장음표시 사용
221쪽
Sed tamen tauri cervix Oneratur aratro , ao Frenaque magnanimi dente teruntur equi.
Et milii cedet Amor; quamvis mea vulneret arcu Pectora , jactatas excutiatque faceS. Quo me fixit Amor , quo me Violentius ussit IHoc melior facti vulneris ultor ero . . . a I Non ego , Phoebe , datas a te mihi mentiar artes et
Nec nos aeriae voce monemur avis :Nec mihi sunt visae Clio Clitisque sorores , Servanti pecudes vallibus , Ascra , tuis. Usus opus movet hoc et vati parete perito. 3o Vera canam : coeptis , mater Amoris , ades. Este procul vittae tenues , insigne pudoris ;Quaeque tegis medios , instita longa , pede S.
Nos Venerem tutam , concessaque furta , canemus et Inque meo nullum carmine crimen erit. 33 Principio , quod amare velis , reperire labora , Qui nova nunc primum miles in arma veniS. Proximus huic labor est , placitam exorare puellam. Tertius, ut longo tempore duret amor. Hic modus : haec nostro signabitur area curru :ηo Haec erit admissa meta terenda rota.
Dum licet, & loris passim potes ire solutis ;Elige , cui dicas , Tu mihi sola places.
Haec tibi non tenues veniet delapsa per auras I Quaerenda est oculis apta puella tuis. 4I Scit bene venator , cervis ubi retia tendat rScit bene , qua frendens Valle moretur aper. Aucupibus noti frutices e qui sustinet hamos , Novit quae multo pisce natentur aquae. Tu quoque , materiam longo qui quaeris amori, Io Ante, frequens quo sit, disce , puella loco. Non ego quaerentem vento dare vela iubebo :Nec tibi, ut invenias , longa terenda Via est. Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis ,
Raptaque sit Phrygio Graja puella viro et
222쪽
Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas, II Haec habet, ut dicas quicquid in orbe fuit. Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos ; Equore quot pisces , fronde teguntur aves ;Quot coelum stellas ., tot habet tua Roma puellas :Mater & AEneae constat in urbe sui. . . 6 Seu caperis primis & adhuc crescentibus annis ,
Ante oculos veniet vera puella tuos.
Sive cupis juvenem , juvenes tibi mille placebunt: Cogeris voti nescius esse tui. Seu te sorte juvat sera & sapientior aetas, 6 Hoc quoque , crede mihi plenius agmen erit. Tu modo Pompeja lentus spatiare sub umbra, Cum sol Herculei terga leonis adit et
Auliubi , muneribus nati sua minera mater Addidit, externo marmore dives opus. 7o Nec tibi vitetur , quae priscis sparsa tabellis , Porticus auctoris Livia nomen habet. Quaque parare necem miseris patruelibus ausae a
Belides , & stricto stat ferus ense pater. dec te praetereat Veneri ploratus Adonis 3 7 Cultaque Iudaeo septima sacra Syro. Neu fuge linigerae Memphitica templa juvencae:
Multas illa facit, quod fuit ipsa Iovi. Et fora conveniunt, quis credere possit amori et
Flammaque in arguto saepe reperta foro ; SoSubdita qua Veneris facto de marmore templo Appias expressis aera pulsat aquis. Illo saepe loco capitur consultus amori et Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi.
Illo saepe loco desunt sua verba diserto 3 8 3
Resque novae veniunt, causaque agenda sui est. Hunc Venus e templis , quae sunt confinia , ridet. Qui modo patronus. , nunc cupit esse cliens. Sed tu praecipue curvis venare theatris :Haec loca sunt voto fertiliora tuo. 9. I iv
223쪽
Illic invenies , quod ames , quod Iudere possIς , Quodque semel tangas , quodque tenere velis. Ut redit itque frequens longum formiea per agmen , Granifero solitum cstm vehit ore cibum ;9S Aut ut apes , saltusque suos & olentia nactae Pascua , per flores & thyma summa volant ;Sic ruit in celebres cultissima semina ludos. Copia judicium saepe morata meum. Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae rico Ille locus easti damna pudoris habet. Primus solicitos fecisti, Romule , ludos ;Cum juvit viduos rapta Sabina viros.
Τunc neque marmor o pendebant vela theatro:
Nec suerant liquido pulpita rubra croco. Io Illic , quas tulerant nemorosa Palatia , frondes Simpliciter positae; scena sine arte fuit.
