장음표시 사용
331쪽
Iues Hic meus ecce fuit : jubet hic de fratre verern
omnia jam metuo et fortior ante fui. Sospite te , saltem moriar , Nero : tu mea condas Lumina , & excipias hanc animam ore pio. Atque utinam Drusi manus altera , & altera fratris ,16o Formarent oculos, comprimerentque , meos lQuod licet , hoc certh tumulo ponemur in uno , Druse : neque ad veteres conditus ibis avos. Miscebor cinerique cinis , atque Ossibus ossa. Hanc lucem celeri turbine Parca neat li6 3 Haec & plura refert: lacrymae sua verba sequuntur, Oraque nequicquam per modo questa fluunt.' Quin etiam corpus , matri vix vixque remissum , Exsequiis caruit, Livia , paene suis. Quippe ducem arsuris exercitus omnis in armis ,17o Inter quae periit, ponere certus erat.
Abstulit invitis corpus venerabile Frater ;Et Drusum patriae , quod licuitque , dedit. Funera ducuntur Romana per oppida Drusi , Heu facinus i per quae victor iturus erat. 17 3 Per quae , deletis Rhaetorum , venerat, armis.
Hei mihi l quam dispar huic fuit illud iter lConsul init fractis maerentem fascibus Urbem. Quid faceret victus , sic ubi victor init Maesta domus plangore sonat, cui figere laetus
18 o Parta sua dominus voverat arma manu.
Urbs gemit, & vultum miserabilis induit unum :Gentibus adversis forma sit illa, precor. Incerti clauduntque domos, strepitantque per urbem
Hie illi pavidi clamque palamque dolent.
ISI Jura silent, mutaeque tacent sine vindice leges :Aspicitur toto purpura nulla foro. Dique latent templis e neque iniqua ad funera vultus Praebent : nec poscunt tura ferenda rogo. Obscuros delubra tenent e pudet ora colentdmi 9o Aspicere , invidiae, quam meruere, metu.
332쪽
Atque aliquis de plebe , pius pro paupere nato , Sustulerat timidas sidera ad alta manus :Jamque precaturus, Quid ego autem credulus, inquit, Suscipiam in nullos irrita vota Deos Livia, non illos pro Druso Livia movit : I93Nos erimus magno maxima cura Iovi Dixit : & iratus vota insuscepta reliquit; Duravitque animum , destituitque preces. Obvia turba ruit, lacrymisque rigantibus ora , Consulis erepti publica damna refert. ΣΟΟOmnibus idem oculi ; par est concordia flendi.
Funeris exsequiis adsumus omnis Eques. Omnis adest aetas : maerent juvenesque senesque ;Ausoniae matres , Ausoniaeque nurus.
Auctorisque sui praesertur imagine maesta , 2GIQuae victrix templis debita laurus erat. Cettat onus lecti generosa subire juventus :Et studet officio sedula colla dare. Et voce & lacrymis laudasti, Caesar , alumnum;
Tristia cum medius rumperet orsa dolor. 2IOTu letum optasti , Dis aversantibus omen , Par tibi : si sinerent te tua fata mori.
Sed tibi debetur coelum : te , sulmine pollens , Accipiet cupidi regia magna Iovis. Quod petiit, tulit ille ; tibi ut sua facta placerent: 2I
Magnaque laudatus praemia mortis hahet. Armataeque rogum e elehrant de more cohortes e Et pedes exsequias reddit equesque duci. Te clamore vocant iterumque iterumque supremo :At vox adversis collibus icta redit. ΣχοIpse pater flavis Tiberinus inhorruit undis :Sustulit & medio nubilus amne caput. Tum salice implexum , muscoque & arundine , crinem Caeruleo magna legit ab ore manu. Uberibusque oculis lacrymarum sumina misit: azyVix capit adjectas alveus altus aquas.
333쪽
Jamque rogi fiammas exstinguere suminis ictu , Corpus & intactum tollere , certus erat. Sustentabat aquas, cursusque inhibebat equorum, 23o Ut posset toto proluere amne rogum. Sed Mavors templo vicinus, & accola Campi, Tot dixit siccis verba nec ipse genis. Quamquam amnes decet ira; tamen, Tiberine,quiescas: Non tibi, non ullis vincere fata datur.
23 s Iste meus periit e periit arma inter & enses ,
Et dux pro patria : funere causa latet.
