장음표시 사용
431쪽
41o De Filialibus Ecclesiis ejus d. Rasilio.
de Aquariciariis nuncupatam fuisse . pluribusque fundis ditatam, & quamplures opes, facultatesque possedisse. Ab anno
item raris . ad annum adsunt in eodem Archico Instrumenta donationum , locationum , ac postremarum dispositionum, ut ex rubrice lIa apparet, ad ipsam S. Andreae Ecclesiam pertinentium . Immo in locatione quadam praediorum existentium in agro, vel Territorio vulgo vocato di Gyano extra
Portam Castri S. Angeli, acta Lucio Ciolae sub die xo. Julii
13 o custos hujus Ecclesiae expresse nominatur vocabulo Rectoris, quod nomen cohaeret muneri, & significationi Parochi. Denique sub anno rq 1 t. extat nota omnium bonorum,
quae Ecclesia S. Andreae de Aquariciariis possidebat,& in ipsa legitur charactere aliis praecedentibus intelligibiliori ,
quod sequitur: Ia nomine Domini Amen. Anno Domini i st. Ponti levius Sanctissmi Domini Nostri Nicolai Papae V. Istae sunt pensiones receptae per me D. Nicolaum sectorem Ecclesiae S. Andreae de aquarietariis; Sc insuper enumerantur omnes domus, census, loCR-tiones, & redditus dictae Ecclesiae, qui numero setis amplo
recensentur. Haec retulimus. ut ex nomine Rectoris Eccle- sae appareat tunc temporis fuisse inibi curam Animarum; Caeterum ex aliis documentis nobis non constat, ex quonam tCmpore coeperit Ecclesia ista esse Parochialis. Anno 1 83. Abbas D. Gabriel Pennottus 3 Novariensis, &Canonicus Regularis Lateranensis resert in sua tripartita Historia, Ecclesiam hanc Parochialem S. Andreae, quam nuncupat de Aquiriciariis a Sixto lV. concessam fuisse Canonicis sui ordinis. postquam coacti sunt possessionem. & incolatum ce- detre Canonicis Saecularibus Ecclesiae S. Johannis in Laterano, ubi plurium saeculorum ambitu moram fecerunt, qui PPC, si ipsi Pennotio credimus. a S. Gelasio Papa anno qsa. eam obtinuerunt. & usque ad annum i 3oo. inibi habitarunt, quando Bonifacius VIII. Ecclesiam hanc cum omnibus redditibus,& pertinentiis Canonicis Saecularibus elargitus est, ut testan
tur y Ponori. bisor. tripart. lib. 3. ca . 33.
432쪽
tur Onuphrius Panvinius, & Platina Quae ut apertius pateant, consentaneu in arbitramur aliqua referre de institutione
hujus Venerabilis Lateranensis Basilicae primariae Urhis, αOrbis, ac recensere quotquot ad nostra usque tempora di, inum in ea cultum expleverint. Statim post Baslicam conditam in ea Divinis ministeriis fungebantur Romanus Pontifex, & Pre hyteri Urbis septem Diaconi. totidem Subdiaconi, & integer Romanus Clerus, ac Populus Orthodoxus. Nam Psalmodiam, Uymnos, ac reliquas preces populus cum maioribus, minori-husque Clericis canebat. Ponti sex conciona hatur, Presbyteri ero omnes Sacramenta Ecclesiae per vices suas tractabant. Gelasius Papa circa annum Domini Asa. Clericos, qui ab ar-eliore vitae instituto Canonici, idest Regulares nuncupati fuere, Laterano addixit. Hi Apostolorum. S primitivae Ecclesiae more, secundum B Augustini Regulam in communi vive-hant, in idque incumbebant, ut in Bisilica Lateranensi Sacramenta plebi Dei administrarent, cum eo tempore Psalmodiam adhuc Fideles populi frequentarent . Porro cum Religionis Zelus paullatim decrevisset, ac Basilica non ita in Psalmodia fre quentem populi concursum haberet. Se Canonici maioribus
distenti curis canonicas preces adire frequenter nequirent, accidit, ut haud longe post Gelasi tempora, scilicet anno 1 3, cum Longobardi pessundarent Italiam, a quibus porro Monasterium Casinense dirutum est, quod paullo ante a B Benedicto Abbate institutum fuerat, tunc iisdem Monachis Romam petentibus, ut refert Gregorius Magnus su , concessum est juxta Lateranensem Basilicam Monasterium sub titulo Sanctorum Johannis Baptistae, ac Evangelistae. & Pancratii, ubi per centum, & triginta annos perstiterunt, sacras horas, & Psalmos loco Laicorum in Laterano canentes Canonicis solum in ea sacra facientibus, & Sacramenta administrantibus. Monachi praedicti regnante Gregorio II. ad Montem Casi-
