Joannis Chrysostomi ... Hexaemeron metris expressum, illustriss. ac reverendiss. domino Annibali Albano Clementis 11. pont. max. ex fratre nepoti, Sancti Petri de urbe canonico, author Humillimè D.D.D

발행: 1705년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

xii Au THORIS INTENTIO. a principio, per dies reddere in plura elementa, & alia mista, & ita distinguere, & perficere, ut narratur ; solum dico indefinite, quod unum non suffecisset, nec solum quatuor esse, si ponamus elementa formata, inter se distincta hujus

mundi esse aliqua magna corpora simplicia, quae, cum similes habeant partes, non dividun. eur in alias species. Nec mirum videatur si ita elementi nomine Vocem, quae coelum, & syde ra componunt, cum hoc etiam modo S. Pomosostomus in I. e . Genes homia. s. dicat Moyses docuit nos de coelo, & terra, quae plura in se continent elementa. Et homil. 4. de firma

menti formatione, aquarumque dissione dicit Solum jubet, & accedit aliud elementorum, d aliud decedit. Et homilia 6. de Sole disserem ait: Uides sapientiam opificis i Dixit solum

S productum est hoc admirabile elementum Solem dico. Et saepius id repetens concludit quod scriptura docet nos post tertium diei hoc elementum esse conditum . Et post an de Stellis locutus est, infert. Itaque elementquaeque in suos terminos manent, & nunquasuam mensuram transgrediuntur; sed di1pol tionem , & ordinem Domini custodiunt, 1 uus opus facientes. Mundi igitur elementa, ex hiprincipiis plura esse, quam quatuor deduco

22쪽

AUT HORIS INTENTIO. xiij quia certe a Deo distincta sunt, non modo haec inferiora, terra, aqua, aer, & ignis; sed etiam astra singula inter se, & stellarum aether fluidus , qui coelum planetarium replet.. Interim autem cum diversi diversa dicant de materia prima; quidam Volunt unam in omnibus esse ; alii duas; alteram quidem coelestem , quae formas habeat inamisibiles ; alteram sublunarem, quae transmutationi subjecta est ; & alii multiplicant in coelis materiam; quod coeli diversimode formam inamisibilem habeant; quidam etiam a coelis omnem tollunt materiam : mox alii materiam ipsam existentia donant; alii privant. Quidam in ipsa formam corporeitatis agnoscunt; quidam vero quantitatis dimensiones interminabiles; & quidam

nihil ex his. Quid plura Τ Ut quis impie dixit eam Deum esse ; & alius locum ; si quoque alii

dicant nihil omnino esse ' Certe Cabeus in meteor. Aristot. lib. I. text. 4. qoaed. Σ. dicit a Deo tres esse materias creatas, coelum , aquam , &terram; & quod terra elementaris vera, &physica est materia prima sublunarium, non illa ratio metaphysica, quam sibi singunt Peripatetici quam plures , ibid. text. 46. quotis. Ego sacris inhaerens Literis, sicut supra, non agnosco in mundo sola quatuor elementa , sed

b illis

23쪽

xiv AUT HORIS INTENTIO. illis paria, & similia, multoque majora, coelum, firmamentum, aquam coelestem,sydera, solem,

Iuliam, & alios planetas, & si quid hujusmodi a

Deo fuit creatum, distinctum, & formis homogeneis ornatum; quia revera haec distincte creata sunt in mundo, & ipsum componunt: ita nunc definio, quod ex sacris Literis bene arguitur materia prima omnino inkrmis in rebus mundi corporeis, propter mutabilitatem earum, quam Deus nobis Ostendit . Cum enim Deus Onia simul creaverit initio suς creationis, ut dicitur Del. 18. inde autem per sex dies Voluerit continuare suam creationem ex materia invisa, ut dicitur Sop. II. 18. satis aperte demonstrat, in rebus corporeis esse mutabilitatem, tum accidentalem , tum substantialem ;nam cum compendio quodam dicatur: In principio creavit Deus coelum, & terram; dc quod terra erat inanis, & Vacua, & quod tenebraeerant super faciem abyssi ; ex his bene intelligimus mutationem accidentalem, cum dixit:

