P. Virgilius Maro qualem omni parte illustratum tertio pubblicavit Chr. Gottl. Heyne cui Servium pariter integrum et variorum notas cum suis subjunxit N.E. Lemaire volumen primum octavum et ultimum

발행: 1822년

분량: 694페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

VITA P. VIRGILII MARONIS

Ergone supremis potuit vox improha verbis, Tam diruin inanitare Dosas, etc.

l' uisse traditur statura grandi, aquilino colore, facie rusti- Uana, Valetudine varia, ituum plerumque stomacho, faucibus ac dolore capitis laboraret, sanguinem etiam Saepius rii Ceret; cibi vinique parcissimus. Possedit sero centies sestertium ex largitionibus amicorum; liabuitque domum Romae in Esquiliis, juxta hortos M; cenatis, quamquam Secessu Campaniae Siciliaequo plurimum utchntur. Egisse causam dicitur semel omnino; sermone tardissimus ac pame indocto similis. Τradit M. Seneca, ut Ciceronem Eloquentia sua in carminibus destituit, ita Virgilio illam ingenii felicitatem in oratione soluta defuiSSE. Tanta fuit morum castitate, ut Neapoli Parthenias vulgo

diceretur; tanta modestia, ut si quando Romae, quo raro commeabat, visoretur in publico, scctantes commonstrantesque Se Subterfugeret: nec tamen caruit fructu laudis, quae dum repudiatur, cumulatior redire solet: nam populus, auditis in Theatro Virgilii versibus, surrexit universus, et eum forte Praesontem spectantemque Sic veneratus est, quasi Augustum.

Quum quidam versus ab eo factos sibi adscriberent, id non modo non aegro ferebat, sed sua etiam in aliis laudari liberitissime patiebatur: quod quum saepe alias tum in hoc eleganti disticho contigit;

Nocte pluit tota; redouul spectacula mane e Divisum imperium cum Jove Caesar habet.

Quum aliquando Ennium legens interrogaretur, quid ageret, reSpondit aurum se colligere e stercore Ennii. Benignus; Cultor omDium bonorum atquct eruditorum; ab invidia sic alienus, ut si quid crudite dictum audiret alterius, non mirius gauderet, ac si suum esset; neminem vituperare, inudare honoS; en humanitate Esse, ut eum nemo nisi perversus maxime

non amaret; nihil proprium habere videbatur; eius Biblio- hoca non minus aliis doctis patebat, quam sibi; et illud Euripidis Saepe usurpabat, commutata amicorum esse omnia :itaque poetas omnes aequales sibi sic adjunctos habuit, ut quum inter se plurimum invidia arderent, unum Ornae PE CDi rent, Varius, Tucca, Gallus, Proportius. Ipse vero Horatius, iugeniorum callidus Oxplorator, cisi pomeos admirator unicus

352쪽

et artifex, Virgilium tamen ab animi candore et probitate praecipue laudat, neque eum Poetarum principem, sed virum optimum dicit. Magna apud Augustum gratia ad id usus est, ut plurimis benefaceret, noceret nemini: hona cujusdam exsulantis, of rente Augusto, recusavit. Parentibus quotannis aurum ad abundantem victum mittebat, quos jam grandis amisit, ex quibus patrem oculis captum, et duos fratres germanos, Silonem impuberem, et Flaccum jam adultum. Desuisset aliquid Virgilio in illo concentu laudis, nisi obtrectatores obmurmurassem: sed neque olim dum viveret, neque etiam nunc quum, scriptis suis vivat spiretque Sevi per,

defuere unquam insulsi censores et iratis Musis geniti: et ejus quidem aequales, Carbilius Pictor librum, cui titulus Eneidomastix, ediderat; Herennius Virgilii visi a contraxerat; Q. Octavius Avitus et Petilius Faustinus ejusdem furta; quos ille sic ulcisci solebat, ut sileret, neque eorum fremitu a studiis suis avocari se pateretur. Asconius Pedianus libro, quem Contra Virgilii obtrectatores seripsit, id ei potissimum Objectum fuisse dicit, quod nec recte historiam continuisset, et pleraque desumsisset ex Homero; illum vero hoc crimitiis sic d fondero solitum, cur non et illi eadem quoque surta tentarent; sed intellecturos facilius sesse Herculi clavam, quam

Homero versum surripere.

