De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

4oo De Filialibus Ecclesiiis ejusd Basillic.

CAPUT LXIV

De Ecclesia S. Mariae in Montieello.

NUmeratur haec Ecclesia inter illas, quae in siliatione.

ac dependentia Laurentianae Basilicae adhuc perseverant. Determinatum illius fundationis tempus reperire non licuit, cum ejusdem nullus Auetor meminerit. Panci-rolus. t, & Martinellus ipsam satis vetustam esse opinantur. Anastasius Bibliothecarius, Baronius, Ciacconius, & Platina i his a duobus Summis Pontificibus fuisse consecratam asserunt, a Paschali scilicet II . secundo sui Pontificatus anno; deinde vero ab Innocentio pariter II., qui ipsam die s. Maiiii 3 dedicavit, ut ex lapide hac in Ecclesia locato clare colligitur . Equidem vero simillimum est utrumque Pontificem restaurationis Occasione eam consecrasse. Ecclesiae non jecisse fundamenta Pascha Iem II., qui primum ipsam consecravit, neque ejus tempore fuisse constructam, sed multo esse antiquiorem probat pretiosus thesaurus, quo haec ditatur Ecclesia, Corporum scilicet quinque Sanctorum Civium Panormi, quos ibi condidit Urbanus II anno tos8. Quia vero in hac Ecclesia latiante annum 8ss. positum suerat Caput S. Nimphae , quod, ab Urbe Portu ensi cum aliis exuviis in Syriam deportatqm a Saracenis, quando praedictam Civitatem , omnesque ejus suburbanos agros depopulati sunt, a Syria postea translatum est Romam , ut a stirmat celebre Minuscriptum ἡ Castalli Metallini, qui floruit circa annum 8ss. juxta testimonium Leonis Allatii Custodis Bibliothecae Vaticanae, ut videre est apud Martinellum l): voluit Deus per Urbanum II. illic reponi Corpus, ubi jam Caput reconditum servabatur, unaque Corpora S. Mamiliani ejus

422쪽

Magistri Archiepissicopi Panormi, S. Proculi, S. Eustolii, &S. Goboldei Sociorum ejus. Nobis hic insuper notandum venit, etiamsi alii diffuso sermone de hac re pertractaverint, duos vixisse in terris Sanctos Episcopos Mamilianos vocatos, unum Martyrem, quem in hac Urbe colimus, alium Consessorem, quem Soanae venerantur ejus Cives , sed quemadmodum licet duae vixerint S. Nimphae nuncupatae, Panormitana una, Nicoena altera, cujus Corpus in Ecclesia S. Spiritus in Saxia asservatur, quia tamen ambae quasi eodem tempore ad Caelos convolarunt, idest Nicoena die ro ., Panormitana vero die ra. Novembris propter temporis propinquitatem, quo earum mors Contigit,Scriptores nonnulli eas confundendo,unam tantum Nim-pham dixerunt; ita eadem ratione de duobus Sanctis, utroque vocato Mamiliano, unum tantum adnotarunt, quorum tamen diversitatem P. Octavius Gaetanus m) in suo Tractatu de Sanctis Siculis evidentibus rationibus dignoscendam praebet. De sacris horum quinque Sanctorum lipsanis aliquas Reliquias obtinuit Civitas Panormitana, ut legitur in lapide apud Altare majus hujus Ecelesiae prostante, in quo videtur sequens inscriptio: Alexandro VIL P. O. M.

Annuente

Petro de Aragonia Regis Hispaniarum

Oratore apud S Sedem adnitente

Panormi felieitas aucta es Ad partem enim Capitis S. MNbae V. ω M. 'A Clemente nu donatam Non tantum pars Capitis S. Mamiliani Episcopi, ct Mart. Ex dono inexandri VILA Petro Martineae Rdio Arebiepiscopo Panormitano no MDCLVII translata Sed baee sacra is ana m MDCLXVI. aeceperunt E e e Pari

423쪽

4o2 De Filialibus Ecclesiis ejus d. Basilic.

