P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

171쪽

o N ego mendosos ausim defendere mores , Falsaque pro vitiis arma movere meis.

Confiteor , si quid prodest delicta fateri r

In mea nunc demens crimina, fassus , eo. s Odi : nec possum cupiens non esse , quod odi. Heu i quam, quae studeas ponere, serre grave est Nam desunt vires ad me mihi jusque regendum. Auferor , ut rapida concita puppis aqua. Non est certa meos quae forma irritet amores ero Centum sunt causae , cur ego semper amem. Sive aliqua est oculos in se dejecta modestos , Uror : & insidiae sunt pudor ille meae. Sive procax aliqua est , capior ; quia rustica non est , Spemque dat in molli mobilis esse toro .is Aspera si visa est, rigidasque imitata Sabinas ;Velle , sed ex alto dissimulare , puto. Sive est docta , placet raras dotata per artes 2 Sive rudis ; placeat simplicitate sua. Est , quae Callimachi prae nostris rustica dicat et o Carmina e cui placeo , protinus ipsa placet. Est etiam , quae me vatem & mea carmina culpet e Culpantis cupiam sustinuisse semur. Molliter incedit , motu capit e altera dura est ;At poterit tacto mollior esse viro. 21 Haec quia dulce canit, flectitque facillima vocem , Oscula cantanti rapta dedime velim. Haec querulas agili percurrit pollice chordas e Tam doctas quis non possit amare manus Illa placet gestu , numerosaque brachia ducit,3 o Et tenerum molli torquet ab arte latus. Ut taceam de me , qui causa tangor ab omni;

Illic Hippolrtum pone , Priapus erit.

172쪽

Tu , quia tam longa es , veteres Heroidas aequas ;Et potes in toto multa jacere toro. Haec habilis brevitate sua e corrumpor utraque z 3IConveniunt voto longa brevi; que meo.

Non est culta ; subit quid cultae accedere possit. ornata est ; dotes exhibet illa suas. Candida me capiet e capiet me flava puella et Est etiam fusco grata colore Venu&. 4 Seu pendent nivea pulli cervice capilli ;Leda fuit nigra conspicienda coma :Seu flavent ; placuit croceis Aurora capillis. Omnibus historiis se meus aptat amor. Me nova solicitat , me tangit serior aetas rHaec melior specie , moribus illa placet. Denique quas tota quisquam probet Urbe puellas , Noster in has omnes ambitiosus amor.

ULLus amor tanti est, abeas , pharetrate Cupido, Ut mihi sint toties maxima vota mori. Vota mori mea sunt , cum te peccasse recordor, Hei mihi l perpetuum nata puella malum lNon mihi deletae nudant tua facta tabellae I SNon data surtive munera crimen habent. O l utinam arguerem sic , ut non vincere possem l Me miserum i quare tam hona causa mea est 3 Felix , qui quod amat, defendere fortiter audet :Cui sua , Non feci, dicere amica potest. IO Ferreus est , nimiumque suo favet ille dolori, Cui petitur victa palma cruenta rea. Ipse miser vidi, cum me dormire putares sSobrius apposito crimina vestra mero. Multa supercilio vidi vibrante loquentes et II Nutibus in vestris pars hona vocis erat.

173쪽

Non oculi tacuere tui; conscriptaque vino

Mensa : nee in digitis litera nulla fuit. Sermonem agnovi, quid non videatur amanti

sto Verbaque pro certis jussa Valere notis. Iamque frequens ierat mensa conviva remota et Compositi juvenes unus & alter erant. Improba tum vero jungentes oscula vidi. .

Illa mihi lingua nexa fuisse liquet. a s Qualia nec statri tulerit germana severo δSed tulerit cupido mollis amica viro. Qualia credibile est , nec Phoebum ferre Dianae ;Sed Venerem Marti saepe tulisse suo Quid facis exclamo ; quo nunc mea gaudia defers λ3o Injiciam dominas in mea jura manus.

