장음표시 사용
301쪽
Quod si quid praecepta valent mea , si quid Apollo
49o Utile mortales perdocet ore meo ;Quamvis infelix media torreberis AElna , Frigidior glacie fac videare tuae. Et sanum simula ; ne , si quid forte dolebis , Sentiat : & ride , cum tibi flendus eris. 493 Non ego te jubeo medias abrumpere curas e Non sunt imperii tam fera jura mei. Quod non es, simula ; positosque imitare furores et Sic facies vere , quod meditatus eris. Saepe ego ne biberem , volui dormire videri : oo Dum videor, somno lumina victa dedi. Deceptum risi, qui se simulabat amare , In laqueos auceps decideratque suos. Intrat amor mentes usu et dediscitur usu.
Qui poterit sanum fingere , sanus erit. sos Dixerit, ut venias pacta tibi nocte ; venito. Veneris , & suerit janua clausa ; feras. Nee die blanditias , nec lac convicia posti ,
Nec latus in duro limine pone tuum. . Postera lux aderit ; careant tua verba querelis et IIo Et nulla in vultu signa dolentis habe. Iam ponet fastus , cum te languere videbit ;Hoc etiam nostra munus ab arte feres. Te quoque salie tamen , nec sit tibi finis amandi. Propositis frenis saepe repugnat equus.s Is Utilitas lateat ; quod non profitebere , fiet :Quae nimis apparent retia , vitat avis. Ne sibi tam placeat, quo te contemnere possit ἔSume animos : animis cedat ut illa tuis. Janua forte patet ; quamvis revoca here , transi.
s et o Est data nox ; dubita nocte venire data. Pos e pati facile est ; tibi ne sapientia desit. Promtius e facili gaudia serre licet Et quisquam praecepta potest mea dura vocare En etiam partes conciliantis ago.
302쪽
. Nam , quoniam variant animi , Variamus & artes : IasMille mali species , mille salutis erunt. Corpora vix ferro quaedam sanantur acuto e Auxilium multis succus & herba fuit. Nollior es , nec abire potes , Vinctusque teneris ;Εt tua saevus Amor sub pede colla premit; I3o Desine luctari e reserant tua carbasa venti: Quoque vocant fluctus , hac tibi remus eat. Explenda est sitis ista tibi , qua perditus ardes. Cedimux : in medio jam licet amne bibas. Sed hibe plus etiam, quam quod praecordia poscunt: I3 Gutture fac pleno sumta redundet aqua. Perseuere usque tua , nullo prohibente , puella. Illa tibi noctes auserat, illa dies. Τaedia quaere : malis iaciunt & taedia finem. Iam quoque , cum credas posse carere , mane. yψo Dum bene te cumules , & copia tollat amorem ;Ε fastidita non juvet Isse domo. . Fit quoque longus amor , quem dissidentia nutrit et
Hunc tu si quaeres ponere , pone metum.
Qui timet , ut sua sit, neu quis sibi detrahat illam ; I 41
Ille Machaonia vix ope sanus erit. Plus amat-e natis mater plerumque duobus ,
Pro cujus reditu , quod gerit arma , timet. Est prope Collinam templum venerabile portam e Imposuit templo nomina celsus Eryx. II OEst illic Letarus Amor , qui pectora sanat ;Inque suas gelidam lampadas addit aquam. 1llie & juvenes votis oblivia poscunt e Et si qua est duro capta puella viro. Is mihi sic dixit : dubito , verusne Cupido , III An somnus fuerit ; sed , puto, somnus erat. O l qui solicitos modo das , modo demis, amores sAdjice praeceptis hoc quoque , Naso , tuis. : Ad mala quisque animum reserat sua , ponet amorem :Omnibus illa Deus pliisve minusve dedit. I 6.
303쪽
Qui Puteal Janumque timet , celeresque Kalendau . Torqueat hunc aeris mutua summa sui. Cui pater est durus, votis ut cetera cedant , )Huic pater ante oculos durus habendus erit. 36 I. Hic male dotata pauper cum conjuge vivit :Uxorem fato credat obesse suo.
Est tibi rure bono generosae fertilis uvae
Vinea et ne nascens uva sit usta , time.
