Henrici Jacobi Zoesii ... Commentarius ad Digestorum seu Pandectarum juris civilis libros 50. In quo præter plurima additamenta jampridem excerpta ex jure practico, publico & camerali per clariss. J.C. Martinum Naurath accedunt modo citati in eo Cano

발행: 1757년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류:

591쪽

IN LIB. XXI.

interesse. Mudatus De actionib. e t. cap. Ad quid committaIur stipulatio nu. 37. Garrias De explor c. 18. N. S. ἐγ 6. Duar. ad L o. c. b. t.

. Stipulatione simplae emptor simplum consequitur, non etiam quod interest , quia non potest dici contineri sub simplo, ad

quod tamen ex empto tenetur venditor, ex natura contractus, cui stipulando non renuntiavit Stipulator duplae consequitur duplum pretii convenit, etiamsi mimoris intersit , L Ex miue 64. in princhoe situlo , cum stricto jure ejus tantum habetur ratio , quod conventum est , a Q. F. alteri r s. ιώιIul. De inurinstipui. 7 Unde alia hic est quaestio: An interesse

in materia evictionis excedat verum rei pretium Videri hoc posset , cum textus

simpliciter loquantur , & indistincte id , quod interest , praestandum esse dicant ,

I. Venditον 8. boc tit. Verius tamen non excedere duplum per L. Titius q3. in Inne cum seq. δερ. De actioni . empti . Quo iacit, quod pletaeque leges restringant interesse ad duplum pretii venditio-mis ; & praecipue L unica C. de sent. quapro eo, quod interest yrofer. ubi interesse in casibus certis , ut hic , duplum pretii conventi non excedit . Hinc servo, cui delata haereditas, evicto non venit aesti matio haereditatis, sed tantum pretii conventi, quod iniquum videatur in tantam quantitatem teneri venditorem , d. d. q3. is sne. Ut dictae l. 3. generalitas sit restringenda. Tota itaque re evicta , totius praestandum venit interesse , pam

te vero evicta tantum partis . An auis

em parte evicta agi possit ad inieresse tolli,s , dicetur in ira , mia, De N ju-

leata .

1 Haec ita, quatenus res iure evincitur . Iure non evincitur ab eo, qui vendidit , ex regula , quod qui alio evincente de evictione tenetur , ipse evincere vel eontroversam facere non possit , etiamsi alio jure dominium quaesierit , quia res ea non proficit venditori contra Empi rem , cui integrum est exceptione elid re intentionem venditoris , nisi malit re ablata duplum consequi , L Vinureantem l . hae mul. Idem in haerede venditoris, juris esL, ut nec Ille controversam facere possit, etiam 1, per re, quae ejus fuit , La ive Iq. Cod. b. t. 'uia cogitur praestare

factum defuncti, L Cum a matre I . c. m. rea vindic. Quod maxime procedet, si j re haereditario agat, nam proprio agens admitti videtur: rejiciendus tamen per e ceptionem, qua de re plenius actum supra t. De rei vindιe. Quo casu, si omissa exceptione passus sit emptor evinci rem, salva ei nihilominus est actio, vel ex stipulatione, vel ex empto, contra haeredem,

L sed et fi I g. b. t. Dubium: Quid juris infidejus re ven- sclitoris, an & hic rem evincere possit Quod negandum ; quia vindicanti obstet exceptio doli mali, L exceptione it. C. b.

t. cum controversam ex sua pei ira in

v eat super re, quam salvam desut prae stare emptori. Nihil obstante L In. C. eod. Quae non loquitur de fidoussore , sed de ipsus haerede, qui ex sua periona nota impeditur vindicare rem , pro qua defunctus intervenit salva tamen & contra hune actione Evictionis , eκ dicta rati ne , d. I. G. Facit in hanc rem , quod fidejutar tantum repellatur ratione prae stiti consensus in rem vendendam , quo sibi praejudicat, & venienti ex jure ejus , scilicet haereditario , non etiam proprio, quo haeredi permissum vindicare rem suam , quia non consenserit. Barbosa, ad L. La. cius 39. num. 24. scf. in f Sosito ma

Venditor itaque tenetur de evictione, Io& ejus haeres, fidejuil, , & omnis venditori similis: ut etiam locum habeat in

donatione in solutum, quae est loco venditionis. In permutatione poterat videri non habere locum , ex eo, quod permutatio rei alienae non teneat, L eui I .sust. De re ρον-mui. Rei ponsum tamen evictis praediis permutatis concedi actionem ad interesse illi. cui sunt evicta, L Si permutatio vis 29. C. . b. t. eo modo, quo actio est contra ve dentem rem sacram ' De venditore Lm is reditatis non venit dubitandum : nam eum non teneri quoad res singulares evictas r scrip una in L Emptor l. c. b. t. Et Ratio

est, quod haereditas vendita sit talis, qualis est . Quo facit, quod emptor teneatur laqui singulas haereditatis res suis lumptibus , suo periculo : ut multo minus; siqua res evincatur, contra venditorem illi sit actio; quem extra periculum ponit , quod haereditas, quem vendidit . sit hae. reditas, L eum haereditatem 7. ἐν 3. δερ. Debar . vena. nisi aliud actum sit, L .r Oo a aut

