P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

51쪽

II FUtque ego destituor conjux materque duorum, A totidem natis orba sit , atque Viro. Nec male parta diu teneat; pejusque relinquat. Exsulet, & toto quaerat in orbe sugam. Quam seatri germana fuit, miseroque parenti I 6 o Filia , tam natis, tam sit acerba viro. Cum mare , cum terras consumserit, aera tentet et Erret inops , exspes , caede cruenta sua. Haec ego conjugio se audata Thoantias oro e Vivite devoto, nuptaque Virque , toro.

DIDO ME N E

S ic, ubi sata voeant , udis abjemis in herbis , ,

Ad vada Maeandri concinit albus olor. Nec , quia te nostra sperem prece posse moveri, Alloquor : adverso movimus ista Deo. 3 Sed merita Sc famam, corpusque animumque pudicum, Cum male perdiderim , perdere Verba , leve est. Certus es ire tamen , miseramque relinquere Dido: Atque idem venti vela fidemque ferent. Certus es , AEnea , cum foedere solvere naves rIO Quaeque ubi sint nescis, Itala regna seqtii. Nec nova Carthago , nec te crescentia tangunt Moenia , nec sceptro tradita summa tuo. Facta fugis , facienda petis : quaerenda per orbem Altera e quaesita est altera terra tibi.

I Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam Quis sua non notis arva tenenda dabit Alter habendus amor tibi restat, & altera Didor Quamque iterum fallas, altera danda fides. Quando erit ut condas instar Carthaginis urbem, zo Et videas populos altus ab arce tuos λ

52쪽

HEROIDES. EP. VII. 29

Omnia ut eveniant , nec te tua vota morentur ,

Unde tibi, quae te sic amet, uxor erit Z Uror , ut inducto ceratae sulfure taedae :Ut pia fumosis addita tura focis. AEneas oculis semper vigilantis inhaeret et a IAEnean animo noxque dies refert. Ille quidem male gratus , & ad mea munera surdus , Et quo , si non sim stulta, carere velim :Non tamen aenean , quamvis male cogitat, odi: Sed queror infidum, questaque pejus amo. 3o Parce, Venus , nurui; durumque amplectere fratrem, Frater Amor : castris militet ille tuis. Aut ego quem coepi, neque enim dedignor , amare, Materiam curae praebeat ille meae.

Fallor , & ista mihi falso jactatur imago. 3 1

Matris ab ingenio dissidet ille suae. Te lapis dc montes , innataque rupibus altis Robora , te saevae progenuere ferae: Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis , Quo tamen adversis fluctibus ire paras. ΑοQuo fugis e obstat hiems : hiemis mihi gratia prosit:

Aspice ut adversas concitet Eurus aquas.

Quod tibi maluerim , sine me debere procellis :Justior est animo ventus & unda tuo. Non ego sum tanti , quamvis merearis, inique , 43Ut pereas, dum me per freta longa fugis. Exerces pretiosa odia & constantia magno , Si, dum me careas , est tibi vile mori. Jam venti ponent, strataque aequaliter unda, Caeruleis Triton per mare curret equis. FoTu quoque cum ventis utinam mutabilis esses lΕt, nisi duritia robora vincis, eris. Quid λ si nescieris insana quid aequora possint Expertae toties quam male credis aquae Ut, pelago suadente etiam , retinacula solvas , nMulta tamen latus tristia pontus habet.

53쪽

Nec violasse fidem tentantibus aequora prodest :Perfidiae poenas exigit ille locus. Praecipue cum laesus Amor e quia mater Amoris 6o Nuda Cytheriacis edita fertur aquis. Perdita ne perdam timeo, noceamve nocenti ;Neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas. Vive, precor e sic te melius , quam funere , perdam. Tu potius leti causa istare mei. 6I Finge, age, te rapido, nullum sit in omine pondus, Turbine deprendi: quid tibi mentis erit λProtinus occurrent falsae perjuria linguae , Et Phrygia Dido fraude coacta mori. Conjugis ante oculos deceptae stabit imago o Tristis, & effusis sanguinolenta comis. Quicquid id est, totum merui; concedite, dicas rQuaeque cadent, in te fulmina missa putes. Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque e Grande morae pretium tuta futura via est. TI Nec mihi parcatur; puero parcatur Idio. Te satis est titulum mortis habere meae. Quid puer Ascanias, quid Di meruere penates Ignibus ereptos obruet undo Deos. Sed neque sors locum e nec, quae mihi, perfide, jactas,8 o Presserunt humeros sacra paterque tu OS. Omnia mentiris : nec enim tua fallere lingua Incipit a nobis , primaque plector ego. Si quaeras , ubi Iit formosi mater Iuli :Occidit a duro sola relicta viro.

