Viri eximii Petri Puteani, regi christianissimo a consiliis et bibliothecis vita. Cura Nicolai Rigaltii

발행: 1652년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

82쪽

HENRICI VALESII ORATIO

VIRI CLARISSIMI.

RAECLARE a Veteribus

institutum accepimus Auditores ornatissimi ut quae quisque in vita maxime adamasset , iisdem etiam post mortem ornamentis funeris donaretur. Quod etiam a principibus Poetarum in P trocli & Pallantis exequiis obser-Vatum videmus , quos exuviis mili-

83쪽

8o HENR. VALESII ORAT.taribus , armisque instructos , a suis in rogum inferri finxerunt. Itaque cum PETRUS PUTE AN VS quandiu in vivis fuit, singulari semper amore literas prosccutus si , nec solum hereditario quodam , sed proprio ac peculiari affectu studiose;

omnes fuerit amplexus, non dolore nec lacrimis, quae cassa sunt δί inania , sed literarum quas coluit , immortalibus monumentis ac titulis post obitum decorandus Videtur. Ac ceteris quidem , quibus major eloquentiae copia, aut facultas carminum suppetit , curae erit laudes ejus Viri partim vincta, partim sollita numeris oratione praedicare. Neque enim fas est nomen tanti Viri, se de literis ac de patria optime meriti , absque ullo Musarum praeco-

84쪽

IN OBITUM P. PUTEANI. 81nio inhonoratum transmittere. Me vero non ambitio laudis, nec fiducia facundiae , a qua me adhuC remotissimum esse dc profiteor dc sentio, sed sola beneficiorum illius recordatio ad dicendum impellit. Iuvat optimo Viro , de me privatim bene merito has laudis inferias mittere, & hanc seram licet ac tristem , piam tamen nobisque honestam imprimis, nec ipsi , ut arbitror , ingratam mortuo gratiam referre. Itaque hoc a vobis postulo Auditorcs ornatissimi) ut hoc grati animi nostri obsequium aequi bonique consulere, & quantum nobis deest aut ingenii , aut eloquentiae,

tantum favore vcstro , ac benevo

lentia supplere velitis. Ac principio quidem cogitanti

85쪽

8L HENR. VALESII ORAT. mihi, dc universas simul Petri Puteani virtutes animo perlustranti, quandam velut imaginem vitae ipsius ob oculos proponere instituenti, non mediocris occurrit difficultas ac perturbatio , ut 'denam. potiusimum orationis nostrae ducamus eXordium. Hinc se prudentia ingerit atque sapientia , quibus ille Virtantum praestitit, ut omnium consensit silmmis quibusque muneribus,

Regisque ipsius consiliis dignissimus

haberetur. Illinc momna integritas, ac Vitae innocenxia non dicam sine noxa, sed sine ullius querela transactae. hinc singularis temperantia nos ad se vocat: illinc animi magnitudo atque constantia , qua Veritatem atque intimos animi sui sensus de Rep. coram Magnatibus semper libere est

86쪽

IN O BITUM P. PuΤEANI. 83 prolocutus. Nec se praeteriri patitur beneficentia , quae in illo Viro tam prolixa inerat, ut in hac tanta honestissimo utis .hominum multitudine vix ullus possit reperiri, qui non aliquo beneficio ei se devinctum esse

lateatur. Tot igitur tantaeque virtutes , seorsim singulae & cum cura dicendae, onerant potius dicentem quam juvant. Atque ut in opiparo convivio exquisitis dapibus referto singula prope fercula singulorum instar simi conviviorum, sic in hoc a gumento singulae Petri Puteani vi tutes justarum nobis orationum materiam subministrant. Sed nescio quomodo me quidem minime invitum ad se allicit beata tranquillitas, quam cum ille tantopere adamaverit , ac pernetuo quodam nexu sibi

87쪽

8ψ HENR. VALESII ORAT. mancipaVerit, propriam ac familiarem ipsius virtutem merito possumus appellare. Itaque cum ipse hanc totius vitae suae quasi fundamentum esse voluerit, non aliud nos sermonis nostri fundamentum ponere dc-bemus, sed hanc tanquam tabulam si absternentes , reliquarum deinde Virtutum colores ad eXprimendam,

'itae illius imaginem illinere. , Magnum profectb & illustre exemptuni tranquillioris vitae his perturbatissiuiis temporibus extitis e mihi videtur Petrus Puteanus. Multi quidem antea Philosophi multa in suis libris de tranquillitate animi

praeclare scripserunt, & ad eam omnibus votis , omnique animorum contcntione adspirarunt. Verum unus propemodum hac aetate eam & opti-

88쪽

1N OBITUM P. PUTEANI. 8, optime intellexisse, δί feliciter affe-cutus esse Puteanus Videtur. In quo tamen utrum prudentior fuerit an felicior, equidem affirmare non possum. Nam quod a prima statim a dolescentia aa tranquillitatis amo rem Vehementer incitatus , eademque per totum aeinceps vitae tempus potitus est , felicitati adscribendum puto. Neque enim sine divino quodam instinctu, auxilio id aut cogitare aut consequi unquam potuisset. Quod vero id vitae genus

omnibus rebus anteponendum csse

judicavit , summae profectd prudentiae est. An esse ulla maior prudentia unquam potes , quam vindicare se sibi, nec alienis negotiis distentatum se duntaxat ac sua curare , se se in arctum cogere , minimani

89쪽

86 HENR. VALE SI I ORΑΤ. sui partem nudatam praebere fortunae r Sed quibus gradibus ad hoc

beatae tranquillitatis culmen Puteanus pervenerit, Videamus. Duas res

potissimum in vita tranquillitati obstare nemo est qui nesciat, ambitionem & avaritiam: geminas quasdam pestes ac furias generis humani. Quarum utra tetrior sit ac Violentior,

dissicile est dicere : sed ubi ambae simul junctae animum cujuspiam occuparunt , tum Vero incredibiles excitant aestus ac tempestates. Ceterum quicunque ad ipsum tranquillitatis portum cupit appellere , sic clavum prudentiae moderari illum Oportet, ut inter hos duos scopulos rectum semper navigationis Cursum teneat, nec se Sirenum cantu delia

niri patiatur: sed ut quondam Vlys.

90쪽

m OBITUM P. PuTEANI. 87ses praetervehi debet , non quidem

auribus cera oblitis , sed animo ad versus cupiditatum illecebras obsi viato atque invicto. Id vero a Puteano egregie praestitum esse testes mihi estis. Qui cum ad summos ho ..inores merito adspirare posset, utpote clarissimi Senatoris Claudii Puteani filius , cujus vivit adhuc immortalis memoria atque fama ; nec materno genere minus nobilis : cumque esset ipse eximia indole praeditus , & liberalibus disciplinis inon

vulgariter institutus , quae omnia ambitionem juventutis stimulis quibusdam incitare solent, tamen spretis honoribus , nobile quoddam ac liberale otium praeoptavit. Ac principio quidem foro nomen dederat , morem secutus nobilium adolescen-

SEARCH

MENU NAVIGATION