Fiat lux ; si lucem intelligamus qualitatem inditam igni, vel aetheri fluido prius creato sine luce ; ita cum a principio inchoari tempus, defieri motus perhibetur, ut decurrerent dies, ac noctes : accidentalis est rerum immutatio per

tempus, ct motum; & cum divisionibus dari s

locum

24쪽

AUT PIGRIS INTENTIO. XVIOcum aquis, detegi terram, & siccam fieri, poni sydera in firmamento coeli, & hujusmodi affirmetur ; per locum haec perfici, & mutari accidentaliter intelliguntur; & sic de similibus. Inde autem cum dicatur: Fiat firmamentum; fiant luminaria, & facta sunt hujusmodi ex illa

materia, quae prius dicta fuit uno vocabulo coelum; sicuti etiam cum dicatur: Germinet terra herbam Virentem; producant aquae reptile animae viventis,& volatile super terram; producat terra animam viventem in genere suo; formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, & similia; substantialis rerum immutatio deprehenditur . Sed mutatio substantialis in generationibus sublunarium infert materiam primam per naturale rationis lumen is ergo, cum Deus ex beneplacito , in rebus omnibus nobis ostendat mutabilitatem substantialem perfectivam rerum, tum coelestium , tum sublunarium ; multo certius in ipsis materiam primam concreatam demonstrat; & simul, quid natura possit exigere, & exhibere in rerum vicissitudine. Propterea non abs re fuit dictum a Moyse, Genes Σ. 4. Istae sunt genera- tiones coeli, & terrae, quando creata sunt, in die , quo fecit Dominus Deus coelum , & terram . Et Vide accuratum dicendi modum ;b Σ quid

25쪽

. xvj AUT HORIS INTENTIO. quia quando ex nihilo Deus operatur, dicitur creare; quando autem sequitur creationem suam ex rebus prius creatis perficiendo, dicitur facere; & res ipse fieri dicuntur; quod est modus quidam magis similis generationi-hus naturalibus, in quibus ex aliquo fit aliquid. Utque doceret creationis eXemplo, naturam, quae per dispositiones praevias ad generationes procedit; praemittit mutationes accidentales mutationibus substantialibus; non quia Deus hoc habeat necesse; sed quia ita fieri voluit, Mut naturae exigentiam ostenderet, & ut intrinsecam corporum mutabilitatem, & deficientiam monstraret; & ita Gentilium errores confunderet, qui pro diis ista tenebant. Porro, quia in rerum substantiali mutabilitate deprehenditur materia prima: haec meta- physice debet concipi, sicut genus commune , inter corpora convenientia in ipso; & forma, sicut species contrahens ipsum genus, ut unum

corpus sit ab alio diversum, & differens Physice autem considerandum est, quod dicit Augustinus lib. I a. Confess. cap.5. I. & dein--ceps alibi. Quia, qui cogitant aliquid, aliqua specie , quamvis horribili, & turpi formatum,

ut propterea Vocent informe, non cogitant

materiam primam, sed aliquid aliud; & ita, qui

26쪽

AOTH RIs INTENTIO. xviI qui cogitant illam cum existentia, vel cum quantitate, Vel cum forma generica corporeitatis, vel cum aliquo esse, & essentia certa, materiam primam non cogitant ; unde inquit: Mutabilitas enim rerum mutabilium capax ipsa est formarum omnium , in quas mutantur res

mutabiles. Et haec quid est i Si dici potest ;

nihil aliquid est, & non est; hoc eam dicerem. Et ad Deum loquens , inquit: Tu eras, & aliudi nihil, unde fecisti coelum, S terram : duo quae- dam, unum prope te, alterum prope nihil;i unum, quo superius tu esses; alterum,quo inse- rius nihil esset. Et cap. I9. ait: V erum est informitatem , quae prope nihil est, vices temporum habere non posse . Uerum est, Omne, quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum. Et hinc deducit a Deo creatum mundum ex informi materia, quae prius natura, & origine intelligitur esse, quam forma, sicut in voce prius intelligitur sonus, quam Vox . Quare lib. I. de generat. ad literam csp. Is . ait: Non quia informis materia formatis rebus tempore prior est, cum sit utrumque simul concreatum, & unde factum est, & .& quod factum est . Sed quia illud, unde fit aliquid, & si non tempore, tamen quadam origine prius est ; quia etiam, cum dicimus b a mate-

27쪽

xviij Au THORIS INTENTIO. materiam, & formam , utrumque simili esse intelligimus, nec utrumque simul possumus enunciare . Sed cum ibid. lib. s. cap. s. dicat: Non itaque temporali, sed causali ordine prius lacta est inkrmis, Qrmabilisque materies αspiritualis , & corporalis, de qua fieret, quod faciendum esset. Considerandum est, quid pro spirituali materia intelligat: nam tutius tenemus spiritus carere materia, quamvis in se, ει de se non habeant omnimodam immutabilita tem . Et ille hoc ipsiim confirmat IV. 11. Confessionum, pro spirituali creatura, & invisibili ponens spiritualem materiam. Et cap. II. Is. ait de illa: Uerum est nulla tempora perpeti , quod ita cohaeret formae incommutabili, ut quamvis sit mutabile non mutetur. Et dicenis dum videtur, quod aequivoce creatura spiritualis dicatur habere materiam primam ; quia scilicet non est purus actus, sed comparata ad Deum , est quid materiale, idest compositum ex potentia, & actu, ex esse, & essentia, ex natura, & supposito, & hujusmodi, quod est in genere metaphysico esse compositum ex materia , & forma, non tamen in genere physico. Sed ubi vera est materia prima, hoc habet, ut omnino a Deo possit mutari de una specie in