Verum ut tantum poetam pauci aliquot malevoli carioso donte arroscrutat, ita eum ut latinae pocscos Principem ac paene Deum coluit maxima pars posteritatis. Virgilii imaginem venerabatur Silius, ejusque natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli maximo, ubi monumentum ejus adire, Ut templum, solebat. Virgilium, Platonem poctarum vocabat imperator Alexander Severus, ejusque effigiem, ut et Ciceronis, in Larario habebat, quam divino ritu coleret. Sed potius quid ipse Virgilius canat, quam quid alii de eo judicent audiamus, quum ea sit, ut Macrobii verbis utar, tanti poetae gloria, ut nullius laudibus crescat, nullius vituperatione mi

nuatur. FINIS VITE VIR . I. I.

353쪽

DE CULICE VIRGILIANO

DISCEPI AI IO,

CuLi Μ, hoc est, carmeia ejus tituli, quod a plerisque Virgilio tribuitur, nunquam Potui animum induCerct, ut summi poetae legitimum esse iactum crederem. Jure an injuria, vel auctori opus, vel operi au Ctoritatem detraham, lubet disceptare semel, remque totam suis tantisper momentis expondere. Momentum porro in magnis quamlibet nominibus, et nudis eriti eorum eis ictis nullum esse duco. Scaligorum igitur perinde ac Buaeum omittam, quorum hic αι inepto posteriorum relatum

scriptore ficium ij esse non dubitat, quem hab mus Culicem; ille contra admonet sa) opus hoc osse Virgilii non tironis, sed

Paucis hoc persuasit Scaliger; atque in ea osse sententia Omnes video, qui ista tractant, ut Culicem ipsum quidem infra Virgiliani nominis famam esse fateantur; maximi tamen vatis dignitati labem hinc aspersi nullam, quum puer admodum eo earmine luserit; Deminem esse hominem tam disertum, qui infans aliquando non fuerit: cur nudi sit Virgilio os uilisse aliquid in pueritia, quod Virgilii matura et confirmata aetate dignum non sit pHonesta oratio, sed reprehendenda tamen, quoniam falsa: si enim Cullei natalem annum assignari oportere multu quam isti putarit seriorem, Statii approbat Virsiliique adeo ipsius portu testificatio. ιι culicona legimus, inquii sa) Statius, et Batrachomyomachiam etiam Pgnoscimus; nec est quisquam illustrium poetarum, qui non aliquid operibus suis stylo remissiore praesuserit. v Ilursum in Genethliaco Lucani;

354쪽

DE CULICE VIRGILIANO DISCEPTATIO. 335

Mox coepta generosior juventa,

Albos ossibus Italis Philippos,

Et Pharsalica bella detonabis.... Haec primo juvenis canes sub aevo, Ante untios Culicis Maroniani.

Virgilius in Sileno, sive Ecloga sexta;

Prima Syracosio dignata est ludere versu Nostra, neque erubuit silvas habitare Thalia. Quum canorem reges et praelia, Cynthius nurem Vellit, et admonuit: pastorem, Tityre, Pingues Pascere oportet oves; deductum dicere carmen. Nunc ego namque super tibi erunt, qui dicere laudes,. Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella Agrestem tenui meditabor arundine musam.

Tribus hiseo locis paulo est diligentior adhibenda consideratio; Propterea quod lumen mutuo suenerant, et rc in hanc totam continent, atque decidunt. Jam hoc primum intelligere est, Virgilium, antequam ad Bucolica, revocante genio, se conferret, id aggressum fuisse, ut i cs gestas regum et bella carmine describeret: et inchoaverat Sarie res Itomatias, exemplo fortasse Ennii. Sed jam antea, et Priusquam ad eas animum appelleret, Pastorale quidpiam carmine luserat. Quae enim alia ratio est, cur ante Bucolica Pastorem ipse se nominet y Quid porro illud est Pastoralis argumenti, quod versu exornaverat Z certe Culex, quo aliis operibus priuius it. Quin ex illo Tityri nomine, quo se illic indi-gitat, colligi haud absurdo potest, in Culico pastorem fuisse

