Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

531쪽

yro M ET A PHYsIC A trum principium cogitans potest existere seorsim a corpore; ergo non est incompletum essentialiter. .

Distinguo majorem: si possit existere seor sm a corpore a quo seorsim supponi potest habere omnes suas functiones ad quas habet

potentiam essentialem , concedo : a quo seorsim non potest supponi habere omnes suas functiones, nego : porro nostrum principium cogitans potest quidem existere seorsim a corpore, quia seorsim corpore potest habere functiones aliquas, puta ideas: ted non potest supponi habere omnes, put1 sensationes, in quantum haec potentia sentiendi, ut suas patiatur impressiones, dependet corpore cui substantialiter uniatur. Objicies Σ'. Illud non est essentialiter in- Completum quod unitum suit corpori, Deo libere volente : atqui nostrum principium fuit, &c. ergo, S c. Distinguo majorem : quod unitum fuit corpori, Deo liberὸ volente, ita ut de se non diceret ordinem ad corpus, concedo eit ut de se diceret ordinem ad corpus , nego : porro nostrum principium cogetanssuit quidem unitum corpori, Deo libera Volente, quia i P. Deus libere voluit hominis productionem. χο. Quia potuit a solute ipsum producere seoisim a corpore, ut potest ipsum conservare corpori superstes,

sed. dicit semper ordinem ad corpus, in

532쪽

quantum habet potentiam sentien/i sibi essentialem, quae non potest supponi habere

suas functiones seorsim a corpore; proinde que nostrum principium cogitans est essentialiter incompletum. Quapropter perficitur, ut antea docui mus, idem principium per unionem subl- tantialem Cum corpore bene organisato: in

praesenti statu persectius est, si organa bene sint disposita; v. g. homo bene oculatuSpersectior est coeco, bene audiens, surdo ,& sic de caeteris: atque nemo est qui non spectet alicujus organi laesionem ut malum, aut impersectionem, seu defectum : hinc,

, si jam aliqua vitia sint in nobis, si ratio

serviat appetitui, si corpus sit sarcina, catena , pondus dulciter premens, illud non Oritui praeciSe ex unione quae est inter cor pus & animam ; cum aliter creatus suerit Adamus : sed oritur ex ipsa corruptione: in statu futuro gloriae idem principium perficietur amplius unione per resurrectionem futura cum corpore, ut eo loci dicebatur.

Quamquam homo perficiatur jam illis sensationibus, hoc moneo sensationem esse debere inferiorem , ipsam debere servire perceptioni; objectum sensationis nunquam spectari debere, ut finem in quo quiescamus : sed medium quo debeamus juxt1 rationis praescriptum uti, non frui: ise ut ipso , si desit, careamus libenter dicentes, Dominus dedit, Dominus abstulit.

533쪽

Ex his omnibus & supra dictis sequitis

principium cogitans non esse substantiam totalem , sed partialem; non elia totum, seu personam, sed esse personae partem n biliorem & praestantiorem ; ita ut ex ipso& corpore tanquam partibus sibi unitis eo modo quo supra demonstratum est, resultet

natura totalis quae dicitur natura humana. Sequitur etiam mori Petrum, cum in

corpore Petri cessant motus necessarii ad excitandas impressiones, quia tollitur unio inter principium cogitans & ipsum corpus; proindeque principium quod superest , manet incompletum, & ordinem dicit ad idem corpus quod quidem, cum esset prius mortale , resurget immortale, & unione perfectissima sociabitur principio cogitanti,

ut Petrus totus vel poenis aeternis crucietur

in omnibus suis functionibus, vel perpetua gaudeat beatitudine. An sint Aea innata. Ex dictis hactenus constat sensationes &motus utriusque appetitus, quae quidem sunt passiones principii cogitantis, ut omnes con fitentur , esse in uobis cogitantibus occasione motuum qui sunt in partibus organicis nostri corporis; proindeque, data partium humani corporis anatome, explicabimus aliquando vias mechanicas quibus generatim impressio-

534쪽

META PHYSICA.nes , tum in particulari vias speciales quibus

excitentur singulae, puta tum impressiones appetitus naturalis, tum impressiones appetitus sentientis, tum sensationes ; imo dicetur quantum in me erit, quaenam in corpore subsequantur eas impressiones; sunt enim quaedam quae antecedunt, & alia

quae consequuntur.