Haec tibi sint mecum e mihi sint communia tectim

In bona cur quisquam tertius ista venit Hoc ego , quaeque dolor linguae dictavit : at illi Constia purpureus venit in ora pudor. 31 Quale coloratum Tithoni conjuge coelum Subrubet, aut sponso visa pueIta novo. Quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae et Aut vhi cantatis Luna laborat equis :Aut quod, ne longis flavescere possit ab annis , 4o Maeonis Assyrium semina tinxit ebur. His erat, aut alicui ς olor ille simillimus horum :Et numquam casu pulchrior illa fuit. Spectabat terram : terram spectare decebat.

Maesta erat in vultu e maesta decenter erat.

1 Sicut erant, & erant culti, ὶ laniare capillos ,

Et fuit in teneras impetus ire genas. Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti: Defensa est armis nostra puella suis. Qui modo saevus eram , supplex ultroque rogavi , o oscula ne nobis deteriora daret. Risit, & ex animo dedit oscula e qualia possent Excutere irato tela trisulca Iovi.

174쪽

LIBER II. ELEGIA VI. III

Torqueor infelix , ne tam hona sumserit alter e Et volo non ex hac illa suisse nota. Haec quoque, quam docui, multo meliora supersunt ; s 3 Et quiddam visa est addidicisse novi. Quod nimium placuere , malum est et quod tota labellis Lingua tua est nostris , nostra recepta tuis. Nec tamen hoc unum doleo : non oscula tantum Iuncta queror; quamvis haec quoque juncta queror: 6o Illa , nisi in lecto , nusquam potuere doceri. Nescio quis pretium grande magister habet.

' , ij et Acus, Eois imitatrix ales ab Indis ,

Oeeidit et exsequias ite frequenter , aVes. Ite , piae volucres ; & plangite pectora pennis; Et rigido teneras ungue notate genas. Horrida pro maestis lanietur pluma capillis et IPro Iongeti resonent carmina vestra tuba. Quid scelus Ismarii quereris , Philomela , tyranni λΕxpleta est annis ista querela suis. Alitis in rarae miserum devertite funus. Magna, sed antiqui, eausa doloris I s. IOOmnes , quae liquido libratis in aere cursus δTu tamen ante alias , turtur amice , dole. Plena fuit vobis omni concordia vita , Et stetit ad finem longa tenaxque fides.

Quod fuit Argolico juvenis Phoceus Orestae , II Hoc tibi, dum licuit, Psittace , turtur erat. Quid tamen ista fides 3 quid rati forma coloris Quid vox mutandis ingeniosa sonis Quid juvat, ut datus es , nostrae placuisse puellae

Infelix avium gloria , nempe jace . Tu poteras virides pennis hebetare smaragdos , Tincta gerens rubro punica rostra croco.

175쪽

Non fuit in terris vo eum simulacior ales IReddebas blaeso tam bene verba sono. 2I Raptus es invidia : non tu sera bella movebas tGarrulus , & placidae pacis amator eras. Ecce , coturnices inter sua proelia vivunt: Forsitan & fiunt inde frequenter anus.

Plenus eras minimo e nec prae sermonis amore 3 o In multos poteras ora vacare cibos.

Nux erat esca tibi ; causaeque papavera somni t Pollebatque sitim simplicis humor aquae. Vivit edax vultur , ducensque per aera gyros Miluiis , & pluviae graculus auctor aquae. 31 Vivit & armiferae cornix invisa Minervae ;Illa quidem sectis vix moritura novem. Occidit illa loquax , humanae vocis imago ,

Psittacus extremo munus ab Orbe datumia

Optima prima fere manibus rapiuntur avaris ;-o Implentur numeris deteriora suis.

Tristia Phyllacidae Thersites sunera vidit:

Iamque cinis , vivis fratribus , Hector erat. Quid referam timidae pro te pia vota puellae Vota , procelloso per mare rapta Noto. 43 Septima lux aderat , non exhibitura sequentem IEt stabat vacua jam tibi Parca colo :Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato. Clamavit moriens lingua ; Corinna , vale. Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondens , Io Udaque perpetuo gramine terra viret.

