem procedere manifestum est ι necessaria tamen in his fuit sexus utriusque distinctio prop terrationes alibi enarratas. Plantas verti, utpote non tot organis, &instrumentis indigas , non ua divertitate sexus sed in unico dumtaxat parente seminis,leu potius ovi fabricam molitas esse ad tua: iobolis generationem , ac propagationem liquid b apparet attamen quibusdam indiguisse, cum in illis partium diseferentia manifesta conspiciatur. Memor a vero hic repetendum est, siemen non in rigore accipi , sed pro ipsis etiam spermalibus. & ovis. Semen enim pro- λprie non est, nisi virtus spiritualis Astrotum in ipso semine, licet multiplex in unitatem redacta. Ex his aperte dig osci potest Metalla. utpote ho mogenea, nullique organorum , aut instrum emorum necessitati addicta parentum semine variis inistrumentis, di partibus elaborato non indiguisse .sed , ex ipsis elementis, atquc virtute spirituali Coclorum immediate fluere potuisse. Substantia enim Stellarum incorporea iam praedicta cum omnia pervadat, ac durissima quaeque sine resistentia penetret cavssr-

27쪽

ao Metallorum, ac Metallisorum in Genere. nas interiores terrae pervadens, si materiam aptam, sibique necessariam non inveniat, vel nullast gene ratio, vel abortiva & spuria : At si convenientem, idoneamque ossendat cum necessariis circumstantiis loci praefertim solidi, clausique cum igne susticienti, statim suae praedestinationis munus obire incipit. Spiritus namque ille unicus , vel multiplex corpus sibi paulatim architectatur postquam ignis praeparator sui muneris ossicium adimpleverit Et primo quidem aquam . quae sola Ignis operationi subiicitur

calore attenuando rerefacit , atque in altum sublimat,iaqua sublimatione acc illi necessario conne

chetur, quem sibi cum in superiori loco refrigeratur, inferius decidens connecti t: aqua vero ipsa subtilior ex auce, & igne in tali destillatione redditur, terrae

portionem solvit, rursus per calorem attenuata , a Celevata secum defert, iterum refrigerata re in crast

tur, ponderosa fit, & ad inferiora recidit, atque sic jugiter destillando, commiscendo, plasmando. atqὴ massam agitando tantum cujuscunq; elementi sibi coadunat, quantum ad sim proprietates obtinc das, corporiq; suas dotes , & virtutes impertiendas sumisciat. Interim spiritualis substantia sensim per media quasi vincula constringitur, corporeaque redditur,& ab opere eo usque otiatur, quousque ad sui fi reale

complementum ignis praeparatio terminetur tunc enim seminalis spiritus suae naturae proprietates exprimens residuum generationis complet, & pro varietate Spiritus a diverso Planeta profluens, diversum etiam metallum gignitur. Credidere tamen nonnulli videntes in suis Physicochemicis operationibus metallicas materias diversimode pro diversitate digestionum moveri, CD lorari,

28쪽

Liber primus. at lorari, variosque id genus effectus edere , priusquam

ad ultimum persectionis gradum perveniant, consimiliter in subterraneis cavitatibus e venire, cum praesertim perfectiora metalla cuduntur , ut scilicet aurum generari nequeat, nisi ex argento, & hoc ex aliis successive pro perfectionis varietate , quod tamen

mystice. ac per similitudinem Auctores scripsisse sciendum est. t

Spiritus enim Astralis, a qiro propria cujusque metalli species provenit idem est in principio ,medio,ac fine generationis cursus: ab eadem siquidem virtute. aqua generatio cuiusque speciei incepit, ab eadem terminari necesse est: qua enim ratione , si Saturnia vis operationem inchoat, deinde ab illa cessabit, locumque Jovi successori recedens concedet aut quo modo solare semen, &Spiritus in generationis exordio sitam potentiam cohibet, ut eandem in fine re sumat Nihilominus gradus nonnullos exigi in toto hoa generationis cursu intelligere oportet, nΘn enim seminalis virtus materiam corpoream illico aggreditur Siquidem omne agens certas, ac neces sarias sibi dispositiones praesupponit: universalis aurem praeparator nullus in Natura cognoscitur praeter Ignem , qui per suos quoque gradus materiam persuas virtutes dirigendo communiter cuicunque spirituali potentiae seminis disponit ex primis rudioribus initiis, quae Meteora nuncupantur, quousque , persectiori ligamine elementa cuncta ad secundaria

dicta principia perduxerit. Ignis namque subjecta materiei dominatur tanquam Rector , & dominus , quousque seminalis virtus terminum dispositionum sibi . opportunum inveniat , ut