Ex eo quod motus utriusque appetituS& sensationes excitentur in nobis occasion illorum motuum, ex eo, inquam, hasce impressiones dixerunt ideas adventitias, licet vel a primo unionis animae cum corpor momento fuerint excitatae : sed aliae post alias successive, relationes vero seu testimonia dixerunt ipsi Cartesiani ideas factitias, cum anima judicat ex illis testimoniis

esse in objectis illis sensilibus, quid simile sensationibus, & inesse impressiones ipsas

organis corporeis, puta calorem manui, dolorem digito, visionem oculo, amorem cordi, famem ventriculo, &c.

Dissicultas ergo est de impressionibus illis

quas diximus repraesentationes. I'. Quaeritur an ipsie sint actiones an passiones ipsius animae, an anima ipsa cudat eas, an vero ab CXtrinseco excitentur : certe, si anima suas ideas cudat, jam innatae non sunt, ut se

tentur ipsi Cartesiani : at, si excitentur ab extrinseco, quodnam est illud extrinsecum excitata turne occasione objectorum, D e

535쪽

32 META PHYSICA. simpliciter sic instituente, ut apud eosdem Cartesianos excitantur motus utriusque a P- petitus & sensationes 3 jam iterum non sunt innatae: excitenturna, Deo immediate agente 3 si excitentur ab ipso , Deusne a primo creationis instanti sic egit in animas nostras, ut omnes simul ideas excitaverit; ita

ut posuerit in ipsis thesaurum idearum Esi res ita se habet, innatae sunt; quod quidem & nos confitemur : an Vero excitentur , Deo agente tantum iuccessive secundum conditionem objectorum quae fiunt praesentia organis nostris ξ tunc etiam innatae non sunt : an denique essentia divina, veritates & generales & incommutabilesentis generatim, proprietatum, axiomatum

in ipso Deo cognUscantur sine idea in nobis; corpora vero in extensione intelligibili quae est immensitas ipsius Dei tanquam in idea archetipa, ut contendit Mal branchius Au tor celeberrimus operis de Inquisitione V ritatis. En variae quae possunt afferri sententiae de modo quo objecta cognoscuntur a nobis: quae sit mens nostra patebit ex sequentibus. PRIMA PROPOSITIO. Contradictio est entia concipi nobis quin sint in mente nostra repraesentationes eorum entium quae concipiunturia

536쪽

M ET A PHYSICA. I 2s Probatur : quid enim est concipi nonne repraesentari objecha in mente, vitaliter illa

exprimi, ideas objectis assimilari 3 hinc ebtendunt omnes studentium conatus , ut nascantur in mente hujusmodi repraesentationes vitales expressiones ; ergo conceptus,

aut nihil est, aut est objecti repraesen latio in mente, vitalis expressio, assimilatio. Objectionum Solutio. Objicies. Inutiles sunt hujusmodi repraesentationes , modo essentia divina lumen si quo illuminamur : atqui tale lumen est;

ergo, &c. Nego majorem : nam essentia divina eatenus lumen est quo illuminamur, quatenus sui repraesentationem excitat, & v vitatum incommutabilium : scilicet nisi prius excitaret ea6 repIae lentationes , qu modd determinaremur ad illas vetitates

potius cognoscendas quam istas; quippe easdem non norunt omnes, sed alii alias, sed non est lumen mentium eo sensu quod videamus omnia in Deo sine idea in nobis. Instabis: anima rationalis non modo unita est corpori suo, sed ips Deo essentialiter:

porro Nec unio animae rationalis cum Deo sufficit, ut sine reptae sentatione in mente nostra, essentia Dei cognoscatur, quatenus

ipse menti nostrae presens eam illuminabit;

537쪽

s16 META NYSICA. ergo sine alio lumine, sine repraesentatione alia, poterit essent1a divina cognosci. Ita certὸ anima rationalis unita est Creaistori suo, cum intelligit aliquid quod semper

eodem modo se se habet, ipsum s Deum ) sine

dubio intelligit : haec autem est ipsa veritas cui, quia intelligendo jungitur, o boc bonum est anima , recte accipitur id esse, quod dictam est : mihi autem adhaerere Deo bonum est, ut habet Augustinus. 'Sint haec omnia, sed quid inde 3 an ideo

haec unio sufficiet ut sine repraesentione in mente nostra Dei essentia cognoscatur

nullatenus, sicut unio cum corpore non sussicit ut cognoscatur corpus & requiruntur variae impressiones, quas consequuntur variae

relationes quibus impressiones ipsae tribuuntur variis hujusce corporis partibus tanquam organis, an praesentia Dei illuminantis suuficiet 3 nullatenus, nimirum primo, praesentia corporis nostri sussicit. Σ'. Nec in ipsa patria ubi Deus immediate praesens erit, &plane persecteque nos illuminabit, sufficiet eadem Praesentia, quia eatenus illuminabit, quatenus sui prassentiam excitabit.