592쪽

ut de substantia ejus affirmave it venditor ἔ debet enim praestare id , quod ammmavit esse, cum ideo pluris vendiderit ;L .isi iv δερ. d. t. d. Ra, quae M.fust. De ad . empti . Quod & videtur .dicendum, venditis rebus aliis universitatis, &s milibus, L fervi s. ων I. 36. b. t

ra Moveri hoc posset dubium : An teneatur de Evictione venditor , propter agnatum , retrahentem rem jure proximitatis ἔ .Negandum: Cum non ideo avocetur ab emptore res , quae aliena sit ;sed quod jus municipale praesert agnatum extraneo emptori, ut res in familia maneat: qua in re nullum versatur peccatum , vel mala fides venditoris , qui non causavit retractum , cui demum postrem translatam in extraneum est locus . Ut rei iam venditae castis iste advenire censeatur , atque ita non tarn vendit ri , quam emptori nocere debeat Ieg. Cum 3u 3. boc titulo . Facit quod emptor hujusmodi juris ignarus non fuerit , vel esse non debuerit, ut sibi imputet , si

Tem retinere nequeat , non etiam venditori , cujus nulla culpa argui potest. Ti-raque t l. De retractu p. r. f. I. GI f. 9. N. y q. GOmez. d. c. a. n. qm in sine arg. Ieg. Lucias II. b. sis Alia est dubitatio de donatore. Et hunc non teneri de re donata evicta responsum in I. Aristo IS. D. ius de donation. quia Evictio fit ratione pretii, quod abest ; non abest autem donatario , cum donatio sit liberalitas . Praeterea si propter evictam rem donatam pretium posset repeti a donatore , is suae donationis

poenam pateretur, I. Ad res donatar 62. sv. t. . 3. cujus in donando non alius fuit animus, quam ut res donata m

do & jure penes alium soret , quo ipse hahebat . Si tamen sciens quis rem alienam donaverit ignoranti, datur decepto actio de dolo, ratione sumituum, quos in rem feeit : nam eorum illi abest pretium dolo donatoris, qui non debet alteri obes-

nendum in re legata , quod videatur I gans nonnisi jus quod circa rem habeat, I. Si domus II. F. D. de tu. r. Nisi res in genere suerit legata , di ea quae praenita, evicta ; tunc enim ex testamento . est actio contra haeredem , qui rem alienam tradendo non satisfecit voluntati defuncti, t. Hae es 3 S. b. t. GOme E. d. cc.

2. num. 36.

Diabitatur & de marito , an re do si a se victa . agere de Evtelione possit muniter distinguunt, an dos a traditici ecce' 'rit, an a promissione. Illi, calu tavictioni locum negant, quod traflitici sine proinis sone nullam habeat adjunctam

obligationem , quae teneat tradentem asE ictionem , ut videatur esse instar d rationis , quae non bligat ad Evicti nem , secundum jam dicta: hoc vero e su Iccum ei dant . Hanc dis inci sonem probant per I. Evicta r. Cod. de Jure dot. Ubi rationet promissionis, sive pollicitationis interpositae eκ stipulatu agi potest, quod proinissor dotis se constituerit debitorem I debitor autem de re , quam solvit , evicta teneatur . Videtur tamen ista distinctio minus recta , quod in L Quoties .Iε. ins De iure dor. det ut locus Evictioni , in casu , quo dos gesti mala data est evicta , non facta disti et ione, coeperit a traditione, an a pollia citatione dotis assignatio . Nihil obstante d. I. I. Quae se non fundat in istiusmodi distinctione , nam mentio prominsionis vel pollicitationis ibi facta re renda ad promissionem praestandae Eviactionis, non etiam praestandae dotis. F ber ad d. l. i. Ex stipulatione autem i ter posta quin locus sit Evictioni , non est dubium, L Sciendum 2. hoc. tit. Dia autem Evictioni locus erit , ut quidquid maritus eo nomine consequitur , id ad mulierem redigatur I cum non debeat malitus lucrari damno mulieris , dc fusificiat eum indemnem servari , a. I. I 6. Patatur ista res exceptionem, si bona fideres in dotem data fuerit non aestimata. Dolus interrueniens de dolo actionem dat, nisi a muliere sit interpositus , contra quam actio famosa non intendenda e sed in factum agendum , d. I. r. in Me. Haec ita, quatenus Evictioni locus est Isquam con ingit variis casibus cessare. Primo si res , quam constat esse alienam , necdum si evicta, I. ρυι 3. c. hori titicum necaum habeat , quod conqueratur emptor, qui rem pacifice possidet : nisi venditor sciens alienam ignoranti venis diderit e nam tum potost emptor utiliter agere ex empto, a. c. Servvs Io. δερ. de

593쪽

Evimo, praecἰ pue parte sciente rem ais Train esse : quia non habet quod quer tur, nisi ce se . Quod si, Emptor ignor

verit rem alienam esse , venditor autem sciverit, non proderit eidem ejusdem con- Ventio, cum in dolo sit, I. Ex empto I. in fine sup. De act. empti. Si ' uterque ignoraverit , . iaciet dicta conventio emptori quidem ad interesse actionem denegari , pretium tamen non impediet eidem restitui debere: cum bona fides non patiatur emptorem retinere rem , Vend tori autem pretium lucro cedere , d. g. r. in fine.

G. Tertio: si emptor rem alienam sciens emerit, & de Evictione nihil convenerit , imputet enim tibi quod rem, quam sciebat alienam, evinci posse non adverterit .