Quod potui tribuisse , dedi : victoria parta est.
Auctor abit operis, i ed tamen exstat opus. Quondam ego tentavi Clothoque , duasque sorores, et o Pollice quae certo pensa severa trahunt; Ut Remus Iliades , & frater conditor Urbis , Effugerent aliqua stagna profunda via. De tribus una mihi, Partem accipe, quae datur, inquit, Muneris : ex istis , quod petis , alter erit. 24 s Hic tibi, mox Veneri Caesar promissus uterque et Hos debet solos Martia Roma Deos. Sic cecinere Deae e nec tu , Tiberine , repugna,
Irrite ; nec flammas amne morare tuo.
Nec juvenis positi supremos destrue honores raso Vade, age : & admissis labere pronus aquis. Paret et & in longum spatiosas explicat undas ;structaque pendenti pumice tecta subit. Flamma diu eunctata caput contingere sanctum , Erravit posito lenta sub usque toro. 233 Tandem ubi complexa est silvas, alimentaque sumsit, AEthera subjems lambit & astra comis. Qualis in Herculeae colluxit collibus citae ,
Cum sunt imposito membra cremata Deo.
Uritur heu l decor ille viri l generosaque sorma , 26 o Et faciles vultus t uritur ille vigor lVictricesque manus , facundaque principis Ora , Pectoraque , ingenii magna capaxque domus l
334쪽
Spes quoque multorum flammis uruntur in isdem. Iste rogus miserae viscera matris habet. Facta ducis vivent, operosaque gloria rerum. 26 FHaec manet : haec avidos effugit una rogos. Pars erit historiae, totoque legetur in aevo et
Seque opus ingeniis carminibusque dabit. Sta his & in tostris tituli speciosus honore ἔCausaque dicemur nos tibi , Druse , necis. 27 At tibi jus veniae superest . Germania , nullum. Postmodo tu poenas , barbare , morte dabis. Aspiciam Regum liventia colla catenis ,
Duraque per saevas vincula nexa manus:
Et tandem trepidos vultus, inque illa fero cum 27 IInvitis lacrymas decidere Ora gonis. Spiritus ille minax , & Drusi morte superbus , Carnifici in maesto carcere dandus Erit. Consistam , Iartisque oculis , lentusque videbo
Strata per Obscenas corpora nuda vias. 28oΗunc Aurora diem , spectacula tanta ferentem , Quam primum croceis roscida portet equis. Adjice Ledaeos , concordia sidera , fratres Templaque Romano conspicienda foro.Quhm parvo numeros implevit principis aevo i 28sIn patriam meritis occubuitque senex lNec sua conspiciet , miserum me i munera Drusus e Nec sua pro templi nomina fronte leget. Saepe Nero, illac mans , submissa voce loquetur; Cur adeo fratres , heu sine fratre , Deos 3 29o
Certus eras numquam , nisi victor, Druse , reverti. Haec te debueranti tempora e victor eras. Consule nos , duce nos , duce jam victore , caremus :Invenit en tota maeror in urbe locum.
At comitum squalent immissis ora capillis: 29 Infelix , Druso sed pia turba suo. Quorum aliquis, tendens in te sua brachia , dixit; cur sine me, cur sic incomitatus abis
335쪽
Quid referam de te , dignissima conjuge Druso ,3 oo Atque eadem Drusi digna parente nurus 3 Par bene compositum : juVenum sortissimus alter, Altera tam forti mutua cura viro. Femina tu princeps , tu filia Caesaris r illi Ne c. minor es magni conjuge visa Iovis. 3o 3 Tu concessus amor, tu solus & ultimus illi r Tu requies fesso grata laboris eras. Te.moriens, per verba novissima, questus abesse :Εt mota in nomen frigida lingua tuum. In selix recipis , non quem promiserat ipse :3 Io Nec qui missus erat, nec tuus ille redit. Nee tibὶ deletos poterit narrare Sycambros , Ensibus & Suevos terga dedisse suis. Fluminaque , & montes, & nomina magna locorum 2Et si quid miri vidit in orbe novo. 31s Frigidus ille tibi , corpusque refertur inane eQuemque premat sine te , sternitur ecce torus. Quo raperis , laniata comas , similisque furenti Quo ruis attonita quid petis ora manu Hoc fuit Andromache , cum vir religatus ad axem 31 o Terruit admissos sanguinolentus equos. Hoc fuit Evadne , tunc cum ferienda coruscis Fulminibus Capaneus impavida ora dedit. Quid mortem tibi maesta rogas λ amplexaque natos Pignora de Druso sola relicta tenes 3 23 Et modo per somnos agitaris imagine falsa , Teque tuo Drusum credis habere sinu λΕt subito tentasque manu , sperasque receptum Quaeris & in vacui parte priore tori Ille pio , si non temere haec creduntur , in arvo 33o Inter honoratos excipietur avos. Magnaque maternis majoribus , aequa paternis Gloria , quadrijugis aureus ibit equis :Regalique habitu , curruque superbus eburno , Fronde triumphali tempora vinctus erit.
