장음표시 사용
401쪽
8o De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilici
minis VII. regnante, prope Ecclesiam hanc magnarum columnarum eruta fuisse fragmenta e lapide Insulae Ilvae, quae in locum duarum deficientium in Porticu Panthaeon subrogatae
Ex quo his incendium fuerit passa haec Ecclesia. ut Panci-rolus testatur , ex magnae molis in parvam praesentem formam redacta fuit, potiusque Sacellum, quam Ecclesia Sanistissimi Salvatoris nuncupatur. ad quam fit frequens populi concursus, praesertim quadragesimali tempore; cum artifices, senes , mulieres, inopes, seu quivis impeditus quominus insignes stati nis Basilicas adire ob earum distantiam valeat , hanc sacram Aediculam in Urbis centro sitam, devote visitantes Thesaurum stationalium Indulgentiarum lucrifacere ex Apostolica antiqua
traditione compertum sit. Quoniam vero, unica tantum janua existente, ingens numerus ingredientium, eodemque tempor: egredi nitentium, sese invicem necessario magna vi propulsabat,& repellebat, non sine strepitu, ac tumultu, ex quo aliquando contentiones, aliaque indecora sequebantur, provide ideo aliud ostium ibidem consectum est, ut per unum pateat aditus ingredientibus, altero vero egredientibus sit ultro apertum, quae quidem ianua tere haeret in seriori Ecclesiae parti . ubi est parvum Sacellum cum Altari marmoreo integre consecrato. M
supra ipsum adest sculpta Imago Beatissimae Uirginis de Gratiis
nuncupata. In Ara maxima visitur Imago valde veneranda ipsius Sanctissimi Salvatoris: pendent undique tabellae votivae pro gratiis acceptis. Altare est totum marmoreum. In parietcta cornu Evangelii depicta est Imago S. Dionysii, ab alio latere est Imago S Ludovici.
Est parieti infixa columna marmorea, ad quam ex antiqua traditione creditur fuisse alligatos quam plures Martyres, quamobrem devotionis caussa, Cappellam invisentes, eam devote tangunt, & Osculantur. CA-
402쪽
De Helim S. Meuai de Calcalariis , sive in Calcariis.
Rrorem quidem in Urbani III. Bullam irrepsisse cense
mus, quem nec Ciampinus l) adnotavit in suo de fi lialibus Ecelesiis hujus Basilicae tractatu. De nomina tio enim de Calcalariis, quam huic Ecclesiae praefata Pontificis Constitutio attribuit, apud nullos ex Scriptoribus tum veteribus, tum recentioribus reperitur, sed ab ipsis Ecclesia S. Nicolai de Calcariis appellatur. In M. S. humanissime nobis asan. mem. Clementis XI. communicatis , aperta praedicti erroris documenta afferuntur , qui vel Amanuensis, vel Typographorum fortata excidit incuria , ut aIibi etiam pluries contigin adnotavimus . Quoad hujusmodi nuncupationis de Calcariis originem diversimode Scriptores opinanturi alii namque ita hanc Ecclesiam denominari putant a verbo graeco massos, quod latine aes significat; sita enim erat haec Ecclesia prope Cn. Octavii Consulis porticum, quam Consul ipse, insigni de Perseo m postremo Micedoniae Rege reportata victoria, inter Circum Flaminium, & Pompeii Theatrum excitavit, columnasque ad porticus fulcimentum elevatas aereis corinthiae structurae decoravit capitulis, quapropter corinthiam porticum Plinius appellat: n Invenio oe a Cn. Octavio, qui de
Perseo M re navalem triummum egit , factam porticum duplicem adoreum Flaminium, quae Corintbia H appellata a evitulis aereis columianarum. Ab aere itaque capitulorum praefati Scriptores Iocum illum in Calcariis dictum fuisse deducunt. Hujusmodi tamen adjunctionem, utpote nimis longe petitam Nardinus o , aliique Scriptores reiiciunt, solidiorique fundamento existimant denominationem huic Ecclesiae impositam a calcaria fornace , in quam comburendi lapides, ac in calcem