433쪽
411 De Filialibus Ecclesii is ejus d. Basilic.
num redierunt, anno nempe 7ισ: postmodum cum Monalterium
praedictum dilaberetur Gregorius Papa IlI. illud renovavit, ipsique praedia, & dona multa contulit, ac denuo praefatis Canonicis Regularibus tradidit, dc Abbatem constituit ad persolvenda quotidie sacra Osticia laudis divinae in Basilica S. Salvatoris. Alexander lI., qui ante Pontificatum Clericus Regularis fuerat in amplissimam dignitatem, vitaeque splendorem Can
nicorum Lateranensium Regularium ordinem restituit: ex quo ingens illustrium virorum numerus prodiit, nempe Romani Pontifices multi, & magni nominis Cardinales. floruit vero summopere haec Congregatio Lateranensis sub Alexandro IIL, Maliquot ejus successoribus. Incolatum duxerunt Clerici hi Regulares, qui Canonici nuncupati sunt, in Monasterio Lateranens Basilicae adjecto annos plus minus 8oo. usque ad Bonifacii VIII. Pontificatum, qui circa annum Domini rao o. eos Canonicos Claustrali Monasterio Lateranens privavit, de Canonicis Saecularibus impertivit. singulisque ex redditibus Monasterii singulas praebendas constituit. Usque ad Eugenii Papae IV.
aevum pacifice Canonici Saeculares in Laterano permanserunt , qui Pontifex cum vitam regularem maxime coleret in Basilica Lateranensi Canonicorum Regularium Institutum restituit , Claustrumque cum dormitorio, in quo degerent a fundamentis Pene excitatum; atque ibi usque ad obitum Nicolai Papae V. fuerunt; quo defuncto civili tumultu a Romana Plebe pulsi sunt, iterumque Canonici Saeculares introducti , & a Callixto III. confirmati Basilicam Lateranensem usque ad Pontificem Paulum II tenuerunt, qui Eugenii IV. Avunculi sui vestigia secutus, ubi primum in Pontificatu sedit, Canonicos Regulares
ad Lateranum redire congruum censuit; sed non absque jurgio, populique contentione, qui aegre ferens has sibi praebendas eripi, denuo in obitu ejusdem Pontificis eas vindicavit, populari tumultu expellendo Praedictos Canonicos Regulares; quare sub Sixto IV. S. Mariae de Pace Ecclesia obtenta. Canonicam Lateranensem Romanis reliquerunt, tuncque restituti ve-
434쪽
teres Canonici Saeculares, qui Basilicam ad nostra usque tempora custodiunt, diuque asservabunt b . Dilucide rem hanc narrat Matthaeus Bossius unus ex Regu- Iaribus Canonicis Lateranensibus, cujus opere praetium existimamus hic reserre verba: se Eugemus Beati nominis , o sempiteratae gloriae Pontifex in Lateranensi nos aede reposuit quippe qui Sponse suae rationem sibi babendum putabat. Est enim Constantiniana illa Ramlicarum omnium prima, oe maini Patris Episcopalis Sedes, Sponsaque legitima. ω voluis ρο illum esse nostri orae iis caput, ω ab ea nos C novitas Lateranenses nominari perpetuo, ω illius dignitatibus, privilegiisque muri. Dum vixit Beatissimus ille, nitit Gmae venerabilius nostra ordine fuit, sed illo emortuo a 'manis, qui eum M is locum invia
debant, vix mcolaus hueeessor tutatus est, quo bumanis exempto a furente immanius populo nos Calixtus servare non potuit. Proflatos inia digne, Paulus II. iterum in pro iam sedem restituit, quo emigrante
iterum pulsi oec. hactenus Bossius. Pennottus superius laudatus miraculum refert Imaginis Vitaginis Mariae, quae ita coloribus expressa erat sub porticu, uthrachio sinistro divinum Infantem Redemptorem nostrum re geret ; cumque quadam die publice quidam ludentes. ob ingentem nummorum iacturam ira perciti essent, rabiem suam in sacram hanc Imaginem converterunt, Iapides in adorandum ejus vultum proiicientes, ex quo statim mirabiliter sanguis emanavit; cum vero hoc miraculum acciderit sub Pontificatu Sixti IV., tempore, quo per integram Italiam, immo in tota Europa bellum grassabatur, hic Pontifex ad sacram hane Imaginem adorandam se contulit, ac votum emisit de construenda Ecclesia in honorem B. Virginis , si misericors haec Mater Christianis ita auxiliaretur, ut ejus intercessione Catholici Principes dissidiis, ac contentionibus parcerent, P3cemque componerent. Vini compos factus hoc Templum elegantis formae,
