P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

141쪽

NASON X S

A MORES SUO S.

VI modo Nasonis fueramus quinque libelli, Tres sumus: hoc illi praetulit auctor opus. Ut jam nulla tibi non sit legisse voluptas; At levior demtis poena duobus erit.

Disiti

142쪽

LIBER P R IMUS.

A R M A gravi numero , violentaque bella parabam '

Edere , materia conveniente modis.

Par erat inserior versus : risisse Cupido Dicitur , atque unum surripuisse pedem. Quis tibi, tave puer , dedit hoc in carmina juris s Pieridum vates , non tua turba , sumus. Quid , si praeripiat flavae Venus arma Minervae Ventilet accensas sava Minerva faces Quis probet in silvis Cererem regnare jugosis 3 Lege pharetratae Virginis arva coli ' Io Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum Instruat, Aoniam Marte movente lyram Sunt tibi magna , puer, nimiumque potentia regna et Cur opus affectas , ambitiose , novum An, quod ubique , tuum tua sunt Heliconia Tempe Is Vix etiam Phoebo jam lyra tuta sua est sim bene surrexit versu nova pagina primo δAttenuat numeros protinus ille meos.

143쪽

rao OVIDIT AMORUM

Nec mihi materia est numeris levioribus apta , ΣΟ Α ut puer , aut longas comta puella Coma S. Questus eram : pharetra , cum protinus ille , soluta, Legit in exitium spicula facta meum :Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum ;Quodque canas , Vates , accipe , dixit, o Pus.

as Me miserum i certas habuit puer ille sagittas tUror , & in vacuo pectore regnat Amor. Sex mihi surgat opus numeris ; in quinque residat: Ferrea cum vestris hella valete modis. Cingere litorea flaventia tempora myrto ,3 o Musa , per undenos emodulanda pedes.

Ε , fg quid hoe dieam, quod tam mihi dura videntur

Strata , neque in lecto pallia nostra sedent λEt vacuus somno noctem, quam longa , peregi ;Lassaque versati corporis ossa dolent. I Nam , puto , sentirem , si quo tentarer amore. An subit, & tacita callidus arte nocet pSic erat et haeserunt tenues in corde sagittae , Et possessa ferus pectora versat Amor. Cedimus an subitum luctando accendimus ignem Io Cedamus : leve fit, quod bene fertur , onUS Vidi ego jactatas , mota face , crescere flammas :Et vidi , nullo concutiente , mori. Verbera plura ferunt, quam quos juvat usus aratri, Detrectant pressi dum juga prima boves. I s Asper equus duris contunditur ora lupatis :Frena minus sentit, quisquis ad arma iacit. Acrius invitos multoque ferocius urguet , Quam qui servitium ferre fatentur , Amor. En ego confiteor e tua sum nova praeda , Cupido. ao Porrigimus victas ad tua jura manus.

144쪽

LIBER L ELEGIA II. III

Nil opus est hello et pacem veniamque rogamus ζNec tibi laus, armis Victus inermis , ero. Necte comam myrto e maternas junge columbas rQui deceat, currum vitricus ipse dabit. Inque dato curru, populo clamante triumphum, a IStabis ; & adjunctas arte movebis aves. Ducentur juvenes capti, captaeque puellae e Haec tibi magnificus pompa triumphus erit. Ipse ego , praeda recens, factum modo vulnus habebo :Et nova captiva vincula mente feram. 3o Mens Bona ducetur manibus post terga retortis , Et Pudor, & castris quicquid Amoris obest. Omnia te metuent et ad te sua brachia tondent. Vulgus , Io , magna voce , Triumphe , canet. Blanditiae tibi erunt comites , Errorque , Furorque , 3 SAssidue partes turba secuta tuas. His tu militibus superas hominesque Deosque et Haec tibi si demas commoda , nullus eris. Laeta triumphanti de summo Mater Olympo Plaudet, & appositas sparget in ora rosas. 4o Tu , Pennas gemma , gemma Variante capillos , Ibis in auratis aureus ipse rotis. Tum quoque non paucos , si te bene novimus , ures e Tum quoque praeteriens Vulnera multa dabis.

Non possunt, licet ipse velis , cessare sagittae : 43Fervida vicino flamma vapore nocet.

