Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

541쪽

bus : imo sortasse minor est ; nam ad hoe satis est quod in objectis sint formae repraesentatae per imagines & conceptus, non sint autem formae repraesentatae per motus utriusque appetitus & sensationes : atqui verum est' consequens; ergo & antecedens.

scilicet sunt in objectis, vel materialibus

rationes. entis , substantiae, proprietatum, extensionis, durationis, ordinis, sapientiae, numeri, &c. idebque quidni possint, ordinante Deo, excitari e Itium illorum xei. praesentationes Dices ergo sunt idear innatae: nam sunt ideae congenitae: atqui ideae consenitae sunt innatae ; ergo, &C. Nego primam consequentiam : distinguo majorem : sunt ideae congenitae aliquorumentium , excitatae tamen occasione objectorum, concedo: sunt ideae congenitar entium

omnium, excitatae ab ipso Deo independentur ab ipsis objectis, nego : porro, cum admittunt ideas inlaptas, volunt ideas con- genitas quae sint omnium insensilium quae a Deo immediate excitantur independenter ab objectis extra nos cogitantes positis benimvero, licὸt motus utriusque appetitus,& sensationes sint congenitae nobis impressiones; quia quo instanti creatur anima, unitur cot poti, & quo instanti unitur, suntinipsa impressiones occasione motuum qui

sunt in organis; tamen n*n dicunt, M

542쪽

M ET A p M Ys I e A. I motus utriusque appetitus & sensationes elle impressiones innatas, sed adventitias

tantum, quia sunt occasione objectorum quae sunt extra nos cogitantes posita; ergo, licet nobiscum congenitae sint quaedam re praesentationes insensilium occasione eorumdem objectorum ; tamen non debent dici innatae, tum quia non sunt omnium repraesentabilium, tum quia non excitantur a Deo solo, & independenter ab objectis. Instabis: vel Deus ipse eas excitat repraesentationes, vel oblecta excitant : atqui objecta ipsas non excitant; ergo Deus. I . Retorqueo argumentum : vel Deus ipse excitat motus utriusque appetitus sensationes, vel objecta : atqui objecta eas impressiones non excitant; ergo Deus. Quid respondent adversarii 3 hoc nimirum , objecta tanquam causas occasionales excitare eas impressiones; Deumvero tanquam Auctorem unionis voluisse ut exci

taremur.

Et Hoc idem nos respondemus de repraesentationibus. Premes e non tantum sunt in nobis repraesentationes extensionis finitae, datationis finitae, entis finiti, sed sunt repraesentationes extensionis infinitae, durationis infinitae dcentis infiniti, putii Dei: atqui objecta extra nos cogitantes posita non pollunt esse causae occasionales & exemplares extensionis infi-

543쪽

331 ME ΥΑν π YsICA.nitae, infinitae durationis, Dei omnipotentiae, sapientiae summae, &c. quippὸ haec Objecta nihil simile hisce attributis in se continent; jam verδ quidquid est in effectu debet

esse formaliter, vel eminenter in sua causa

etiam exemplari; quo quidem axiomate feliciter utuntur Cartesiani, ergo repraesentationes eorum entium non sunt ab objectis extra nos cogitantes positis, tanquam a causis occasionalibus & exemplaribus. Distinguo maj. non tantum sunt in nobis repraesentationes extensionis finitae, &c. sed sunt repraesentationes in adaequatae extensi nis infinitae, &c. concedo: sed sunt repraesen rationes adaequatae extensionis infinitae, &c. nego. Porro objecta extra nos cogitante. posta non possunt esse caussae occasionales &exemplares extentio ς infinitae, &c. quae cognoscantur adaequat8, non aurem inada quatὸ; proindeque repraesentationes adaeis quate eorum entium non sunt ab objectis tanquam a causis occasionalibus & exemplaribus ; sed inadaequale sunt ab iisdem objectis. Itaque duplici via potest infinitum concipi , vel adaequate, vel inadaequate : tunc adaequa te concipitur infinitum, quando omnes & singulae ipsius partes & formalitates attinguntur: sic, v. g. spatium infinitum concipietur, si adsint singularum par tium & formalitatum omnes simul reprae

