장음표시 사용
311쪽
I SCITE , quae iaciem commendet cura , puellae: Et quo sit vobis forma tuenda modo. Cultus humum sterilem Cerealia pendere jussit Munera e mordaces interiere rubi. 3 Cultus & in pomis succos emendat acerbos, Fissaque adoptivas accipit arbor opes. Culta placent : auro sublimia tecta linuntur e Nigra sub imposito marmore terra latet. Vellera saepe eadem Tyrio medicantur aeno 21o Sectile deliciis India praebet ebur. Forsitan antiquae, Tatio sub rege, Sabinae Maluerint, quam se , rura paterna coli: Cum matrona , premens altum rubicunda sedile . Assiduo durum pollice nebat opus; Is Ipsaque claudebat, quos filia paverat, agnos et Ipsa dabat virgas eaesaque ligna foco. At vestrae teneras matres peperere puellas zVultis inaurata corpora veste tegi. Vultis odoratos positu variare capillos etao Conspicuam gemmis vultis habere manum.
312쪽
Induitis collo lapides Oriente paratos :Et quantos oneri est aure tulisse duos. Nec tamen indignum , si vobis cura placendi; Cum comtos habeant secula nostra viros. Feminea vestri poliuntur lege mariti :Et vix ad cultus nupta , quod addat, habet. Proin se quaeque parent; nec quo Venentur amores Refert: munditiae crimina nulla merent. Rure latent, finguntque comas : licet arduus illas Celet Athos , cultas altus habebit Athos. Est etiam placuisse sibi quotacumque Voluptas :Virginibus cordi grataque sorma sua est. Laudatas homini volucris Iunonia pennas Explicat; & forma muta superbit avis. Sic potius nos uret amor , quam fortibus herbis , Quas maga terribili subsecat arte manus. Nec vos graminibus , nec mixto credite succo :
Nec tentate nocens Virus amantis equa .
Nec mediae Marsis finduntur cantibus angues :Nec redit in fontes unda supina suos. Et quamvis aliquis Temesaea removerit aera , Numquam Luna suis excutietur equis. Prima sit in vobis morum tutela , puellae :Ingenio facies conciliante placet. Certus amor morum est : formam populabitur aetas , Et placitus rugis vultus aratus erit. Tempus erit, quo Vos speculum vidisse pigebit ;Et veniet rugis altera causa , dolor. Sussicit, & longum probitas perdurat in aevum ἔFertque suos annos : hinc bene pendet amor. Disce age , cum teneros somnus dimiserit artus , Candida quo possint ora nitere modo.
Hordea , quae Libyci ratibus misere coloni, Exue de palea tegminibusque suis. Par ervi mensura decem madefiat ab ovis :Sed cumulent libras hordea nuda duas. Tomus I. . N3
313쪽
Haec ubi ventosas fuerint siccata per auras ;Lenta jube scabra frangat asella mola. Et , quae prima cadunt Vivaci cornua cervo , so Contere : in haec solidi sexta face assis eat. Iamque ubi pulvereae fuerint confusa farinae, Protinus in cribris omnia cerne cavis. Adjiee Narcissi bis sex sine cortice bulbos , Strenua quos puro marmore dextra terat . 63 Sextantemque trahat gummi cum semine Thusco. Huc novies tanto plus tibi mellis eat. Quaecumque a ficiet tali medicamine vultum ,
Fulgebit speculo laevior ipsa suo. Nec tu pallentes dubita terrere lupinos , o Et simul inflantes corpora frige sabas. Utraque sex habeant , aequo discrimine , libras rUtraque da nigris comminuenda molis. Nec cerussa tibi , nec nitri spuma rubent1sDesit, & Illyrica quae venit iris humo. 3 Da validis iuvenum pariter subigenda lacertis et Sed justum tritis uncia pondus erit. Addita de querulo volucrum medicamina nido Ore fugant maculas et Halcyonea Vocant. Pondere , si quaeris , quo sim contentus in illis ;So Quod trahit in partes uncia sexta duas. Ut coeant, aptέque lini per corpora possint , Adjice de navis Attica mella favis. Quamvis tura Deos irataque numina placent δNon tamen accensis omnia danda focis.s 1 Tus ubi miscueris radenti tubera nitro ;Ponderibus justis fac sit utrimque triens.
Parte minus quarta dereptum cortice gummi,' Et modicum e myrrhis pinguibus adde cubum. Haec ubi eontritis , per densa foramina cerne . oo Pulvis ab infuso melle premendus erit. Profuit & marathros bene olentibus addere murrhis ;Quinque trahant marathri scrupula,myrrha novem.