403쪽
De Filialibus Ecclesiis ejusti Basilici
deducendi conjiciuntur , eidem antiquitus conjuncta juxta testimonium Fulvii a Nardino relati asserentis id nomen a
In Urbani VIII. Visitationibus sp reperimus hanc Ecelesiam
S. Nicolai ad Calcarias olim. fuisse nuncupatam, deinde vero ex aedium nobilis Familiae de Caesarinis propinquitate actCaesari nos, prout hodie, appellatam. Est haec Ecclesia adhue Parochialis, nostraeque obnoxia Basilicae , eique altera fuit Parochialis S. Valentini nostra pariter filialis vigore Brevis Clementis Papae VIII. de anno tim3. unita , ad cujus unionis memoriam servandam habentur adhuc in Ara maxima pro Icone SS. Nicolai,& Valentini imagines. De prima hujus Ecclesiae fundatione Pancirolus q), ct alii nullam asserunt reperiri notitiam, sed tantummodo restauratam, ac Pene denuo restitutam a pia Magni Pernei Anagnini liberalitate fuisse, his verbis tradit Martinellus: Templum S. Nicolai ad Caesarinos juxta Palatium Familiae de Caesarinis in 'rione Pineae, alias dicitur in Calcaria in praesentem formam ab ejus Rectore Magno Perneo Anagnino redactam. Haec autem Ecclesia est modo sub cura, & administratione Patrum de Somascha, qui ibidem morantur.
De Eeclesia S. Mariae de Momerone.
IN Regione Pineae sta est haec Ecclesia Parochialis ad
huc. & Basilicae S. Laurentii in Damaso filialis: perantiquam ejus esse fundationem ex eo praecipue deprehendimus, ex quo de anno is , ut testatur Ciam pinus V, esset subterranea, proindeque per septem palmos elevandam esse in Visitatione m praefato anno habita , fuerit demandatum. Ex Epigraphe pariter, quam idem refert Ciampinus usque a clie
404쪽
Dominico Passionis anni iosi. ejusdem Ecclesiae habita colligitur consecratio. Prope Aram maximam item de anno ret r. restauratam, α anno r311. Ob alteram instaurationem sacris denuo initiatam,& tandem anno in elegantiorem, novissimamque formam
legitur sui me redactam. Quoad denominationem in Monterone, ita appellatam eme tradit Pancirolus su , ex quo a nobili Senensi Familia de Monterone sundata sit, quod etiam Petrus Martyr Fellini confirmat is . Alii putant ita nuncupatam, utpote apud aedes dictae Familae constructam. Unicam babet interiorem Porticum, quam navim appellant, & tria Altaria, quorum majus in abside, & sub fornice positum pro Icone San- Aissimae Virginis praefert Imaginem , cujus gloriosissima in Caelum assumptio praecipua est hujus Ecclesiae sestivitas. Quam denique Ecclesiam ad praesens Patres Resormati ordinis S. Mariae de Mercede administrant.
De Ecelsa S. Benedim de Germis.
Novo Templi, Domus, ac Xenodochii S. Ludoviei
Gallorum excitando aedificio haec cessit Ecclesia . tunc enim solo remansit aequata. Nuncupabatur olim de Thermis, cum apud Neronis, & Alexandri Thermas extructa fuerit, hodie vero in S. Eustachii Regione adnumeratur. Dum de Ecclesia S. Salvatoris de Gallia supra nobis sermo fuit, eam quoque de Thermis vocatam, Nationique Gallicae concessam fuisse adnotavimus; stus enim quem non Templum tantummodo, verum etiam eximia domus, & statio pro hujus Nationis Presbyteris eidem Templo prapstanti numero ministrantibus complectuntur, utpote in vasto se extendens circuitu ex plurimarum aedium, Ecclesiarumque S. Mariae de Cellis,
405쪽
8 4. De Filialibus Ecclesii is ejus i. Basilic.
& S. Dionysii demolitione est,comparatus, prout his verbis memorat Martinellus: II Templum S. Ludovιei, olim s. Mariae de Cellis a Sede Apostoliea Gallis concessum cum proximis Templis S. BNnedicti, θ' S'. Dion sit solo aequatis, ct S. Salvatoris Db Gregorio XIII.