quamvis in angusto situ , & ubi prius erat iaclesia S. An-
435쪽
4i Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilici
dreae, excitavit. At cum sacra haec Imago diu ob crebra miracula nuncupata fuisset S. Maria Virtutum, tunc ipse Pontifex Sixtus IV. post collocatam in Ara maxima novae constructae Ecclesiae , Sanetam Mariam de Pace nuncupavit, ubi etiam nunc frequens populi concursus humili devotione ipsam venerabundus adorat. Insuper haec Ecclesia ab omni superioritate. A Visitatione Cardinalis Titularis S. Laurentii in Damasio tunc exempla , ac liberata fuit; ex quo equidem apparet Ecclesiam S. Andreae fuisse Paraeciam filialem Basilicae S. Laurentii in Damaso, ad quae omnia comprobanda reiicimus Leictorem ad Bullam ejusdem Pontificis Sixti l U. , quae incipit: Redemptoris Nostri 9e. Haec Constitutio in sua narratione, & dispositione testatur
ea, quae allegatus Pennotius narrat i3 autographum ipsius Bullae asservatur in Archivo Patrum S. Mariae de Pace, in quo cum caeteroquin nec umbra reperiatur . nec vestigium, nec aliqua memoria. nec delineatio veteris Ecclesiae S. Andreae, nec confinium Paraeciae circa aevum S. Damas; ideo hic adnotare non possumus quando Ecclesia S. Andreae fundata fuerit, atque in Paraeciam erecta. Verum ut clarius pateant ea, quae
diximus circa hanc Ecclesiam, signanter quod illa S. Andreae eadem sit, quam hodie Sanctam Mariam de Pace nuncupant, re- Iatis addemus auctoritatem visitationum Urbani VIII sis , in quibus reperimus quod Paraecia olim erat sub invocatione S. Andreae filialis S. Laurentii in Damasci; fuit deinde translata in Ecclesiam S. Mariae de Pace a Sixto IV. profanato antiquo S. Andreae Templo, & juxta porticum. in qua adorat Sanctis limae Virginis Mariae Imago miraculis clara, cujus meritis. & intercessione pax fuit Italiae reddita, exinde ab eodem Pontifice excitata nova Ecc Iesia . illique suit attributus Fons baptismalis. postea titulo Cardinalis Presbuteri decorata, estque de illis, quos Sixtus hujus nominis Papa V. per
436쪽
suam Constitutionem super titulis Cardinalium invexit. Celebratur solemniter hac in Ecclesia festum translationis sacrae Imaginis die undecima Novembris, ac festum S. Andreae, ne antiquae Parochialis Ecclesiae memoria temporum ambitu periret; similiter & festum S. Augustini, sub cujus Regula militant Canonici praedicti Lateranenses, qui ut aequiori animo ferrent privationem incolatus aedium Lateranensium, ubi plurium saeculorum spatio morati fuerant, praeter dependentiam
sublatam a Jurisdictione S. Laurentii in Damasci ipsis pariter ab eodem Pontifice Sixto IV. concessus est Titulus, & dignitas Abbatis Superiori, qui prius Praepositus appellabatur, cum usu Mitrae , & aliorum Pontificalium , veluti benedi-δionem Populo elargiendi ; ut autem frequentiori concursu Populus ad hanc Ecclesiam conflueret, eidem Indulgentiam Plenariam concessit pro omnibus totius anni diehus Sab-hathis, & festivitatibus Virginis Mariae , quibus Paulus V. Praesentationis etiam festum addidit; die vero S. Martini, inquam incidit Anniversarium translationis sacrae Imaginis a porticu ad hoc Templum Iulius II. Sixti IV. Nepos Indulgentiam pariter concessit, quod item contingit diebus S. Andreae,& S. Augustini, in quibus visentes Ecclesiam lucrantur easdem-rnet Indulgentias impertitas Templo S Mariae de Populo, vigore literarum , ut inquiunt, in sorma Brevis ejusdem Ponti fieis Iulii II. sub datum tertia Iulii is Ois; re Iiquis vero temporibus anni ut Fideles lucrarentur cin hac Ecclesia Indulgentias per quoscumque Romanos Pontifices Ecclesiae S. Mariae de Populo elargitas Sixtus Papa V. indulsit, denique dum sacris initiaretur haec Ecclesia, nempe die sexta Octobris anni is 8o. Gregorius XIIl. thesauro plurium Indulgentiarum illam similiter locupletavit.
