Joannis Chrysostomi ... Hexaemeron metris expressum, illustriss. ac reverendiss. domino Annibali Albano Clementis 11. pont. max. ex fratre nepoti, Sancti Petri de urbe canonico, author Humillimè D.D.D

발행: 1705년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

xlij AUT HORIS INTENTIO.& semen; seminium ipsum non modo in semine , sed etiam in ramis arboris, & in fructu, & succo, & foliis propagetur; uncte virtus ejusmodi seminalis possit procreare aliquid simile ; sed non ita perfectum sicut ex proprio semine: ita fit ut vinum ipsum ah

uvis expressum, habeat virtutem vitis, ut possit in se convertere per miXtionem perfectam ad totam formam vini aliquid aquae;& sic de similibus exemplis. Sed interim dico, quod forma substantialis mixti, virtute sibi tradita, dum assimilat, ct elevat ad se passum, illud substantialiter informat, & non tantum conteXtura

nectit; & sic latenter illis formas substantiales corporum insinuo, atque suadeo, ne ipsorum totum compositum sit tantum per

accidens, & juxta partium positionem, i situm, nulla communi cohaerentia substantiali compositum. Et dum illis nego particularum indivisibilium figuras, appetentias, & hujusmodi, quae introducunt ad salvandam corporum soliditatem, fluiditatem , humiditatem , siccitatem, & hujusmodi; illis suadeo partium penetrabilitatem, pro raro, & denio explicando, & expansionem, quae Valde congruunt assertis Fidei; nam si Deus mi-

52쪽

A UTROR 1s INTENTIO. xliij

raculo facit, ut unum corpus sit sine loco, sine pondere, sine mensura, & hujusmodi, quare non potuit facere, ut ignis penetraret, ct penetraretur in suis partibus collectis, usique ad gradum aliquem , quem suffert natura , cum Videamus condensari magis, & minus t Hoc autem non refundimus in naturam corporum, sed in ipsorum actus accidentales , quOS energiam Vocamus.

Cum illis item consentio, nihil esse calidum , aut tepidum sine mixtione ignis, & ita sine igne terram, aquam, & aerem esse Oigida ; ut docent etiam Platonici, & Stoici; 1ed contra illos etiam affirmo calorem, & lucem ab igne posse amoveri, ut de facto ab igne infernali amovetur lux, & non calor,

& daemones igni cruciati, cum in energumenos invadunt, non possunt facere, ut illorum ignis comburat vel minimam partem corporis obsessi, in quam etiam per legiones collecti conspirent. Et sic de similibus . Quae omnia, cum nihil contra Fidem moliantur; sed potius pro roboranda Fide plurimum faciant, & pro illorum principiis demoliendis militent, non est, ut amplius immorer ad meam intentionem in OPERE SEX DIERUM manifestandam . Omnia tamen ra

53쪽

xliv AUT HORIs INTENTIO. demisse subjiciens Sanctae Catholicae Ecclesias censuris, & correctionibus, ita velim dicta sint, ac si minimum pugnent, abolita, nulla ,& cassa censeantur,

54쪽

Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum.

HEXAE MERO N

Metris expressum, '

ANNIBALI

ALBANO

CLEMENTIS XL

Ex Fratre Nepoti, Sancti Petri de Urbe Canonico,

AUT HOR. HUMILLIME'

P. D. D. A

56쪽

IN HEXAEMERON

kuae ante Opus Sex Diertim intelligi debet. THEMA.

. Praemisso mordio, ae operis Dieatione, pos- modum Deus ante omnia semper fuisse destribitur , simplicissima Unitos, ct immutabilis: Mens omnia sciens; Voluntas omnia Potens imi Gnde quaque perfecti fimum G universalissimum ; Principium, est. Causa libera Rerum creabilium ; qui cum sit ante Dies omnes, G res, infe Unum, Verum, Bonum TRINITAs esse a mutir ΡATER , FILIUS, SPIRITUS SANCTUs ; Ttim Personarum in Una Divinitate Notiones , Proce nes, edi Proprietates breviter explicaurur.

