Viri eximii Petri Puteani, regi christianissimo a consiliis et bibliothecis vita. Cura Nicolai Rigaltii

발행: 1652년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

18 PETRI PUTEANI VITA.

ambitiose expeti, oblatum sibi repetitis magnatum obtestationibus munus, derugerit, ipsisque etiam Legatis amice atque enixe sibi hoc ab ipso ossicium postulantibus restiterit pertinaciter, atque in Cothofredum suum transiliis erit. Annuit tamen, fideliter praestitit, ut super accidentibus negotiorum quaestionibus Consultus, ex animi sui sententia responderet; instrumenta, testimonia, exempla subministraret. Mentis argutissimae senex,praesagiebat frustra iti

scure per litteras ante significaverat amicis. Etenim satis intelligebat, ibia Regis adhuc aetatula , novis regni ministris, aeque ac decessoribus suis necessarias esse pacis disserendae moras , aut evitandae , rationes. Inter

62쪽

PETRI Pu TEANI VITA. 19

haec Puteanus noster consenuit. δε-

tigatum nimia scribendi , legendi,

meditandi contentione corpus, impar animi viribus, hospitem admonuit migrationis. Hanc sibi tota vita sua prospexerat. quare, nihil quicquam monitu confusus ; placide cuncta dispositit. fratrem a teneris anniSoptime semper absque ulla offensa di-leistum instituit rerum omnium silarum heredem, & amicis intime commendatum hortatus est, ne solitudine tristiore maceraretur , adhiberet

sibi Ismaelem Bullialdum astronomiae simul & litteraturae exquisitioris apprime gnarum, jam longa satis assuetudine perspectum, cujus familiaritate suaviter uteretur. Eodem testamento paucula , quae petitu ejus delineaveram, adscribitumulo man-

63쪽

6o PETRI PUTEANI VITA. davit. Ab sesquianno prius quam ab iret , litteras ad me dabat frequentes, mentis indices Deo Christ6que domino dcvotissimae. interque officia rescribendi, sic adficiebar amici pietate, ut agi mecum inclementius arbitrarer, si provectior aetate non an teirem , aut non saltem consequerer abeuntem, ne superstes animae quae me totum animabat, iners ego hic

prae taedio moestitiaque ignavus jacerem. & continuo tanquam ad mereVersus, memetipsum redarguebam

erroris, qui divina respexissem sicut humana: cum illa sint ab istis omnino diversia. etenim facile concipi divinis humana. contra, non item. sed caritate Christiana, cuj us aeterna est utilitas , receptum coelo Puteanum

sic apud Deum in Christo vivere,

64쪽

PETRI PUTEANI VITA. 61 ut Christianus ego , tantisper adhuc

agens in terris , vivam nihilo secius Cum Puteano apud Deum in Christo. Hac vero nos invicem sapientia solabamur , de Cypriani ad Co

nelium suum scribentis admonitu, paciscebar ab amico , semissecularis amicitiae jure , Caritate mutua, reci procas ad Domini nostri misericordiam preces. Hoc agebat epistolae meae ad Puteanum supremae stilus;&quo momento cursori perferendae litterae tradebantur , vir immortali

gloria dignissimus animam Domino Servatori mandabat, sacris Catholicis procuratam per sacerdotem opti' mum , Curatorem Ecclesiae Sancti Cosmae nomini sacratae. Ea scilicet Vrbis regione habitabat in aedibus Regiae Bibliothecae servandae com

65쪽

6L PETRI PUTEANI VITA. paratis , quas ego vicennio plus habitaveram , cum Senatorii muneris hoc MediomatricumPartamento studiosius obeundi consilium cepi, simul Bibliothecae regiae Curam tradidi viris amicissimis possidendam sicut a me fuerat decedente Casaii- bono possessis. Huic vero maXimum Ornamentum contulere invedia sua ipsorum bibliotheca sumptu elegantissimo splendida, aemula Thuaneae. Etenim capit voluminum typis edi

rum cujusque linguae , cujuscumque disciplinae, non aevi illius duntaxat veteris, sed etiam descendentium in haec usque tempora seculorum selectissimas editiones. Praeterea Vetustissimos codices manuscriptos CCC, Memorialium septingenta & sexa