Quo casu quaeritur r An re evicta stemptori salvum jus ad repetendum a Venditore pretium Posset videri prima sa-cie , inspectis verbis L si fundum 27. C. hoc rit. ne quidem ad illud esse jus emptori, eo quod cum sciverit rem esse alienam , i donasse illud videatur . Verius tamen hoc ei restituendun, esse , nam iniquum esset illud penes venditorem Nere ratione rei venditae , ad quam ei nihil juris erat , & foret contra textum

in Lusi me , is Titium 3 r. suρ. fi certumpet. ἐν ία. nam boe natura Iq. δερ. de nondict. 3ndeb. Ubi dicitur aequum ditionum esse, pecuniam meam , quae ad te pervenit, a te mihi reddi. Quae horin casu non potest videri donata , cumdata sit eκ caula, & donatio non praeiu- matur. Nihil obstat d. t. nam accipienda non de pretio, quod venditori numeratum est , sed de litis aest; matione , quam domino rem vindicanti solvit emptor , vel creditori pignus vindicanti

nam ut pretium penes venditorem maneat , nulla patitur' aequitas, d. l. II. f. D. Cunc. in recit. ad a. l. 27. COVRr.. Var. ResoL c. I 7. n. I. O 2. Facit pro ista parte I. 3. g. emptor C. Communrade lego is fideicomm. Ubi scienter emens

rem obnoxiam fidei commisso , existente ejus conditione, re avocata , pretium a venditore repetit ..Facit etiam DE. I. C. o vendit. pignorib. Ubi non obstat mala fides, quominus pretiam repetatur .

ac Dixi supra, etsi de Evictione nihil con. Venerit , nam IEpulatio super Evictione interposita faciet emptori actionem suam salvam , Leg. si fratres T. C. Com. utri uis Due' Iudie. excipiunt casum dictae Ieg. 3. . E tor , ubi emptori , scientiam rei gravate habenti, non prodest stipulatio duplae . Quod ibi singulare esse notat Accursne temere quis accedat ad emendas res gravatas , contra desuncti voluntatem ;qua de causa & res ejusmodi ulu capi nequeunt, d. l. M. F. si autem sub eoud

Quarto : Si res erat prohibita alienari a Iemptore non ignaro, ut quia dotalis. Ubi quaeritur: An saltem stipulatio super evictione rei dotalis emptae teneat Posset hoc videri', secundum jam dicta Quod rem alienam scienter ementi prosit stipulatio super evictione d. I. si fratres

T. C. Com. utνiusque iud. & ita vult Faber. Instit. quibus alienare nou licet in prine. n. g. cui contradicere videtur Ieg. cum

lex 46. ins. De Gejusrib. Ubi contractui prohibito adjectus fidejussor non te netur, ne hac via contingat legis frohibitioni illudi . Sunt, qui in conciliati

nem volunt ita procedere in mu iere Iienante rem dotalem, quia ex quo prinhibita est alienatio rei dotalis in favorem mulieris, ne maneat indotata , censetur etiam prohibita fidejusso, quod per eam. ad alienationem deveniatur , d. l. l6. Si

vero a viro fiat stipulationi subjecta locum dant. Rationem disserentiae ponunt, quod in muliere lex alienationem & conistractum prohibeat : in viro vero alienationem quidem, non etiam contractum; . 4ed ratio non est firma . Ut verius sit, ne quidem in viro alienante rem dota iam stipulationem esse essicacem ; cum ubi non valet principale , propter le-

eis prohibitionem , nec debeat tenere stipulatio eodem modo prohibita, quo principale , t. vn dubium s. eod. de legibis

Et iam eum Bart. ad i. cum vir. qa. in se. de usucap. tenet Barbosa ad I. t. p. v. so. seq.. δή. Iosito matrim. Pro quo iacit argumentum d. g. emptio. Ubi rem pravatam ementi scienter non prodest stipulatio duplae. Quinto et si ' emptor non denuntiave- a1rit venditori motam controversiam ante conclusonem in causa , L ParenIes Io. Od. hoc tit. Peccat enim emptor , nDNadvocando Tenditorem , cui poterat sui Ose justa defensionis causa , . scilicet scien

594쪽

ti melius reἰ a se venditae ius de eonditionem . Nisi tamen venditoris causa suerit notorie injusta , L Ex empto: II. 1.empl. Ita δερ. Do a R. empti , quo casuron tam culpa emptoris erit , cui res evicta. quam venditoris , cujus causam ron salvasset denuntiatio , propterea qu dea ron obstante res erat certo evincenda . Idem dicendum , s denuntiatio erit remissa vel denuntiare non potuerit emortor I item motam , cujus & hoc casu

cessabit culpa , I. Si dictum s6. s. fi

I. a. e. 37.

23 Q. An denuntiatione si opus in casia', quo venditor habet scientiam litis motae Dicendum hoe omnino per d. L ao. Ubi si regotium ron fuerit denuntiatum venditori , habet ille , quo se defendat contra emptorem , & expressius per LEmptor 8. c. b. tit. Ubi indistincte nisi emptor landi auctori. aut ejus haeredi d nuntiaverit litem motam, evicto praedio, neque ex stipulatu , neque ex empto illi actio est contra venditorem . Nihil o

flante quod certioratus non sit certioran- dus , e. eum, qui 3 . de R. I. in ε. 'Nam ista regula procedit in casu , quo cenuntiatio iacienda ad hoc, ut habeatur scientia , sive rei notitia; non etiam in casu, quo ultra adsumenda reiidefensio; nam posset emptor confisus sibi, nolle uti op

Ia venditoris , ut nec venditor teneatur

.peram , di defensionem suam sponte os serre, ad d. λ 8. Costal. is l. Idem veniant Ici. F. petitam II. sv. de petit.

