Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

38 METAPAYςICA, Constat eas quae versantur circ medIa esse effectus finis, quia sunt propter finem,ae ad finem referuntur sicut ipsis media ;V. g. non tantum potio medica refertur affsanitatem , verum etiam ipsus sanitatis desiderium. Difficultas igitur est de illis actionibus quae versantur circa finem ipsum ; ut tollatur, sit PROPOSITIO. Actiones etiam illae quae versantur circ fuem ipsum sunt effectus finis. Probatur : ea quippe sunt effectus finis, quae fiunt in ejus gratiam ex ipsus bonitate alliciente : atqui actiones quae versantur circa finem fiunt ex bonitate finis alliciente appetitum agentis; ergo a stiones etiam illae quae versantur circa finem ipsum sunt effec- . tus finis. Dices iv. Illud tantum est effectus finis, quod fit ex amore finis: sed amor ipse finis non fit ex amore finis; alioquin daretur progressus in infinitum qui in hac occasione absurdus est; ergo , &c.

Nego majorem : nec enim necessse est ut

quil bet effectus finis fiat ex amore finis, sed suffieit quod fiat ex bonitate finis alliciente nostrum appetitum : porro amox

stiri fit ex illa bonitate. Dices α'. Ex vulgati axiomate , praesent

52쪽

M ET APH YsICA fine , cessant quaecumque sunt propter fi nem : sed amor finis non cessat praesent fine ; ergo non est propter finem. Distinguo majorem : cessant quaecumque sunt propter finem possidendum, concedo majorem : propter finem possessum & ac quisitum , nego majorem 2 porro amorhnis, ut loquitur objectio , non ideo cessat praesente fine , immo amor ille perpetuus

est, si perpetuo judicetur bonus , ut beati in patria judicant ; proindeque amor finis non est: praesente fine propter finem possidendum , sed permanet propter finem possessum & acquisitum.

De Causa exemplari. Causa exemplaris definitur : id ad cujus similitudinem fit aliquid ex intentione agentis I v. g. Caesaris vultus est caasa exempla ris tabellat Caesaris, quia ad si litudinem lui jusice vultus facta est laaec tabella ex intentione pictoris : quod si praeter intentionem tabella fieret , jam idem vultus non foret causa exemplaris, quia non influeret ;quapropter quod narrant de pictore , qui cum non posset spumam equi apth exhibere proj ciendo. penicillum , apte depinx t spumam , spuma vera δc realis equi non sui: causa exempla is Gomae dep et .

Causa exemplaris est causa moralis; agit

53쪽

ο METAPNYSICA. enim ex cognitione & propensione agentis, ut patet in exemplaribus quae ad imitan dum sibi proponunt artifices. Virtus causandi cauis exemplaris coninsistit in vi directivi ad imitationem sui ;quia hac virtute directiva causa exemplaris intelligitur potens ad causandum. Ipsius causalitas consistit in actuali dire tione ad imitationem sui, quia per actua lem directionem causa exemplaris redditur actu causans. Dices : Posita imitatione passiva, causa exemplaris intelligitur actu causans r ergo haec imitatio passiva est ipsius causalitas. Nego antecedens : Posita enim hac imi tatione passiva, intelligitur causa exemplaris actu causasse; actu autem causa vit, quia direxit, ex qua directione nata est imitatio passiva.

Itaque, si effectus procedat δ causa esst-

ciente cum imitatione passiva, consequens est causam exemplarem esse actu causantem : sed ipsius causalitas non est sorma liter in illa imitatione passiva. Foret ma ni sesta contradictio ; nam causalitas significat influxum actualem ortum a causa in effectum : sed imitatio passiva non significat influxum actualem ortum a causa in esseciatum ; ergo imitatio passiva non est causalitas in actu secundo cauis exemplaris.

Exemplar in introductione nostra dictum

54쪽

METAPHYsICA. 4 suit duplex; aliud externum, aliud internum. Externum illud est quod extra ipsum agens positum est & existit ; illud est ad quod agens respicit ut operetur : talia sunt exemplaria quae Tirones in arte pingendi sibi proponunt ad imitandum.