66쪽

PETRI Pu TEANI VITA.ginta quinque Volumina, scripta manu plerumque ipsius Puteani. Iuvat haec etiam minuta persequi. Quanto videlicet honestius, quam condere annalibus caedes & bella , urbes eVersas, Oppida capta, provincias de latas. Et quam putidum Christiano tantorum scelerum duces honoribus adfici , per e6sque gesta posteris

tradi, ut nobiles & generosi & magnanimi praedicentur qui tantis ma- . Aant innocentissimos malis. Abeant illi cum suis illuc, quo nemo pius ire

non exhorrebit. At recta nobis pia mente liceat de nostro Puteano bene sperantibus, bene de bonis omnibus merito,bene adprecari. Vitam

ejus me scripturuin pollicebar. desum ego polliciti reus, si non praesti-tςrim hactenus, qui menses dc annos

67쪽

PETRI PUTEANI VITA.ejus ab infante ad nonum & sexagesimum perduxerim. Superest tamen, quas posteritati reliquias dicavit, adnumerare cumulatius. hoc itaque deinceps catalogo citabuntur , dc universa defuncti vita, per ipsum scilicet, perque res ab ipsis gestas replicabitur. Occurrit ecce inprimis, Historia damnationis Templariorum. Sequitur, Historia schismatis ecclesiastici ab anno 1378, ad I 28. III. Historia pragmaticae sanctio- .nis Biturigibus conditae, an . I4 9. quemadmodum stabilita , observata: quibus a Rom. Pontifice artibus oppugnata. Iv. De Concordatis Bononiae inter

Leonem X. & Franciscum L quo pacto stabilita & usitata. v. ordinationes Antistitum Ecclesiae. v I.

68쪽

V L Controversiti inter Pontificem dc Imperatorem super Investituris VII. inas ob causas Concilium Tridentinum Gallia non receperit. quare sit repudianda Cleri Gallicani super hac re sententia promulgata anno I 6IF. VIII. Programma sub nomine Episcopi Carnutensis in causa Censurae per eum propositae st)b nomine Clcri Gallicani , anno I 626. IX. Historia personarum sex S vis

ginti, Regio sive Principali favore potentium. Volum. IIII.

X. De regis Franciae jure ad regnum Navarrae adversus Hisp. XI. De regis Franciae jure ad refignum Arrag. XII. De regis Franciae jure in Rem . publicam Genuensem.

XIII. Pro regno Franciae dc quibuL

69쪽

66 PETRI PvTEANI VITA.dam provinciti adversus Anglos.

X Iv. De Lege Salica.X V. De jure confiseandi in crimine Majestatis. XVI. De rogis Franciae jure ad regnum Angliae. X vll. De jure regis Franciae ad regnum Castellae.

XVIII. De regis Franciae jure adversus Sabaudum, circa Fossinia- cum , Nicaeam, & Coniacum. XIX. De regis Franciae jure in Comitatu Flandriae, & de pactis Μadriti, Cameraci oc Crepiaci. XX. Regis Franciae dominium alienari non posse.

EXI. De regis Franciae jure in Comitatu Artesiano.

XXII. De regis Franciae jure ad Insulam Flandr. Duacum & Or

70쪽

PETRI PvTEANI VITA. 67. XXIII. De regis Franciae jure ad Tornacum , Santamandu Mor-

. tantam.

XXIV. De Comitatu Sancti Pauli.

XXV. De regis Franciae jure ad regnum Burgundiae adversus Imp. Germ. Legitimo titulo possideri agrum Lugdunensem , Delphinatum, Provinciam, Bresciam

XX v I. An sit praeseriptioni locus inter supremae potestatis Principes.

XXVII. Pro rege Franciae, adversus Lotaringiae Ducem,super Du- 'Catu Andegavensi. XXIIX. De controversia inter Franciae regem, & Lotaringiae Ducem super Comitatu Provinciae Forcatqueri agris adjacentibus. XXIX. De regis Franciae jure super

SEARCH

MENU NAVIGATION