α, Quid si voca: us venditor causae adsue iit 3 & sententia lata sit contra emptorem poteritne ex persona venditoris iterum agit Posset quidem vel absente emptore comparere venditor ad rei defensionem ;cum liceat absentium inlisas defendere etiam sine mandato , L fervum 33. F. publice a. fv. de proeurat. vel etiam eo presente, & invito: quia licet inviti conditionem facere meliorem , L solven-39. sv. de η pl. go. maxime hoc

in casu , quo causa venditorem concera it. Donet l. ad L L ao. num. I. Si t wen contra emptorem judicaruna fuerit,cκ perlona henditoris , lis minime susci.

ri poterit , si non fuerit appellatum eo quod eum vensior in iudicio suerse

nec obtinuerit, nihil juris ad rem videatur habere, & non appellando cum suae interest, L ab exeeutore q. f. fed ab eoi U. de anel utiom videatur sententiae a quievisse . Unde alia quaestio est: An sententia Ia- 2sta contra emptorem , ei sit regressiis contra venditorem Non est dubium si vocatus ab emptore praesentaverit se judicio in rei desensionem venditor , quia nihil est quod imputetur emptori, qui, uti re

sui ritur, denuntiavit Iitem motam venditori, cui quod eam defendere non rintuerit , imputandum, L Emptor s. c. b. tit. Quod si citra denuntiationem adfuerit causa' venditor, probabile est Evicti rem ei non nocituram, L L 8. Nee facit , quod ultro accesserit ad causae defensonem, nam in eo ossicium praestitit emptori utile , sibi non necessarium : nulli autem ossicium suum debet esse damno sum. Donet t. d. Deo n. 3. Plus dimeultatis habet , an sententia 27 Iata pro emptore, ei sumptuum compe satorum nomine sit jus contra venditorem Ida vult Bart. ad L Venditores Ioa . ias de verb. Oblig. per rationes duas ibi adductas. Prima est , quod venditor teneatur defendere emptorem, leg. qui absentem 73. Dp. De proeurat. L. fi plus 7 .

g. mola 2. b. t. Defendere autem inci

dit in se praestare sumptus , per L si ut

ratam baberi. Secunda , quod debeat praestare emptori, ut rem habere liceat , Exempta De. de action. e L Barioli sententiam sequitur Abbas in e. D. i. de

ra est, scilicet non teneri venditorem adsumptus, nititurque satis expresso textu in L fi flatus et 8. c. b. t. Quae negat, sententia lata pro emptore posse eum reverti ad venditorem: quod male simpliciter, & indistincte diceretur: si ad dictos sumptus illi actio foret. Facit & pro hac parteratio, quod injuria contigerit emptori pereum , qui litem movit, quae venditori minime imputanda , ut luere eam non debeat, L fi per imprudentiam si . in pr. hoc tit. Altera ratio dari potest: quod contracta emptione Continuo omne comm

dum di incommodum a1 emptorem

leti:

595쪽

lN LIB. XXI.

et . ni , si quid easti , vel iacto allino

dii pendii datum sit a venditore, non Veniat refundendum , quam ea , quae post venditionem persectam accidunt, non e mcernunt , ut dictum supra, tit. de perie. ἐγ eom. rei ve ud. Certum est autem , hoc casu sumptus non esse causatos per venditorem ; Gm sit judicatum pro emptore: ut potius sumptuum eausam dedi sie dicenda sit temeritas moventis litem aut

in seitia , injuriave judicis , vel ipsius emptoris incuria, qui sorte aliquot sitis te

minos minus curavit, ut ea res vendit rem gravare non debeat. Glos in I. r. c.

b. t. φzam sequitur Cuiae. ibid. Dones t. add. L. Venditore ν Io a. de V I. O ad s. I. I 8. pro quibus facit quod venditor non teneatur emptori nisi ob Evictionem, non etiam quamdiu rem habere lieet, L femur 3 o. iσ tae Ρ . de act. empti . Licet autem ei habere, quamdiu non est evicta I. Hubere T. b. t. Nihil obstat d. g. mota. In quo dicitur venditor teneri rem desendere: quod non negatur: non tamen & suo sumptir, sedemptoris, cujus victoris bono cedit defensio . Nihil etiam obstat d. s. eum autem,

cum agat de procuratore ex mandato domini agentis , cui non est smilis rasus noster. mon obstat quoque δ. f. rem tibi. Quia ibi sumptus ab eo agnoscendi, cujus commodo commodatum est, cujus ει ne dubio est praestare eommodanti rem

suam salvam, ad cujus eustodiam tenetur,

ne alias beneficium alicui praestitum sit damnosum , ut sumptus illi facti nomine commodatarii recte ab eo serantur ; utire hie facti commodo emptoris , quem sequitur commodum de damnum rei. Σ3 Ex quibus patet non obstare primam rationem Barioli, cum diversa snt , debere quem defendere , & suo sumptu defendere ; eum defensio constat in allegatione causarum , quae venditionem s ciunt justam , ad quam secundum allegata tenetur venditor , non etiam ultra .

Nec facit, quod venditor teneatur praestare, ut emptori rem habere liceat: Nam hoc hunc habet sensum , ne res emptori

evincatur; non etiam, ut sumptum agnoscat venditor, quem emptor in re defendenda utiliter fecit , causatum a parte , non etiam a venditore , qui non alias sumptus relandit, quam si emptor in his succumbat. Cujac. ad d. l. I. cod. b. tit. 1n.

siae. 'I dictam Barto I argumentati

nem sophisticam vocat Baldus In d. L. l. n. a. nisi aliter eonventum fuerit, secundum d. t. Venditores Ioz. de V. O.

Denuntianda itaque lis venditori , ut styteneatur de Evictione. Si fuerint plures uni

haeredes, omnibus denuntiatio facienda , Pr nisi comparuerint , tenebuntur , I. si rem εχ. F. fi et r. b. t. ut compareant cogi prae

esse non possunt ; cum satis sit sumptus

refundant, & rem evictam praestent. Bart. I. I. Pater T. uum. I. O 3. ins de dote prae-leg. Mansuer. in sua praxi t. de dilation. a. nin II. Comparere autem debent in loco emptoris , ubi res agitur .

Set quaestionis est : An si diversi fori 34suerit venditor , uti clericus , cogatur sequi sorum laici Ita omnino dicendum ,. per expressum textum in L. venditor Ast.