Pars videlicet ossium eorumdem

Tantos Ciυes in Patriam reduces Panormitani Triumpiantium more exceperunt, Et annuos census bule Templo Olim a Majoribus datos auxerunt

Octavius Cometius Villae altae Comes Eques S. Iacobi, Praetor Iosepb Osorius, Fordinandus A ictus Octavius Bissus, Baribolomaeus de Casillo

Senatores.

Alia potest esse conjectura vetustatis hujus Ecclesiae. quod scilicet eius sundatio praecesserit annum 8so . iuxta sensum

Abbatis Philippi Titi n) sentientis Christi Domini Salvatoris

effigiem, quae in Tribuna videtur, jam a r3oo ab hinc annis opere musim fuisse constructam: ex quo deducitur , computando a die, quo librum suum typis mandavit, anno 38 s. illam Salva toris imaginem suisse contextam; & revera data occasione, quasan. mem. Clemens XI. hanc Ecelesiam a fundamentis instaurari curavit, nonnulli musivi operis periti ad memoratam Salvatoris essigiem animum adjecerunt, atque esse hoc Opus primitivae inventionis pronunciarunt; sequens inscriptio super ostium majus est adnotata. S. Mariae in Montieellis ΕMesiam

Non tam antiquitatis laude suam quinque n. MMyrum Panormitanorum Ε Σiis

Ab Urbano II. E Portuensi Diaees bue translatis

424쪽

Temporis injuriis non semel violatam ἐει pia Summorum Pontificum eura

'fectam

Annorum pondere rursus fati num Clemens M. Pont. Max. 'stituit, ornavitopu

no Sal. MDCCXV. Pontificat. V.

Consecrata deinde suit haec Ecclesia, ut ex sequenti inscriptione apparet. D. D. M. Ecclesiam bane S. Mariae in Montieellis A clemente M. Ponti Opt. μαωitutam, atque ornatam Alexandre Bonaventura

Patritius Urbinas Arebiepiscopus Nania enus Volteis eleemosynis, ac Vestiario Praefectus, D mariseia Solii a flens Dis Praesentationis B. Virginis sacro Solemni ritu dedicavit ,

Anno Domini MDCCXVI. Agendum superest de denominatione in Monticellis, quam Ecclesia haec adhuc retinet. Qui enim eadem magis imbui exoptat, a Canonico Horatio Ciuccioli Parocho ejusdem Ec- . clesiae in suo Tractatu de hac Ecclesia clariores potest investigare notiones. Refert praedictus Auctor sentire aliquos Ethimologiam huius nominis de Montieellis a Familia ejusdem nominis, quae ipsam a fundamentis construxerit , vel ex eo quia locum, ubi nunc sita est, Familia de Montieel E e e a iis

425쪽

o 'Filialibus Ecclesiis ejus i. Basilic.

lis pro Aedibus propriis olim habuerit, originem ducere. Licet autem Romae floruerit perillustris prosapia de Monticellis, quae teste Ciac conici o , ubi loquitur de Octaviano Antipapa sub nomine Victoris i V., qui, restante Baronio p . e Comitibus Tusculanis erat, coincidit. immo& eadem est cum Familia eorumdem Comitum Tusculanorum; vero similior tamen videtur opinio supradicti Canonici Ciuccioli, aliorumque Scriptorum asserentium, hanc Ecclesiam ideo in Monticellis nuncupari, quia sita supra parvum montem, seu collem extat . uti, disserens de hac Ecclesia Pancirolus, alfirmat q): Romae enim solum minime planum est, sed nonnulli parvi in eo colles eriguntur, qai cum, coeteris Ma oribus Urbis collibus comparati, minores esse videantur, locum hinc dederunt nuncupationi S. Mariae in Monticello. Quod sane ex Durando robur accipier, si tamen dictis ejus fides adhibeatur; resert enim praedictus Auctor parvum montem paullatim formatum fuisse ex terra, quae de lingulis Romano Imperio subditis Civitatibus, Augusto Caesare praecipiente. Romam allata fuerat. En Durandi verba r): Caesar ad gloriam Imperii Omani ,