Ex quo autem tempore Gallica Natio aliquod Templum Romae obtinuerit, etsi nullus Auctorum certo tradat hau cltamen recens videtur eorum Constaternitatis origo ; satis etenim superque omnibus innotescit quanta semper haec Natio Sanctae Romanae Ecclesiae cultrix pietate floruerit, quantaque Galliae Reges erga Pontifices contulerint beneficae devotionis obsequia , cum tutior Petri Naviculae Portus nusquam fuerit, quam in Galliae sinu , quoties crebrescentibus sthismatum. & hostilium incursionum tempestatibus jactaretur. Hoc fortasse contigisse putat Pancirolus, aut Cum anno T O. S. Pontifex Gregorius III. legatione missa ad Carolum Marte l- Ium Francorum Principem, eius adversus Luit prandum Longo-hardorum Regem Romanae Urbis moenia obsidione praementem . nec non adversus Leonem Isaurum Imagines sacras, ubique
profligantem auxilium imploravit . ut in ejusdem Pontificis Epistola. qua ipsum Carolum his Christianissimum filium denominat: sive Cum anno 8oo. Carolus Magnus de Romana Ecclesia
optime meritus a Pontifice Leone III. die Natali Domini feria sexta in Basilica S Petri toto acclamante Senatu, Populoque ,
Romanorum Imperator fuit coronatus, receptaque ab eodem
Pontifice sacri olei unetione , se ad Romanae Ecclesiae desensionem iuramento adstrinxit . Id tamen pro certo habemus, quod nempe Gallica Natio Romae apud Turrim Argentinam sub titulo S. Ludovici Galliarum Regis Ecclesiam habuerit, MXenodochium: Camillus enim Fanuccius supra ejusdem parvae Ecclesiae exteriorem ianuam praefati S. Regis Imaginem, Coronam. & Regni Galliarum Insignia se vidisse testatur. De anno rq 8. Sixto IV. approbante permutata fuit haeo parva Ecclesia cum stu nunc ab hac Natione ad Thermas Ne-
ronis y MartineIl. Rom. De. pag. 16r. et Fa eei deli' opere pie di Roma Iib. q. cap. 8.
406쪽
xonis posse , cujus olim dominium ad Farsense Monasterium spectabat. Α praefato insuper Sixto IV., scut & a Iulio IlI. aliae adjunctae fuerunt Ecclesiae, quibus suppressis huic S. Ludovici Animarum cura delata est, quae Omnia Pan irolus, Martinellus, & Camillus Fanuccius testantur, idque ab Urbani VIII. Uisitationibus excepimus a . Ex piis potissimum legatis tantum opus persectum est, quae inter legata illud praecipue magni momenti fuit Catharinae Medices Galliarum Reginae, cujus sequens illustris memoria hoc in Templo, marmori tradita, apposita est:
Catiarina Ruina Franeiae Henrici II. Uxor, Francisci IL, Caroli IX., Henrici III. Retum Cbrisianis Mater . Huic Templo , ejusque Hospitali vicinas omnes a dextra Domos, areas, or o ianas , quae suo Palatio ad centes Insulam e iuni, donavit , trium Missarum in perpetuum relebrandarum onere 'Aioribus imposito, Me ordine Anniversaria una solemniter fiat sexto idus disimilis, quo die ejus Hemricus obierat, deinde ut quotidianae privatim duae, una pro sua , ω Henrici filii quamdiu viverent, ae deinceps fue-eelsorum incolumitate, altera ρro Animae suae salute post excessum e
Corpore , eaque donatio extat in ρublicis monumentis.
