장음표시 사용
91쪽
8ῖ HEMR. VALESII ORA tum , qui in hoc stadium laudis Scgloriae, atque honorum vestibuluna ingredi consueverunt. Sed eo hactenus adspecto dc salutato , Ut mo rem atque ordinem judiciorum cognosceret, utque gravissimum illum coetum videret, in quo dc pater ipsius, & ex materna stirpe quamplurimi summa cum laude consederant, recta se in domum , atque in ipsum tranquillitatis contulit sinum , a quo tota deinceps vita divelli non potuit unquam, nec voluit. Eodem animi impetu quo honores conten
pserat, conjugalibus etiam vinculis repudiatis , utraque simul cupiditate superiorem se praestitit. Sed erit fortasse quispiam qui non magnopere mirandum esse dicet honores a Puteano spretos fuisse , ad
92쪽
IN OBITUM P. Pu TEANL 89 quos in numerosa praesertim & frugi familia adspirare vix posset. Quid tu mihi labem atque infamiam tem
quam ego de industria tacitus dissimulare volueram a An si ius δί ratio in legendis magistratibus valeret , non existimas P. Puteanum, & alios ejus similes ultro ad tribunalia invitandos fuisse 3 Ego vero ob id ipsum maxime honores a Puteano spretos dico, quod venales esse eos videbat. Vile enim profecto sit necesse est, quicquid pecunia comparatur. Neque enim merx ulla quae Venum cxponitur, pecunia ipsa multo pretio-lior potest esse. QRod si pecuniam,
qua res omnes ipsique adeo honores parantur, non solum fastidio, sed etiam contemptu dignam sapientes
93쪽
so HENR. VALESII ORAT viri semper judicaverunt, certe nec imagistratus ipsi qui tanquam in auctione pretio addicuntur, eo quidem nomine magni faciendi sunt. Verum concedamus , si placet , arctiorem censum fuisse Puteano, quam ut ad
Senatoriam dignitatem comparandam sessicere valeret. Qu' interim non minima laus est patris ipsius Claudii Puteani, qui in siimmo magistratu stimma cum integritate Versatus , plus gloriae liberis suis quam pecuniae reliquit. At si minus sua pe
cunia , gratia certe , atque amico
rum subsidio potuit facile Petrus Pulcanus ad honores pervenire. Potuit suffragantibus viris potentissimis , quibus aut notus erat aut assinis, honores saltem ecclesiasticos adipisti. Quos tamen ille nunquam concupi-
94쪽
IN OBITUM P. PUTEANI.vit, sed aliis potius quam sibi mandari voluit, ut sui semper juris tranquilliore otio frueretur. Atque ut scias non ex aeris inopia, sed certo ac fixo proposito , & constanti animi inductione honores a Puteano contemptos fuisse, unico eoque illustris
simo argumento rem eVincam. Mc-
ministis, ut opinor, cum ei ante hos decem circiter annos ob egregia ipsius in remp. merita, Comitiva fi-cri consistorii a Rege delata fuisset, quanta cum animi magnitudine oblatum sibi in illo Regis consistorio consessum , solo Comitivae titulo
Contentus repudiavit : idque non fastu aut arrogantia, a qua vir ille maxime semper alienus fuit, sed amore otii ac tranquillitatis , a cujus complexu & contubemio ut disce-
95쪽
HENR. VALESII ORAT.deret, nulla unquam conditione poterat adduci.
