Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

511쪽

oo M E T A p Η Y s I c A anima separata a corpore quae Deum non videret intuitive, quae sibi relinqueretur,

comparetur cum eadem anima unita cor-

Pori , certe minus perfecta foret. Urgebis : si visio , auditus, & c. persectiones sorent, essent in Deo in quo omnis est perfectio : atqui non sunt; ergo, &c. Distinguo majorem : essent in Deo emi nenter, quia esset aliquid perfectus, concedo : essent in Deo formaliter ut sunt sensationes , nego : porro visio , auditus, &c. non sunt in Deo formaliter ut sensationes, quia Deus nihil patitur ab extrinseco, sed sunt in Deo eminenter. Qui formavit oculum, non videbit 3 qui plantavit aurem, non audiet 3 sunt, inquam , eminenter ,

quia est quid persectius, quid nobilius quo

Deus omnia attingit a fine usque ad finem :nimirum eatenus siensationes illae quas in no bis conseq inuatur relationes; sunt persectiones respectu nostri; quatenus, cum anima non sit presens omnibus , hisce medianistibus, commercium habet cum illis a quibus distat, quatenus, cum non decreverit eorum futuritionem, nec fecerit existentiam,

potest de iisdem ex illis testimoniis judicare:

at Deus pciesens est omnibus, omnia concipit; omnia decrevit, omnia fecit ; ideo

modo persectiori, nobiliori, verbo dicam , suavi & infallibili haec attingit omnia ii dependenter a sensationibus.

Di iri so

512쪽

M ET A PHYsic A. IOIObjicies v. Absurdum est animam nosistram non aliter uniri corpori quod nostrum est, quam corporibus quae ipsum ambiunt: atqui, posita nostra sententia, anima haud aliter uniretur corpori nostro quam caeteris; ergo, &c. Nego minorem : nam, posita nostia senistentia, arctius est vinculum inter corpus nostrum & animam , dependentia major quam sit inter eamdem animam & caetera Corpora in quantum etiam dum absunt; ipsa patitur impressiones quas eaedem con sequuntur relationes , si sint in partibus nostri corporis motus quos solent excitare

ambientia corpora. Probatur minor : ut corpus nostrum ocis

casio est impressionum in anima; ita caetera corpora sunt occasiones earumdem impressionum; ergo, postst nostra sententia , anima haud aliter uniretur corpori nostro quam

caeteris.

Nego antecedens : nam Corpus nostrum est occaso immediata impressionum : at vero corpora quae nostrum ambiunt, occasiones

non sunt, nisi mediantibus partibus nostri

ContHi solutionem : saltem anima non aliter uniretur partibus exterioribus nostri corporis, puta musculis externis , pedibus, manibus qu m corporibus quae nostrum am- . biunt; quia putes exteriore. non subi Occ

513쪽

siones immediatae; scilicet posset esse sensatio colorum & luminis in anima, quin sit motus luminis in oculo; sensatio soni, quin aures

Verberentur aere, &c. sussicit enim quod organum immediatum commoveatur eo modo quo commoveri solet, dum eaedem ParteS tanguntur : atqui absurdum est animam non aliter uniri partibus exterio xibus sibi corporis quam corporibus quae nos trum circumstant; ergo, &c. Nego majorem : quia corpora nostrum circumstantia sunt merae occasiones: at par tes exteriores nostri corporis non modo sunt occasiones, sed praeterea sunt organa, ut dictum est.

Urgebis : voces sunt in ista solutione, neque ullum est discrimen positivum inter

partes exteriores corporis & corpora ambie

tia in ordine ad animam , nisi quod libuerit

appellare organa partes exteriores corporis; corpora Vero quae circumstant, occasiones.

Nego propositionem, δc dico discrimen esse positivum inter partes exteriores corporis& corpora ambientia in ordine ad animam ;dico denominationem organi quae tribuitur partibus exterioribus corporis, & negatur corporibus ambientibus fundari in aliquo respectu positivo qui convenit partibus exterioribus nostri corporis, nec convenit cor poribus ambientibus: enimvero hoc accu-xate observandum est, omnes impressiones