Urgebis: impossibilis idea, species quae

sit repraesentatio Dei a Deo distincta. Sic Thom istae, cum agitur de visione intuitiva Dei, favent Auctori clarissimo : at Uv. s. 3. q- sqq

538쪽

sunt alii plures Theologi, qui Thomistis

adversantur : quidni possit dari saltem in praesenti statu idea quae sit repraesentatio Dei 3 non potest quidem dari in nobis quae perfecta sitet quae si adaequata, seu comprehensiva : at quidni inadaequata dari possit λ non cudetur quidem haec idea a nobis; quapropter non dicetur species expressa ; sed erit passio, impressio excitata, se ordinante Deo & illuminante.

Premes : haec repraesentatio foret ejusdem naturae cum ipso Deo : absurdum conseinquens ; ergo & antecedens. Distinguo majorem : in esse entitativo, nego : in esse repraesentativo, subdistinguo: inadaequate, concedo : adaequate, nego: itaque haec repraesentatio nusquam esse potest quid idem' cum Deo in esse entita rivo; nec enim repraesentationes in nobis possunt esse ejusdem naturae cum objectis repraesen talis; & quidem eo certius apud nos quod a nobis non cudantur; sunt ergo tantum, quid idem in esse repraesentativo, id est, sunt tantum repraesentationes & quidem inadaequata . SEc UNDA PROPOSITIO. Anima non cudit ideas.

Probatur : nec enim intelligi potest quomodo ex Objectis, qualiacumque sint, fluant

539쪽

species intelligibiles, quae species assiciant intellectum patientem , ita ut intellectus

agens conversus versus illas affectiones verisbum eliciat, formam quae sit verbum mentis,

species expressa objecti. 1'. SpEcies illae impressae , seu intelligibiles nihil explicant ,& in Physicis demonstrabitur nullas esse. 2 . Non faciunt ut objectum possit melius intelligi. 3'. Quid est illud verbum mentis, illa species expressa objectorum 3 hoe n mine intelligitur. TERTIΛ PROPOSITIO.

Deus I primo creationis instanti non excitavit in nobis repraesentationes entium , atque ideo non sunt ideae innatae. Probatur : nam I'. Forent in nobis imis pressiones omnium entium, saltem meta physicorum, quod absurdum est; aut, si non essent omnium, cur horum potius quam aliorum Σ'. Deum excitasse in nobis ideam sui, ideam entis ut fic, attributorum entis generalium, veritatum incommutabilium,

extensionis infinitar, infinitar durationas, id eam , inquam , claram & distinctam , vividam , ut loquuntur; quid 'absurdius ;cur ergo non cognoscuntur haec Omnia, feci potius cur nulla cognoscuntur in aetate puerili 3 cur vel ipsi Docti plura ex iis non igno-xant modo, sed negant ὶ jam verb quomodo excitaret

540쪽

METAPHYsICA. 32'excitaret Deus hasce omnes impressiones, vel a pr mo creationis instanti Z haec certe

explicari nullatenus possimi. QUARTA PROPOSΙΤΙΟ

Deus in hac vita non excitat immediate, etiam successive, repraesentationeSobjectorum quae successivε praesentia fiunt& cognoscuntur. Probatur: nam Deus non est in nobis imis mediatE , id est, intuitive praesens ; ideoque non agit in nos immediate ier semetipsum , ut cognoscamus 3, praesens est tantum abstracistiVe; quapropter utitur ipsis objectis, ut excitet repraesentationes objectorum quae cognoscuntur. Q π INTA PROPOSITI . Simul cum motibus utriusque appetitiis naturalis & sentientis necnon sensationibus. successive excitantur & imagines & conisceptus entium; excitantur, inquam , virtute legi qua Deus corpus & animam ad mirabili commercio conjunXit. Scilicet ad hanc legem recurrant necesse est adversarii, ut explicent quomodo exciatentur, dc motus utriusque appetitus &sensationes : porro non est major dissicultas is explicandis tum imaginibus tum concepti m. IV. Z.

SEARCH

MENU NAVIGATION