장음표시 사용
151쪽
Tu dominae , cum te projectam mane videbit , o Temporis absumti tam male testis eris. Qualiscumque vale , sentique abeuntis amorem , Lente , nec admisso turpis amante e Vale. Vos quoque crudeles rigido cum limine postes , Duraque consertae ligna valete fores.
A n Da manus in vincla meas , meruere catenas 1 Dum furor omnis abit , si quis amicus ades. Nam furor in dominam temeraria hrachia movit. Flet mea vesana laesa puella manu. 3 Tunc ego vel caros potui violare parentes , Saeva vel in sanctos verbera ferre Deos.
Quid λ non & , clypei dominus septemplicis , Aiax
Stravit deprensos lata per arva greges Et, vindex in matre patris , malus ultor Orestes, Io Ausus in arcanas poscere tela Deas Ergo ego digestos potui laniare capillos
Nec dominam motae dedecuere comae.
Sic formosa fuit et talem Schoeneida dicunt Maenalias arcu solicitasse feras. Is Talis periuri promissaque velaque Thesei Flevit praecipites Cressa tulisse Notos. Sic , nisi vittatis quod erat, Cassandra , capillIs ,
Procubuit templo , casta Minerva , tuo. Quis mihi non, Demens, quis non mihi, Barbare, dixit Zeto Ipsa nihil : pavido lingua retenta metu. Sed taciti fecere tamen convicia vultus :Egit me lacrymis , ore Silente , reum. Ante meos humeris vellem cecidisse lacertos et Utilius potui parte carere mei. 23 In mea vesanas habui dispendia vires 2 Et valui poenam fortis in ipse meam.
152쪽
Quid mihi vobiscum , caedis scelerumque ministrae pDebita sacrilegae vincla subite manus.
An , si pulsassem minimum de plebe Quiritem , Plecterer in dominam jus mihi majus erit Z 3o
Pessima Tydides scelerum monumenta reliquit: Ille Deam primus perculit ; alter ego. Sed minus ille nocens : mihi, quam profitebar amari , Laesa est ; Tydides saevus in hoste fuit. I nunc , magnificos.victor molire triumphos e 3 sCinge comam lauro, votaque redde Iovi: Quaeque tuos currus comitantum turba sequetur , Clamet; Io forti victa puella viro lAnte eat effuso tristis captiva capillo , Si sinerent laesae , candida tota , genae. 4 Aptius impressis erat os livere labellis , Et collo blandi dentis habere notam. Denique , si tumidi xitu torrentis agebar , Caecaque me praedam fecerat ira suam ;Nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae Z 4s Nec nimium rigidas intonuisse minas 'Aut tunicam summa deducere turpiter ora Ad mediami mediae Zona tulisset opem. At nunc sustinui , raptis a fronte capillis ,3 Ferreus ingenuas ungue notare genas. Io
Astitit illa amens. , albo , & sine sanguine , Vultu , Caeduntur Pariis qualia saxa jugis.
Exanimes artus membra trementia vidi; Ut cum populeas ventilat aura comas et
Ut leni Zephyro gracilis vibratur arundo , s ISummave cum tepido stringitur unda Noto. Suspensaeque diu lacrymae fluxere per Ora , Lualiter abjecta de nive manat aqua. Tunc ego me primum coepi sentire nocentem e Sanguis erant lacrymae , quas dabat illa , meus. 6o Ter tamen ante pedes volui procumbere supplex :Ter formidata. repulit illa manus.
153쪽
At tu ne dubita , minuet vindicta dolorem
Protinus in vultus unguibus ire meos. 63 Nec nostris oculis , nec nostris parce capillis et Quamlibet infirmas adjuvet ira manus. Neve mei sceleris tam tristia signa supersint , Pone recompositas in statione comas.
Eset quaedam, quicumque volet cognoscere lenam, Audiat : est quaedam , nomine Dipsas , anus.