aliam, & sic de materia coelesti fieri stellas, de s

28쪽

aqua fieri pisces, & aves , de terra bestias, &hominem; & ita si faceret sua potentia Deus

de terra aquam: unus vero Angelus non potest mutari in alium Angelum, quia ejus essentia indivisibiliter contrahitur ab ipsa existentia, &constituitur tota species in uno individuo, ut docet S. omas art. . sed corpora stat divisibilia, & forma divisibiliter contrahit speciem , ita ut una pars corporis habeat materiam signatam diversam ab alia parte ejusdem. Et propterea mutabilitas corporum non est tota potentia passiva in uno individuo, ita ut in ipso sit tota materia prima , & non in aliis. At sicut natura non potest immutare totam speciem cujusvis corporis in aliam speciem, putatotum elementum in aliud; aut totam humanitatem in aliud ; ita observans legem a Deo traditam sibi mutat aliqua individua, per substantialem generationem, adveniente nova forma substantiali, quae actuat totum,quod dispositive Prius concurrit ad semen alendum, ita ut sine ulla implicantia, talis actus substantialis, ubi est vera, & perfecta generatio, immediate di- manet a materia, formaliter in se transferens, quae reperit in materia signata, si materia signata habeat formas subordinatas novae formae; ut ad formam hominis sunt esse corporeum, Vi-

29쪽

xx AUT HORIs INTENTIO.vens, & sensitivum ; sicut gradus inferior continet in se formaliter gradus superiores, & illos non destruit, sed maxime perficit. Et ex his patet materiae primae positio . Ex quibus primo infertur, Omnia muncii corpora esse de se substantialiter mutabilia, si detur agens ita potens, ut illa possit immutare . Tum quia in creatione sic mutata dicuntur, ut de coelo primitus creato fieret firmamentum, sol, luna, & stellae: & de terra, & aqua initio creata, fierent plantae, pisces , aves, & bestiae campi, & homo Vir, atque mulier. Tum quia in fine mundi mutanda perhibentur, dicente Apostolo ad Hebr. I. II. ex PDL io I. a T. Ipsis coeli) peribunt, tu autem permanes, & Omnes sicut vestimentum veterascent; & sicut

opertorium mutabis eos, & mutabuntur . Et Petro a. cap. 3. quod coeli ardentes solventur , & elementa ignis ardore tabescent. Novos vero coelos, & nOVam terram secundum promissa ipsius expectamus. De hac renovatione

loquens Isaias Propheta cap. I o. inquit: Et erit lux lunae, sicut lux solis, &lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum . Quae rein novatio , ct perfectio non modo accidentalis videtur, sed etiam substantialis, sine substantiae prioris corruptione, quia tendit ad perfectum, valde

30쪽

- AUT HORIs INΤENTIO. XX valde differens a naturali statu,s1cut etiam cor Pora hominum glorificata, ut de mortalibuStiant immortalia, non corrumpuntur, sed mamime perficiuntur in suo naturali esse.

Secundo infertur , quod ista mutabilitas nihil destruit ex iis corporibus simplicibus, quae secit a principio Deus, sed solum in fine mundi mista dissolventur, & per generalem

xesurrectionem soli homines restaurabuntur. Quod maxime congruit Scripturis , nam dicitur Ecc . 3. 14. Didici, quod omnia opera, quae fecit Deus,perseverent in perpetuum: non possumus eis quicquam addere , nec auferre , quae fecit Deus, ut timeatur : quod factum est ,

ipsum permanet, quae futura sunt, jam fuerunt; ει Deus instaurat, quod abjit. Ex quibus intelligo , quod in ipso mundi fine Dei virtute redintegrandi sunt coeli , & elementa multo melius, quam fuerint a principio ; & homo ipse ad innocentiam magis gloriosam , quam fuerit in

Primo statu naturae incorruptae , quia nimirum haec omnia, per hominum peccata in deterius mutata, per Dei virtutem, in melius commutabuntur ; unde Augus. in lib. de Deus dogmatibus cap. o. inquit: Elementa, idest coelum ,

& terram, non credamus abolenda per ignem,

sed in melius commutanda: figuram quoque mundi,

SEARCH

MENU NAVIGATION