In gradibus sedit populus de cespite factis ,
Qualibet hirsutas fronde tegente comas. Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam , Iio Quam velit : & tacito pectore multa movent. Dumque , rudem praebente modum tibicine Thusco , Ludius aequatam ter pede pulsat humum ;In medio plausu , plausus tunc arte carebat, Rex populo praedae signa petenda dedit. II I Protinus exsiliunt, animum clamore fatentes , Virginibus cupidas injiciuntque manus. Ut fugiunt aquilas , timidissima turba , columbae ἔUtque fugit visos agna novella lupos ;Sic illae timuere viros sine lege ruentes. 12o Constitit in nulla , qui fuit ante , color.
Nam timor unus erat, facies non una timoris et Pars Ianiat erines e pars sine mente sedet. Altera maesta silet e frustra vocat altera matrem 2
Haec queritur, stupet haec . haec manet, illa fugit. I 2S Ducuntur raptae, genialis praeda , puellae e
Et potuit multas ipse decere pudor.
224쪽
Si qua repugnarat nimium , comitemque negarat ISublatam cupido vir tulit ipse sinu. Atque ita , Quid teneros lacrymis corrumpis ocellos Quod matri pater est, hoc tibi, dixit, ero. 13 Romule , militibus scisti dare commoda solus. Haec mihi si dederis commoda , miles ero. Scilicet ex illo sollemnia more theatra Nunc quoque formosis insidiosa manent. Nec te nobilium fugiat certamen equorum: I3 Multa capax populi commoda Circus habet. Nil opus est digitis , per quos arcana loquaris e Nec tibi per nutus accipienda nota est. Proximus a domina , nullo prohibente , sedeto e Iunge tuum lateri, quam potes , usque latus : I4o
Et bene , quod cogit, si nolis , linea jungi ;Quod tibi tangenda est lege puella loci.
Ille tibi quaeratur socii sermonis origo, Et moveant primos publica verba sonos. Cujus equi veniant, facito , studiose , requiras. 14 INec mora ; quisquis erit, cui favet illa , faue. At cum pompa frequens Coelestibus ibit eburnis ,
Tu Veneri dominae plaude favente manu.
Utque fit, in gremium pulvis si forte puellae
Deciderit, digitis excutiendus erit. II OEt , si nullus erit pulvis, tamen excute nullum. Quaelibet officio causa sit apta tuo.
Pallia si terra nimium dimissa jacebunt ;Collige , & immunda seduliis effer humo. Protinus officio pretium , patiente puella , III; Contingent oculis crura videnda tuis. Respice praeterea , post vos quicumque sedebit, Ne premat opposito mollia terga genu. Parva leves capiunt animos e suit utile multis , Pulvinum facili composuisse manu. I Profuit & tenui vento movisse tabellam ;Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.
225쪽
Hos aditus Circusque novo praebebit amori, Sparsaque soli cito tristis arena foro. 16s Illa saepe puer Veneris pugnavit arena ἔEt qui spectavit vulnera , vulnus habet. Dum loquitur , tangitque manum , poscitque libeIlum ;Et quaerit, posito pignore , vincat uter Saucius ingemuit, telumque volatile sensit:
IIo Et pars spectati muneris ipse fuit. Quid λ modo cum belli navalis imagine Caesar
Persidas induxit Cecropidasque rates Nempe ab utroque mari juvenes , ab utroque puellae Venere r atque ingens orbis in Urbe fuit. III Quis non invenit, turba quod amaret in illa λEheu i quam multos advena torsit Amor lΕcce parat Caesar domito , quod defuit , orbi
Addere e nunc , Oriens ultime , noster eris.