Diuiti oci h

514쪽

M ET A PHYSICA. Io 3 nostras referri ad aliquam partem corporis, neque reserri ad corpora proxime ambientia; sic percepitio, ut dictum est, refertur ad summitatem Capitis, amor ad cor, visus ad oculum, auditus ad aurem, dolor ad digitum ; ergo aliter respicit anima partes corporis sui exteriores, aliter respicit corpora circumstantia ; sic pariter refert quid simile sensationibus ad corpora circumstanistia , v. g. albedinem ad lac, odorem ad rosam; nec quid simile iisdem resert ad organa , V. g. non resert albedinem ad oculum : hinc, si reserat albedinem ad manum, qua relatione manus dicatur alba, tunc manus non se habet ut organum talis se sationis, sed ut occasio agens in oculum: haec porro omnia fiunt 1 nobis, Natura duce, ordinante Deo, ut operi suo, id est, homini consuleret. Itaque parum accurate Auctor artis coisgitandi tribuit arbitrio nostro quod calor referatur ad igdem, sense vero ad manum: haec sunt eius verba, se comme ces idecesne soni potnt natu relles, mais arbitraires; on 3 a 'agi avec une grande binarrerie; car,

515쪽

Haec, inquam, parum accurata sunt; nec enim ex arbitrio nostro fit ut sensus reserantur ad organa, non refellantur Rutem ad corpora circumstantia; non fit ex eodem

arbitrio ut quid simile sensationibus reseratur ad corpora circumstantia, non ad organa : enim vero, si calor referatur ad ignem , certe non resertur ut sensus; luc ergo

fiunt necessario ex ipsis legibus quas Auctor naturae posuit, ut firmum foret corpus inter& animam commercium; ideo lisc fiunt ab omnibus etiam ab iis qui, attentione data , certi sunt neque partes corporis dolere, neque esse in corporibus quid simile sensationibus; ita certe ego qui jam scribo

ignem non esse calidum, atramentum non esse nigrum, chartam non esse albam; qui scribo oculos meos non videre, aures meas non audire, non esse dolorem in manu mea,

dum ipsam propius admoveo ad ignem ;re sero tamen de quidem neces lario calorem ad ignem , nigredinem ad atramentum, albedinem ad chartam, visionem ad oculos, auditum ad aures, dolorem ad manum; neque enim ista meo permittuntur arbitrio ;sicut qui novit baculum aquis immersum media sui parte non esse fractum , resertramen & necessario fracturam ad baculum.

Insistes : posita hac responsione, tibia lignea

516쪽

META PHYSICA. IOIlignea ad quam aliquando refertur sensus ipse , foret organum. Nego: sed foret tantum suffecta in locum organi ad sustentandam machinam; per accidens enim est quod sensus ille referatur,

nec continuo refertur & constanter; dolor qui resertur, non oritur occassione motuum

in tibia, sed ex eo quo I nervuli femoris ea ratione percuriantur qua percuti solebant, dum aderat tibia carnea ; spectatur ergo lignea ut fulcrum corporis; & inde hacce utilitate amor nascitur in tibiam , qui certZ augeretur, si lignea non posset facile recuperari.

Utrum principium nostrum cogitans possit m nere corpori seuperstes. En dissicultas maxima quam alii tractant sub hoc titulo, utrum anima rationalis sit immortalis, sed in liciter; pene dixi inepte , nimirum substantia quaevis, quatenus subia tantia est, si ve si corpus, sive sit spiti tus, est ab intrinseco immortalis, ut ipse docet Aristoteles, quia sola creatione producitur, solli anni hi latione perit Thinc quo sensa immortalis spiritus, eo corpus immortale; , quia, quemadmodum substantia spiritus

non generatur, non corrumpitur, ita nec

substantia corporis; quo sensu mortale est coriapus , mortalis est anima; nimirum mortale est corpus, quia pereunt ipsim modificationes,

517쪽

so 6 META PHYSICA.& aliae accedunt : atqui pariter pereunt modificationes animae; imo animus noster magis mutabilis quam corpus nostrum, dc minus agnoscimur ex vultu quilla ex judiciis nostris: sit tamen illud discrimen quod nimirum substantia corporea plures habeat partes quae substantiae sint, quibus proinde addi, a quibus detrahi potest, quae possunt diversimode transponi : at vero spiritus caret partibus quae substantiae sint, quae proinde transponi non possunt : his positis, felicius

quaeritur a nobis utrum principium nostrum

cogitans possit esse corpori nostro superstes. Certum est principium nostrum cogitans existere posse leorsim a corpore, si modificationes suas habere possit seotam; sic, v. g. pars globi potest existere leorsim ab alia parte, quia suas modificationes habere potest seorsim: at, si substantia suas modificationes habere non possit sine alterius consortio, certum est quod existere nequeat sine altera; puta si quaedam materiae pars per impossibile non posset habere ullam configurationem sine alia, certe non posset existere sine illa,&, una anni hi lata, anni hilaretur altera : hinc, si piritus non possit ullas habere functiones independenter ab organis corporeis, quantumVis . sit a corpore diversus , quantumvis sit subs tantia, non poterit tamen existere sine corpore ; impossibilis enim est substantia cujus potentia nullo afficiamur actu; v. S. matςI