δερ. d. iadie. Ubi venditor privilegio j dicis se non juvat, sed sequi solet judicem

emptoris, & per L r. c. ubi tu rem actio, quae negat propter auctoris in alia provincia existentis personam quidquam immutari debere : deinde venditor accedit , ut merus & necessarius defensor emptoris, ut frustra privilegium, proprium prae tendat , & ita plures tenent . Ovarruv.

Pract. q. c. 8. nu. 3. Boet. dec. 69. Num. 27. Grammat. de ..1 I. u. 7. Fachin. lib. a. c. 38.

Maranta is speculo suo aureo p. 6. membri

s. Num. II.

Cessat praeterea Evictio, si facto em- 3τ

ptoris imputanda veniat , ut si ex compromisso sententia lata si contra empto rem I quia nulla necessitate cogente id fecit, I.fidictum s6. s. comprom. I. b. t. SI transegerit ; nam nee ad hoc eum corii necessitas. Si praescriptionem, eum potuit, non interrupit: si non usuceperit, cum p

tuisset d. f. 36. s.fi eum possit 3. Si desens

nibus justis non sit ulus, L fi rem 29. g. fi dupla r. b. t. Si propter ejus contum ciam res fuerit evicta ; quia his casibus culpa , vel factum emptoris intervenit , quod non debet alteri obesse , si injuria imperitiave judicis res sit actori adjudicata, L si per imprudentiam fit. b. t. culpa enim , aut factum alienum non debet temtio innocenti nocere. Et deinde culpa judicis est quasi factum fortuitum , quod

rei domino nocet.

Quid si non appellaverit sententia sainiqua Emptor tune quidem , si prae sens fuerit venditor , cui denunciatalis a

596쪽

lis, tempore latre sententia' appellatio ominia per emptorem non , illi sed venditori oberit; I. Hererunius 63. Gaia r. b. t. quia hujus causa praecipue agitur, quique amni scendo sententiae sat eiur se vendidisse rem alienam . Aliud est , si eo absente lata fuerit sententia, tunc enim omissa appellatio emptori nocebit, quod videatur suo vitio causam deseruisse, ut contra venditorem illi non sit regressus. Idem dicendum, si appellaverit quidem , sed appellationem des eruerit, E. I. 63. in fine, nis notoria causis injustitia defendat emptinrem. Costal. in I. si pror. 8. F. fi ignoranter P. δερ. Mandata . Barbosa ad i. Vendi or 69. n. 6. seqq. Dp. de Wiciis. ω-

33 Quid si res vendita , quam constabat alienam esse ante evictionem, suerit extincta, dicendum videtur huic actioni locum non esse per t. si quis 26. Cod. b. tit. quod res evicta dici nequeat, quae ante periit,

L fifervus 2 I. in m. b. t. non alias autem,

quam ea evicta st Iocus. huic actioni I.

cum in vendis 3. b. t. Deinde cum contracta emptione commoda , ct incommoda supervenientia sequantur emptorem ζetiam satum humanae sortis eum manebit , d. t. at . in prine. Quod recte Accurs. accipit ad d. I. 2I. si ante litem contestatam res perierit ; nam lite pendente re perempta non est omnino peremptatis, Linique Io. Dp. de rei vind. v t si postea pronuntietur res suisse venditoris , teneatur hir de Evictione , & eatenus censea

34 Denique non est omittendum Evicti

nem non praestari a creditore vendente pignus , adeo ut nequidem teneatur ad pretii restitutionem , cum vendiderit jure creditoris, id est, eo jure, quo debitoris fuit, ut sibi imputare debeat emptor , quod

caute mercatias non sit, L cum jure I. C. creditorem evict. pen. non deb. Erit tamen emptori utilis actio contra debitorem, L Rescriptum ra. s. si aliena r. Is . de dist. pen. quasi ipse debitor rem vendidisset, cui pretium acceptum profecit , . si ob ea am 13. Cod. boe tit. Et hoc Misi ad Evictionem creditor se obligaverit; servanda enim pactio , aut sciverit rem in bonis debitoris non fuisse , I. si a credit.

tor si, dc quidem in pignore potior, alias

teneretur emptori, Ieg. I. C. d. t. cuia quod dixi di , non praestat . Quod dc dicendum, in casu , quo culpa creditoris res evinci tur, quam ut i pie luat, aequum est.

ADDITA MENTA.

Ad tit. 2. De Evictionibus , ἐν c.

AD n. II. , X. Singulare est de Iure

Saxonico, quod Iudaeus venditor de evictione non teneatur . Ius Sax. 7. COLdiff. 26. ideoque rem furtivam apud se deprehensam , contra jus commune , t in civilem a. C. de furi . sine pretio non restituit : Quia autem Iudaeus hoc modo , melioris conditionis est , quam Christia-nus , merito haec consuetudo improbatur, .& inter irrationabiles refertur. Vid. Meh. in obf. Pract. verb. arma, armatura isc. θ' in πινι. Consuetudo , Bona ac Malas Consuetudo .

Ad n. XVII. Evictione remissa , an detur actio quanti minoris , si res sit Em- . phyleurica Viae apud Sard. Mant. I 6 . Ad num. XXII. Necessaria est litis denuntiatio , . ut venditor se defendendi remedium habeat : omissa enim litis denuntiatione , reque evicta, auctor rei seu

venditor evin enim convenire non potest . Non jure proprio , quia Cum eVIn- cente non contraxit, non etiam rei vindicatione , quia dominium semel transtulit inemptorem, neque jure Emptorix, qui re semel evicta , actionem non habet , quam Authori suo cedere posset. Covarr. l. 3. Var. Res . c. II. In transactione locum non habet litis Denuntiatio ratione rei illius , quae ex causa . transactionis dimittitur : quod tamen

eo contrahendum non est . quando ex transactione aliquid datur; facta evictione , hu- 'jus enim nomine agi potest. Barr. Bald. Salle. dc Ias. in I. si ρrofodo 33. C. de trans

Ad n. XXXI. Si res emptori de facto per violentam injustitiam , vel per injustam sententiam a superiore latam evincatur , venditor.rem nec defendere , nec evictionem praestare tenetur . Nam secundum.vulgatum contra violentiam, i agere nemo tenetur. Salic. dc Dd. comm.