Ex re nomen habet e nigri non illa parentem Memnonis in roseis sobria vidit equis.s Illa magas artes , Aciaeaque carmina novit, Inque caput rapidas arte recurvat aquRS. Scit bene quid gramen , quid torto concita rhombo Licia , quid valeat virus amantis equae. Cum voluit, toto glomerantur nubila coelo et
Io Cum voluit, puro sulget in orbe dies. Sanguine , si qua fides , stillantia sidera vidi:
Purpureus Lunae sanguine vultus erat. Hanc ego nocturnas vivam volitare per umbras
Suspicor , & pluma corpus anile tegi. I s Suspicor , & fama est : oculis quoque pupula duplex Fulminat, & gemino lumen ab Orbe venit. Evocat antiquis proavos atavosque sepulcris , Et solidam longo carmine findit humum. Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos ;ao Nec tamen eloquio lingua nocente caret. Fors me sermoni testem dedit : illa monebat Talia ; me duplices occuluere fores. . Scis here te , mea lux , iuveni placuisse beato pHaesit, & in vultu constitit usque tuo. a I Et cui non placeas nulli tua forma secunda est. Me miseram l dignus corpore cultus abest.
154쪽
Tam felix esses , quam formosissima , vellem. Non ego , te facta divite , pauper ero. Stella tibi oppositi nocuit contraria Martis. Mars abiit, signo nunc Venus apta tuo. 3o Prosit ut adveniens , en aspice : dives amator
Te cupit 3 re curae , quid tibi desit, habet. Est etiam facies , quae se tibi comparet, illi :Si te non emtam vellet , emendus erat.
Erubuit. Decet alba quidem pudor ora e sed iste , 3s Si simules , prodest e verus obesse solet. Cum bene dejectis gremium spectabis ocellis ,
Quantum quisque serat, respiciendus erit. Forsitan immundae, Tatio regnante, Sabinae Noluerint habiles pluribus esse viris. 4 Nunc Mars externis animos exercet in armis ;At Venus aeneae regnat in urbe sui. Ludite , formosae e casta list , quam nemo rogavit: Aut , si rusticitas non vetat, ipsa rogat. Has quoque , quas frontis rugas in Vertice portas , 4 y
Excute : de rugis crimina multa cadent. Penelope juvenum vires tentabat in arcu et
Qui latus argueret, corneus arcus erat.
Labitur occulte , fallitque volatilis aetas ;Ut celer admissis labitur amnis aquis. IOIEra nitent usu e vestis bona quaerit haberi: Canescunt turpi tecta relicta situ. Forma , nisi admittas , nullo exercente , senescit: Nec satis effectas unus & alter habent. Certior e multis , nec tam invidiosa rapina est et 33 Plena venit canis de grege praeda lupis. Ecce , quid iste tuus praeter nova carmina Vates Donat amatoris millia multa leges. Ipse Deus vatum , palla spectabilis. aurea , Tractat inauratae consona fila lyrae. 6o
Qui dabit , illo tibi magno sit major Homero e Crede mihi; res est ingeniosa, dare.
155쪽
Nec tu , si quis erit capitis mercede redemtus , Despice gypsati crimen inane pedis. 63 Nec te decipiant veteres quinquatria cerae : 'Tolle tuos tecum , pauper amator , RVOS.
Quid Z quia pulcher erit, poscet sine munere noctem Quod det, amatorem flagitet ante suum. Parcius exigito pretium , dum retia tendis Io Ne fugiant e captos legibus ure tuis. Nec nocuit simulatus amor; sine credat amari: Sed cave , ne gratis hic tibi constet amor: Saepe nega noctes : capitis modo finge dolorem ;Et modo , quae causas praebeat , Isis erit. 7 S Mox recipe , ut nullum patiendi colligat usum ;Neve retentescat saepe repulsus amor. Surda sit oranti tua janua, laxa serenti. Audiat exclusi verba receptus amans. Et , quasi laesa prior , nonnumquam irascere laeso et So Vanescat culpa culpa repensa tua. Sed numquam dederis spatiosum tempus in iram et Saepe simultates ira morata facit.
Quin etiam discant oculi lacrymare coacti: Et faciant udas illa vel illa genas. 8y Nec , si quem falles , tu periurare timeto. Commodat illusis numina surda Venus. Servus & ad partes sollers ancilla parentur , Qui doceant , apte quid tibi possit emi.