Cardinalis etiam Matthaeus Contare Ilus quam plurimum huius Templi ornatui ingentibus sumtibus contulit; aedificato siquidem in honorem S. Matthaei Sacel Io, plures quoque pecuniarum summas ad totius Ecc Iesiae complendum aedificium est elargitus, tunc maxime cum Gregorii XIII. Datarii munus expleret, a quo postea Pontifice sub anno M83. Cardinalitia Purpura, & titulo S. Stephani Rotundi in Monte Caelio donatus, supremis testamentariis tabulis eidem Ecclesiae tantum aeris legavit, ut ex eo non modice ornata, sacris initiari potuerit die 8. Octobris anno is 8s. , qua etiam die quotannis ejusdem Consecrationis anniversaria solemnitas celebratur. Tres habet Ecclesia naves . ad quas per totidem ostia in frontispicio posita aperitur ingressus. Ara maxima in abside sub
407쪽
86 De Filialibus Ecclesiis ejusd Basilio.
fornice concamerato elevatur sedilibus in amplo Presbyterio undequaque dispositis circumsepta. ac insignibus Galliarum Regum ubique praesulgens. H. Virgini in Caelum a sumptae, ac Sanistis Dionysio, & Ludovico est dicata, proindeque tres elegantissima forma depictas habet Icones. Decem insuper sub Ia-teralibus navibus fornicatis assurgunt Cappellae, in quibus ornatissima Bassiani, Caravagii, Josephi Arpinatis, Guidonis Rheni, Dominici Zamperii, ac Iulii Romani illustrium Pictorum opera
conspiciuntur. Parochialis est haec Ecclesia, sontemque habethaptismalem, nec non Presbyterorum Nationalium Collegium, qui in amplissima Damo, ad instar Palatii recenter extructa, una cum aliis ejusdem Nationis Sacerdotibus diversantur. Cum autem mos nobis fuerit in praemissarum filialium descriptione aliqua etiam de earum titulari Sancto referre , praeterire proinde nequimus de S Ludovico hic aliquid pariter attingere . Α primaeva aetate se divino cultui totum addixit. ac annum vitae agens vigesimum Saracenis bellum indixit. αlicet luctuosissima suorum passa Clade ipse etiam una cum militum quampluribus in hostium manus devenerit; obses ipse, ut
omnes a captivitate liberarentur, tamdiu subsistere voluit. do. nec comparata pecunia pro redemptione mitteretur. Iterum vero expeditionem sacram suscipiens exitioso vulgatae pestis morbo aggressus, anno raro. summa cumulatus gloria obdormivit in Domino, quem exinde anno ras . Bonifacius VIII. ob miraculorum praestantiam tertio idus Augusti apud Urbem veterem in SS. Consetarum numerum retulit. Hic Sanctus inter Galliarum ejusdem nominis Reges nonus est numerandus , & non quintus. prout perperam alicubi Typographorum sortasse errore describitur: in Regum vero Francorum numero quadra. gesimus tertius. CA
408쪽
De Ecclesia S. Nicolai de Domo Cincti de Gregorio.
rio, cum de filialibus Ecclesiis nostrae Basilicae disserit, hanc S. Nicolai a Domo Cincii de Gregorio illam esse, quae hodie S. Helenae Credentiariorum nuncupatur, &olim S. Nicolai de Molinis appellabatur . Verum ab hac
sententia recedendum esse arbitramur , agendo enim CaP.
XLVII. de Ecclesia S. Nicolai de Molinis errorem, qui inscribenda, vel typis mandanda Urbani III. Bulla irrepsit, ostendimus, quod scilicet de Mellinis pro de Molinis positum fuerit. Inquirendo proinde quaenam alia haec fuerit Ecclesia sicut supra denominata, reperimus in antiquis Laurentiani Archivi notis, nec non in M. S. a san. mem. Clemente XL nobis communicatis. apud Templum S. Mariae ad Martyres fuisse Ecclesiam nuncupatam S. Nicolai de Picino, alias de Cerasa , quae ex quodam visitationum Codice , ut superius enunciata M. S. reserunt, diruta apparet, ac Ecclesiae S. Benedieti in Platea Lombarda , de qua supra, unita legitur. Attento itaque ordine, quem Pluries servatum esse notavimus enumerandi in Bulla Urbani III. Ecclesias fiIiales, juxta propinquitatem unius ad alteram, sussicienti auctoritate, ac ratione convincitur praefatam S. Nicolai tunc de Cerasa dictam eamdem esse Ecclesiam, de qua nobis modo sermo est, & de qua re pirimus apud Martinellum ς mentionem factam in taxa Leonis X., descriptionem quoque in Regione de Columna, eiusque demolitionem pro ornamento, & decore Urbis iussu Pauli III., ut in ejus motu proprio, dat. s. Kal. Junii Pontificatus anno XII. Ccc x CA-
409쪽
388 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.