Tityrum. 0einde, quod ait Statius scriptam esse Pharsaliam ante annos Culicis Maronitini, eo annus indicatur Virgilia lue a latis quintus omnino ac vicesimus : sic enim rationes subduco; Vitam abrumpore coactus est Lucanus pridie Kalend. Maias, Attico Vestino, et Nerva Syllano COss. anno V. C. 8i7. Natus erat IlI. Non. Novemb. C. Ciaesare Augusto Germanico II. L. Caesiano I. Coss. anno V. C. 79t. Annum igitur vivendo expleverat XXV, et XXVI agebat, non XXVII, ut in rius vita ex antiquissimo descripta commentario legimus. Illud non addo, quod etsi verae, tamen In inutae nc parum Decessariae videri observationis possit: inter molimina Pisonianae conjurationis, cui se implicuerat, supremum ipsi annum vix fuisse ad scribenda carmina liberum.

355쪽

336 DE CULICE VIRGILIANO.

Hoc non omitium, in Veteribus commentariis, unde Virgilii, quam habemus, vitam occrpsit Tib. Claudius Donatus, omnino eum, quem dico, Virgilianae aetatis annum fuisse assignatum Culici: nam quod editi habent libri omnes, Fecit Culiacem, quum esset Grinorum XV, Error cfit vel Grammatici veteris,

vel alicujus librarii, qui notam denarii numeri X alteram passus sit Excidere. Quem enim haboni ista senstinat a Fecit Culicem, quum esSet annorum XV; et moX, quum res Romanas inchoasset, offensus materia et nominum asperitate, ad Bu-eolica transiit. n Quis ita ineptiit aliquando, ut diceret factum

esse mox, quod annis Post decem duodecimve contigitῖ Bu-eolica autem aggressus est Virgilius, ut affirmat Servius, XXVIII anno m. Si legas, uti legendum censeo, fluunt cohaerentque omnia. Culleoni socii Virgilius quum esset annorum XXV: specimen hoc fuit ejus artis, quam in tornandis versibus habuit ipse

singularem. FnCtus successu animosior, homo alioqui parum confidens, mox res inchoavit Romanas, sive, ut ait Servius, regum Albanorum, quas abiecit statim offensus materia et nominum asperilate, ni que ad Pastoralia se contulit: revoca-hat onim expertum jam in Culice et a minuitas rerum et Dominum lenitas. Poemata ejus generis pluscula quum ess cisset, recognovit ea demuria ac per cit, et solecta ex illis decem Eclogarum litulo edidit annum agens XXX lII. Locum in ea editione Culici nullum dedit, quoniam pecuali areni habuerat jam ante et propriam editioncm. Vorum tam ori ut in principio AE Deidos Bucolica sibi auctor atque Georgica et in fine Georgicon Bucolica asseruit, ita in primo, quod

post Culicona composuit, Bucolico carmine memoriam exstare

voluit et Culicis, et rius item operis, quod inchoaverat tantum; neque aliam habere illa sententiam possunt, qua jam descripsi: Prima Syracosio, ete. Quod dicit: Nunc ego... Agrestem tenui meditabor arundine musam, plane indicat a militaribus argumentis, quae in mani biis aliquandiu habuerat, tran ire se ad pastoralia; ut illud: At nune horrentia Martis Arma υirumque cano, transitum significat de pastoralibus, agrariisque carminibus ad militaria atque heroica. IIoc ergo : Quum cunerem reges et Proelia, res intelligi oportet bellicas, quibus scribendis operam mira dabat, quum ad Bucolica est revocatus : et illo;

356쪽

Prima syracosio dignata est ludere vorsu Nostra, neque erubuit sylvas habitar Thalia,Culex commemoratur, quem tribus ante annis luserat.