Et sibi pauca rogent e multos Si pauca rogabunt , 9 o Postmodo de stipula grandis acervus erit. Et soror , & mater , nutrix quoque carpat amantem. Fit cito per multas praeda petita manus. Cum te deficient poscendi munera causae , Natalem libo testificare tuum. 9 Ne securus amet, nullo rivale, caVeto. Non bene , si tollas proelia , durat amor. Alterius toto videat vestigia lecto ,
Factaque lascivis livida colla nQtii.
156쪽
Munera praecipue videat, quae miserit alter. Si tibi nil dederit , Sacra roganda via est. Ioo Cum multa abstuleris , ut non tamen omnia demas , Quod numquam reddas , commodet usque roga. Lingua juvet, mentemque tegat : blandire noceque :Impia sub dulci melle venena latent. Haec si praestiteris usu mihi cognita longo , IOINec tulerint voces ventus & aura meas ἔSaepe mihi. dices vivae bene e saepe rogabis , Ut mea defunctae molliter ossa cubent. Vox erat in cursu , cum me mea prodidit umbra e At nostrae vix se continuere manus, IIo Quin albam raramque comam , lacrymosaque vino Lumina , rugosas distraherentque genas.
Di tibi dent nullosque lares , inopemque sene stam , Et longas hiemes , perpetuamque sitim.
Μ 1L1τά et omnis amans, & habet sua castra Cupido.
Attice , crede mihi : militat omnis amans. Quae bello est habilis, Veneri quoque convenit, aetas. Turpe senex miles, turpe senilis amor. Quos petiere duces annos in milite sorti, IHos petit in socio bella puella toro. Pervigilant ambo : terra requiescit uterque et Ille fores dominae servat, at ille ducis. Militis ossicium longa est via r mitte puellam ἄStrenuus, exemto sine, sequetur amans. Io Ibit in adversos montes , duplicataque nimbo Flumina ; congestas exteret ille nives. Nec , freta pressurus , tumidos causabitur Euros ;Aptaque Verrendis sidera quaeret aquis.
Quis , nisi vel miles , vel amans , & stigora noctis , II Et denso mixtas perseret imbre nives
157쪽
Mittitur infestos alter speculator in hostes et
In rivale oculos alter, ut hoste , tenet.
Ille graves urbes , hic durae limen amicaeao Obsidet : hic portas frangit, at ille fores. Saepe soporatos invadere profuit hostes ,
Cardere & armata vulgus inerme manu.
Si e sera Threicii ceciderunt agmina Rhesi ;Εt dominum , capti, deseruistis , equi.
2I Saepe maritorum somnis utuntur amantes ἡEt sua , sopitis hostibus , arma moVent. Custodum transire manus , vigilumque catervas , Militis & miseri est semper amantis Opus. Mars dubius , nec certa Venus ; victique resurgunt 3 o Quosque neges umquam posse jacere, cadunt. Ergo desidiam quicumque vocavit amorem , Desinat et ingenii est experientis amor.
Ardet in abducta Briseide maestus Achilles. Dum licet, Argolicas frangite, Troes, opes. 3 3 Hector ab Andromachae complexibus ibat in arma Et , galeam capiti quae daret , UXOr erat. Summa ducum Atrides , visa Priameide , fertur Maenadis effusis obstupuisse comis. Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit rq o Notior in eoelo fabula nulla suit. Ipse ego segnis eram, discinctaque in otia natus et Mollierant animos lectus & umbra meos. Impulit ignavum formosae cura puellae , Iussit & in castris aera merere suis. ηI Inde vides agilem , nocturnaque bella gerentem.
Qui nolet fieri desidiosus, amet.
158쪽
ab Eurota Phrygiis avecta carinis , Conjugibus helli causa duobus erat: Qualis erat Lede , quam , plumis abditus albis , Callidus in falsa lusit adulter ave et Qualis Amymone siccis errabat in arvis , ICum premeret summi verticis urna comam ;Τalis eras : aquilamque in te taurumque timebam ,
Et quicquid magno de Iove fecit Amor.