597쪽

ad L . C. de action. Empt. Besold. in trifTract. verb. Exceptis evictionibus Iuris , Cothman. eonfii. 33. numeri s. θ' seqq. vigil . in lib. Iudie. centur. I. cas. II. 3q.

TITULUS III.

De Exceptione rei venditae , & traditae. Contingit ivenditorem , praecipue rei non suae, si ejus postea dominus fiat

eam vindieare, quem recte emptor, ejusque haeres Excepticine rei venditae. dc traditae repellet, uti & ejus 1 uccessorem , Lexemtio 3. b. t. quia nemo facto suo p test contravenire , & haeredem tenet s cstum defuncti; quod Ac obtinebit, si non ipse quidem vendidit, sed allias ejus manis dato , lex. Marcellus I. hee tit . quae E ceptio etiam opponetur fideiussori vendi in toris , controversiam emptori movente sv. Excepitone II. Codie. de evict. nam ocsuod hic semel probavit , temere posteat improbat.

IN LIBRUM X X H.

DIGESTORUM

TITULUS I. C. q. 23. De Usuris, ct fructibus , causis, & omnibus aecessionibus, ec mora. SUMMARIUM. I Meressionum nomine quid hie veniat. a Usura unde dicta, quid ἐν quotvρlex . 3 Compensatoria usura utroq;Iure it eis. q Puni orta fimioter , si poena ad ecta Deciei debriae. 3 Item si debito quantitatis, Iure civili ε Nee etiam iure canostro. 7 Lucratoria damnata iure natarali ,

divino, Canon eo.

8 Iuuieta quatenuι permissae usura. s Usurae an iure civili permissae . Io inuras toleravit Iustinianus Imp.

is Excelsus fructuum an domino in for-ιem imputandus.16 Fallit ἐν in re pignorata , donec As

18 In bonae fidei iudicι ii ex nudo pacto

debentur

t ovem .

33 Fami in rebus fungi binbus mutuo datis 31 L tellectus J Usuras 3 q. h. t. 33 I-teluctu I. Lite 3 . h. t. 34 Usu AE Iolutae etiam ex pacto voa co

dicuntur .

598쪽

IN LIB. XXII. DIGEs T. 68ο O

ncipi , ne videantur lucro inhiare .

Unde Gregorius Pont. eas. Fraternitas XII. quaestione a. nomine rei furto substractae Ecclesiae noluit poenam pecuniariam exigi , quod non deceat Ecclesiam lus cra aliorum damnis quaere . t Debitos uantitatis jure civili lii putatione in ea-stim morae adjectas poenas , vel usuras peti posse receptum , quatenus non eXeedunt legitimum usurarum modum , ne earum conventio tendat in fraudem l gis , l. Iulianus 13. F. ibι d. 26. - deact. empti t. Cum allatas I . C. h. t.

6 Ubi quaeritur: An idem obtineat iure nonico Verius est , ejusmodi poenam isto jure non haberi liberam ab usurarum vitio, eo quod praesumatur adjecta poena

in fraudem usurarum , arg. c. Consuluit Io. κ b. t. Fraude tamen cessante, adjecta poena moderata secundum culpae mensuram exist poterit citra vitium , quat nus vere interest.

7 Tertia species; quia mere lucrum continet principaliter nomine mutui exactum, damnata est, ct divino jure, & naturali ;item & lege Evangelica dc Canonica . De divino jure patet, can. Quos iam I'. quaest. q. ubi dicuntur obliti praecepti divini dantes pecunias suas ad usuras r dc deinde quia ad furti speciem pertinet improbati jure divino in Decalogo . De iure naturali probatur ex eo , quod iniustum contineat proximi damnum, dum eκ re non fructifera , sed omnino sterili studius petuntur de commoditas , quod natura non patitur . Deinde qui usuras accipit, vel accipit eas pro sorte ; dc sic eamdein rem bis petit ; nam praeter u suras integrum Illi est jus ad sortem prin- palem: vel accipit eas pro usu sortis, dclic vendit debitori usum rei non suae , sed alterius, ejus scilicet , qui mutuum accipit , in quem dominium , & periculum est translatum . Binsse ld. ad cap. Quia in omnibuν 3. q. t. Μ hoc titulo. De lege Evangelica patet ex lege Salvatoris : Mutuum dare ,: nihil inde speranter . De Canonica toto c. i. De usuris is eod. t. in 6. Distinct. ἡ . , XIH q. s. is q. quibus iacis Canones passim detestantur usuras, ut improbatas .

t 9r Deut. 23. ubi permittitur Itidaeis usurarum exactio ab alienigenis , non etiam

a fratribus. Nam respondetur primo illam

permissionem processisse me us Uer dissimulationem ad vitandum majus malum, ut potius alienos, quam suos fratres usu

ris exinanirent ; dc hoe ob cordis duri item istius gentis, dc nimiam avaritiam, tua etiamniim hodie laborat, usuris pasinim inhians r qua de causa de illis erat permissus libellus repudii. Binsseid. ad λς. 3. q. a. Secundo, admisso agi ibi de propria permissione, dc approbatione exigendi usuras ab alienigenis , non tameae de omnibus id indistincte intelIigendum ;sed tantum de iis, qui hostes sunt, quos cum recte vita spolies, multo magis bonis, secundum Ambr. in eao. D. XVI quaest. q. dc quasi cui per vim eripere bona licet, etiam hae via licite subir has. Verum hoc non absolute diei intelligendum ; cum etsi hostem licite spolies jure belli, per contractum tamen jure diis vino , dc naturali hostem fraudare sit prohibitum , qui nisi tempore pacis recte cum hoste initur . Ut moderanda videatur ista sententia , scilicet quatenus damnorum injuste ab hoste illatorum comis pensatio patitur. Videatur varr. 3. Var.