Partho , dabis poenas : Crassi gaudete sepulti,
Iso Signaque barbaricas non bene passa manus. Ultor adest; primisque ducem profitetur in armis: Bellaque non puero tractat agenda puer. Parcite natales , timidi , numerare Deorum 2 Caesaribus virtus contigit ante diem. 183 Ingenium coeleste suis velocius annis Surgit ; & ignavae seri male damna morae. Parvus erat, manibusque duos Tirynthius angues
Pressit : & in cunis jam Iove dignus erat. Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, sussit, 19o Cum timuit thyrsos India victa tuos lAuspiciis animisque patris , puer , arma movebis zΕt vinces animis auspiciisque patris. Tale rudimentum tanto sub nomine debes , Nunc juvenum princeps , deinde suture senum. I9s Cum tibi sint fratres, fratres uIciscere laesos :Cumque pater tibi sit, jura tuere patris. Induit alma tibi genitor patriaeque tuusqtae 2 Hostis ab iuvito regna parente raPit
226쪽
Τu pia tela seres , sceleratas ille sagittas :Stabunt pro signis jusque piumque tuis. ΣΟΟVincuntur causa Parthi , vincantur & armis. Eoas Latio dux meus addat opes. Marsque pater , Caesarque pater , date numen eunti: Nam Deus e vobis alter es , alter eris. Auguror en , vinces; votivaque carmina reddam : aos Et magno nobis ore sonandus eris. Consistes , aciemque meis hortabere verbis eo l desint animis ne mea verba tuis lTergaque Parthorum , Romanaque pectora dicam ;Telaque , ab averso quae jacit hostis equo. 2Io Qui fugis , ut vincas , quid victo , Parthe , relinquis Parthe , maIum jam nunc Mars tuus omen habet. Ergo erit illa dies , qua tu , pulcherrime rerum, Quattuor in niveis aureus ibis equis lIbunt ante duces onerati colla catenis; et II Ne possint tuti , qua prius , esse fuga. Spectabunt laeti juvenes , mixtaeque puellae e Diffundetque animos omnibus ista dies. Atque aliqua ex illis cum Regum nomina quaeret, Quae loca , qui montes , quaeve ferantur aquae I 22 Omnia responde , nec tantum si qua rogabit: Et quae nescieris , ut bene nota relar. Hic est Euphrates , praecinctus arundine frontem et Cui eoma dependet caerula , Tigris erit. Nos facito Armenios r haec est Danaeia Persis 2 223 Urbs in Achaemaniis vallibus ista fuit. Ille , vel ille , duees e & erunt , quae nomina dicas et Si poteris , vere : si minus , apta tamen. Dant etiam positis aditum convivia mensis IEst aliquid , praeter vina , quod inde petas. 23 Saepe illic positi teneris addusia lacertis Purpureus Bacchi cornua pressit Amor e Vinaque cum hibulas sparserct Cupidinis alas , Permanet, & capto stat gravis ille loco.
227쪽
23s Ille quidem pennas velociter excutit udas e Sed tamen & spargi pectus amore nocet. Vina parant animos , faciuntque caloribus aptos e Cura fugit multo diluiturque mero. Tunc veniunt risus : tunc pauper cornua sumit :a4o Tunc dolor & curae , rugaque frontis abit. Tunc aperit mentes , aevo rarissima nostro , Simplicitas ; artes excutiente Deo.
Illic saepe animos juvenum rapuere puellae 3 Et Venus in vinis, ignis in igne fuit.: 1 Hic tu fallaci nimium ne crede lucernae e
Iudicio formae noxque merumque nocentis
Luce deas coeloque Paris spectavit aperto ;Cum dixit Veneri ; Vincis utramque , Venus. Nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni: a Io Horaque formosam quamlibet illa iacit. Consule de gemmis , de tincta murice lana , Consule de facie corporibusque diem. Quid tibi femineos coetus, venatibus aptOS ,
Enumerem p numero cedet arena meo.
a13 Quid referam Bajas , praetextaque litora velis , Et , quae de calido sulfure fumat, aquam pHinc aliquis vulnus referens in pectore , dixit ;Non haec , ut fama est , unda salubris erat. Eece suburbanae templum nemorale Dianae , 26 o Partaque per gladios regna nocente mant .
Illa quod est virgo , quod tela Cupidinis odit ;Multa dedit populo vulnera , multa dabit. Hactenus , unde legas quod ames , ubi retia ponas , Praecipit imparibus vecta Thalia rotis. 26s Nunc tibi, quae placuit, quas sis capienda per artes, Dieere praecipuae molior artis Opus. Quisquis ubique, viri , dociles advertite mentes Pollieitisque favens , vulgus , adeste meis Prima tuae menti veniat fiducia , cunctas apo Posse cap. : capies ; tu modo tende Plaga
228쪽
Fere prius volucres taceant ,.aestate cicadae , Maenalius lepori det sua terga canis ;Femina quam juveni , blande tentata , repugnet. Haec quoque , quam poteris credere nolle , volet. Utque viro furtiva Venus , sic grata puellae et 27SVir male dissimulat, tectius illa cupit. Conveniat maribus , ne quam nos ante rogemus pFemina jam partes victa rogantis agat. Mollibus in pratis admugit femina tauro I . Femina cornipedi semper adhinnit equo. 28o Fortior in nobis , nec tam furiosa libido: 1 Legitimum finem flamma virilis habet. Byblida quid referam , vetito quae fratris amore Arsit ; & est laqueo fortiter ulta nefas Myrrha patrem , sed non quo filia debet, amavit et 28 IEt nunc obducto cortice pressa latet. Illius & lacrymis , quas arbore fundit odora , Ungimur , & dominae nomina gutta tenet. Forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae Candidus , armenti gloria , taurus erat ἱ a9o Signatus tenui media inter cornua nigro :Una suit labes , cetera lactis erant. Illuin Gnosiadesque Cydoneaeque juvencae Optarunt tergo sustinuisse suo. Pasiphae fieri gaudebat adultera tauri : 29 Invida formosas oderat illa boves. Nota cano e non hoc , centum quae sustinet urbes , Quamvis sit mendax , Creta negare potest. Ipsa novas frondes , & prata tenerrima , tauro Fertur inassueta subsecuissse manu. 3 o
It comes armentis ; nec ituram cura moratur
Coniugis : & Minos a bove victus erat. Quo tibi, Pasiphae , pretiosas sumere vestes pIste tuus nullas sentit adulter, opes.