314쪽
Arentisque rosae quantum manus una prehendat , Cumque Ammoniaco mascula tura sale. Hordea quem iaciunt , illis affunde , cremorem eaequent expensas cum sale tura rosas. Tempore sis parvo molles licet illita vultus ;Haerebit toto multus in ore color.
Vidi quae gelida madefacta papavera lympha Contereret, teneris illineretque genis.
315쪽
LLccipi T mundus legem: dedit arma per omnes , Admonuitque sui. ' Vitulus sic namque minatur , Qui nondum gerit in tenera jam cornua fronte :Sic damae fugiunt: pugnant virtute leones ,s Et morsu canis , & caudae sic scorpios ictu e Concussi que levis pennis sic evolat ales. Omnibus ignotae mortis timor : omnibus hostem , Praesidiumque datum sentire , & noscere teli Vimque modumque sui. Sic & Scarus arte sub undis
Io Decidit, assumtamque dolo tandem pavet escam. Non audet radiis obnixa occurrere fronte et Aversus crobro vimen sed verbere caudae Laxans subsequitur , tutumque evadit in aequor. Quin etiam si forte aliquis , dum pone nataret,
Is Mitis luctantem Scarus hunc in vimine vidit , Aversi caudam morsu tenet : atque ita '' Uber servato , quem texit, in ' resultet. Sepia tarda fugae : tenui cum forte sub unda Deprensa est , jam jamque manus timet illa rapaces 2o Inficiens aequor nigrum vomit ore cruorem , Avertitque vias , oculos frustrata sequentes. Clausus rete Lupus , quamvis immanis dc acer,
316쪽
Dimotis cauda , submissiis sidit , arenis.
Emicat , atque dolos saltu deludit inultus. 23 Et muraena ferox, teretis sibi conscia tergi ,Αd laxata magis conversa foramina retis , Tandem per multos evadit lubrica flexus. Exemploque nocet, cunctis intervenit una. At contra scopulis crinali corpore segnis 3 o Polypus haeret , & hac eludit retia fraude , Et sub lege loci sumit mutatque colorem I Semper ei similis , quem contigit. Atque ubi praedam Pendentem setis avidus rapit, illo quoque fallit, Elato calamo, cum demum emersus in auras 3IBrachia dissolvit, populatumque exspuit hamum. At Mugil cauda pendentem everberat escam , Excussamque legit. Lupus acri concitus ira Discursu fertur vario , fluctusque ferentes Prosequitur , quassatque caput, dum vulnere saevus AoLaxato cadat hamus , & ora patentia linquat. Nec proprias vires nescit Muraena nocendi rAuxilioque sibi est , morsu nec comminus acri Deficit, aut animos ponit captiva minaces. Anthias his , tergo quae concutit , utitur armis , η I iin spinae novitque suae , Versoque supinus Corpore lina secat, fixumque intercipit hamum.
Cetera quae densas habitant animalia silvas , Aut vani quatiunt semper lymphata timores , Aut trahit in praeceps non sana ferocia mentis. I Ipsa sequi Natura monet , vel comminus ire. Impiger ecce Leo venantum sternere pergit Agmina , & adversis infert sua pectora telis: Quoque venit, fidens magis & sublatior ardet. Concussitque toros , & viribus addidit iram. Is ' Prodidit atque suo properat sibi robore letum.
317쪽
Foedus Lucanis provolvitur Ursus ab antris : Quid nisi pondus iners, stolidaeque serocia mentis Actus Aper istis iram denunciat hirtis rco Et ruit oppositi nitens in vulnera ferri 3 Pressus & emisso moritur per viscera telo. Altera pars , fidens pedibus , dat terga sequenti, Ut pavidi Lepores , ut fulvo tergore Damae, Ut cauto fugiens Cervus sine fine timore. 61 Ipsa sequi natura docet , vel comminus ire. Hic generosus honos , & gloria major Equorum.