Internum illud est q3od intrὲ agens intellectuale positum estI dc in ipsius facul-- tatibus residet. Porro in exemplari interno duo concepistus distinguendi sunt cum Philosophis ;scilicet conceptus objectivus, ut loquuntur a& conceptus formalis. Conceptus objectivus dicebatur olim a nobis sorma ipsa repraesentata per id eam , objectum ipsum ut repraesentatum ; sic domus ideatis , sive repraesentata in mente Architecti, ita ut Architectus totum aedificium mente concipiat , & veluti gerat. Conceptus sermalis est ipsa repraesentatio

objecti.

Deus certe , ut mundum hunc aspectabilem produceret, non est usius exemplari externo ; aeonae quippe Valentinianorum,& ideae quaedam Deo extrinsecae, figmenta sunt & Sathanae mendacia ; nam Deus, qua Deus est , ab aeterno intellexit & intelligit quaecumque sunt intelligibilia ; ergo quae sunt metaphysice vera I ergo quaecumque sunt possibilia. Inter postibilia , alia sunt necestario existentia, alia sunt conti

55쪽

ηὶ M ET A PHYSIC A. genter existentia ; nullam aliam regulam secutus est in suis operibus quam suam scientiam , suamque sapientiam , qua sutura Voluit, praesentia fecit, ordinavit re

Ergo ut de nobis sit disputatio, quaeritur quidnam revera nos dirigat in operibus

nostris ; an exemplar externum, an internum i si internum, an conceptus objecti-VuS, an conceptus formalis 3 Ut huic difficultati fiat satis, sit PRIMA PROPOSITIO. Conceptus objectivus est idipsum quo1 dirigit. Probatur. Nam illud dirigit agens, quod agen S imitatur inter agendum , quod est id ad cujus similitudinem opus effingit: atqui

agens in agendo imitatur conceptum o jectivum , id est, objs hium reptae sentatum, ct operatur ad similitudinem objecti repra sentati ; dum construitur aedificium , Arischi dictus non vult imitari suam cognitio nem formalem ; sed vult imitari objectum suae cognitionis, scilicet domum idealem ;Pictor vult imitari vultum Regis a se vis m, non autem ipsam visionem ; ergo conceptus objectivus dirigit agens.

56쪽

META PHYSICA. 43SEc UNDA PROPOSITIO. Conceptus sormalis est conditio sine qua non fieret actualis direre o. Probatur. Quia si non esset conceptus formalis, non et set conceptus objectivus ; id est , si non esset repraesentatio , objectum non esset repraesentatum : jam vero si objectum non esset repraesentatum , non esset

id quod dirigit : ergo conceptus formalis est conditio sine qua non fieret actualis directio. TERTIA PROPOSITIO.

Exemplar externum respectu nostri est, occasio. Probatur. Nam illud tantum est occasio, quod est occasio cur objectum sit re prae'eΠ-tatum : atqui exemplar externum est occasio cur objectum sit repraesentatum ; vultus Regis est occasio cur excitetur in imaginativa Pictoris imago viva Regis altius impressa , qua surgit tabella ad vivum repra

Dices I'. Exemplar non dirigit secui dum esse , quod aliquando nullum est ratqui aliquando esse obiectivum causie

exemplaris nullum est I v. g. cum erat conficienda prima navis , nullum tunc eint esse objectivum conficientiae navi S : ergo CXzmplar non dirigit secundum esse objectivum, sed potius secundum esse sermale.

57쪽

M E T A P Π Y s I C A. Distinguo minorem : aliquando esse obisiectivum cauis exemplaris nullum est externum , transeat : nullum est internum , nego: ergo exemplar non dirigit secundum esse objeetivum, distin quo consequens: non dirigit sedundu ra esse objectivum externum , concedo : secandum esse obj etivum interis