Operis Intentio.

Rtificem Mundi, Res & Primordia Rerum, Quid certa ratione capi, quid Lege teneri Naturae, Fideique simul. sensuSque periclis, Et quid opinari liceat, Mens dicere vovit. Dissiciles dictu Causas quis proferat aPto oA Cam

a Cunctae res dimiles non potest μι homo ex licare sermone . Eccl. I. S.

57쪽

Carmine ρ Dicenti sunt plurima Uerba; minorem Mente serunt sensum, Dialecton Olentia Uanum . a Qui nosti quicquid taceres, Tu summe canenti Pande, PATER. veri simulacra latentis, & ortus. To sequar; este procul, VenereS, Procul este Camoenae ris ornari res ipsa negat, contenta doceri. Ardua suscepi, modulis efferre Latinis Numinis arcani vires, occulta creatae Robora Naturae, nostraeque Vagantia menti sSpeeira, quibus parcam 1 uperat sententia linguam.

Sed quia quam plures delectat iniqua sepulti

Democriti tabes, carieque Lucretius alta Dignus; opus levius, quo se sapientiuS ornent, Molior indemni Fidei splendore, quod illos Materia praestante recens sermone lacessat. At neque par fuerit sophiam parere lituris GrammaticeS, ubi conceptus praecesserit Arti, Ouin obducta novis possit prodire cucullis, Et menti sociare Fidem, mentemque loquelae. Dissicilis labor; at facilem Divina labori Gratia praeltet opem: Studio Censura remittat.

Operis Dicatio.

ANNIBAL ALBANO prognatu sanguine Germen, Cui summus Pater, & Patruus, Fideique Magister CLEMENS UNDECIMUS primas ex ordine defert,

Et merito; tribuitque minus pro iure propinquae Sortis, ut auspiciis Animum major thus ornet; Hoc opus eXcipiaS, quamviS exile; tuarum Rohore virtutum Pronum grandescere; Ne Te

58쪽

Dedeceant Mulae, facilem quem Ρailas honorat. Hic tenui commixta leges modulamine cantus, Dum succis vis genium laxaveris horis, Admiranda tibi gravium spectacula rerum, Divinum Decus. S senis distincta diebus Plasmata, qua sursiim Coelos extenderit Arte, Qua Terram in vacuas firmis appenderit auras Aggeribus, liquidoque sinu vallarit Ahysos Omnipotens: Ubi lux tenebras ex Orbe fugarit, Et molem exanimem tepido con verit restur Quid Firmamenti stabili discrimine lymphas Absciderit, Terramque Freto detexerit imo, Ne Domus hospitibus desit, victusque futuris. Quomodo Sol, Luna, & Stellae, nodiemque, diemque Cursibus alternis varient, lumenque ministrent ;Ut latices una tulerint genus omne Natantum. Et Volucrum ; cessumque solo Genu S omne Ferar um, Atque Hominum . Nihil attactum dimis mus horum. Quae Deus, & Natura facit: Cur omnia non sint Ingenio sat digna tuo Z quem summa per omneSDelectat contemplantem sapientia causaS. Praeterea tua me pietas huc impulit, ut res

Ρrincipiis Fidei ratio demonstret, ' Ordo ς Ne quis decipiat per inania Verba Sophorum a Socordes Animas: Et quae Stoa tradidit, S quae Vel Peripatus habet, vel fert Abdera cachinniS, Discipuli iurent in Dogmata prava Magistri. Nam Divina Fides, multo praeclarius Crenes Dissipat errorum tenebras, quam l ensu S, & anceps Iudicii tenor. Ipse docet nos Christus,& ipse Qui gerit in Terris Christi monumenta: quid ergo

a Colosi. 2. 8. Videte ne qtiis de Τpiat per Philosophiam , σ inanem fallaciam . secundtim ι uitionem hominum, secundum Elementa Miandi , non Iecundum christum.