Nam capiunt animis palmam , gaudentque triumpho :Seu septem spatiis Circo meruere coronam. Nonne vides , victor quanto sublimius altum o Attollat caput, & vulgi se venditet aurae Celsave cum caeso decoratur terga leone ,
Quam tumidus i quantoque venit spectabilis actu l' Compescatque solum generoso concita pulsu Ungula sub spoliis graviter redeuntis opimis. 1 Quid laus prima Canum 3 quibus est audacia praeceps,
Venandique sagax virtus , viresque sequendi. Quae nunc elatis rimantur naribus auras , Et nunc demisso quaerunt vestigia rostro 3Εt produnt clamore feram , dominumque vocando So Increpitant. ' quem si collatis effligit armis , Insequitur tumulosque canis camposque per omnes. Noster in arte labor positus : spes omnis In illa. Nec tamen in medias pelagi te pergere sedes Admoneam , vastique maris tentare profundum. 8 s Inter utrumque loci melius moderabere funem. Aspera num saxis loca sint e nam talia lentos Deposcunt calamos e at purum retia litus. Num mons horrentes demittat ceIsior umbras In mare e nam varie quidam fugiuntque petuntque. 9o Num vada subnatis imo viridentur ab herbis
318쪽
oblectetque moras , & molli serviat alga . Descripsit sedes vari h Natura profundi: Nec cunctos una voluit consistere pisces. Nam gaudent pelago, quales Scombrique , Bovesque,
Hippuri celeres , & nigro tergore Milui ; 93
Et pretiosus Helops , nostris incognitus undis ;Αc durus Xiphias , ictu non mitior ensis :Et pavidi magno fugientes agmine Thunni. Parva Echeneis adest : mirum i mora puppibus ingens :Tuque comes ratium , tractique per aequora sulci Ioo Qui semper spumas sequetis , Pompile , nitentes Cercyrosque ferox , scopulorum fine moratus ;Cantharus , ingratus succo et tum concolor illi Orphas, caeruleaque rubens Erythinus in unda.
Insignis Sargusque notis , insignis & alis : IosEt super aurata Sparulus cervice refulgens ;Et rutilus Pagur , & fulvi Synodontes , & ex se Concipiens Channe , gemino fraudata patente. Tum viridis squamis , parvo Saxatilis ore , Et rarus Faber, & pictae Mormyres, & auri IIo Chrysophrys imitata decus : tum corporis Umbrae Liventis , rapidique Lupi , Percaeque , Tragique. Quin laude insignis caudae Melanurus , & ardens Auratis Muraena notis , Merulaeque Virentes , Immitisque suae Conger per vulnera gentis 3 II Et capitis duro nociturus Scorpios ictu ,
Ac numquam aestivo conspectus sidera Glaucus. At contra herbosa pisces laxantur arena , Ut Scarus , epastas solus qui ruminat escas ;Fecundumque genus Maenae, Lamirosque, Smarisque , Iao
Atque immunda Chromis , merito vilissima Salpa.
Atque avium dulces nidos imitata sub undis. Et Squalus , & tenui sustulas sanguine Mullus e Fulgentes Soleae candore , & concolor illis Passer , & Adriaco mirandus litore Rhombus
319쪽
Tunc Epodes lati , tum molles tergore Ranae. Extremi parent . . . . Lubricus & spina nocuus non Gobius ulla. Et nigrum niveo portans in corpore virus I 3o Loligo , durique Sues , sinuosa lite Caris , Et tam deformi non dignus nomine Asellus :Tuque peregrinis , Acipenser , nobilis undis.
Deerant non admodum multa in eo exemplari , consumta penitus vetustite.
Plin. lib. XXXII. Hist. Nat. cap. ult. His alietemus apud Ovidium posita nomina , quae apud neminem alium reperiuntur : sed fomtassis in Ponto nascuntur, ubi id volumen supremis suis temporibus inchoavit. Idem lib. XXXII. cap. secundo. Mihi videntur mira , quae Ovidius prodidit , piscium ingenia, in eo volumine , quod HALI EU TIcON inscribitur.
320쪽
dbi υ κ ego iuncta viae , eum sim sine crimine vitae ,
A populo saxis praetereunte Petor. obruere ista solet manifestos poena nocentes , Publica cum lentam non capit ira moram.
Nil ego peccavi ; nisi si peccasse vocetur , IAnnua cultori poma referre suo. At prius arboribus , tum cum meliora fuere Tempora , certamen fertilitatis erat. Cum domini memores sertis ornare solebant Agricolas , iniictu proveniente , DeoS. I Saepe tuas igitur , Liber , miratus es uvas :Mirata est oleas saepe Minerva suas. Pomaque laesissent matrem ; ni subdita ramo Longa laboranis surca tulisset opem. Quin etiam exemplo pariebat femina nostro ; I sNullaque non illo tempore mater erat. At postquam platanis , sterilem praebentibus umbram , Uberior quavis arbore venit honos ἔNos quoque frugiferae , si nux modo ponor in illis , Ccepimus in patulas luxuriare comas. 2 Nunc neque continuos nascuntur poma per annos :Uvaque laesa domum , laesaque hacca venit. Nunc uterum Vitiat, quae vult formosa videri r Raraque in hoc aevo est , quae velit esse parens. Certe ego , si numquam peperissem , tutior e siem. as