장음표시 사용
51쪽
opem suam poscentibus, magis quant sibi. Nullis unquam se partibus ad dixit ; tantae compos aequabilitatis, ut constantia sua, venientes ad sequandoque partium ferventissimos, tacito intra sinum ipsorum pudore aut frigore feriret. legitimae semper majestatis ac publicae tranquillitatis amantissimus. Oderat rixas & ju
gia , praesertimque inter eruditos. ac turpe esse dicebat, viros indubiatate doctos canina rabie famam vicissim suam rodere ac lacerare scriptis trucibus, tanquam vilissimos de plebe Cerdones in angiportis sese luto ac stercore conspurcantes. Aiebat, rem esse omnium pessimam , hominis improbi litteraturam. sententiae
bonis semel rationibus stabilitae, si
quis factiosa contumacia contradi
52쪽
ceret , prudentis esse non altercari, sed posteritatis arbitrio rem integram permittere. Vir attentissimus operi, etiam cum otiari modica relaxatione videbatur , aliquid animo providebat quod ad publicam faceret utilitatem. adeoque laboribus etiam alienis adfavebat, ut quemque, qua dote valere judicaret, ea prodesse aliis ne pigeret, hortaretur: aut si quid ad studia litterarum , sive ad rerum gerendarum peritiam , gestarumve notitiam, boni Commatis apud heredes imperitos premi sentiret , id pretio vel precibus eruebat, ut fieret olim publici juris. Ea cura servavit epistolas Foxii, itemque Ossati. de quibus certe scriptionibus hoc veris
sime praedicabitur , post illam Pauli Sarpit Tridentinam, nihil exstare,
53쪽
unde queant aulae Romanae artes pernosci clarius aut certius. Servavit citam Cambdcni partem alicram Elirabethae Britannorum reginae, quam auctor se vivo C lcre non austis, penes Puteanum deponi mandaverat.
Collegit & Iosephi Scaligeri Epi
stolas, multiplici eruditione locupletissimas, ejusdemque opuscula insigni praefatione Casauboni maximo
Thuano nuncupata. Praeterea servavit Nicolai Fabri Percscii Senatoris Aquens1s Epistolarum ad se atque ad Iacobum fratrem , volumina duo grandia , quibus continentur ad Naturalis historiae, totiusque litteraturae notitiam observationes eleetanti . simae. Eademque opera Puteanus ipsum Perescium , atque de Iussonum regiarum quatuor Viris Anto-
54쪽
PETRI Pu TEANI VITA nium Lomcnium Villoclarium , artissimo secum invicem amicitiae nexu conjunctos I fecit ut enixe conspirarent , qua pollebant gratia , re
quirendis undique arcanae memoriae chartis,curiosa rerum nostrarum
externarumque studia valde juvantibus. Habentur illic Principum dc Legatorum , vicissimque ad Principes Sc Legatos litterae , Instructiones, Mandata, dc hujuscemodi alia innumera . quibus odorandis vestipandis . que mira fuit Lomenii Perescitque sagacitas, magna felicitas sive auctoritas obtinendis ; maxima vero Puteani sedulitas & industria singulis ordine ac tempore distinguendis δί componendis. Exinde autem vidimus in stauratam bibliothecam voluminum amplitis quadringentorum, quae Lo
55쪽
1L PETRI PUTEANI VITA menius noster sumptu liberali, multo
labore transcripta, magnific6que opere compacta, suis aedibus officiosissime habuit ad varios amicorum usuS. Eo decedente, ex aerario regio librarum millibus quadraginta persolutis, regiam plane supellectilem Luparanis
armariis custodiri placuit, donec accederet bibliothecae, omnium toto orbe bibliothecarum copiosissimae, unde est tandem in Regiarum Chartarum thesaurum comportata. Hoc etiam vero Puteanum permultis beatiorem fuisse existimo , quod sero se permisit typographis, quorum opera praefestinata poenitentiam nonnullis induxit, dc conservavit ridenda senibus cunabula. Iam in limine senectutis erat, cum editioni Libertatum Ecclesiae Gallicanae manus primas
56쪽
