장음표시 사용
41쪽
Yxxij AUT HORIS INTENTIO. modo ossa, nervi, & arteriae, & adeps, & cutis,& ungues, & capilli, & eX una praejacente materia diversarum substantiarum qualitatest Seci ad haec ne mutire quidem poterunt. In Geneue
cap. I. homiL2. Ultimo tandem sunt agentia univoca aciveras rerum generationes , quibus concessum est semen in suas species, ut eo procedant, adjuta concursu causarum universalium, assimilando quae sunt dissimilia, & secernendo quae sunt discrepantia propriis quorumcunque principiis' ita uniuscujusque generantis natura as. sumit ex elementis in alimentum seminis, quoamagis est ibi proportionatum ; & rejicit ut excrementitium, quod ad sua jura non facit ;& inde videmus, quod plantarum alimentum magis est proficuum , quod non est purum elementum, sed ex his magis commixtum; &quod animalium nutritio non fit per terram ,& aquam, sed per fruges, herbas , & fritinus ;immo per carnes etiam animalium post diluvium ; quia haec magis accedunt, Virtute Vegetabili , ac sensibili ad constituendam, augendam,& conservandam propriam naturam; quia omnia , quae de semine nata sunt, etiam in singulis suis partibus sis ant Virtutem Vegetam , ut facilius eleventur a forma mixti, & transfe
42쪽
xantur in virtutem sensitivam, animalem , atque vitalem. Et idcirco portiones vegetabilium saepe supplent ipsum semen sui principii,
ut ex ipsis fiant generationes, sicut ex traduce arboris fit arbor , & ex putri carne , aut carie Iigni fit vermis . Deus ergo ex nihilo facit omnia sine motu, & passione ; sed sua voluntate ;quia omnia quaecumque Voluit fecit in coelo , & in terra, & in omnibus abyssis. Coeli, & elementa universaliter omnia faciunt ex fluidis, partim sine motu, ut empyreum, & terra, &partim cum motu, sicut stellae, di planetae, moventes ignem, aerem, & aquam, & tendunt ad medias mixtiones fluidorum, pro mixtis persectis juvandis. Causae vero univocae cum pro priis seminibus ex mediis mixtionibus generant mixta perfecta, & per substantialem generationem effectus individuos constituunt. Ars vero applicando activa passivis,aut quae natura potest facere, expectat; aut ex rebus a natura desumptis accidentaliter sua opera fabrefacta connectit. Corrumpuntur vero, quae sic ad perfectum deducta mox in sua principia resolvuntur, di destriiuntur. Deinde cum Deus lucem creaverit, quae
proprie est qualitas simplex annexa igni, viam aperit ad accidentium separabilium cognitio--ἰ c 3 nem;
43쪽
nem; nam ita poterit dari ignis sine luce, sicut ' fuit antequam crearetur lux ad ipsius perfectionem in illorum sententia, qui dicunt in principio esse omnia simul creata, &per sex
dies perfecta, distinista, & in species infimas
etiam mixtorum constituta . Ignis ergo sine luce potest esse, sicut esse credimus in inferno; ita non mirum erit si ponamus, illum plus mi nus ubique latentem, & non lucentem, nisIordinatim moveatur per medium a suis propriis motoribus, ut sunt sol, & luna, & 0dera omnia, & penes nos faces, & lucernae. Immo etiam potest ab illo removeri qualitas urendi , ut dicit ex Platone Augustinus de Civit. Dei
lib. I 3. cap. I 8. relicta qualitate lucendi, sicut evenit in fornace Babylonica tribus Pueris,qui ambulabant in medio flammae laudantes Deum Dan. 4. 24. Et naturaliter etiam ignis valde rarus, & levis non comburit, sicut in temperate calidis admixtus , ' & minori portione attemperatus in tepidis . Exinde autem fit ustio, cum intensius, & vehementius ignis moVetur , quod si non moVeatur, neque lucet, neque comburit, neque caseiacit; ut dicimus evenire in mixtis, in quibus ignis constipatus est, ct quodam formae glutine conspissatus, atque concretus , ut in Oleo, cera, sulphure , ligno, &simi-
44쪽
similibus combustibilibus, in quibus plus minus est ipse ignis diuturno solis , & coelorum motu conjectus. Quamobrem dico ex Deo sic accepisse , ut possit penetrare , & in suis partibus
penetraxi mutuo ; sed ista penetratio non refunditur in dimensionem quadtitativam; sed in qualitates rerum; sicut enim quando percutitur Pila, impulsus penetrat totam pilam, & permotum in aera sursum paulatim defluit, &quod collectum fuerat, passim explicatur ; ita evenit in denso, cum fit rarum; & ita ad cer-
tum signum pono corporum quandam pene trationem, quae refunditur in actus accidentales compositi; sed ita divinitus potest augeri , ut corpus omni loco absolvatur , sicut fit in Christi Corpore, quod Sanctiss. Sacramenti