83 Haec mihi narraras, nec me movere 2 merctntem Ure ; minor culpa poena futura mea est.

Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent: Per mare , per terras septima jactat hiems. Fluctibus ejectum tuta statione recepi , 9o Vixque bene audito nomine, regna dedi. His tamen officiis utinam contenta fuissem iEt mihi concubitus fama sepulta foret t

54쪽

HEROI DES. E P. VII. 3a

Illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum Caeruleus subitis compulit imber aquis. Audieram vocem ; Nymphas ululasse putavi: Eumenides fatis signa dedEre meis. Exige , laese pudor , poenas , violate Sichaeo e Ad quem , me miseram i plena pudoris eo. Est mihi marmorea sacratus in aede Sichaeus IAppositae frondes velleraque alba tegunt. Hinc ego me sensi noto quater ore citari e Ipse sono tenui dixit, Elissa veni. Nulla mora est; venio, venio tibi debita conjux Sed tamen admissi tarda pudore mei. Da veniam culpae; decepit idoneus auctor. Invidiam noxae detrahit ille meae. Diva parens , seniorque pater , pia sarcina nati Spem mihi mansuri rite dedEre viri. Si fuit errandum, causas habet error honestas dAdde fidem ; nulla parte pigendus erit.

Durat in extremum , vitaeque novissima nostrae

Prosequitur fati, qui fuit ante , tenor. Occidit internas conjux mactatus ad auras IEt sceleris.tanti praemia frater habet. Exsul agor; cineresque viri patriamque relinquo: Et feror in duras, hoste sequente, vias.

Applicor ignotis : fratrique elapsa fretoque, Quod tibi donavi, perfide, litus emo. Urbem constitui; lateque patentia fixi Moenia, finitimis invidiosa locis. Bella tument et bellis peregrina & semina tentor: Vixque rudes portas urbis & arma paro. Mille procis placui, qui me coiere querentes Nescio quem thalamis praeposuisse suis. Quid dubitas vinctam Getulo tradere Iarbae

Praebuerim sceleri brachia nostra tuo.

Est etiam frater , cujus manus impia possit Respersi nostro , sparsa cruore viri.

I IO

55쪽

32 P. OVIDIT NASONI s

Pone Deos, & quae tangendo sacra profanas e 13o Non bene coelestes impia dextra colit. Si tu cultor eras elapsis igne futurus , Poenitet elapsos ignibus esse Deos. Forsitan & gravidam Dido , scelerate , relinquas ἄParsque tui lateat corpore clausa meo. I 3 I Accedet fato matris miserabilis infans ;Et nondum nato funeris auctor eris. Cumque parente sua frater morietur Iuli ;Poenaque connexos auferet una duos.

Sed iubet ire Deus : vellem vetuisset adire , I 4o Punica nec Teucris pressa suisset humus. Hoc duce, nempe Deo, ventis agitaris iniquis , Et teris in rapido tempora longa freto. Pergama vix tanto tibi erant repetenda Iabore , Hectore si vivo , quanta fuere , forent. I I Non patrium Simoenta petis ; sed Tybridis undas. Nempe , ut pervenias quo cupis , hospes oris. Utque Iatet, vitatque tuas abstrusa carinas , Vix tibi eontinget terra petita seni. Hos potius populos in dotem, ambage remissa , Accipe, & advectas Pygmalionis opes. Ilion in Tyriam transfer felicius urbem eHancque , locum regni, sceptraque sacra , tene. Si tibi mens avida est belli , si quaerit Iulus , Unde suo partus Marte triumphus eat ; I I Quem superet, ne quid desit, praebebimus hostem. Hic pacis leges , hic locus arma capit. Τu modo , per matrem , fraternaque tela , sagittas, Perque fugae comites , Dardana lacra , Deos : Sic superent, quoscumque tua de gente reportaS , I 6o Mars ferus & damnis sit modus ille tuis , Ascaniusque suos feliciter impleat annos , Et senis Anchisae molliter ossa cubent Parce precor domui, quae se tibi tradit habendam. Quod crimen dicis, praeter amasse , meum