ut de fingulis Civitatibus Orbis aliquis Gmam veniret . us rens inde tantum rerrae , quantum pugnus claudere posset, ut per boc a pareret om

nes Romano Imperio fore subjectos; ex qua terra factus est in Urbe quidam monticulus , super quem fabricata sinit quaedam Ecclesia a Romanis ad Fidem eonυersis. Neque vero alium locum . aliamve Ecclesiam. qaam hanc respicere possunt verba Durandi. cum Romae, inter tot sublimes situs. alius non sit locus. aut Ecclesia. quae communiter de Monticellis nuncupetur. Haec tamen Durandi opinio. quamvis gravis Auctoris, & Catholici a recentioribus improbatur . quia nullius Historici auctoritate nititur , qui floruerit circa aetatem Augusti, quique edicti hujus meminerit, captumque omnem superat minimam terrae

426쪽

Caput LXIV. os

quantitatem, quantum scilicet sola manus capere potest, etiam maximo numero multiplicatam, sussicere potuisse monti, etsi

parvo, efformando, super quem & Templi, & plurium Domuum aedificia superponi potuerint.

CAPUT LXV

m Achsa S. Blasii Areariorum.

IN BulIa Urbani III. Sancti Blasii Arcariorum vocari hanc

Ecclesiam existimamus a proxima via, quam fabri lignarii incolunt arcas conficientes. Postmodum denominata suit

S. Blasii de Annu Io, eo quod, uti restatur Pancirolus s in hac Ecclesia extaret Annulus praedicti S. Episcopi, & Martyris e Caeterum sub Pontificatu Gregorii hujus nominis Papae XIIL de consensu Adriani Gratiosi, tunc Rectoris, atque Cardinalis Titularis, & Capituli S. Laurentii in Damaso in hanc EccIesam introducti fuere Patres Regulares S. Pauli cum . onere eamdem curam exercendi, reservata tamen eidem Adriano Rectori annua pensione ducatorum centum aurei de Camera, ut

per literas ejusdem Gregorii Papae Xlli. desuper expeditas die prima Martii is q. Deinceps Sixtus Papa v. , qui in Pontificatu successit praedieto Gregorio cupiens & ipse hanc Ecc Ie sam decorare, illi titulum Cardinalis impertivit Sed haud diutius tanto honore potita est, anno quippe risi T. cum ejus situ Patres Theatini indigerent ad amplificandum insigne aedificium Monasterii, & Ecclesiae S. Andreae de Ualle, cui praesens S. Blasii Ecclesia contigua erat, auctoritate Pauli Papae Rcontigit demolitio, & profanatio Templi S. Blasii de Annulo: ex qua proinde translati fuere Patres Barnabitae ad Ecclesiam S. Caroli ad Catinarios, aedificari coeptam anno r6 ia. Cura Animarum una cum caeteris redditibus pervetustae Ecclesiae S. Blasii, juribusque omnibus Paraeciae, recenti huic S. Caroli

427쪽

4o6 De Filialibus Ecclesiis eius d Basilic.

roli perpetuo unistri similiter Cardinalis Monra Itus S Laurentii in Damaso Cardinalis Titularis ex nonnullis Paraeciis extinctis filialibus ejusdem BasiIicae eam auxit praevia approbatione Apostolica per literas in forma Brevis ejusdem Pontificis Pauli V. sub datum die is Junii isi Praeter enunciatas uniones Ecclesiae S. Caroli ad Catinarios. quae substituta, ac subrogata fuit loco pervetustae filialis S Laurentii in Damaso, nuncupatae S Blasii de Annulo, Alexander quoque Papa VIl eidem Ecclesiae S Caroli univit alteram Parochialem S. Benedicti cum omnibus iuribus , Memolumentis, prout ex Bulla sub clarum i s. Augusti isso. Mimpertita fuit facultas Patribus Barnabitis profanandi, & demoliendi dictam S. Benedicti Ecclesiam, ut apparet ex Brevi expedito 3 . Decembris supradicti anni isso. Fune iones itaque Parochiales utriusque Paraeciae S Blasii de Annulo. SCS. Benediisti exercentur in Ecclesa S. Caroli ab uno ex Patribus ab Eminentissimo Cardinati Vicario approbato. Non abs re esse arbitramur hic recensere exitum controversae subortae Patres Birnabitas inter . Se Capitulum Laurentianae Basilicae, etsi superius. ubi de Fonte baptismali de eadem mer controversa fuerit sermo . Sui iuris esse censebant praedicti Patres in hac S. Caroli Ecclesia baptismalem Fontem tenere , & ut infantes . qui in Paraeciae hujus districtu nascebantur pro Biptismare suscipiendo non amplius deserrentur ad Matriem, sed ad hanc ipsorum Ecclesiam, cui pleno iure spectare Β, ptismatis collationem arbitrabantur. Delata est haec controversia ad sacram Visitationis Apostolicae Congregationem sub