Ille habet in reditu navim e mare semper iniquum s o Cogitet, & damno litora foeda suo. Filius hunc miles , te filia nubilis angant. Et quis non causas mille doloris habet FUt possis odisse tuam , Pari, funera fratrum Debueras oeulis substituisse tuis.s7 1 Plura loquebatur ; placidum puerilis imago
Destituit somnum et si modo somnus erat. Quid faciam λ media navim Palinurus in unda Deserit : ignotas cogor inire vias. Quisquis amas , loca sola nocent, loca sola caveto.
18o Quo iugis in populo tutior esse potes o
Non tibi secretis , augent secreta furores , Est opus et auxilio turba sutura tibi est. Tristis eris , si solus eris e dominaeque relictae Ante oculos facies stabit, ut ipsa , tuos. 383 Tristior idcirco nox est, quam tempora Phoebi: Quae relevet luctus , turba sodalis abest Nec fuge colloquium e nec sit tibi janua clausa : Noe tenebris vultus flebilis ah de tuos. Semper habe Pyladen , qui consoletuT Oresten. 39o Hic quoque amicitiae non levis usus erit. Quid nisi secretae laeserunt Phyllida s Avae lCerta necis causa est e incomitata suit. Ibat , ut Edono referens trieterica Baccho Ire solet fusis barbara turba comis.
9I Et modo , qua poterat , longum spectabat in aequor INunc in arenosa lassa jacebad humo.
304쪽
Perfide Demophoon , surdas clamabat ad undas :Ruptaque singultu verba dolentis erant. Limes erat tenuis , longa subnubilus umbra, Quo tulit illa suos ad mare saepe pedes. 6oo Nona terebatur miserae via. Videris , inquit et Et spectat zonam pallida facta suam. Aspicit & ramos, dubitat e refugitque quod audet :Et timet : & digitos ad sua colla refert. Sithoni, tunc certe vellem non sola suisses ; 6os Non fleres positis Phyllida , silva , comis. Phyllidis exemplo nimium secreta timete , Laese vir a domina , laesa puella viro.
Praestiterat juvenis , quicquid mea Musa jubebat;
Inque suae portu paene salutis erat. 6 Io Recidit, ut cupidos inter devenit amantes rEt, quae condiderat , tela resumsit Amor. Si quis amas , nec vis ; lacito contagia vites. Haec etiam pecori saepe nocere solent.
Dum spectant oculi laesos , laeduntur & ipsi: 613
Multaque corporibus transitione nocent. In loca nonnumquam siccis arentia glebis De prope currenti flumine manat aqua. Manat amor tectus , si non ab amante recedas :Τurbaque in hoc omnes ingeniosa sumus. 62o Alter item jam sanus erat; vicinia laesit Ioccursum dominae non tulit isse suae. Vulnus in antiquum rediit male firma cicatrix δSuccessumque artes non habuere meae.
Proximus a tectis ignis defenditur aegre 3 62 3Utile finitimis abstinuisse locis. Nec , quae ferre solet spatiantem porticus illam ,
Te serat r ossicium neve colatur idem. lQuid juvat admonitu tepidam recalescere mentem Alter , si possis , orbis habendus erit. 63o Non facile esuriens posita retinebere mensa rEt multam saliens incitat unda sitim.
305쪽
Non facile est visa taurum retinere juvenca et Fortis equus vita semper adhinnit equae. 631 Haec ubi praestiteris, ut tandem litora tangas , Non satis est ipsam deseruisse tibi. Et soror , & mater valeant , & conscia nutrix ;Et quicquid dominae pars erit ulla tuae. Nec veniat servus e nec flens ancillula fictum 64o Suppliciter dominae nomine dicat, Ave. Nec , si scire voles , quid agat tamen illa , rogabis. Proser : erit lucro lingua retenta suo. Tu quoque , qui causam finiti reddis amoris , Deque tua domina multa querenda refers ά64s Parce queri r melius sic ulci cere tacendo ;Dum desideriis effluat illa tuis. Et malim taceas , quam to desisse loquaris. Qui nimium multis , Non amo , dicit; amat. Sed meliore fide paulatim exstinguitur ignis , 6 so Quam subito : lente desine ; tutus eris. Flumine perpetuo torrens solet acrius ire e Sed tamen haec brevis est , illa perennis aqua.