speciebus absconditur. Caeteroquin nullo modo potest admitti, quod penetratio proprie dicta, consistens in hoc, quod unum corpus non expellat aliud ab eodem loco, possit fieri sine miraculo ; effectus enim secundarii. cujuscumque rei non possiunt impediri per virtutem naturalem. Quemadmodum quia effectus secundarius quantitatis est occupare locum , ideo naturaliter est impossibile , quod detur corpus quantum, & per virtutem naturalem impediatur ab hoc , quod
45쪽
xxxvj AUT HORIS INTENTIO. est occupare locum, sed idem corpus magis , aut minus extendi ad locum, est effectus majoris , aut minoris energiae. Ex his principiis infero quantitatem accidentalem , cum omnibus qualitatibus posse a subjecto separari, sicut de facto separantur in Eucharistiae Sacramento. Mox vero , quia in concreto accidentia praedicantur de suo subjecto, & ita corpus est quantum, quale , & reIa- tum , ct in Sacramento concretive dicitur cieipso quantum, & quale; nam vere Sacramen
tum illud est quantum, & coloratum ; distinguo , quod subjectum accidentium , semper amente nostra excogitatur, sive sit illud tantum logice, sive physice, aut alio modo; sed ita concretive accidentia, non possimi intelligi separata a sub)ecto ; & cum ipse substantia panis, & vini quanta, & qualis transierit in substantiam Corporis Christi; dicendum est, quod
illa vere sint accidentia corporis separabilia, quae promanant ab actu corporis separabili, de non quod intelligitur idem cum corpore, cum vero actus separabilis corporis sit ipsa Energia corporis, qua corpus redditur sensibile ; ut quantitate extensa redditur locabile a circumstantibus corporibus tangibile, atque circumscriptum; pondere actuali redditur grave,
46쪽
AUT HORII 'IM TENTIO. xxxvii& sic mensurabile ; qualitatibus coloris, saporis, & hujusmodi expansis redditur visibile , sapidum, & ita de caeteris. Istae corporis energiae , quas dicunt Peripatetici actus accidentales substantiae , & dici possent etiam momenta ejusdem substantiae , sunt accidentia separabilia , quae de facto separantur in Eucharistiae Sacramento, cum Dei Virtute remaneat quantum
1ensibile, extensum, locatum, & quale visibile, sine subjecto . Nam energia est quaedam quasi actio, & operatio interior, quae est veluti via ,
, ac dux, ad exteriorem corporis actum , ut definit Passeratius . Unde sicut corpora gloriosa, pro ipsorum dote habent, ut reddantur visibilia, & non visibilia ; gravia, & non graVia.; penetrabilia, & non penetrabilia, & hujusmodi ; sic etiam Corpus Christi in Sacramento remanet quantum , & quale, sine locabili extensione, aut sensibili qualitate; atque interim
substantia panis amota, remanent accidentia locabilia, & sensibilia, ex quibus resultant species ad sensum nostrum ; manifeste patet, quod hujusmodi momenta, & energiae corporis sunt separabiles ab ipso corpore in se quanto , & quali. Et haec praecipue intendo metris' eXprimere, ac declarare, cum dico, non dari accidentia concreta, quin simul non sint cum
47쪽
xxxviij AUT HORIS INTENTIO. ipsa re , cujus sunt accidentia ; & sic non dari
colorem sine re colorata , neque quantitatem sine re quanta ; in abstracto autem separari a
mente, cui proprium est ita intelligere ; sed quaedam accidentia sunt de facto separabilia
etiam a natura, ut sunt motus, locus, & species
sensibiles ; quod exemplis probo: Nam potest videri ignis, ubi non est; & videri astrum, ubi non est, per res actionem , & degradationem ; i& quia Deus est infinite potentior, quam sit natura; ideo si natura hoc exhibere potest, ut separet species sensibiles, & motus, & figuras ab objecto; multo magis Deus separare potest ab objecto species omnes sensibiles , cum ipso motu, & loco, & conservare ipsas ita separatas, & nostris sensibus sic exhibere sensibiles ,& locabiles; sed quia species sensibiles proveniunt ab objecto, non qualitercumque acceptos non enim a Corpore Christi quanto, sed in-
extenso, ut est in Sacramento, promanant
hujusmodi species). Ideo pono, quod ab objecto naturaliter promanant energiae, Per quaScorpora fiunt extensa, locata, & sensibilia; αquod ipsi etiam sensus, per similes energias actu sentiunt, quibus impeditis , non sentirent actu. Et quod licet a natura similes energiae non possint diu separatae conservari ; Deus ta
48쪽
men sua omnipotentia potest separare , &diu separatas conservare, concurrens ad illarum conservationem in genere causae efficientis,ut tanquam actus naturales substantiae exerceant ea munia, quae prius exercebant, cum
Crant suo principio conjunctae . Ita de facto separat energiam omnem panis, & vini in Sanetissimo Sacramento, & diu servat separataim;& haec es e illius admirabilis Sacramenti accidentia .