Post complerum aedisseium huius Templi Sixtus IV. ε animum admovit ad construendum Monasterium, sed morte prae
437쪽
416 De Filialibus Ecclesii is ejus d. Biasilic.
ventus idem aedificium suscepit Cardinalis oliverius Carassa , qui summa magnificentia illud perfecit. Gaspar Rinaldus nobilis Romanus opes suppeditavit ingentes, tandem anno saera Sanctissimae Genitricis Dei Imago, quae prius intra elegantissimum Tabernaculum visebatur, ab Innocentio Papa VIII. erectum , ad Aram maximam translata fuit ; demum in venustiorem Praesentem formam restituta haec Ecclesia fuit a Pontifice Alexandro VII., suppeditante exemplar Petro a Cortona. Ad eam fit ingressus per ostium in frontispicio, de aliud laterale; Αra maxima in abside est posita, & pro Icone habet praedictam sacram Imaginem, quae una est ex septem, quae in Urbe speciali veneratione coluntur . Confluit in hanet EccIesiam ingens numerus Missarum votivarum, & signanter
pro Defunctis, ut pro eis adimplendis opus sit post meridiem notabili temporis spatio celebrare ex speciali Summorum Pontificum indulgentia.
438쪽
NUncupatur hodie haec Ecclesia S. Nicolai in Agone
Nationis Lothar inglorum, quia prope Plateam Agonalem sita, atque in Regione Pontis. Olim erat Parochialis, & cura ipsi Animarum sublata est tempore conces- sonis Nationi Lotharingiae, quae applicata suit alteri filiali Ecclesiae S. Laurentii in Damaso. nempe Paraeciae S. Blasii derivea, vigore Constitutionis Gregorii Papae XV., quae hahetur in Bullario sub datum Tusculi tertio nonas Od obris, anno Isaa, cum consensu Alexandri Cardinalis Montalii tunc. S. R. E. Uicencancellarii, & Basilicae S. Laurentii in Dama so Titularis; ob quam concessionem praecli sta Natio se adstrinxit in subje monis significationem Ecclesiae S. Laurentii in Damaso per singulos annos in sello ejusdem S. Laurentii cereum ponderis librarum quatuor offerre . Redditus vero applicati fuere Capitulo Laurentiano. In praesentiarum instaurata cernitur haec Ecclesia sumtu inclytae Nationis Lotharingiae, adjed a fronte lapidea ex ruderibus, saxisque praegrandibus Circi veteris Agonalis, repertis , dum fundamenta Ecclesiae jacerentur: cum vero constet hanc Urbis Regionem non parum elevatam esse, necesse exinde suit non hic solummodo, sed alibi etiam multa aedificia subsedisse, ut vix eorum vestigia hodie superesse videantur. Altare majus hujus Ecclesiae est in ejusdem capite sub abside sornicata, rotundoque opere Bructa, habens Iconem cum Imagine S. Nicolai eleganter, ae
Haec sunt quae de filialibus nostrae Basilicae Ecclesiis eoi Iigere datum fuit; quod si vel striistiores, vel minus verosimi-Ies notiones invenias benigne Lector, id animo rependas rO
439쪽
418 De Filialibus Ecclesii is ejus d. Basilic
go, quod in adeo frequenti varia Urbis vicissitudine ex bello rum , direptionumque calamitatibus obventa, veteribus deperditis memoriis, Ecclesiis ipsis aut hostium furore, aut temporum injuria dirutis, saepius per conjecturas ipsarum historiam texere coacti fuimus. Graviorum tamen Auctorum sententiam sequuti, aut solidioribus innixi conjecturis, non longe a vera earumdem Ecclesiarum relatione abiisse confidimus; siquid aurem erroris irrepsit, a deficienti monumentorum copia id evenisse, tibi suadeas exoro; cum de caetero majori ea, qua licuit sedulitate, ac diligentia usi simus, ut totum hoc qualecumque opus ad Dei omnipotentis, Beatissimae Virginis Mariae, SS. Damas, & Laurentii honorem absolveremus.