544쪽

METAPHYsICA. I 3sentationes ; sed ille cognoscendi nnodus ad Deum solum pertinet; sic solus seipsum cognoscit; sic eo tensu pater soli filio cognitus est. Tunc infinitum concipitur inadaequatὸ, quando partes aliquae ita concipiuntur, ut Concipiatur repugnare dari terminum in illis partibus & sormalitatibus ultrὲ quem non sint aliae partes, qui quidem concipiendi modus proprius est spiritibus contingentibus ; sic spatium a nobis concipitur infinitum, quia aliquae spatii partes concipiuntur,

quia quaecumque concipiantur, repugnat,

si terminos posueris, non esse ultra; sic concipitur duratio infinita ; sic omnipotentia, se sapientia , sic divinitas. Equidem sunt in nobis repraesentationes inadaequatae extensionis infinitae, &c. sed non sunt adaequatae e repraesentationes qui dem adaequatae extensionis infinitae non sunt ab objectis extra nos cogitantes positis tanquam a causis oecasionalibus & exemplaribus : sed repraesentationes inadaequatae ex tensionis infinitae, durationis infinitae, infiniti numeri, divinitatis, omnipotentiae, sapientiae supremar, sunt ab objectis extra

nos cogitantes positis tanquam a causis oc

' casionalibus; imb exemplaribus: scilicet haec objecta excitant ideam extensionis finitae, durationis finitae, finiti numeri, excitantideam se esse facta, eontingentia disposita: porrb cum nihil finitum concipi possit,

et iii

545쪽

s 36 ME TAPHYSICA. quin ultrὲ concipiatur, cum nihil possit concipi factum, dispositum, Contingens, quin concipiatur causa faciens, disponens, quae possit alia facere, disponere ita ut re pugnet dari terminum in illis faciendis &disponendis, ultrὲ quem non sint alia facienda & disponenda; ideo dantur reprae sentationes inadaequatae extensionis infinitae, &c. quae sint ab objectis, tanquam a causis occasionalibus & exemplaribus ; qui bus explicari videntur, Apostoli verba , invisibilia Dei, per ea qua faιta sunt, in- intellecta conspiciuntur, oc. Ad id quod dicunt causas occasionales debere continere in se formaliter vel eminenter quod est in effectu.i Quomodh objecta continent in se so

maliter vel eminenter motus utriusque appetitus & sensationes quarum implessionum sunt, fatentibus diversariis, occasiones. Σ'. Hoc quidem, stricte loquendo, verum est, si repraesentationes sint adaequatae, sed attendant adversarii nostras esse inadae

Deinde aliquo sensu objecta extr, nos, posita continent in se aliquid simile iis quae repraesentantur per illas ideas; enimvero hoc habent in se, ut concipi non possint,

quin concipiatur ultrii, ut concipiatur reis Pugnare non esse ultra : porrδ hoc unum dicunt illae repraesentatione. nostIae. - .

546쪽

SEX Tu PROPOSITIO. Illae imagines Sc conceptus primum excititata sunt pallioneS. Probatur: sunt enim impressiones in nobis cogitantibus; nec enim concipi potest quomodo repraesentationes illas cudat anima ,

ut antea vidimus.

Dices : si excitarentur occasione objecto rum imagines & conceptus a primo crea tionis instanti cognoscerentur objecta : sed hoc absurdum est; ergo, &c. Nego majorem : nam duo habent illae

impressiones, primum est quM sint intimi

sensus, quales sunt omnes cogitationes, alterum quod sint imagines & conceptus e primum istud omnes assicit, etiam rusticos& infantes, alterum vero non constat nil ex attentione dc reflexione.

SEPTIMA PROPOSITIO. Ex attentione & reflexione animae in Omisnes suas functiones nascitur perceptio qua distinguit inter functiones, qua eas intuetur , qua proinde ex imaginibus & concepribus intellig t quaenam sint objecta repraesen data; - tuncque ipsae repraesentationes quae sunt passiones, fiunt primata objecta re-Prie sentata animae, quibus mediantibus, anima intelligit caetera. -

547쪽

M ET A PHYSICA.