PETRI Pu TEANI VITA. 13admovit. Opus antea tentatum pluribus , nulli felicius cesserat, quam Petro Pithoeo. Is tantum Capita quaedam tribus octoginta constis tuerat articulis , summo judicio formatis. Ad ea igitur capita Puteanus collimavit, conjecitque probationeS, ex amplissimis undique tribunalibus& variis Ecclesiarum chartulariis,atque ipso Chartarum regni Thesauro Collectas, unde, Communi gentium sensu , continuatoque usu , decreta manaVerant , quae Pithoeanas positiones constabilirent. Hoc una quidem altera editione praestitit. ac subinde repetita lectione adjecit ad omnes singulatim articulos commentaria, doctissimas observationes,quae citatis variorum scriptorum testimoniis Gallicani juris aequitatem con-
57쪽
1 PETRI PUTEANI VITA.firmant. Adversus haec tanti momenti studia, quae pro Regis Cleri dignitate certabant, Clerus ipse Gallicanus, instigantibus aulae transalpinae mancipiis , jam commotior accendi atque inflammari coeperat. dc atrocia fulgurasset, si non ipsa vitae sanctissime transactae quasi majestas texisset auctorem. Durat operi fama, geminata jam editione dissicurrens, durabitque olim venientibus seculis ubicumque sapientia vigebit. Sed nihilominus aegre Puteanus attentatum facinus dissimulavit. Tam neminem scias erat injuriae regni legibus illatae vindicem. Ergo hic incipiunt perpetuo tristia. Francisci Thuani exitium indignissime
tulit, atque inter tristissima sua duxit. Iuvenis minime sontis memo-
58쪽
PETRI Pu TEANI VITA. IJriam, cognitione dispuncta, purgari
ac redintegrari debere: rem aequissimatri non absque injuria differri, magnis rationibus peculiari volumine demonstravit. Interdum erumpebant imo de pectore viri cordatissimi graves querelae. Multiplicibus triumphis amplissimas Callicanae majestatis facultates decoqui. Sub triumphali conturbatore annos aliquando censeri, forsitan viginti, beatos locupletes : posthaec vero, sequente pecsimo necessariae fraudationis consi, lio, facile extitisse publicos praedatores , subinde concursum populorum reposcentium ablata, raPta,eX torta. Plus auri argentique fuisse Corrasium postremo vicennio tributis, quam seculis antecedentibus universim cunctis ; nec impensum militari-
59쪽
36 PETRI Pu TEANI VITA 'bus stipendiis , nisi tantillum ; milites ad omne nefas auctoratos : ducentas plus minus in Urbe grypotigres, nuper omnium egenas, hodie regifico luxu dissolutas , monstrosa rapacitate sanctam alias Regii nominis potestatem ceteris urbibus , oppidis , agris horribilem fecisse passim. Sic Vrbem ipsam, sic provin-
Cias, in apertam rabiem conversas. Et miramur annosissimam orbe toto monarchiam delirare , desipere , ineptire Z aut tale quid pati, quod pasesam fuisse Romanam legimus ξ Anmiserescimus toties ac tandiu repuerascentis i Nimirum , continuante fraudatorum impunitate atque licentia , gaza regia repente exaruit, ic fides publica collabi visa ; & abrupta sive negata subsidiorum etiam tole-
60쪽
rabilium praestatione, rerum gerendaruin nervi omnes ubique Iuccisi: artus nunc agitur annus cum haec
deplorare lamentari videbam Lutetiae Puteanum, jam aegrescentem. Aderam amico : dc praecipiebamus animo quae subinde acciderunt tristiora. Vir optimus, communis amici nostri sortem miseratus, quod, re bus adco turbatis afflictisque , tene-rct in Senatu locum tot sententiarum
conversionibus ac difficultatibus obnoxium, felices affirmabat, quibus latebras Deus honestas concesserat. grates Numini maximas habebat, quod eo se vitae genere continuisset. Atque hoc impresserat cordi suo tantopere , ut adjungi consilio Legatis ad pacem publicam ab Rege missis, quod poterat etiam ab modestissimis