Itaque esse objectivum duplex est , inter num & externum: objectum externum estres ipsa, quae existit extra intellectum: sic vultus Caesaris positive actu existens extra mentem Pictoris. Objectum internum est res ipsa , prout est cognita & reprae entata. Equidem exemplar non dirigit secundum esse, quod aliquando nuit im est : porro aliquando nullum est fortasse esse objecti- um causae exemplaris externum : at verbsemper est objectum internum I proindeque exemplar non dirigit quidem secundum esse obiectivum externum , sed dirigit semper secundum esse objectivum internum:

v. g. cum erat conficienda prima navis, erat in medite artificis navis repraesentata, ad cujus similitudinem prima navis erat consistruenda. Dixi fortasse aliquando nullum esse esse objectivum causae exemplaris externum,quia si rem velimus attentius intueri, certe extra

nos cogitantes extant Objecta, ad quorum

58쪽

META PHYSICA. 4ssmilitudinem opera a nobis primum fiunt; existunt, inquam, non quidem facta secundum omnes suas partes , simul dispositas &congregatas, sed secundum partes divisas ,

quas, cum imaginamur, unimus in mente& conjungimus, quae quidem partes sunt occasiones cur nobis repraesententur ob jecta ad quorum similitudinem opera con sicimus. Dices Σ'. Conceptus formalis dirigit cauissem efficientem : ergo non est mera conditio sine qua non foret actualis directio. Distinguo antecedens : dirigit tanquam conditio, sine qua res cognita non dirigeret , concedo : dirigit tanquam res imitanda , nego ; nam objectum ipsum quod proponitur ad imitandum dirigit ; cognitio

vero est dumtaxat mera conditio : sc, v. g.

cognitio Caesaris vultus, lux & aer, sine quibus Pictor non possiet intueri vultum CHaris, licet dirigant Pictorem tanquam conditiones sine quibus, non propterea sunt exemplar Pictoris, sed potius vultus Caesaris re praesentatus, quia lux , aer , cognitio vultus Caesaris, non sunt ipsa res proposita Pictori ad imitandum. Dices 3'. Causa exemplaris est causa externa , ut dictum fuit: sed exemplar internum non est causa externa ; ergo causa exemplaris non est exemplar internum.

Distinguo majorem: causa exemplaris est

59쪽

46 META PHYSICA. Causa externa respectu operis, quod fit quia non est ejus pars , concedo majorem: causa exemplaris est causa externa respectu men iis, nego majorem : porro eXemplar eXternum non est quidem causa externa respectu mentis , est enim intra mentem positum ,

sed est causa externa respectu operis quod fit, proindeque est proprie causa exemplaris. De Gusa essciente. Causa efficiens dicitur: id a quo producitur effectus ; quo loquendi modo causa efficiens differt a caeteris causis ; nam finis

est id propter quod aliquid fit; exemplar est id ad cujus similitudinem aliquid fit; materia est id ex quo aliquid fit; forma est id per quod differt id quod fit; sola causia efficiens dici potest id a quo aliquid fit. Hinc causa essiciens stricte sola dicitur

causa ; hinc causae nomen stricte lumptum vulgo sumitur apud plurimos pro causa efficiente. Causalitas causae efficientis in actu primo est ipsius virtus activa ; nam causalitas in actu primo est id quo causa redditur potens causare : sed per virtutem asstivam causa embiens redditur potens causare; ergo virtus activa causae efficientis est causalitas in actu primo. Causalitas in actu secundo causae efficientis est actio ipsa qua concipitur dare esse

60쪽

METAPH YSICA. 47 effectui ; nam causalitas causae in actu secundo est id quo causia reddi ur acta. causans : sed per actionem qua causa eT- ciens dat esse effectui, redditur actu causans; ergo causalitas in actu fecundo causae

essicientis est actio ipsa qua dat esse effectui. Quotuplex sit Causa efficiens. Philosophi, dum hane quaestionem peris

pendunt , occasiones & instrumenta diligenter a causa essiciente separant, at minus cauti & ad sermonem vulgarem redeuntes eadem postea in catalogo causarum eff- cientium collocant. Inde tot causarum divisiones & species natae sunt : numerum hunc causarum auxit praejudicium Peripateticum , quo putatur principium aliquod substantiale, inquiunt) intrinsecum rebus , productivum motus, quantitatis motus , necnon ipsius determinationis , inesse iis omnibus in quibus sunctiones conspicuae sunt, quarum causae sensibiliter non apparent, puta in mineralibus, metallis, planistis , belluis, δc hominibus.. Verum quia haec ex Somatologia pendent , non licet nobis in Ontologia numerare eas causarum essicientium species quas alii vulgo recensent.

Causa efiiciens duplex, quae & qua, seu

principium quod . princlytum quρ

SEARCH

MENU NAVIGATION