Talis erat domita Bacchus Gangetide terra :Tu gravis alitibus ; tigribus ille suit. Ergo , ego cum possim sacri pars esse triumphi, Parce tuas in me perdere , victor , opes. Io Aspice cognati felicia Caesaris arma eQua vincit, victos protegit ille , manu. Tomus LP

145쪽

yυsTA precor et quae me nuper praedata puella est ,

Aut amet, aut faciat, cur ego semper amem. Ah nimium volui l tantum patiatur amari. Audierit has nostras tot Cytherea preces.s Accipe, per multos tibi qui de serviat annos rAccipe , qui pura norit amare fide. Si me non veterum commendant magna Parentum Nomina , si nostri sanguinis auctor eques ;Nec meus innumeris renovatur campuS Bratris, Io Temperat & sumtus parcus uterque Parens; At Phoebus , comitesque novem , Vitisque repertori Hoc faciant; & , me qui tibi donat , Amor; Εt nulli cessura fides , sine crimine mores , Niidaque simplicitas , purpureusque Pudor. I 3 Non mihi mille placent : non sum desultor Amoess. Tu mihi , si qua fides , cura perennis eris. Tecum , quos dederint annos mihi fila Sororum , Vivere contingat; teque dolente mori. Te mihi materiem felicem in carmina praebe ;zo Provenient causa carmina digna sua. Carmine nomen habent, exterrita cornibus Io , Et quam fluminea lusit adulter ave : Quaeque , super pontum simulato vecta juvenco , Virginea tenuit cornua Vara manu. 23 Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem , Iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.

146쪽

LIBER I. ELEGIA IV. 123

UIR tuus est epulas nobiscum aditurus easdem. Ultima cena tuo sit, precor , ista Viro. Ergo ego dilectam tantum conviva puellam

Aspiciam λ tangi quem juvet , alter erit ' Alteriusque sinus apte subjecta fovebis p - sInjiciet collo, eum volet , ille manum Desine mirari, postro quod candida vino

Atracis ambiguos traxit in arma ViroS. Nec mihi silva domus , nec equo mea membra cohaerent: Vix a te videor posse tenere manUS. I

Quae tibi sint facienda tamen , cognosce e nec Euris Da mea , nec tepidis verba serenda Notis. Ante veni , quam vir et nec , quid , si veneris ante , Possit agi, video e sed tamen ante Veni. Cum premet ille torum , vultu comes ipsa modesto I IIbis , ut accumbas 3 clam mihi tange pedem. Me specta , nutusque meos , vultumque loquacem et Excipe furtivas , & reser ipsa , notas. Verba superciliis sine voce loquentia dicam :Verba leges digitis , verba notata mero. 2o Cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae , Purpureas tenero pollice tange genas. Si quid erit, de me tacita quod mente queraris I Pendeat extrema mollis ab aure manus. Clim tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt 3 2 IVersetur digitis annulus usque tuis.

Tange manu mensam , quo tangunt more precantes , Optabis merito clim mala multa viro.

Quod tibi miscuerit, sapias , bibat ipse , jubeto et Tu puerum leviter posce , quod ipsa velis. 3o Quae tu reddideris , ego primus pocula lumam et Et qua tu biberis , hac ego parte bibam.

147쪽

12 OVIDII AMORUM

Si tibi sorte dabit, quos praegustaverit ipse , Rejice libatos illius ore cibos. 3 s Nec premat impositis sinito tua colla lacertis: Mite nee in rigido pectore pone caput. Nec sinus admittat digitos , habilesve papillae. Oscula praecipue nulla dedisse velis. Oseula si dederis , fiam manifestus amator r o Et dicam, Mea sunt : injiciamque manus. Haec tamen aspiciam ; sed quae bene pallia celant,

Illa mihi caeci causa timoris erunt. Nec femori committe femur , nec crure cohaere ,

Nec tenerum duro cum pede junge pedem. 4s Multa miser timeo , quia feci multa proterve : Exemplique metu torqueor ipse mei. Saepe mihi dominaeque meae properata Voluptas , Veste subinjecta, dulce peregit opus. Hoc tu non iacies e sed ne fecisse puteris , so Conscia de gremio pallia deme tuo. Vir bibat usque roga e precibus tamen oscula desint. Dumque hibit, furtim , si potes , adde merum. Si bene compositus somno vinoque jacebit, Consilium nobis resque locusque dabunt ,3 3 Cum surges abitura domum , surgemus & omnes.

In medium turbae fac memor agmen eas.

Agmine me invenies , aut invenieris , in illo-Quicquid ibi poteris tangere , tange mei. Me miserum i paucas monui quod prosit in horas :6o Separor a domina , nocte jubente, mea. Nocte vir includete lacrymis ego maestus Obortis, Qua licet, ad saevas prosequar usque fores. oscula jam sumet: jam non tantum Oscula sumet.

Quod mihi das furtim , jure coacta dabis. 6s Verum invita dato potes hoc similisque coactae e

Blanditiae taceant , sitque maligna Venus. Si mea vota valent, opto quoque , nil juvet illum et

Sin minus, at certe te juvet inde nihil.