59쪽

Non tibi dei oveam caeptum, qui proximus illi es pMateria superatur opus; si vilius hoc est, Excipe quod gravius noris; permitte iuventae Castalidum phaleras: Iuvat oblectare Vacantem, Et simul utiliter studiis offerre litatis Argumenta, quibuS brevitas maiora legenti Suggerat. ALBANO patiens haec nomine scribi, Spem dabis augeri tecum, magnamque Curulem Pontificis, Montesque sacros, & Sydus avitum Tergemino mentis nisu devota vereri. Sic igitur quandoque tuas exolvere laudes Fas erit, ut Titulos Minio signare licehit, Et calamis haurire ostrum, cedroque Papyros Imbuere. Usque adeo tacuisse modestia iussit. At veniet decreta Dies, cum plurimus Heros

Efferet illustres ALBANAE Gentis Honores. ANNIBALEMQUE canet, mores, insignia, curaS, Gesta, Ministerii Iubar immortale supremi. Interea quicquid legis hic, senigmate ditaim

Crede tibi, rerumque notis medita here caesum; Nam Deus, atque Trias, Caeli, Terraeque Crcator Sorte tua contentus agit, ne quidlibet infra Fortunae regimen teneat Pater Urbis, & Orbis.

Quin Tua se Probitas opera. studioque secundet. Uerum Ego quid pluris fiam, si vertice triplex Mons humilem attollat Musam, faustoque sub Astro Zona sty lum comat satis hinc, ut detegar Omni

Parte Domus tantae demissus in omnia ter vuS.

De Deo uno, ejusque stributis.

FNs erat; est ipsum, quod nunc, & de re nunquam Est opus, in variabiliter, quod permanet in se. Ouod quid erat, totum esse suu est, Totum esse remotii A totoῶ

60쪽

is HEXAEMERON PROLEPSIS . TA toto; satis inde. quod EST immobile. primum Principium sine Principio, sine Nomine Nomen

Quem dixere Deum; praeter quem nulla Perennat ternum VirtuS, supra quem nulla Potestas

Eminet; Excelso nihil est sublimius illo; Et per se stanti nihil est excelsius Actu,

Cui nequit ulla suos passiva Potentia nevos Pingere. Formoso nihil est formosus illo. Hoc autem, super omne quod est, sic esse necesse est. Et per se notum sensuS eYcedere nostros. Si quid enim mens nostra suis intelligit umbris, Instat adhuc reperire Diem, Lucemque Diei. Ouae licet in Solis faciem caecutiat audaXEx ima tamen, ct media caligine metam Assequitur, novitque Uni quam plurima cogi. Felicem satis Hanc propriis, Hanc esse Beatam Mentem omni plenam Ueri Bonitate Fideles

Norimus, ct quadam rationis imagine sanctum Attigimus limen ; Nec enim sibi mobile quicquam Sufficit: Et rerum Facies, & Motus, & Ordo Authorem Primum monstrant; Nam quicquid Eidem Rebere Par, destque alii, quod ceditur UNI; Cui primas dederis P vel quod venerabere summum pAut dispar: tamen hoc careat, qui Maximus omni Praeminet excessu rerum . Sed quorsus euntem Distrahit obtutus longε sopita iacebant Omnia sub NIHILI tenebris, spectandaque nunquam, Ni Deus immota torpentia trudat A bysso. Nam patet omne Deo demissius esse 1ub omni Conditione Boni. neque dimanare coaevum Par, impar. vel sponte sua, vel forth coactε, Quod se praetereat. quod jura suprema refellat pProp erea immensum distant a Numine quae Vix. Et nihilum ortita suum Deus omnia novit Ante Dies Omnes; & tunc nihil extitit usquam.

SEARCH

MENU NAVIGATION