Si qua fides dubiis ; volucrum locus ille piarum

Dicitur , obscenae quo prohibentur aves. Illic innocui late pascuntur olores et Et vivax phoenix , unica semper mis. 33 Explicat ipsa suas ales Iunonia pennas IOscula dat cupido blanda columba marI. Psittacus has inter , nemorali sede receptus , Convertit volucres in sua verba pias.

176쪽

LIBER II. ELEGIA VIT. 13 3

Offa tegit tumulus : tumulus pro corpore parvus :Quo lapis exiguus par sibi carmen habet. 6o Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro et Ora fuere mihi plus ave docta loqui.

R G o ego sussiciam reus in nova crimina semper Ut vincam , toties dimicuisse piget. Sive ego marmorei respexi summa theatri ;Eligis e multis , unde dolere velis. Candida seu tacito me vidit femina vultu , IIn vultu tacitas arguis esse notaS. Si quam laudavi; miseros petis ungue capillos :Si culpo , crimen dissimulare putas. Sive bonus color est , in te quoque frigidus esse ;Seu malus, alterius dicor amore mori. I Atque ego peccati vellem mihi conscius essem: AEquo animo poenam , qui meruere , ferunt. Nunc temere insimulas : credendoque omnia frustra , Ipsa vetas iram pondus habere tuam. Aspice , ut auritus miserandae sortis asellus , II Assiduo domitus verbere, lentus eat. Ecce , novum crimen , soliors ornare Cypassis objicitur dominae contemerasse torum.

Di melius , quam me , si sit peccasse libido , Sordida contemtae sortis amica juvet i ad Quis Veneris famulae connubia liber inire , Tergaque complecti verbere secta velit Adde , quod ornandis illa est operata capillis ;Εt tibi per doctas grata ministra manuS. Scilicet ancillam , quae tam tibi fida , rogarem Z a IQuid nisi ut indicio jumsta repulsa foret EPer Venerem juro , puerique volatilis arcu S , Me non admissi criminis esse reum.

177쪽

ELEGIA VIII.

Pougu Dis in mille modos persecta capillis ,

Comere sed solas digna , Cγpassi, Deas ;Et mihi jucundo non rustica cognita surto ;Apta quidem dominae , sed magis apta mihi ;s Quis fuit inter nos sociati corporis index 'Sensit concubitus unde Corinna tuos Num tamen erubui num , verbo lapsus in ullo , Furtivae Veneris conscia signa dedi

Quid Z quod in ancilla si quis delinquere posset ,

Io Illum ego contendi mente carere bona Thessalus ancillae facie Briseidos arsit: Serva Mycenaeo Phoebas amata duci. Non ego Tantalide major , nec major Achille rQuod decuit reges , cur mihi turpe putem EIs Ut tamen iratos in te defixit ocellos ;Vidi te totis erubuisse genis. At quanto , si forte resers , praesentior ipsct Per Veneris feci numina magna fidem lTu Dea , tu jubeas animi perjuria puria o Carpathium tepidos per mare ferre Notos. Pro quibus ossiciis, pretium mihi dulce , repende Concubitus hodie , susca Cypassi, tuos. Quid renuis fingisque novos , ingrata , timore&Unum est e dominis emeruisse satis. a 3 Quod si stulta negas , index anteacta fatebor ;Et veniam culpae .proditor ipse meae-Quoque Ioco tecum fuerim , quotiesque , Cypassi, Narrabo dominae , quotque quibusque modis

178쪽

O l 9υMdu, M pro me satis indignate Cupido.

O l in corde meo desidiose puer. Quid me , qui miles numquam tua signa reliqui , Laedis & in castris vulneror ipse meis Cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos Z IGloria pugnantes vincere major erat.