148쪽

Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequatur, Cras mihi constanti voce dedisse nega. 7o

IE , ius arat, mediamque dies exegerat umbram e

Apposui medio membra Ievanda toro. Pars adaperta fuit, pars altera clausa senestrae rQuale feri silvae lumen habere solent. Qualia sublucent, sugiente , crepuscula , Phoebo : Aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies. Illa verecundis lux est praebenda puellis, Qua timidus latebras speret habere pudor. Ecce Corinna venit, tunica velata recinina , Candida dividua colla tegente coma et I Qualiter in thalamos formosa Semiramis isse Dicitur , & multis Lais amata viris. Deripui tunicam ; nec multum rara nocebat :Pugnabat tunica sed tamen illa tegi. Cumque ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet, II Victa est non aegre proditione sua. Ut stetit ante oculos, posito velamine, nostros IIn toto nusquam corpore menda fuit.

Quos humeros i quales vidi tetigique lacertos lForma papillarum quam fuit apta premi l ao Quam castigato planus sub pectore venter lQuantum & quale latus i quam juvenile femur lSingula quid referam nil non laudabile vidi: Et nudam pressi corpus ad usque meum. Cetera quis nescit ' lassi requievimus ambo. 2IProveniant medii sic mihi saepe dies.

F iij

149쪽

I Auietost indignum dura religate eatena ,

Dissicilem moto cardine pande forem. Quod precor exiguum est et aditu fac janua parvo Obliquum capiat semi-adaperta latus.s Longus Amor tales corpus tenuavit in usus , Aptaque , subducto pondere , membra dedit. Ille per excubias custodum leniter ire Monstrat : inoffensos dirigit ille pedes. At quondam noctem simulacraque vana timebam :I o Mirabar , tenebris si quis iturus erat. Risit , ut audirem , tenera cum Matre Cupido :Et leviter , Fies tu quoque fortis , ait.

Nec mora, venit amor. Non umbras nocte volantes Non timeo strictas in mea fata manus.

I I Te nimium lentum timeo , tibi blandior uni :Tu , me quo possis perdere , fulmen habes Aspice, &, ut videas, immitia claustra relaxa , Uda sit ut lacrymis janua facta meis.

Certe ego , cum posita stares ad Verbera veste ,2o Ad dominam pro te verba tremente tuli. Ergo , quae Valuit pro te quoque gratia quondam ,

Heu facinus i pro me nunc valet illa parum 3

Redde vicem meritis e grato licet esse , quod optas :Tempora noctis eunt r excute poste seram. 23 Excute : sic umquam longa relevere catena , Nec tibi perpetub serva bibatur aqua. Ferreus orantena nequicquam , janitor , audis e Rohoribus duris janua fulta riget. Urbibus obsessis clausae munimina portae 3O Prosint : in media pace quid arma times pQuid facias hosti , qui sic excludis amantem p Tempora noctis eunt et excute poste seram.

Digiti

150쪽

LIBER L ELEGIA VI. I a T

Non ego militibus Venio comitatus & armis rSolus eram , si non saevus a desset Amor. Hunc ego , si cupiam , nusquam dimittere possim. 3 sAnte vel a membris dividar ipse meis. Ergo Amor , & modicum circa mea tempora Vinum Mecum est , & madidis lapsa corona comis. Arma quis haec timeat Z quis non eat obvius illis Tempora noctis eunt 2 excute poste seram. ΑοLentus es an somnus , qui se male praebet amanti, Verba dat in ventos aure repulsa tua λAt memini primo , cum te celare solebam ,

Pervigil in mediae sidera noctis eras. Forsitan & tecum tua nunc requiescit amica. 4IHeu i melior quanto sors tua sorte mea lDummodo sic , in me durae transite catenae. Tempora noctis eunt et excute poste seram.

Fallimur λ an verso sonuerunt cardine postes Raucaque concussae signa dedere fores Z so Fallimur : impulsa est animoso janua vento. Hei mihi l quam longe spem tulit aura meam lSi satis es raptae , Borea , memor Orithyiae , Huc ades ; & surdas flamine tunde fores. Urbe silent tota et vitreoque madentia rore IITempora noctis eunt : excute poste seram. . Aut ego jam ferroque ignique paratior ipse , Quem face sustineo , tecta superba petam. Nox.& Amor vinumque nihil moderabile suadent :Illa pudore vacat, Liber Amorque metu. 6O omnia consumsi : nec te precibusve minisve Movimus , o i foribus surdior ipse tuis. Non te formosae decuit servare puellae Limina et solicito carcere dignus eras. Jamque pruinosos molitur Lucifer axes ; 63 Inque suum miseros excitat ales opus. At tu , non laetis detracta corona capillis , Dura super tota limina nocte jace.

SEARCH

MENU NAVIGATION