56쪽

Non ego sum Phthias , magnisque oriunda Mycenis : I 63 Nec steterunt in te virque paterque meus. Si pudet uxoris ; non nupta , sed hospita dicar. Dum tua sit Dido, quodlibet esse feret. Nota mihi freta sunt Afrum frangentia litus :Τemporibus certis dantque negantque viam. ITO Cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis. Nune levis ejectam continet alga ratem. Tempus ut observem, manda mihi ; certius ibis e Nec te, si cupies ipse, manere sinam. Et socii requiem poscunt, laniataque classis 17 IPostulat exiguas semirefecta moras. pro meritis , & si qua tibi praebebimus ultra , Pro spe conjugii tempora parva Peto. Dum laeta mitescunt & Amor , dum tempore & usu Fortiter edisco tristia posse pati. ISO Sin minus, est animus nobis effundere vitam. In me crudelis non potes esse diu.

Aspicias utinam quae sit scribentis imago lScribimus ; & gremio Troicus ensis adest e perque genas lacrymae strictum labuntur in ensem , Igue Qui jam pro lacrymis sanguine tinctus erit.

Quam bene conveniunt fato tua munera nostro lInstruis impensa nostra sepulcra hrevi. Nec mea nunc primo seriuntur pectora telo et Ille locus saevi vulnus Amoris habet. Isto Anna soror , soror Anna , meae male conscia culpae, Iam dabis in cineres ultima dona meos. Nec consumta rogis , inscribar Elissa Sichaei: Hoc tamen in tumuli marmore carmen erit.

Praebuit aeneas & causam mortis & ensem z I9s Ipsa sua Dido concidit usa manu.

57쪽

3 P. OVIDIT NASONI s

Nunc fratrem ; nomen conjugis alter habet. Pyrrhus Achillides , animosus imagine patris , Inclusam contra jusque piumque tenet. 3 Quod potui, renui; ne non invita tenerer I

Cetera femineae non valuere manus.

Quid iacis , AEacide non sum sine vindice , dixε et Haec tibi sub domino, Pyrrhe, puella suo est.

Surdior ille freto clamantem nomen Orestae Io Traxit inornatis in sua tecta comis. Quid gravius, capta Lacedaemone , serva tulissem , Si raperet Grajas barbara turba nurus 'Parcius Andromachen vexavit Achaia victrix , Cum Danaus Phrygias ureret ignis opes. II At tu , cura mei si te pia tangit, oreste , Injice non timidas in tua jura manus. An si quis rapiat stabulis armenta reclusis , Arma seras rapta conjuge, lentus eris Sit socer exemplo , nuptae repetitor ademiae sao Cui pia militiae causa puella fuit. Si socer ignavus vidua sedisset in aula , Nupta foret Paridi mater , ut ante suit. Nec tu mille rates sinuosaque vela pararis, Nec numeros Danai militis : ipse veni. 23 Sic quoque eram repetenda tamen: nec turpe marito ἀAspera pro caro bella tulisse toro.Quid λ quod avus nobis idem Pelopeius Atreus: Et si non esses vir mihi, frater eras. Vir, precor , uxori, frater succurre sorori et 3o Instant ossicio nomina bina tuo.

58쪽

Me tibi Tyndareos , vita gravis auctor & annis , Tradidit: arbitrium neptis habebat avus. At pater AEacidae promiserit, inscius acti. Plus quo , qui prior est ordine , posset avus. Clim tibi nubebam, nulli mea taeda nocebat οῦ 3 sSi jungar Pyrrho , tu mihi laesus eris. Et pater ignoscet nostro Menelaus amori: Succubuit telis praepetis ipse Dei. Quem sibi permisit, genero permittet amorem e Proderit exemplo mater amata suo. 4o Tu mihi, quod matri pater , es e quas egerat olim Dardanius partes advena , Pyrrhus agit. Ille licet patriis sine fine superbiat actis ;Et tu , quae referas , acta parentis habes. Tantalides omnes ipsumque regebat Achillen et 41Hic pars militiae ; dux erat ille ducum. Tu quoque habes proavum Pelopem,Pelopisque parentem :Si melius numeres , a Iove quintus eris. Nec virtute cares e arma invidiosa tulisti Sed tu quid faceres induit illa pater. I. Materia vellem sortis meliore suisses e Non lecta est , operi sed data causa tuo.