29쪽

it Metallorum ac Metallicarum in Genere. ipsa sive prius. sive posterius pro sua ind=gentia dotes

naturaliter sibi debitas in materia indere incipiat: tunc enim Ignis non amplius, ut dominator, ted ut servus semini famulitium praestat: ut sic ambo junctim ad praedest matum fine periectionis opus adducant ex praedictis itaque manifestum esse potest, me tallicam materiam non unico Naturae actu, ac simplici operatione a primo mistionis puncto ad extremam persectionis metam percurrere ; sed per plures gradus, & medias dispositiones saepe etiam oppositas elementa huc illuc ferri, agitari, & circumvolui, nunc frigore, atque calo te, crassitie, & tenuitate, pondere & levitate , nunc voliuilitate ae fixione ut vocant quousque tandem ad illum mistionis completae finem perveni ni, ad quem Spiritus interni e scientis vis, ac potestas juxta suae naturae proprieta res ab initio vergebat. Atque binc cuiusque Metalli

immo ca erorum o mutum proprietates emergunt.. Hunc veto Seiritum in rebus similibus homogeneis unicam tantum saltem prae dominantem existimare oportet.Si enim ab este diu, dc fine noto, ac manifesto latearium causarum existentiam inferre licet,cum unicus in unoquoque metallo finis N effectus specie semper consimilis, & idem inspiciatur, unica solum erit assignanda effecti ix causa. Sicut e di verso in Planistis,& multo magis in Animalibus, in quibus tam di vel sa instrumenta Oviana observantur, ab unico agente immediate Pendere nequeunt: ut fusius oste- sum est in Physicis. Atque inde organi Eatio, seu Instrumeritorum diversitas primam suam originem delum it ex diveisitate scilicet interioris Spiritus ini dissimilibus partibus specie diversi ab uno primo, die tincte ali rectore velut instxumenti diversi ad diver-

30쪽

Liber primus. aIsos effectus edendos adhibiti. Hinc saepe contingit.

ut in eodem loco diversa metalla, ct mista invenianis tur,quia scilicet virtutes spirituales non ab uno spiritu, tanquam a principali dominante rectore, & ut illius insti umento dirigantur: ideoque sepe in subteris r neis observantur mista quaedam homogenea quidem, sed varia contiguratione praedita, ut in salibus, diversis admodum formis angillaribus coagulatis,&clarius in lapidibus nonnullis partium diversitate donatis, in quibus prima quaedam organizationis. eius nempe quae in Plantis,& clarius in Animantibus explicata erat observanda, quasi delineata initia, ac rudimenta sese dant in conspectum.

In Mistis tamen ejusmodi homogeneis id quoque notatione dignum videtur, quod non toto sita. rum generationum tempore aequali ratione per ignem ferantur,quoniam modo facilius, modo difficilius,itemque altius, & humilius, nunc latiori, nunc strictiori ligamine connectantur. Et cum ignis quamvis aeri primo jungatur, neque

ipsum tamen , sicut neque Terram immediate localiter movere queat, sed solam Aquam, quae tantum Ignis motioni obedit, patet primum elevatum va Porem ab aqua calefacta in Aerem ascendentem ob aerem tunc in vapore dominantem per inplorem

sui portionem sulphuris nomine insigniri: & dein ex multiplicato aquae vapore, ipsaque dominante Meris curii r ac tandem Terrae quantitate in diem superadindita salis: quae jam principia secundaria ex praedominante elemento cum Igne vocari demonstratum est alibi fPraedictus vero naturae ordo , quamvis rationi

consonus videatur, poterit facillime inverti pro di

v versitate

SEARCH

MENU NAVIGATION