Fallat , & in tenues evanidus exeat auras , Perque gradus molles emoriatur amor.
63s Sed modo dilectam scelus est odisse puellam e
Exitus ingeniis convenit iste seris. Nunc curare sat est : odio qui finit amorem , Aut amat, aut aegre desinet esse miser.
Turpe vir & mulier, juncti modo, protinus hostes r66o Non illas lites Appias ipsa probat.
Saepe reas faciunt, & amant : ubi nulla simultas Incidit, admonitu liber aberrat amor. Forte aderam juveni : dominam lemca tenebat: Horrebant saevis omnia verba minis. 663 Iamque vadaturus , Lectica prodeat, inquit. Prodierat e visa conjuge , mutus erat. Et manus , & manibus duplices cecidere tabellae e Venit in. amplexus, atque ita a Vincis , ait.
306쪽
Τutius est , aptumque magis , discedere pace , Quam petere a thalamis litigiosa fora r 6 o Munera quae dederis , habeat sine lite jubeto :Esse solent magno damna minora bono.Quod si vos aliquis conducet casus in unum ,
Mente memor tota , quae damus arma , tene.
Nunc opus est armis : hic , o i sortissime , pugna. 67IVincenda est telo Penthesilea tuo. Nunc tibi rivalis , nunc durum limen , amanti , Nunc mediis subeant irrita verba Deis. Nec compone comas , quia sis venturus ad illam: Nec toga sit laxo conspicienda sinu. ii l 68o Nulla sit ut placeas alienae cura puellae: Iam facito e multis una sit illa tibi. λSed quid praecipue nostris conatibus obstet , Eloquar ἴ exemplo quemque docente suo. Desinimus tarde, quia nos speramus amari r 683 Dum sibi quisque placet, credula turba sumus.
At tu nec voces quid enim fallacius illis 3
Crede , nec aeternos pondus habere Deos. Neve puellarum lacrymis moveare , caveto :Ut flerent, oculos erudiere suos. 69o Artibus innumeris mens oppugnatur amantum IUt lapis aequoreis undique pulsus aquis. Nec causas aperi , quare divortia malis :Nec die , quid doleas ; clam tamen usque dole. Nec peccata refer, ne diluat et ipse favebis , 69s Ut melior caus1 causa sit illa tua. Qui silet, est firmus et qui dicit multa puellae Probra , satisfieri postulat ille sibi. Non ego Dulichio furiales more sagittas ,
Nec rapidas ausim tingere in amne faces. TO Nec nos purpureas pueri resecabimus alas et Nee sacer arte mea laxior arcus erit. Consilium est , quodcumque cano e parete eanenti:
Utque facis , coeptis , Phoebe saluber, ade S.
307쪽
os Phoebus adest e sonuere lyrae, sonuere pharetrae. Signa Deum nosco per sua : Phoebus adest. Confer Amyclaeis medicatum vellus ahenis Murice cum Tyrio I turpius illud erit. Vos quoque formosis vestras conserte puellas : IIo Incipiet dominae quemque pudere suae. Utraque formosae Paridi potuere videri; Sed sibi collatam vicit utramque Venus. Nec solam faciem ; mores quoque confer & artem. ITantum judicio ne tuus obsit amor.
TII Exiguum est , quod deinde canam : sed profuit illuἀΕxiguum multis , in quibus ipse fui.
Scripta cave relegas blandae servata puellae r Constantes animos scripta relecta movent.
Omnia pone feros, pones invitus , in ignes :7ao Et die , Ardoris sit rogus iste mei. Thestias absentem succendit stipite natum e Tu timide flammae perfida verba dabis Si potes , & ceras remove : quid imagine muta Carperis hoc periit Laodamia modo. 72I Et loca multa nocent e fugito loca conscia vestri Concubitus : causas mille doloris habent. Ille fuit r hie eubuit : thalamo dormivimus isto et Hic mihi lasciva gaudia nocte dedit.