COROLLARIA. Hinc iv. Intellectus est mer8 patiens ratione imaginum & conceptuum quos direc-xos appellavi. Hinc Σ'. Non est mere patiens ratione Perceptionis. Hinc 3'. anima prius novit suas functio

nes quam caetera , cum caetera non cognoscat

nisi mediantibus suis functionibus. Hinc male clarissimus Regis in Meta- physica ' docuit ideas quibus Deus cognoscitur, nec non alii spiritus esse ipsam animae substantiam; quippe eatenus ipsa animae substantia cognoscitur, quatenus cognoscuntur ejus functioneS. . sis. Idem Auctor ibidem, clim docet ideas quibus corpora cognoscuntur, non esse nisi modificationes animae, hoc pessime probat:

corps xi etant pas intelligibies par eux memes,

ii est ne cessatre qUils siolent rendus teis pardes chines qui solent intelligibies d 'elles memes. Nimirum quod non est intelligibile de se, non potest fieri intelligibile; revera quod non est intellectum potest fieri intellectum e sed intelligibile minimῆ.

et L. a. p. I. c. I 6. O e. I7.

548쪽

His postis de id eis nostris, possemus agere de facultatibus aliis, voluntate & libertate :sed in Moralibus illud argumentum tractatur : denique possemus explicare mechanicam corporis ex qua pendent omnes illae

functiones : at tulfus fiet istud & utilius, data prius partium nostri corporis anatome. Hoc igitur unum dicam, ut absolvam, attributa , seu gradus metaphyscos in nobis alia esse corpori propria, alia animae propria

quae conveniunt utrique substantiae antecedenter ad unionem, seu independenter ab ipsa unione; alia autem esse quae ex unione resultant; unde, ea posita unione, ponuntur ,&, sublata, tolluntur; priora vero sunt

separabilia a se invicem , quia, cum sint alia inseparabilia ab anima, alia insepara

bilia a corpore, certe, dum separantur corpus & anima, ira separantur inter se. Facultates omnes cogitandi ab animi puto inseparabiles, easque igitur manere in antima superstites existimo contrὶ doctissimulti Regis, cujus haec suntverba, ' elle est priorie de ι' age de Pentendement, ς' est a dire , des facultris de sentir, Himaginer, de con Guoir, de se refouvenir , d'avoir des passions.1φ. Confundit actus cum facultatibus, mirorque ipsum explicare usum facultatis per ipsam facultatem.

549쪽

338 METAPHYsICA.a'. Fatetur ipse dominus Regis animam posse adhuc cognoscere & semetipsam re Deum; ergo potest concipere. 3 P. Facultates sunt essentiales, neque unquam amitti possunt. v. Nec anima facultates solas, sed etiam habet actus Sc usus plurium ex illis facultatibus; enimvero sunt illarum facultatum actus qui non dependent absolute ab organis corporeis: ut suprὲ vidimus : porro habebit omnes illos actus qui ab illis organis non dependent. Quotu ex fit Amnia ratis Ialli Animae rationales non sunt diversae specie, nam ea specie non differunt quae non habent gradus differentiales per quos differant et atqui animae rationales non habent gradus differentiales per quos differant; habent quippe similes facultates; nec enim est in una facultas aliqua cogitandi, quae non sit in altera : quapropter diversitas est tantum

ratione attributorum contingentium : V. g.

ratione actuum; sic in anima surdi est ipsa facultas audiendi, in anima coeci facultas videndi; sed non sunt visio & auestus, quia organa sunt labefactata : sic eaedem sunt in anima infantis iacultates quae sunt in anima viri; in anima rustici, quae sunt anima docti; amentis eaedem quae sunt

550쪽

META PHYSICA. 33 sapientis; mulieris, eaedem quae sunt viri;& est diversitas tantum ratione actuum propter diversitatem organorum, propter diverinsitatem objectorum quae proponuntur, &c.' Ergo animae sunt tantum numero dis. tinctae ; jam vero quot sunt, fuerunt, &extiturae sunt, .lus Creator novit : hoc clerium, tot sunt quot creavit.

SEARCH

MENU NAVIGATION