Video quid occurrat: Ecloga lunc, Prima Syracosio, post Tityrum, quae primum in editione loCum babet, composita est. At enim stare non potest ista ratio : repugnat Servius loci, duobus. I. Viqinti octo annorum scri mit Bucolica Viryilius 1 at Titγru non scripsit nisi post triumviratum agrorum largitio nem, quae anno V. C. 7lo, Virgilii Zo, facta est. II. silonum audivit Cicero, quum in theatro cantaretur a Cythoride: sed periit Cicero, exeunte anno V. C. 733, Virgilii 28. Audierit necne Silenum Tullius, non quaero : Rcceperat quidem ab an liquis, ut loquitur, Commentatoribus Servius, EClogam Silo. num scriptam fuisse ante Ciceronis Obitum, ac proinde Titysto priorem : hoc ipsum in Sileni prologo P sessus est aperto Virgilius; quod si quis non videt, mirabor. Primum tamen in Eclogis locum Ti rus occupat, Silenus sextum; sane: locum enim assigna Vit illis auctor quem libuit. noque eo disposuit ordine quo suri PSerat, nisi Gallum, ut animadvertere jam alii. Nunc, ut recolligam ostendamque tandem, ista quorsum portineant, videor nullum reliquisse perfugita lia opiniorii, quarti de Virgiliano Culice praeconceptam habent qui Culicem hune quem videmus, Vati maximo adscribi posse arbitrantur. Eam quidem naeniam, in qua si) sty lus enervis et Uayus, obscura seniatentia, numeri dismtuli, laxa, fluxa, barbarica compositio, parum esse Virgiliana in non diffitcntur: at rudimentum hoc egi inquiunt, balbutientis pueri. Ego Culicem fateor rudimentum fuisso Virgilii; quod quo sit intelligendum Sen Su, mox edisse ram : sed pueri rudimentum non suisse, satis ostendi; immo

vero adulti juvenis, et jam tum Virgilii. Quid quod Virgiliani Culicis, atque hujus barbarici inatoria eadom non est y Virgilius sa) Culicem faciebat e palude pro

volantem : hic nusquam paludis mentio. Virgilianus Culo pastori inter duo temPora figebat a Culeum. Operar pretium egi animadvertere hunc locum quibus ornaVerit coloribus serii, ior barbarus; v. I 8 I; Vol. V; pag. iii

Parvulus hunc privr humoris contere t alumnus, Et mortem vitare monet Per acumina; nanique

357쪽

338 DE CULICE VIRGILIANO

Qua do ducta genas Pandebant lumina gemmis, Hac senioris erat natum pupula telo Ieia levi.

Et id Deum putant Virgilium, eui ista tribuant 7 Virgilianus

pastor, interempto statim Serpente, tumulum struebat Culici. Hic pastor domum reducitur, ut lecto compositus videat in

somnis effigiem obtriti Culicis, et audiat de Charonte, de Furiis ae Cerbero, de Orplieo et Eurydice, de Argonautis, Trojano bello, Ulyssis reditu, Graeca omni Romanaque historia non puerilem, sed pecuariam declamationem; cuitis haec d

mum Conclusio est: Ergo jam causam mortis me dicere vineta Verberibus saevo cogunt ab judice Pa nae, Quum mihi tu sis causa mali; n e conscius adsis; Sed tolerabilibus euris haec immemor audis.

dipus fuit hic pastor, non Tityrus, si intellexit quid suus vellet Culex. Istud vero i 64 ὶ de serpente quam latinum3

obvia vibranti carpens gravis aera I iugua;

Aera obuias Quid hoc monstri est' exclamat in commentario Τaubmannus. Quaerit exempla quibus dictum excuset, nec invenit, atque eo delabitur tandem, ut dicat, hoc et nonnulla ejusmodi alia, quae in hoc poematio occiarrunt, judicio suo et libertati poeticae Virgili uni indulsisse. Virgilio quidem usum judicii, quo singulariter excelluit, fuisse alium puto. Quid autem est in veteribus laciniis tam ineptiim ac barbarum, quod optimis scriptoribus non tribuat ha C ratio' Quosdam esse scio, qui et Scaligero et Culici, quem habemus, praesidium ex hoc Martialis petant disticho :

Protinus Italiam Coti oppit, et arma virumque, Qui modo vix Culicem fleverat ore rudi.

Quo effici existimant, a Culice Virgilium transiisse ad aeneidem Neque mirum si non sit suus in Culice, cui scribendo rudem ac male limatum adhiberΡ stylum voluerit. Cassum utrimque praesidium. Transiit quidem a Culice Vi filius ad res Italas, sive Romanas; sed luec inter atque Aneidem, Bucolica intervenere M Goorsica. Illud, ore rudi Canere, quid sit, non intellexit Domitius ille Calderinus, cui accredunt notanti perinde esse atque immitto carmine. Satius fuerit i) Lege cinctae, Cul. v. 37s.