518쪽

M ET APH YSICA, ID Cujus infinitae capacitates aliquo actu non

sint determinatae haec impossibilitas melius patet in substantiis spiritalibus: scilicet exi C.

tere nequeunt, quin vivant, ut antea dic hatur, vivere non possunt, quin cogitent;

ergo, si itii dependerent ab organis corporeis , ut supponi non possent in ipsis cogutationes independenter ab iisdem organis, profecto existere non possent, iis destructis. Hinc quaestio proposita coincidit cum illa , an principium cogitans possit adhuc aliquas habere sunctiones, vel annihilato corpore: sit

PROPOSITIO. Principium nostrum cogitans potest manere corpori superiles, quia potest, destructis organis, habere independenter ab ipsis aliquas functiones. Probatur : nam in nobis praeter motus utriusque appetitus, praeter sensationes sentconceptus & idear insensilium, sunt judiciat atqui independenter ab organis corporeis possunt haberi conceptus insensilium; proindeque de illis iudicari potest, puta conceptus veritatis, bonitatis, sapientiae, &c. ergo.Quapropter Augustinus merito distinguit oculos carnis & oculos mentis : sic pulcherrimus adolescens placet, inquit S. Doctor,s oculos carnis interroges: audis, quia furesti displicet,si oculos mentis interroges: ideo,

519쪽

scs META PHYSICA.s senex sit, cujus facies cariosa & sepulchralis, oculi minio rubentes & lippientes, frons rugis arata, labia tremula, nasus exsiccatus, totum corpus cadavero sum , dis. plicet, si oculos carnis audias: audis, quia Pater Patriae, protector innocentiae, placet, si sint oculi menti S. Hinc, praeter impressiones factas ab obiectis sensilibus, sunt aliae quae fiunt ab inservilibus quae non consequuntur leges motuum in corpore nostro; imo quae eunt Contra, δc resistunt. Probatur : sit vir probus, qui liquorem Inebriantem plus aequo hauserit, videt se subito mutatum; nutat incessus, dentes approximantur , blaesa fit lingua, oculi fulgent; tamen intus improbat motus illos, it contra, alium se vult; ergo adsunt impressiones probitatis oppositae motibus corporis. Praeterea certum est a nobis concipi ea quorum imagines pingi non possunt in oculis, quae nequeunt auribus audiri, manibus tangi, gustari lingua , olfieri naso, &e.

put, concipitur aeternitas, concipiuntur immensitas, ordo rerum, &c. concipiunt rnon modo praesentia, praeterita & futura,

sed etiam possibilia ; ergo principium nos. rum cogitans potest, destructis organis , habere independenter ab ipss sunctiones.& consequenter certo certius est quod possit esset corpori nψstro superstes,

520쪽

META PHYSI CA. FO 'Denique constat ex desiderio principii cogitantis; ex cognitione aeternitatis Zc immensitatis; ex cognitione substantiae perfectissimae & beatificantis sine qua irrequietum est cor nostrum, donec in ipsa quiescat, animam nostram expectare vitam illam beatam : constat ex capacitate ejusdem principii cogitantis nos esse quavis re creata superiores, inseriores soli Deo; jam vero finis noster solus superior est nobis; ergo quae-

Cumque creata sunt, non sunt finis noster pergo solus Deus, cui soli subjacemus, cae deris autem propter ipsum : porro qua cumque sunt, ipsa animalia suo fine gaudend& fruuntur : non fruimur autem nostro,& cognoscentes ipsius aeternitatem, han

expectamus; ergo principium cogitans ianobis potest ellie superstes corpori nostro. Dices : principium cogitans in bellu 1s, licet si a corpore diversum non potest esse corpori bellu in osse perstes; ergo nec nostrum-De belluis dicetur in Physicii, idedque

transeat antecedens , sed nego consequentiam t enimvero, licet in bellu is sint sensationes , non sunt tamen conceptus & impressiones independentes ab organis corporeis : quapropter, destructo corpore belluino, destructis organis, iam non sunt ea- paces animae belluarum suarum cogitationum : porro, si non cogitent, non vi Vunt psi non vivant, non existunt, quia spiritus

SEARCH

MENU NAVIGATION