titulo r Caussae Romanae Fontis baptimatis inter Clerιeos Retularesco regationis S. Pauli in Helem Sanctorum Blasii. ω Caroli ad Caiasinarios, ejusque Paroebum ex una. ω altera Cayituiam, ct Canonicos , ae Viearium Curatum Rameae S. Laurentii in Damaso, fuitque propositum sequens dubium: an Eeusae Paro biali Sanctorum Blasii, O Caroli ad Catinarios danda sit reintemno ad Fontem butimatem, seu potius an eidem nova erectio permittenda sit in easu oee. Sacra

428쪽

Congregatio Visitationis Apostolicae proponente Eminentissimo D. Cardinali Colloredo,& utraque parte informante respondit negative, quoad utrumque . Romae as. Martii r7o7. Aedificatio hujus Ecclesiae valde humilis in adventu PP. Barnabitarum, ad magnificentiam, qua nunc de oratur, non minori sumtu , quam scutorum nonaginta millium evecta est,

quemadmodum etiam scuta viginti quinque millia expensa in Fabrica Collegii fuere, ut accepimus ex Visitationibus Ecclesiarum Urbis ab Alexandro VII. si indictis; quod omnino dandum est bonis operibus, laboribus, solertiae. & vigilantiae dictorum Patrum. Forma Templi est magnifice, & decenter extructa, parietibus lateralibus circumquaque plastice dealbatis, nisi quod inferior pars respiciens Altare majus sacris picturis ornata est. Suprema Ecclesiae concameratio. & testudo variis ex marmorato, operibus auro linitis. eleganterque compositis emicat, quatuorque inferiores testudines anguli pulcherrimis picturis celebris Dominichini insigniuntur . Tota quin etiam Templi facies, ae exterior splendet aspectus ex lapide Tyburtino venuste compositus, gestans in fronte nomen Cardinalis Lenii. qui pro Fabrica Ecclesae satis opulentum reliquit legatum sub administratione R. P D. Tyberii Petronii.

Prout ex monumento marmoreo parieti in seriori Ecclesiae infixo apparet. Consentaneum denique arbitramur denominatio

nem hujus Ecclesiae, nempe ad Catinarios, hic non omnino reticere; sussiciat tamen id, quod Panci rotus de eadem asserit u . Tribuit hic Auctor praedictum pronomen Plateae, ubi sta est haec Ecclesia, quae antiquitus hanc denominationem sortita fuerit a vasis ligneis, vulgo Catini. quae ibi e Gr-mabantur; quod quidem connexionem quamdam videtur habe re Cum pronomine, quo supradicta proxima Ecclesia S. Blasii donatur, nempe Arcariorum; a Fabris enim lignariis. qui A cas elaborant, Catini quoque effici solent. Quamobrem istae

429쪽

4o8 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.

viae ad invicem propinquae, ut plurimum a Fabris lignariis inhabitabantur, ex quibus & Plateae nomen ad Catinarios, &Ecclesiae S. Blasii denominatio Arcariorum indita est.

CAPUT LXVI.

De Ecclesia S. Andreae de In ricariis.