De Eeelem S. Martini a Domo Iudicis Mardois.
HUjus Ecclesiae, quae in Bulla Urbani III. a Domo Iu
dicis Mardois denominatur memoria penitus exolevit. Iam enim longo temporum intervallo pervetustum amisit titulum, coepitque Sanctissimae Trinitatis Montalium nuncupari ex Monasterio eidem adjuncto sub Regula Tertii ordinis S. Francisci, ut vocant Bi roeearum , quae clausiurae legibus non adstringuntur. Clampinus, & M. S. ubi de hae Ecclesia agunt, tunc ipsam a Laurentianae Basilicae filiatione exemptam, atque divulsam fuisse serunt cum praefatis Monialibus concessa fuit. Parum ab Ecclesia S. Nicolai de Molinis distat, eamque ut testatur Camillus Fanuccius d) de anno 1 o. Societas Barbitonsorum obtinuit, quam utpote M. Cosimae,&Damiani patrocinio institutam, mutato Sanctissimae Trinitatis titulo. quo sub Monialibus prius distinguebatur, eorumdem Sanctorum nuncupation
Praeallegatus Fanuccius hanc statuit Ecclesiam in Regione S. Eustachii post Turrim Argentinam, affirmatque olim Monialium Coenobium extitisse. Martinellus se etiam idem scribit. additque in Vico DD. de Filonardis erectam olim Sanetistimae Trinitatis Montalium fuisse, nunc M. Cosmae. MDamiani Societatis Barbitonsorum Urbis. Idem constat ex Visitationibus Urbani VIII., ubi insuper habetur Ecclesiam hanc, olim sub titulo Sanctissimae Trinitatis . fuisse Parochialem . Unicam habet navim. ac tribus exornatur Altaribus, quorum maius situm est in abside sub fornice concamerato. Pro Icon Deiparae Virginis in Caelum assumptae, & dictorum Sanctorum habet Imagines. CA-
410쪽
OV ςvmque a nobis habita investigatione ad aliquam
hujus Ecclesiae capessendam notitiam, in Urbani III. Bulla S. Andreae a Domo Fortis Boliae nuncupatae, votorum metam attingere datum non fuit; apud nullum etenim antiquarum Urbis Ecclesiarum Scriptorem ejusdem memoriam contigit invenire. Quamobrem hic Ciampini solummodo referemus sensum , cui M. S. etiam a san. mem. Clemente XI. tradita adstipulantur. Putat itaque demolitam, & profanatam fuisse hanc Ecclesiam ob constructionem Templi, α aedium S. Ludovici Gallorum, ex eo potissimum, quod ex Ca dinalis Uiearii Visitationibus compertum sit eidem S. Ludovici Ecclesiae tres alias, nempe S. Benedicti in Platea Lombarda, S. Nicolai delia Cerasa, & S. Andreae de Foremontis, alias etiam nuncupatam de Sordi nolis, unitas fuisse; & sicuti priores duo Ecclesiae S. Benedim scilicet, & S. Nicolai erant, ut in praecedentibus capitibus demonstravimus, filiales Basilicae S Laurentii in Damaso, ita & praesentem S. Andreae ex propinquitate argui potest fuisse filialem. Accedit adhuc & conjectura ex nomenclatura observata a Ciampino f vocis videlicet remoniis, quae in praefato Uisitationum Codice dissicilis Iectu est ,& quamdam videtur habere assinitatem di similitudinem cum denominatione a Domo sorti, seu sorti inmo, seu Monte. Cujus ponderis sit haec observatio, lectoris judicio perspiciendum subjicimus, cum nos tantummodo relata, & ab aliis scripta