Hanc tamen implesti ; juguloque AEgymus aperto

Tecta eruentavit, quae pater ante tuus.

Increpat AEacides , laudemque in crimina vertit et Et tamen aspectus sustinet ille meos. Rumpor , & ora mihi pariter cum mente tumescunt: Pectoraque inclusis ignibus usta dolent. Hermione coram quicquamne objectet orestae Nee mihi sunt vires , nec ferus ensis adest. Flere licet eerte t flendo diffundimus iram et Perque sinum lacrymae , fluminis instar , eunt. Has solas habeo semper , semperque profundo. Hument incultae fonte perenne genae. Noe generis lato, quod nostros errat in annos , 6 FTantalides matres apta rapina sumus.

59쪽

36 P. OVIDII NASONII

Non ego fluminei reseram mendacia cygni e Nec querar in plumis delituisse Iovem. Quli duo porrectus longe freta distinet Isthmos , o Vecta peregrinis Hippodamia rotis. Castori Amyclaeo , & Amyclaeo Polluci,

Reddita Mopsopia Taenaris urbe soror. Taenaris , Idaeo trans aequor ab hospite rapta , Argolicas pro se vertit in arma manus. 3 Vix equidem memini; memini tamen : omnia luctus , Omnia soli citi plena timoris erant. Flebat avus , Phoebeque soror , fratresque gemelli rorabat superos Leda suumque Iovem. Ipsa ego , non longos etiam nunc scissa capillos , 8o Clamabam , Sine me, me sine, mater , abis ZNam conjux aberat. Ne non Pelopeia credar , Ecce Neoptolemo praeda parata fur. Pelides utinam vitasset Apollinis arcus i Damnaret nati facta proterva Pater.

8 s Nec quondam placuit, nec jam placuisset Achilli.

Abducta viduum conjuge flere virum. Quae mea coelestes injuria fecit iniquos Quod mihi, vae miserae t sidus obesse querar pParva mea sine matre sui; pater arma ferebat: 9o Et duo cum vivant, orba duobus eram. Non tibi blanditias primis , mea mater, in annis Incerto dictas ore puella tuli. Non ego captavi brevibus tua colla lacertis :Nec gremio sedi sarcina grata tu 9I Non cultus tibi cura mei; nec pacta marito Intravi thalamos , matre parante , novos, Obvia prodieram reduci tibi, vera fatebor e Nec facies nobis nota parentis erat. Te tamen esse Helenen, quod eras pulcherrima, sensi. Ido Ipsa requirebas , quae tibi nata foret. pars haec una mihi conjux bene cessit Orestes di

Is quoque , ni pro se pusnet, ademtus erit.

60쪽

HEROIDES. EP. VIII. 3T

Pyrrhus habet raptam, reduce & victore parente 2 Munus & hoc nobis diruta Troja dedit. Cum tamen altus equis Titan radiantibus instat, ros Perseuor infelix liberiore malo. Nox ubi me thalamis ululantem & acerba gementem Condidit, in maesto procubuique toro. Pro somno lacrymis oculi funguntur obortis :Quaque licet fugio , sicut ab hoste , virumia II Saepe malis stupeo : rerumque oblita locique Ignara tetigi Scyria membra manu. Utque nefas sensi, male corpora tacta relinquo et Et mihi pollutas credor habere manus. Saepe Neoptolemi pro nomine , nomen Orestae XII Exit : & errorem vocis , ut omen , amo. Per genus infelix' juro , generisque parentem , Qui laeta , qui terras , qui sua regna quatis ;Per patris ossa tui, patrui mihi; quae tibi debent, Quod se sub tumulo fortiter ulta jacent: mo Aut ogo praemoriar , primoque exstinguar in aevo. Aut ego Τρntalidae Tantalis uxor ero.

RATULOR Fchaliam titulis accedere nostris IVictorem victae succubuisse queror.

Fama Pelasgiadas subito pervenit in urbes De eotor , & factis inficianda tuis; Quem nunquam Inno , seriesque immensa laborum s Fregerit ; huic Iolen imposuisse jugum. Hoc velit Eurystheus, velit hoc germana Tonantis:

Laetaque sit vitae labe noverca tua . At non ille velit, cui nox , si creditur , una Non tanti, ut tantus conciperere , fuitia Io

SEARCH

MENU NAVIGATION