Admonitu refricatur amor I Vulnusque novatum
3 o Scinditur et infirmis caiisa pusilla nocet. Ut paene exstinctum cinerem si sulfure tangas ;Vivet, & e minimo maximus ignis erit. Sic nisi vitaris quicquid renovabit amorem , Flamma redardescet, quae modo nulla suit.
73 s Argolides cuperent fugisse Capharea puppes;
Teque, senex luctus ignibus ulast tuos. Praeterita cautus Niseide navita gaudet. Tu loea , quae nimium grata fuere , cave. Haec tibi sint Syrtes r haec Acroceraunia vita v
go Hic vomit epotas dira Charrbdis aquas.
308쪽
- Sunt, quae non possint, aliquo cogente , juberi ;Saepe tamen casu facta jiivare solent. Perdat opes Phaedra 3 parces , Neptune , nepotirNec faciet pavidos taurus avitus equos. Gnossida fecisses inopem ; sapienter amastet. 74 IDivitiis alitur luxuriosus amor. Cur nemo est , Hecalen ; nulla est , quae ceperit Iron Nempe quod alter egens , altera pauper erat. Non habet , unde suum paupertas pascat amorem et Non tamen hoc tanti est , pauper ut esse velis. 7 Io At tibi sit tanti, non indulgere theatris ;Dum bene de vacuo pectore cedat amor. Enervant animos citharae , lotosque , lyraeque ἔEt vox , & numeris brachia mota suis. Illie assidue ficti saltantur amantes e TI Quid caveas actor , quid juvet, arte docet. Eloquar invitus e teneros ne tange poetas et Submoveo dotes impius ipse meas. Callimachum fugito a non est inimicus Amori ;Et cum Callimacho tu quoque , Coe , noces. 76ONe certe Sappho meliorem iacit amicae :Nec rigidos mores Teia Musa dedit
Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli, Vel tua, cujus opus Cynthia sola fuit Quis ipotuit lecto durus discedere Gallo 6sEt mea nescio quid carmina dulce sonant. Quod nisi dux operis vatem frustratur Apollo , Emulus est nostri maxima causa mali. At tu rivalem noli tibi fingere quemquam ἔInque suci solam crede jacere toro. ITO Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes , Esse quod alterius coeperat illa viri. Quid , Menelae , doles ibas sine conjuge Creten rEt poteras nupta lentus abesse tua. Ut Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carere 77 FNon potes z alterius crevit amore tuuS.
309쪽
Ηoe & in abditista Briseide flebat Achilles , Illam Plisthenio gaudia ferre toro. Nee frustra flebat et mihi credite', fecit Atrides, 8o Quod si non faceret, turpiter esset iners. Certe ego fecissem , nec sum sapientior illo. Invidiae fruEhus maximus ille fuit. Nam sibi quod numquam tactam Briseida jurat Per sceptrum ; sceptrum non putat esse Deos. 783 Di faciant, dominae possis transire relictae Limina ; proposito lassiciantque pedes.
Et poteris e modo velle tene ἔ nunc sortiter ire, Nunc opus est sceleri subdere calcar equo. Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro 79o Esse puta : remis adjice vela tuis. Hunc quoque, quo quondam nimium rivale dolebas , Vellem desineres hostis habere loco. At certe, quamvis odio remanente , saluta. Oscula cum poteris iam dare , sanus eris. 79s Ecce cibos etiam, medicinae iungar ut omni Munere, quos fugias , quosVe sequare , dabo. Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris, An veniat Megaris , noxius omnis erit. Nec minus erucas aptum vitare salaces ;8oo Et quiequid Veneri corpora nostra parat. Utilius sumas acuentes lumina rutas Et quicquid Veneri corpora nostra negat.
Quid itibi praecipiam de Bacchi munere , quaeris
Spe brevius monitis expediere meis. 8os Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas ;Ut stupeant multo corda sepulta mero. Nutritur vento , vento restinguitur ignis e Lenis alit flammam, grandior aura necat. Aut nulla ebrietas , aut tanta sit, ut tibi curassio Eripiat: si qua est inter utramque , nocet.
310쪽
Hoc opus exegi : fessae date serta carinae :Contigimus portum , quo milii cursus erat. Postmodo reddetis sacro pia vota poetae, Carmine sanati semina virque meo.