336쪽
Accipient juvenem, Germanica signa serentem 33sContulis imperio , conspicuumque decus :Gaudebuntque suae merito cognomine gentis , Quod solus domito victor ab hoste tulit.
Vix credent tantum rerum ceptile tot annos :Magna viri latum quaerere facta locum. 3go Haec ipsum sublime ferent : haec , optima mater,
Debuerant Iu tus attenuare tuos.
Femina digna illis , quos aurea condidit aetas , Principibus natis , principe digna viro. Quid deceat Drusi matrem , matremque Neronis , 34 IAspice et quo surgas , aspice , md ne toro. Non eadem vulgusque decent , & lumina rerum. Est quod praecipuum debeat ista domus. Imposuit te alto Fortuna , locumque tueri Iussit honoratum, Livia : perfer Onus. 3 SOAd te oculos, auresque trahis et tua facta notamus. Nec vox missa potest principis ore tegi. Alta mane ; supraque tuos exsurge dolores :Infragilemque animum , quod potes , usque tene. An melius per te virtutum exempla petemuS, 3 IQuam si Romanae principis edis opus
Fata manent omnes et omnes exlpectat avarus
Portitor ; dc turbae vix satis una ratis. Tendimus huc omnes : metam properamus ad unam e Omnia sub leges Mors vocat atra suas. 36OEcce necem intentam coelo , terraeque , fretoque , Casuramque triplex vaticinantur OpuS. I nunc, &, rebus tanta impendente ruina , In te solam oculos & tua damna refer.
Maximus ille quidem juvenum , spes publica , vixit '. 363 Et, qua natus erat, gloria summa domus. Sed mortalis erat e nec tu secura fuisti , Fortia progenie bella gerente tua. Vita data est utenda e data est sine senore nobis Mutua, nec certa persoluenda die. 37orimus L. O
337쪽
Fortuna arbitriis tempus dispensat iniquis: Illa rapit juvenes , sustinet illa senes.
Quaque ruit, furibunda ruit 2 totumque per orbem Fulminat, & caecis caeca triumphat equis. 3 3 Regna Deae immitis parce irritare querendo e Solicitare animos parce potentis Herae. Quae tamen hoc uno tristis tibi tempore venit, Saepe eadem rebus favit amica tuis.
Nata quod en alte es, quod fetibus aucta duobus ;38o Quodque etiam magno consociata Iovi: Quod semper domito rediit tibi Caesar ab orbe, Gessit & invicta prospera bella manu ΣQuod spes implerunt maternaque vota Nerones Quod pulsus toties hostis utroque duce. 38s Rhenus, & Alpinae valles , & sanguine nigro De color infecta testis Ilargus aqua, Danubiusque rapax, & Dacius orbe remoto' Apulus huic hosti per breve Pontus iter et Armeniusque fugax, & tandem Dalmata supplex ,39o Summaque dispersi per juga Pannonii:
Et modo Germanus Romanis cognitus orbis. Aspice quot meritis culpa sit una minor. Adde quod est absens functus e nec cernere nati Semineces oculos sustinuere tui. 39s Quique dolor menti lenissimus influit aegrae , Accipere es luctus aure coacta tuos. Praevertitque metus per longa pericula luctum ;Tu , quibus auditis , anxia mentis eras. Non ex praecipiti dolor in tua pectora venit , oo Sed per mollitos ante timore gradus. Iuppiter ante dedit fati mala signa cruenti, Flammifera petiit cum tria templa manu ζIunonisque gravi nocte , impavidaeque Minervae , Sanctaque & immensi Caesaris icta domus. 4o I Sidera quin etiam coelo fugisse feruntur a Lucifer di solitas destituisse vias.