Haec praecipua sunt, quae intenduntur in hoc opere, ad diluendas Athom istarum subcrescentium opiniones , satis in Fide periculosas, cum quibus rem agens , ex ipsis Fidei fundamentis, in quibus dicunt se convenire, quaedam ipsorum affata desumo, hona etiam Peripateticorum venia, non quasi ab ipsis desecerim ;sed quia durum est, quando aliquis est in via,
cum adversario, nihil ipsius ultro concedere , ut deducatur ad ea, quae non concedit; nam scriptum est: Esto consentiens adversario tuo cito , dum es in via cum ipso . Matth. s. as, Propterea licet ipsis negem athomos Democriticas, etiamsi supponant a Deo.creatas in tempore ; quia Deus eas .non intendit creare , sed creavit corpora plena, ut sunt aqua, terra,
aer, ignis, firmamentum, stellae, planetae, qua
49쪽
xl ADT HORIS INΤENTIO. totum mundum replent, & non relinquunt spatiola vacua. Tamen non nego illis minutias , particulas , & moleculas , quibus natura concurrat ad alenda semina, & contexenda in corpus mistum; &quod contextura partium minutarum resultet forma substantialis in mixto, quia re Vera haec alteratio praecedens requiritur, ut perVeniatur ad geniturae perfectionem . Illis etiam ultro concedo, quod per naturae
creatae Vires elementa non transferantur ad
InVicem, neque corrumpantur in mixto; sed sua sormalitate remaneant; quae quidem cum illis intendo probare: sed simul uua contra illos deducere, quod forma elementaris formaliter elevatur ad formam mixti, ut exinde
resultante una mixti forma fiat persecta,& substantialis generatio; quia nimirum Deus ita fecit simplicia elementa miscibilia, ut pro praesenti statu , atque exigentia naturae forent
perfectibilia substantialiter, & transirent deesse inanimato ad esse animatum, & perfectum : hinc enim Deus jussit, quod terra germinaret, & aquae producerent natabilia, dcvolatilia; ct animalia crescerent, & multiplicarentur . Quod nisi jussisset, nunquam alteratione elementorum processisset persecta ge-
50쪽
AUT HORIs INTENTIO. clineratio. Sed interim Ostendens, qualiter Deus supra naturam agens transmutaVerit ipsa elementa in aliud, puta, coeli materiam in firmamentum, stellas, & planetas ; & aquas, ac terram in animalia, ex quibus haec produxit primo : & possit etiam elementum unum in aliud transferre, & facere quodlibet, ex quolibet, ut de aqua vinum ; de igne aquam crassam; hinc infero contra ipsos, materiam primam, ut ab Augustino, & Angelico solet explicari, sine ullo prorsus actu. Eodemque modo, cum illis probans in corruptionibus fieri solutiones pasetium ad sua principia, & non generationes, ut cum de re combustibili sit ignis, & vapor, &cinis, & fuligo, quae potius elici, quam generari debeant dici ; quia corruptio tendit ad imperfectum, & ad deficientiam, & solutionem compositi in sua componentia . Interim dico, quod destruitur forma substantialis compositi,
quae resultabat ex ipsa contextura, & harmonia partium ad totum, tanquam ex ultima dispositione ad generationem, quod non admit
Ita pariter cum ipsis consentio, quod virtus seminalis conservetur non modo in semine , sed seminium ipsum per partes propagetur , ita ut si ex arbore procedit fructus,