E Tiamsi nobis reperire non contigerit ab aliquo Eccle-sarum Urbis Scriptore praesentem S. Andreae de Incaricariis Ecclesiam sc nuncupari, praeter quam in Bulla Urbani III., ubi ab hoc Pontifice filiales Ecclesiae S. Laurentii in Damaso recensentur: nos nihilominus ejusdem Ecclesiae peculiares. ac certas notiones attigisse confidimus; a pluribus quippe tutis . authenticisque documentis esse illam, quae hodie titu Ium S. Mariae de Pace praefert , diversimodeque exactis retro saeculis appelIaram, & denominatam fuisse , ex variis membranaceis Instrumentis pervetusto charactere exaratis. & a PP Canonicis Lateranensibus, sub quorum Jure haec hodie perstat Ecclesia, deprompsimus.

Iidem insuper Patres nobis communicarunt ea fere omnia, quae ad pervetustae hujus S. Andreae Ecclesiae notitiam pertinere dignoscebantur, in ipsorum Archivo aservata. Notiones has obtinuisse facilius profitemur, eo quod Clemens XI. felicis recordationis dignatus sit eas a Superioribus dictae Re ligionis postulare anno r7zo: quod circa rem hanc retulimus, ut majoris roboris sit apud Lectorem, quod de hac Ecclesia dicturi sumus, & ne ingrati animi nota signari possimus erga Principem benignissimum, cujus insigni munere, ac beneficio hanc narrationem pertexere licuit. Panci rotus x , & Auctor Romae sacrae, antiquae . ac modernae asserunt S. Damasum in Dedicatione Ecclesiae sui no minis, Sanctoque Laurentio oblatae, voluisse, ut eadem latam,

430쪽

ac spatiosam Jur dictionem in alias Parochiales Ecelesias obtinueret, proptereaque illi quam plures Ecclesias, quae ipsam uti Matricem colerent , atque filialem dependentiam , & obsequium praestarent, concessime, inter quas praesens, nuncupata Primum S. Andreae de Incaricariis. postea Cerelarorum, α demum de Aquariciariis, sive de Piscatoribus, enumerabatur, . ut in serius demonstraturi sumus. . In allegato Canonicorum Lateranensium Archivo reperitur Instrumentum rogatum anno it 72. venditionis duarum domorum per

Petrum de Rubeis ad huius Ecclesiae S. Andreae commodum ;quod quidem Instrumentum praesesert nomen Presbyteri tunc Rectoris, ac impostum pariter tunc Titulum, denominationemque ipsi Ecclesiae sequenti sormula: Transfero tibi Presbytero

Gentili Ecclesiae S. Andreae Cerelarorum, susque necessoribus, vel cui Mi Instrumentum notabit, largiri, θ' eoncedere maedicta Eeelesia volu rit in perpetuum; Bem duo Casalini non longe a dicta Ecelsa oee. oeperti8entiis positis in Retione Scori Hariorum .

Deinceps vertente anno rao a. sub Pontificatu Innocentii Pa me hujus nominis III. stipulatum fuit aliud Instrumentum in enunciato Archivo adhuc asservatum locationis duarum pariter clomorum . die sexta Maii; at nomen ibi Presbyteri Rectoris ejusdem Ecclesiae non amplius sub eodem titulo Presbyteri, sed

Archipresbyteri est. denominationem quoque reperimus Praedictae Ecclesiae esse variatam sequenti forma. Paulus Arebia presbyter Ecelesiae S. Andreae de tuariciariis; quod Iegitur in Instrumento originali in supracitato Archivo servato. Fluente pariter eodem saeculo alia item Instrumenta rogata reperiuntur quam plurium donationum, locationum, ac censuum, antiquosmiliter characteis exarat' usque ad annum ras s. quae omnia

sunt ad norata in rubricella dicti Archivi. sed in suis originali-hus lectu difficilia,& implexae traductionis, quia diuturnitate temporis sunt corrosa. Ab iis nihilominus Instrumentis satis aperte colligitur Ecclesiam hanc S. Andreae prius sub titulo Cerelarorum, postea ab Urbano III. de Incaricariis, demum

SEARCH

MENU NAVIGATION