Quid non Haemonius quem cuspide perculit heros , Confossum medica postmodo juvit ope ZVenator sequitur fugientia , capta relinquit: Semper & inventis ulteriora petit. I Nos tua sentimus , populus tibi deditus , arma :Pigra reluctanti cessat in hoste manus. Quid juvat in nudis hamata retundere tela Ossibus λ ossa mihi nuda reliquit amor.' Tot sine amore viri, tot sunt sine amore puellae e Is Hinc tibi eum magna Iaude triumphus eat. Roma , nisi immensum vires promosset in orbem , Stramineis esset nunc quoque tecta casis. Fessus in acceptos miles deducitur agros zMittitur in saltus carcere liber equus et a Longaque subductam celant navalia pinum ITutaque deposito poscitur ense rudis. . Me quoque , qui toties merui sub amore puellae . Defunctum placide vivere tempus erat. Vive , Deus, posito , si quis mihi dieat, amore ὴ asDeprecer et usque adeo dulce puella malum est. Cum bene pertaesum est , animoque relanguit ardor , Nescio quo miserae turbine mentis agor. Ut rapit in praeceps dominum , spumantia frustra Frena retentantem , durior oris equus et 3

Ut subitus , prope iam prensa tellure , carinam Tansentem portus ventus in alta tapit:

179쪽

Sic me saepe resert incerta Cupidinis aura ;Notaque purpureus tela resumit Amor. 3I Fige , puer et positis nudus tibi praebeor armis. Hic tibi sint vires r hic tua dextra facit. Huc , tamquam juste , veniunt de more sagittae zVix illis prae me nota pharetra sua est. Infelix, tota quicumque quiescere nocte 4o Sustinet, & somnos praemia magna vocat. Stulte , quid est somnux , gelidae nisi mortis imago 3 Longa quiescendi tempora sata dabunt. Me modo decipiant voces fallacis amicae 2 Sperando certe gaudia , laetus ero. ηI Et modo blanditias dicat, modo jurgia nectat. Saepe fruar domina e saepe repulsus eam.

Quod dubius Mars est, per te, privigne Cupido, est tEt movet exemplo vitricus arma tuo. Tu levis es , multoque tuis ventosior alis :

o Gaudiaque ambigua dasque negasque fide. Si tamen exaudis, pulchra cum Matre , rogantem p Indeserta meo pectore regna tene. Accedant regno , nimium Vaga turba , puellae. Ambobus populis sic venerandus eris.

C a V mihi, tu certe , memini, Graecine , negabas ,

Uno posse aliquem tempore amare duas. Per te ego decipior : per te deprensus inermis , Ecce duas uno tempore turpis amo. I Utraque formosa est et operosae cultibus ambae r

Artibus, ire. dubio est , haec sit, an illa , prioria Pulchrior hac illa est i haec est quoque pulchrior illa :Et magis haec no his , & magis illa placet.

Ercant, ut .ventis discordibus acta se solos , Io Dividuumque. tenent alter S alter amor.

180쪽

LIBER II. ELEGI A XI. IIT

Quid geminas , Erycina , meos sine fine dolores Nonne erat in curas una puella satis Quid folia arboribus , quid pleno Sideva coelo , In freta collectas alta quid addis aquas Sed tamen hoc melius, quam si sine amore jacerem: I IHostibus eveniat vita se vexa meiS. Hostibus eveniat viduo dormire cubili , Et medio laxe ponere membra toro. At mihi saevus amor somnos abrumpat inertes ISimque mei lecti non ego solus onus. a Me mea disperdat , nullo prohibente , puella , Si satis una potest ; si minus una , du .e. Suffciant graciles , sed non sine viribus , artus e Pondere , non nervis , corpora nostra carent. Et lateri dabit in vires alimenta voluptas. 2FDecepta est opera nulla puella mea. Saepe ego , lascivae consumto tempore noctis , Utilis & forti corpore mane sui. Felix, quem Veneris certamina mutua perdunt lDὶ iaciant, leti causa sit ista mei l 3o Induat adversis contraria pectora telis Miles , & aeternum sanguine nomen emat. Quaerat avarus opes ; & quae lassarit arando AEquora , periuro naufragus ore bibat. At mihi contingat Veneris languescere motu:. 3 Cum moriar, medium solvar & inter opus. Atque aliquis nostro lacrymans in funere dicat, Conveniens vitae mors fuit ista suae.

Ραt M A malas doeuit, mirantibus aequoris undA spoliaco pinus vertice caesa vias rQuae concurrentes inter temeraria cautes

conspiquam fulvo vellere vexit ovem,

SEARCH

MENU NAVIGATION