358쪽

DISCEPTATIO. 339

Observasse, ut eampus rudis a Virgilio dictus est qui nondum proscissus vomere segetes nullas reddidit; ita stylum dici rudem, qui usu nondum exercitatus, nihil prodidit quod in manus hominum venerit. Quo sensu Culicem fateor summi vatis fuisse rudimentum. Admonet me Martialis haec mentio, ut alterum ejus deviruiliano Culice versum afferum. Aeeipo facundi Culicem, studiose, Maronis. Legebatur ergo a studiosis Culex, et a poetis, ut ait Statius, poetam alloquens: Culicem tegimus; et legebatur Saturnalibus, optimo dierum. At quis nunc poeta, et lati ne scietis, Culicem legat, non dico cum voluptate, sed sine gravi fastidio ZAt multi sunt loci in Culice, non tantum versus, quos in alia sua opera immisit Virgilius limatiores et magis factos. Acute dictum : non enim Compilare Virgilium potuit sarcinator barbarus, ut solent pueri, quos Videmus Placere supra modum ipsos sibi, quutu bonos versus contaminavere, et inepta assuendo, fecere Pessim Oη. Pervetustus exstat manu deserimuε codex, quem a Joanne Lacurna Cl. Salmasius habuerat: illic videre est quosdam vixisse sub Vandalorum rege Thrasa mundo in Africa ingeniosos scilicet homines atque delicatos, qui certarent Suffarcinandis horride Virgilianis versi hus atque sententiis Eum ego codicem versavi diu, et monstrosa Gothicae ejus et pgantiae specimina vidi satis multa; atque in illis Virgilium agnovi, ut in Culice.

IN CULICEM VIRGILIO SUPPOSITUM

HENDECASYLLABI.

Ι sus c, i per iter tenebricosum, Putri nate Culex Gothi cerebro, Coenosos Erebi lacus revise :Non es ille Cul ex mei Maronis. i) Lib. XII. Digr. 85.

359쪽

346 DE CULICE VIRGILIANO DISCE HIO.

Ille bellus erat, levique circum Argutus volitaris tribo can Phat: Quale blanda ciet Τhalia carmen, Si quando resti cui iubam Gradivi Implevit tenui iocosa flatu.

At tu Vandalico insolenter aures Tundis Aonias strepens susurro, Phoebi dedecus, et novem sororum 2 Non os ille Cul ex mei Maronis. Proinde nunc ster iter tenetiricosum, Illos, unde malum podem attulisti, Catiosos Erebi locus revise; Cinctas verberibris rPviso Poenas. Nam tu dignus os omnibus flagellis, AlcoO qui Lu, et Megaera scaevit; Auius fraude mala sacris mulisque Maguntia aspergere vorsibus Maronem,

Corvi qualiter inquinant siὶ Priapum. Si leni Cicero manu polivit Budentem ψ Libyco satum Madum, . Dici tu potis es Culex Maronis. i Horat. I, Sut. VIII, 17. et Apuleii.

360쪽

A SCHOLASI ICIS DUODECIM POETIS

EX ARGUMENTO HUIUS DISTI CUI VIRGILlANI :

Μantua me genuit; Calabri rapuere; tenet nunc Parthenope : cecini pascua, rura, duces. vi TALIS. I.

L RiMA mihi Musa est sub sagi Tityrus umbra; Ad mea Davus humum jussa coloniis arat Proeliaque expertos cocini Trojana Latinos; Fertque meos cineres inclyta Parthenope.

BASILIUS. II.

Hoc jacet in tumulo vates imitator Homeri, Qui canit Ausonio carmine primus OV es Ad cultos hinc transit agros; aeneidos autem Non emendatum morte reliquit opus.

Bucolica Ausonio primus qui carmine laci, Mox praecepta dedi versibus agricolae. Idem cum Phrrgibus Butulorum hella peregi, Hunc mihi defuncto fata dedere locum.

SEARCH

MENU NAVIGATION