Resol. c. I. u. I.

Quaestio major est: An & jure civili mularae possint dici prohibitae uod negandum , si jus Digestorum impicias ,

cum passim eo jure admittantur usura , . Piacuit 29. hoe tit. Idem jure Codicis videtur dicendum , nisi quod Glossa in L Ib. ad hoc Cod. hoe tit. velit eas esse prohibitas per Iustinianum , hoc argu mento , quod in L. Reddentes s. s. s. mpimus 3. Cod. de Iumma Trinit. d claret Imp. se suscipere quatuor Oecume nica Concilia, tanquam regulas Patrum, eaque velit obtinere vim legum , eorumque dogmata velut sacras Scripturas acciapiat e quibus cum usurae sint prohibitae non potest non easdem videri prohibuisse Iustinianus, ne alias temere dicat approbare se dicta Concilia , quorum aliquos

articulos non approbat.

Verum obstat isti Glossis, quod isse

Iustinianus usuras permiserit praseribens crrium modum earum exactioni , in I. Eo3 26. Cod. Me t1tulo. Ut ex dicta I ge non possit sumi firmum argumentum, a Iustiniano damnatas esse usuras cum a pumentum a tacito non procedat, quando contrarium est expressum , quod tacito praevalet . , Et licet ignoretur , d.

l. 26.

Diuilige

599쪽

sso HENRICI ZOESII COMMENT

I. 26. posterior sit, an prior dicta l. p. Ita de tempore promulgationis non con- et : tamen , ut suerit prior , nihil hoc romovehit Glossae opinionem , cum Iuinianus in 'ου ut partiri usurar. δε- tui. lata usurarum exactionem in duplum

permittat , quam esse pasteriorem, dicta l. 8. Omnino certum est. Nec obstat, quod idem Imp. Nov. de Ecclesiast. titulis l. 3 i. quatuor Oecumenica Concilia iterum ap-pmbet , cuia non potest per hoc videri

revocata d. l. 26. aut d. κρυ. Ial. tumqMod earum mentionem non faciat , ut ditendae sint non correctae, secundum de- scissionem I. Praecipimus 32. C. de appeliat. tum quod postea, Nov. de arge utar. contradi a I 6. p rmittat hestes usuras. Coro Var. a. caρ. r. n. 6. t Nisi dicamus, quod probabilius est , Justinianum non apprinbasse ut oras ; sed tantum tolerasse maj ris mali evitandi causa , in egentium subsidium , ut pulchre declarat Leo I inperi Nov. 8 . eo modo , quo lupanaria tolerata , tanquam minus mala , ad evitanda gravi Ora cauli a per adulterium , sod

inlata & similia detestanda libidinum genera . Bins ld. ad a. c. 3. q. q.

IE TOlerasse itaque usuras dicendus Iustinianus, qui earum exactioni certum m dum praetcripsit secundum qualitatem personamim . Sunt aliae usurae Centesimae , ouae centesῖmo mense, id est octo annis,& quatuor meri sibus sortem aequant , dc ex centum nummis in singulos annos perduntur duodecim. Quae usura est gravisi a , ut eam merito Seneca I. de bene f. cap. Io. vocet ian uinolentam , habetque- locum in pecuniis trajectitiis , d. I. 26. g. l. vers. iu trajectitiis , O dicetur in f tit. seqq. Aliae Trientes usurae vocantur, sive tertia centesimae , quod trecentis mensibus sortem aequent , danturque quatuor eκ centum in singulos , quae illustribus personis permissae , d. I. 26. F. -- per I. Aliae BPssa es, quae centesimo quinquagesimo mente sortem aequant, danturque octo ex centum, in singulos annos :hae mercatoribus permittuntur , d. f. i.

Aliae Semisses , quae ducentesmo mense

sortem adaequant, danturque lex ex cenium in sngulos annos, quae reliquis personis sunt permissae , d. F. I. vers caeter s.

Est & Usura Quincunx , quae mensibus

ducenti 'Dadrag n a , annis vero viginti

turti m adaequat , datio in singulos a reos quinque ex centum , cuius fit mentio im

Modus iste ulu rarum ita praescriptus , Iaut eum nemo eκcedere possit, sive stipulando , sive paciscendo , adeo ut jure non

exigat creditor usuras ultra istum modum,& eκactas in sortem computare compellatur , d. I. 26. vers. s quis autem , is l. si non sortem 26. im str. δερ. de eoudict. inde b. Excessus enim in fraudem legitimarum usurarum creditur exactus . qui ta men non vitiat promissionem utque admodum legitimum , leg. eum allegas I . c. hoc tit: ne utile per inutile vitiae ur .

Hoc tamen ita nisi prohibitum sit aliquibus per se, vel per alios exercem scenus, ut illis , qui ossicia administrant in provinciis tempore ossicii ; L eo ι ,.qui s. c.

de reb. ereditis.