440쪽
Rerum praecipuarum, quae in hoc
Dauctuo Martyr cur ita appellatus Pag. S. Agnetis de Coptis ' nis Ecclesia sita in loco Maristyrii eiusdem virginis p. 2 8. Cur de Cryptis Agonis nun cupata P. 2 s. Quando dedicata ex inis scriptione p. 2 8. Cardinalitio Titulo decoratur ibid. Clericis Reg. Min. concessa, . postea vero ablata , & cur P. Um Magnificentissime decoratur ab Innoc. X. svi Panfiliae Gentis in ipsam munificentia P. 2 Q. An occasione restaurationis exemis pia fuerit a subiectione Matricis nostrae Basilicae p. 282. Ais ulphus Longobardorum Rex Romana Coemeteria scrutatur , & quare p. Ia Alexander Severus Templum in Urbe dat Christianis p. I I.
p. De ea Anselmi Cantuariensis , io Durandi opinio a Cardinali Bona cenis isoria virgula perstringitur ibid. Quid latine sonet p. ς8. Cur ab eo cessetur Quadragesimae tempore ex Augustino ibid. De hoc Cantico error Vigilantii p. v Eiusdem Cantici frequentissimus umibid. Etiam in funeribus ex Hieronymo ibid. Miraeuia a Deo vi istius Cantici patrata p. N. & I . S. Ambrosius Auxentio in Sede Mediolanen. lassicitur p. 28. Quomodo Episcopus renunciatus p- 4. Eiusdem , ac Damasi opera res Gentilium Romae corruunt P. Asa Ammianus Marcellinus laudatur P. Ius. Anastasii de arenula Ecclesiae situs p. Eiusdem suci descriptio p. S. Andreae a Domo Fortis Botiae Ecclesia quaenam , & unde sic dicta p. 38ς. S. Andreae a Domo Johannis me:IIae Dei Ecclesia , an eadem , quae nunc S. Maria de Monserrato p. 3II. Eiusdem diversa nomina P. et Iz. S. Andreae de Hinanis Reelesia hodie S. Maria de Quercu nuncupata p. 3t . Imaginis S. Mariae de Quereu Historia
P. I 8. S. Andreae de Ine rieari r Ecclesia , nune S. Maria de Pace p. ao8. Plurima ad hane Ecclesiam pertinentia reseruntur P. AOP
eadem , quae nunc S. Iuliani de Monte Iordano fuse p. 2 . A Confraternitate in ea erecta rinauratur p. 3 O. Antonius S. Damasi Pater p. 6. Romae eX-ceptoris munere fungitur ibid. Uxore Praemortua Ecclesiae S. Laurentii se
mancipat ibid. Presbyter S. R. E. Titulo S. Laurentii designatur ibid. De eodem S. Damasi Carmina ibid.
Appia via p. in Sic dicta ab Appio
Claudio ibid. Archibis vox quid p. 122 Archipresbyteri in Titustis designantur , quo
tempore P. 263. Eorum munia ibid. Archivum Laurentianum comburitur P. I49 Arenariae quid p. r 8. Arenulae nomen unde P. et 2I.
Ariminenses Patres Arianorum perfidiae subseribunt imprudentes p. 8, Arsenius Romanae Ecclesiae Diaconus P. 46. Arcadii Praeceptor a Damasci eligitur ibid. S. Athanasius moritur , quo anno P. 25 Attica Felicis Uxor quae, ex Simondo p. I 6. Porticu ornat Basilicam S. Laurentii in Damaso,ex Epigrammate p. 33 S. Austerii Ecclesia melius S. Asterii nuncupanda .P. 3IO.
rum usu variae Auctorum sententiae P. 1 I. Earumdem frequentia ibid. Bal.
nea, & Balneae, quid disserant apud Scriptores ibid. Balneorum inventori bid. Publicus eorum usus prioribus Ecelesae Ggga sae-