Quid tibi cum speculo montana armenta petenti 3 os Quid toties positas fingis , inepta , comas p
229쪽
Crede tamen speculo, quod te negat esse juvencam eQuam cuperes fronti cornua nata tuae lSive placet Minos , nullus quaeratur adullex z3 l o Sive virum mavis fallere , falle viro. In nemus & saltus thalamo regina relicto Fertur , ut Aonio concita Baccha Deo.
Ah l quoties vaccam vultu spectavit iniquo , Et dixit; Domino cur placet ista meo E3 II Aspice , ut ante ipsum teneris exsultet in herbis :Nec dubito , quin se stulta decere putet. Dixit : & ingenti jamdudum de grege duci Iussit ; & immeritam sub juga panda trahi :Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit 32o Et tenuit laeta pellicis exta manu. Pellicibus quoties placavit numina caesis Atque ait, exta tenens , Ite , Placete meo.
Et modo se Europen fieri, modo postulat ro et Altera quod hos est , altera vecta bove. 32 y Hanc tamen implevit, vacca deceptuu acerna , Dux gregis et & partu proditus ainstor erat. Cresia ThyestEo si se abstinuisset amore
O l quantum est , uni posse placere viro i
Non medium rupisset iter , curruque retorto , 33o Auroram versis Phoebus adisset equis. Filia purpureos Niso furata capillos , Pube premis rabidos inguinibusque canes. Qui Martem terra, Neptunum effugit in undis ,
Conjugis Atrides victima dira fuit 331 Cpi non defleta est Ephyraeae flamma Creusae
Et nece natorum sanguinolenta parens
Flevit Amyntorides per inania lumina Phoenix et Hippolytum pavidi diripuistis equi. Quid fodis immeritis , Phineu , sua lumina natis t34o Poena reversura est in caput ista tuum. Omnia seminea sunt ista libidine mota :Acrior est nostra, plusque furoris habet.
230쪽
Ergo age , ne dubita cunctas superare puellas. Vix erit e multis quae neget una tibi. Quae dant, quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae: 34
Ut jam fallaris , tuta repulsa tua est. Sed cur fallaris , cum sit nova grata voluptas 3 Et capiant animos plus aliena suos Fertilior seges est alienis semper in agris , Vicinumque pecus grandius uber habet. 3Io Sed prius ancillam captandae nosse puellae Cura sit : accessus molliat illa tuos. Proxima consiliis dominae sit ut illa , videto :Neve parum tacitis conscia fida jocis. Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando. 33
Quod petis , e facili, si volet illa , feres. Illa legat tempus , medici quoque tempora servant,
Quo facilis dominae mens sit , & apta capi.
Mens erit apta capi tunc , cum laetissima rerum ,
Ut seges in pingui, luxuriabit, humo. 36o
Pectora dum gaudent , nec sunt astricta dolore , Ipsa patent e blanda tum subit arte Venus. Tum , cum tristis erat , defensa est Ilios armis :Militibus gravidum laeta recepit equum. Tum quoque tentanda est, cum pellice laesa dolebit: 36sTum facies opera , ne sit inulta , tua. Hanc matutinos pectens ancilla capillos Incitet, & velo remigis addat opem. Et, secum tenui suspirans murmure , dicat ἔUt puto, non poteris ipsa referre vicem. 37oΤum de te narret e tum persuadentia verba Addat ; & insano juret amore mori. Sed properet, ne vela cadant, auraeque residant: Ut fragilis glacies , interit ira mora.
Quaeris , an hanc ipsam prosit violare ministram 37 3Talibus admissis alea grandis inest. Haec a concuhitu fit sedula ; tardior illa rHaec dominae munus te parat illa sibi.