338쪽
Lucifer in toto nulli comparuit orbe , Et venit , stella non praeeunte , dies. Sideris hoc obitus terris instare monebat, Et mergi Stygia nobile lumen aqua. 4 Io At tu , qui superes maestae solatia matri, Comprecor illi ipsi conspiciare senex.
Perque annos diuturnus eas fratrisque tuosque, Et vivat nato cum sene mater anuS.
Eventura precor. Deus excusare priora 4 IIDum volet, a Druso cetera laeta dabit. Tu tamen ausa potes tanto indulgere dolori: Longius ut nolis, heu i male fortis , ali. 'Vix etiam fueras paucas vitalis in horas , obtulit invitae eum tibi Caesar opem I 42
Admovitque preces , S. jus immiscuit illis rΑridaque affusa guttura tinxit aqua. Nee minor est nato servandae cura parentis 2 Hie adhibet blandas , nec sine iure , preces. Conjugis & nati meritum pervenit ad omnes 2 42IConjugis & nati, Livia , sospes ope es. Supprime jam lacrymas : non est revocabilis istis , Quem semel umbrifera navita lintre tulit. Hectora tot fratres , tot deflevere sorores ;Et pater, & conjux , Astyanaxque puer, 43 Et longaeva parens e tamen ille redemtus ad ignes ;Nullaque per Stygias umbra renavit aquas. Contigit hoc etiam Thetidi: populator Achilles Iliaca ambustis ossibus arva premit. Illi caeruleum Panope matertera crinem 43 FSolvit, & immensas fletibus auxit aquas. Consortesque Deae centum , longaevaque magni Oceani conjux , Oceanusque pater ;Et Τhetis ante omnes: sed nec Thetis ipsa, neque omnes
Mutarunt avidi tristia jura Dei. 44o Prisca quid huc repeto Marcellum octavia flevit, Et flevit populo Caesar utrumque palam.
339쪽
Sed rigidum jus est & inevitabile Mortis :Stant rata , non ulla fila renenda manu.
443 Ipse tibi emissus nebulosi litore Averni,
Si liceat, forti verba tot Ore sonet. Quid numeras annos vixi maturior annis. Acta senem faciunt e haec numeranda tibi. His aevum fuit implendum , non segnibus annis. 43o Hostibus eveniat longa senecta meis. Hoc atavi monuere mei, proavique Nerones. Fregerunt ambo Punica hella ἡuces. H oe domus ista docet, per te mea, Caesaris alti. Exitus hic , mater , debuit esse meus.
ηII Nec meritis, quamquam illa juvant magis, ab suit illis, Mater , honos e titulis nomina plena vides. Consul, & ignoti victor Germanicus orbis, Cui fuit heu i mortis publica causa) legor. Cingor Apollinea victricia tempora lauro , 46o Et sensi exsequias funeris ipse mei. Decursusque virum notos mihi, donaque Regum , Cunctaque per titulos oppida lecta suos. Et quo me officio portaverit illa juventus ,
Quae fuit ante meum tam generosa torum.
463 Denique laudari sacrato Caesaris ore Emerui, Iacrymas elicuique Deo. Et cuiquam miserandus ero 3 jam comprime fletus. Hoc ego , qui flendi sum tibi causa, rogo. Haec sentit Drusus , si quid modo sentit in umbra: 7o Nec tu de tanto crede minora viro. Est tibi, sitque precor , multorum filius instar et Parsqae tui partus sit tibi salva prior. Est eonjux , tutela hominum : quo sospite , vestram, Livia, lanestam dedecet esse domum.
340쪽
ERTULIT ad miserum tandem tua casus Ulysten , Penelope , chartis verba notata piis. Agnovi caramque manum , gemmasque fideles :Solamen longis illa fuere malis. : Arguis ut lentum e mallem quoque forsitan esse , IQuam tibi' quaeque tuli dicere , quaeque seram. Non hoc objecit mihi Graecia , cum mea fictus Detinuit patrio litore vela furor: iSed thalamis nec velle tuis , nec pota carere :Causaque fingendae tu mihi mentis eras. Io Nil tibi rescribam , curae est , properemque Venire. Dum propero , adversi vela tulere Noti.
Non me Troja tenet, Graiis odiosa puellis: Iam cinis , & tantum nebile , Troja , solum.