Antichreseos pactum , quo fructus pi- l3'gnoris cedunt creditori , in vicem legitimarum usurarum iure civili receptum eo se, propter incertum fructumn eventum, dictum supra t. de pignor. act. damnatum vero a Canonibus, quod ultra sortem ratione dilatae solutionis lucrum capiat creditor non sine labe . Quod tamen isto jure duplieem pati videtur exceptionem . t Prior est in re seudati per vassallum I obligata ipsi domino , ex qua fructus perceptos tempore obligati seu di non tenetur dominus computare in sortem', sed citra vitium. Usurae eos sibi retinere, salva exactione sortis , rescriptum cap. I. v de studia eonquesus 8. hoc tit. Super adaequata decisionis ratione multum disputatur. , eo quod dictum , citra usuran non posse creditorem retinere fructus pignoris. Eam communiter tradunt. ; quod interim , dum est oppignoratum domino laudum, vasallus liber sit a servitio praestando , in cujus recompensam seudum habuit. Quae res erit extra disseultatem, si fructus non excedant servilia ; quia

tune nomine interesse retinentur fructus.

c. I. num. q.

Sed quid si fructus excedant servitia , Isan dominus seudi sibi oppignorati l

nebitur eos imputare in sortem Covarria d. Deo num. q. post Innoci satis insinuat id ab usura non sine alienum . Verum icta cata'. lo. intir generalit r , S indisti

600쪽

distincte , non facta mentione , excedant, an correspondeant fructus: ut ejiis opinio, licet ratione subnixa , textui tamen minus conveniat. GlOC. in d. e. i. id putat etiam esse snsulare in Ecclesia . Verum nec ejus nomine usura divino , naturali , canonico jure damnata , tolerari potest , c. super Α. at: b. t. ubi non toleratur propter piam causam, quae rem in se malam non potest facere bonam . Alii in eo vim porrunt; quod utile Hominium eum dis cto tantum consolidetur , verum hoc est

falsum ; cum utilis dominii jus sit laldum isti vasallo . Rectius vis ponitur in conditione seudi , quae est , ut fructus cedant vasallo servitium praestanti; in quo si cesset, fructus non percipiet. Cessat autem in casu praesenti, in quo non venit cons dein randus excessus suctuum , squidem ab initio liberaliter fiuctus ampliores pro servitio dati, qui merito retinentur , servitio

cessante

Restringe tan en i stam resolutionem :Primo , si gratis sit eoncemum seudum rnam si pecunia intervenerit , ut fieri ponset, traditum de seudis non erit a labe usuraria alienum , Ductus non computare in sortem ψ quia excedunt servitia , ut cesset

interesse dominii. Secundo, s sit res multum aucta, di meliorata indust, iis , dc ex pensis vas alti: quia & tunc ratione exces.sus fructuu in cessat, interesse servi in non praestui, ut ille excessus labe hac adficiat tum Clericum , tum Laicum . Ita recte Navarrus post alios, quos citat in Maa--

a 6 Altera exceptio est in re per i erum pignori obligata genero ; in securi atem

dotis numerandae sita enim legendum est

in textu mox allegando, non etiam, a meraιa , cum haec non desideret tecuma

tem ex qua perceptos interea fructus non cogitur gener in sortem computare ; led

sibi servat, nec accepta dote restituit, c. Salubriter i s. v b. t. Quae res non rateretur dissicultatem, si res frugiferae in dotem solent promissae , tunc enim fructus pignoris viderentur percepti in compensationem fructuum rei promissae , in dotem,

arat de re frugifera promissa ; sed de quantitate , ut patet ex verbo , numeraada ,

super deci lioris illius ratione dubitatur. 'x7 Aliqui eam ponunt in savore dotis, quae multa specialia continet : sed obtat d. e.

q. h. t. Ubi neqnidem Fa causa facit os ras licitas. Alii in conventione, sed nee ea potest sareare labem , cum malitiam rei

non alteret voluntas partium . Rectius alii totam vim ponunt in anteresse damni emeris gentis, quod sentit maritus sustinendo on in matrimonii , dote promissa non recepta , in cuius compeniationem frunibus praedii oppi prorati, donec dos solvatur .

utitur maritus non computando eas an

tem . Ut dicendum sit , aliquam sub se specialitatem hac in parte ex causa ditis, eamque consistere in stibintellecto pacto lis berali percipiendi fructus non tam eκ dotis favore, quam causa emergentis damni vel loco satisfictionis pro on ribus matrimonii. Quo secit ratio Pontificis in a cito. quod fructus dotis frequenter non Dficiant oneri hus mal imonu ; ut maritorion sustinente onera ma rimonii, non sit causa salvans istam ceci onem . Videtur

briter , Casi . in I. is I fulam Α2. g. uras 2 in . Dist. maraim. Extra illas duas e ceptiones acceptum ultra sortem , ratione dilatae solutionis labe non caret. Ubi quae , tum : An recte maritus teli gmento caveat, ut donec uxori viduae dos restituatur, aliquid annuum ei praestetur

Si jus clxile inii icias , res ista est extra

dubium . Ieg. p legatum 3. L. fiu. ins da annias De. De Iure Canonico non videtur procedere , quod secundum pleri sque sapiat labem usurariam ex eo , quod ratione dilatae ibi uilonis capiatur lucrum sorte salva : nisi respexerit testator ver simile interesse , ratione dam Li emergemtis vel lucri cessantis. Covarr. dict. eam . nam. 9. Et hoc ita , si dos cons stat in quantitate : nam si aliis in rebus hisejusmodi poena per testatorem ea us, dii tionis addita videtur si istu enda secundum dicta superius . tale Fachin. Lb. 6. ca'. 7 a. Bin Ad. ad east. Dyer eo q. quaest. a. ia hoc tuui. Menochius Cossuli. qq.

Quaeri & hie pisset, an em p io annui Isrensus sive redi us s r extra vitium usuistae t Verbum istud , Census a Centendo, id em, aestimando dictum est variae signis carionis. Hic ea iur pro legitime constituto jure recipiendae annuae pensionis ex re vel Cbli ratione alsena . Alus est re

tu , qui rebus , vel praedus est imposia

SEARCH

MENU NAVIGATION