Nunc timor omnis abest , animique resanuit error; Nec facies oculos jam capit ista meos. IOCur sim mutatus , quaeris λ quia munera poscis. Haec te non patitur causa placere mihi. Donec eras simplex , animum cum corpore amavi: Nunc mentis vitio laesa figura tua est. Et puer est, & nudus , Amor : sine sordibus annos , IS Et nullas vestes , ut sit apertus , habet.
Quid puerum Veneris pretio prostare jubetis
Quo pretium condat, non habet ille sinum. Nec Venus apta feris , Veneris nec filius , armis :Non decet imbelles aera merere Deos. 2 Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere , Et miseras jusso corpore quaerit Opes. Devovet imperium tamen haec lenonis avari e Et, quod vos facitis sponte , coacta facit. Sumite in exemplum pecudes ratione carentes e a Turpe erit ingenium mitius esse seris.
Non equa munus equum , non taurum Vacca poposcit: Non aries placitam munere captat ovem.
Sola viro mulier spoliis exsultat ademtis :Sola locat noctes e sola Iocanda venit. 3o Et vendit, quod utrumque juvat , quod uterque petebat:
Et pretium , quanti gaudeat ipsa , facit.
159쪽
Quae Venus ex aequo ventura est grata duobus Altera cur illam vendit, & alter emit 33 s Cur mihi sit damno , tibi sit lucrosa voluptas , Quam socio motu femina virque ferunt pNon hene conducti vendunt perjuria testes :Non bene selecti judicis arca patet. Turpe , reos emta miseros defendere lingua eclo Quod faciat magnas , turpe tribunal , opes. Turpe , tori reditu census augere paternos , Et faciem lucro prostituisse suam. Gratia pro rebus merito debetur inemtis :Pro male conducto gratia nulla toro. 4 s Omnia conductor solvit : mercede soluta , Non manet ossicio debitor ille tuo. Parcite , formosae , pretium pro nocte pacisci e Non habet eventus sordida praeda bonos.
Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas ,
yo Ut premerent sacrae virginis arma caput.
E quibus exierat , traiecit viscera ferro Filius ; & poenae causa monile fuit. Nec tamen indignum est, a divite munera posci :Munera poscenti quod dare possit , habeli. Sue Carpite de plenis pendentes vitibus uvas zPraebeat Alcinoi poma benignus ager. Ossicium pauper numeret, studiumque fidemque e
Quod quis habet, dominae conserat Omne suae. Est quoque, carminibus metitas celebrare Puellas , 6o Dos mea : quam volui, nota fit arte mea. Scindentur vestes , gemmae frangentur & aurum 2 Carmina quam tribuent, fama perennis erit.
Nec dare , sed pretium posci, dedignor & odi. Quod nego poscenti, desine velle ; dalio.
160쪽
MOLLIGERE incertos , & in ordine ponere , crines Docta , neque ancillas inter habenda.Nape ;Inque ministeriis furtivae cognita noctis Utilis , & dandis ingeniosa notis ;Saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam ; sSaepe laboranti fida reperta mihi; Accipe , & ad dominam peraratas mane tabellas Perser ; & obstantes sedula pelle moras. Nec silicum venae , nec durum in pectore ferrum , Nec tibi simplicitas ordine major inest. Io Credibile est & te sensita Cupidinis arcus et
In me militiae signa tuere tuae. Si quaeret, quid agam ; Spe noctis vivere , dices. Cetera fert blanda cera notata manu. Dum loquor, hora fugit: vacuae bene redde tabellas : I IVerum continuo fac tamen illa legat. Aspicias oculos mando , frontemque legentis 2Ε tacito vultu scire sutura licet. Nec mora e perlectis , rescribat multa jubeto. Odi, cum late splendida cera vacat. ΣοComprimat ordinibus versus , Oculosque moretur Margine in extremo litera rasa meOS. Quid digitos opus est graphio Iasiare tenendo Hoc habeat scriptum tota tabella , Veni. Non ego victrices lauro redimire tabellas, a SNec Veneris media ponere in aede morer.
Subscribam ; Veneri, fidas sibi, Naso ministras Dedicat : at nuper vile fuistis acer.