Otium porro cum dico, ne quis mihi molle quoddam ac delicatum otium suspicetur, cujusmodi est hominum luxu ac deliciis diffluentium; nec languidum pigrumque , quat
servulorum esse, ac nullius pretii hominum solet. Longe aliud est otium sapientum virorum, quos nunquam minus otioses videas , quam dum
sunt otiosi, quippe qui probe intelligunt non solum negotii sui , sed
etiam otii reddendam esse rationem Itaque illorum otium aliorum ne gotiis longe antepono. Nec sine causa Socrates dicere solebat non cujus vis esse hominis in otio agere, sed ..tius sapientis , qui cum omnia re-
istissime faciat, tum bello inprimis
96쪽
IN OBITUM P. PUTEANI. 9yotio uti novit. Hujusmodi igitur otium Petri Puteani fuisse dico, quod ille totum in literis , & pulcherri
psit. Et cum in quacunque disciplina ad quam animum applicare vo-hiisset, primas posset sine Controversia obtinere , tamen promistuae eruditionis gloriam aliis concessit: ipse ad historiae, rerumque Gallicanarum notitiam conversus, otium saum patrice utilitatibus & gloriae consecra Vit. Nec contentus vulgarium librorum lectione , ingentem praeterea. numerum Epistolarum, Actoran kLegationum , Chartarum , atquet hujusmodi monumentorum publicorum undique conquisivit. Quadi
Omnia , ut erat eleganiniae ac ni oris
studiosissimus , pulcherrimo ordiu
97쪽
s HENR. VALESII ORAT.digesta, non sine maximis simpli' bus in libros redigi ac compingi curaverat. Diceres noVam quandam
bibliothecam ab illo esse c apositam , paternae illi atque hereditariae
nihilo postponendam. Quala tamen
ille non ad privatum duntaxat usum sibi retinendam putavit, sed ut erat bono publico natus , omnium usiai dccommodis publicavit. Itaque non mo fere erat in civitate , qui non ejus domuni libentissime frequentaret. Conveniebatur quotidie a Se natoribus , 'a Legatis, a Principibus, ab omnibus omnium ordinum viris, partim ut eum consulerent , quem unum rerum nostrarum peritissimum esse cognoverant: partim ut libros illos, quibus tot recondita monumenta continebantur, ab illo com
98쪽
1N OBITUM P. PUTEANI.modatos acciperent. Nec quicquam gratius accidere poterat Puteano , quam cum cujulpiam hominis eruia
diti laborem suis illis monumentis adjuvari posse intellexerat; quippe
qui hunc unum fruistum esse censebat tot sumptuum ac laborum seorum, ut historiam patriae aliqua ex parte illustrare posset. Atque hoc primum mihi videtur fundamentum fuisse Musei illius toto orbe celeberrimi : de quo siquid
impraesentiarum dicere aggressus fuero , Vereor ne infra ejus dignitatem mea esse videatur oratio. Sed tamen cum quemadmodum olim M. Cicero quicquid in eloquentiae s udio profecerat, id totum Academiae spatiis acceptum referre solitus erat, sic ego Academiae illi fratrum Putea
99쪽
96 HENR. VALESII ORAT. Dorum studia nostra plurimum debere profitear , notas mihi esse arbitror de ejus institutione numc silere.
Malo enim ut de ejus gloria aliquid
oratione nostra imminutum esse videatur, Frin ut silentium nostrum ingrati animi reprehens One non caseat. Igitur cum apud alias nationes,
ac praesertim in Italia plerasque Academias ridiculis quibusdam atque
absurdis nuncupatas nominibus Pin. xeanus Videret , eisque certas leges descriptas esse intelligeret, Certaque
argumenta de quibus illic esset colloquendum, definita , nec in eas praeter homines ingenuis disciplinis excultos quemquam admitti, plane di versum iter in Academia uia instituenda sequi maluit. Neque enim ullum ei nomen imposuit, nec ser-
100쪽
IN OBITUM P. PUTEANI. 9 mones qui in ea essent habendi, ullis legum vinculis astrinxit, nec ab ejus aditu quemquam submovit, niti
si qui sila pse infamia aditum sibi ad
eandem interclusisset. Quod cuidam notissimo aetatis nostrae parasito non semesi evenisse meminimus ; cui Musarum illud sacrarium ingredienti in ipso statim limine occurrens Puteanus , nunquam hominem ulterius progredi passusest,nec in ornatissimo coetu illi, considere. Omnes igitur omnium ordinum viri non luinto ali d etiam militares ed convenieant : nec tantum Senatus , sed etiam ecclesiae Proceres hoc Muscum frequentabant. Vix in tota civitate domus erat ulla, cujus limen tot honestissimorum virorum vestigiis tereretur 3 ad cujus vestibulum tot